Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rra E L E M E N TO R. M E T)A PH. Iut res sacrae colebantur , quae imperiti posteriores velut numina introduxerunt. Pleraque etiam Animantia, plurimaeque plantae erant arcanarum rerum Symis

bola. Plutarchus in lib. de Iside.& Osiride audacter adfirmat: in Sacris Aegntiorum nihil insiturum ese aratione alienum, nihil fabulosum, nihil a Supersitione profectum , ut nonnalli censent ; sed alia habere morales utilesque causas, alia vero expertia non esse signiscationis cujusdam aut hi loricae, aut naturatis. Id declamant Aeg=ptis Spbrias ante Templa collocantes , ut ostendant eorum Theologiam aenigmaticam esse. f. II. Tres Deorum recens tae classes adpellantur Deorum naturalium , & animalium . Supersunt nunc Dii rationales, Homines nempe , & Daemones. Quod spectat ad homines, quae est quarta Deorum classis, aperte dicunt veteres Gentiles , eos inter Deos relatos virtutum merito, quemadmodum Sancti apud nos, quos& novenda libus Sacris & omni pompa colimus, Divosque adpellamus. Legi potest Cicero de Legibus in 3.

Ceterum tantum abest, ut hos Divos summo Iovi aequiparaverint, ut potius aperte docuerint, eos Omnes Jovis numen revereri , & timere, quod ex Hom ro colligas facillime . Restant Daemones. Hi referuntur ad duas.classes , bonos scilicet , & malos. Utrosque in rerum gubernatione, potissimum humanarum, & ut homines regantur :, & ut exerceantur a Deo

adhiberi, Scripturae nostrae docent, & Beatus Thomas aperte ponit. Legem ipsam & omnem Reipublicae Hebraicae oeconomiam Deum per Angelos gubernasse aperte dicit Paulus ad Galatas III. versu Iue., & Stephanus Actorum VII. versu 38. Augustinus ex instituto hanc sententiam libro III. de Trinitate cap. XI. demonstrat. Illa omnia , inquit, quete Patribus visa sunt, quum Deus illis secundum juam ni pensationem temporiabus congruis praesentaret, per Creat ram fasia esse mans sum est . . . . Sed ait aliquis, cur ergo scriptum est,

Dominus dixit ad Mosem ρ quia quum verba judicis practa pronuntiat, non Icribitur in gestis, ille praeco dixit,

242쪽

sta ille judo. Haec ipsa credidere Gentiles. Sunt quasdam Divinae mediae potesates inquit Apuleius in libro de Deo Socratis inter summum aethera ρο infimas Terras, in iso intersitae aeris spatio , per quas de μderia nostra ρο merita ad Deos commeant. Idem docue

runt Plato & Platonici omnes, aliique Philosophi . quemadmodum Petavius , Cud orthus, & Petrus Daniel

g. Ia. Huic tam longae orationi paucis responsumsit. Nempe non negamus origenes idololatriae acute &docte ab his explicati . Sed tantum Oabeii ut subtiles hasce. interpretationes populus intellexerit' unquam, ut potius Atheos eos habuerit, qui haec praedicabant. Tum posteriora multo sunt haec Philosophorum inte pretamenta, ut Epicureus ille apud Ciceronem in I. de Natura Deorum recte observet, admitti non pota, nisi

simul statuatur, veteres homines Homeri & Hesiodi tempore Stoicos fuisse & Platonicos. Praeterea negari non potest & plures homines scelestos atque sanguin xios inter Deos relatos, & multa indisna de ipse summo Iove conficta , quum sint ea manifesta, & adgnoscant Plato, Tullius, Seneca, Lucianus. Tandem perspicuum quoque est adoratos Daemones malos ne nocerent , quod Beatus Augustinus in libris de Civitate Dei,& Grotius de veritate religionis Christianae lib. IV. cap. 3. pluribus probant. Non solum igitur theoretica verum etiam & practica Gentilium Theologia foedis.sima fuit superstitio. Itaque Varro Latinorum doctis mus ne ipsam quidem Romanam Theologiam probabat , in qua ille natus, & educatus erat. Non ego inquit apud Augustinum de Civitate lib. IV. cap. 3 i. illa judicio meo sequor, quae citatas Romana insiluit:

nam s eam Civitatem novam consituerem, ex naturae potius formula Deos, normamque moram essem dedicaturus.

In Religione igitur Gentili salus nullo modo esse e tuit. Quumque praesentes Gentiles veteribus illis simiuli mi sint, sunt & hi, ut illi, extra veram Religionem. Neque Oreonant, Religionem suam miraculis.& Pr

243쪽

phetiis confirmatam fuisse; nam ea qualia sint inserias

3. II. Dicamus iam pauca de Mahummiama su- verilitione. Habet Mahummedana religio auctorem Manum med. Is natus est Meccae ex conspicua inter suos ifamilia circa finem saeculi sexti eρ hae Christianae. Pater eius Abddallah filius Abdalmitalid qui inter Arabiae Reges refertur , de tribu Korei schitarum , qui Meccae imperitabant. Natus est posthumus duobus a' patris morte mensibus. Quum autem esset ei res familiaris admodum tenuis, adolestens factus mercaturam exercuit, & Cat manarum Caput egit, unde nata inter nostros tabella , fuisse eum Camelorum pastorem . Ea ex occasione Cadigae locupletis viduae coniux evasiti. Ab adolescentia magnos animos, & dominandi effra nem cupiditatem prae se tulit. Sed cum dissimulandi artifex a natura videretur factus cautε omnia agebat . Cum tandem ad maturam fraudibus aetatem pervenisset, longo cum Iudaeis, Gentilibus,& Christianis commercio edoctus , aptus evasit , qui novam religionem comminisceretur, oc frustra tentatum ambitu ac largitione Imperium, superstitionis via adquireret. Magnam

ergo sanctitatem simulare coepit , & cum Angelo Gabriele congressum: & quia morbo comitiali laborabat, persuasit id primuri, uxori, quippe seminae , mox ca - . teris amicis & clientibus, seu id stupiditate gentis crederent , seu , quod sua interesse putabant, credere sim f.VI 2. . Interim religioniς novitas, & vetus suspicio, adiectari ea via regnum , ita Populares suos offenderunt, ut impostor de vita periclitaretur . Ergo anno Chriani ora. die i6. Iulii fugam arripuit , quam Hegiram Arabes vocant', quaeque celeberrima est Mahum me danorum epocha. Quum concessisset Medinam scelest Tum manu collecta, specie propagandae religionis finitimis bellum intulit , & incredibili celeritate , quasi belli fulmen, Arabias serme omnes, pervasit atque -- eupavit . Nec multo post seu occulto veneno, seu mor-

244쪽

bo leotiori laborare coepit. Post ejus mortem inter praecipuos gregales suos Regni & Superstitionis cura divisa. Tanto autem cum succelsu ea lecta propagata est , maxime post quam Turcae e Tartaria oriundi immenso propemodum numero ei nomen dedere, ut ab ultimis Sinarum oris ad Hispaniae , & orbis tum cogniti

fines, cuncta terrarum gentiumque in Mahummedariosum rituS, mores, linguam , corrumperentur. Atque nisi

insuperabilis Caroli Martelli virtus obstitisset , ruptae impetu Galliae , totusque Occidens occupatus suisset . cum iam immensis copiis in Pyrenaeos effusi usque ad Ligerim , & Turonum urbem euncta Francorum in vasissent . De vita Mahum medis legatur Humphridus Pri- deaux: de Religione Mahum medanorum Relandus a . f. 13. Mahummodanorum religio, leges , instituta, dogmata libro continentur, quem Alkoran Turcae vocant . Eius libri stamina prima, prout sors offerebat, aut res exigebant, Mahum medes ipse scripsit, adjutoribus , ut eli fama , docto quodam Persa, & transfuga

Monacho . Sed 3c multa traditione veterum , atque doctorum suorum interpretatione tenent Mahummedati . Elmacinus in initio historiae Saraceniche circa duodecim receus et capita , quae Mahum med in exordio praedic/tionis suae potissimum spectavit. Nempe, quod credere homines jussit in solum Deum r eum colere &adorare : quod destruxit cultum Idolorum : praecepit circumcisionem : instituit ieiunium mensis Ramadam equinque Orationes: peregrinaIiones ad templum Me canum : prohibuit esum languinis , morticinii , & carnis porcinae : voluit credi Prophetis Apostolis : Chrisium Filium Mariae Prophetam fuisse , Se vero maj rem illo: Legem & Evangelium a Deo esse tradita . Quae demonstrant Mahum med anam religionem novamene interpolationem Hebraicae & Christianae Gaspar 2 om. III. Ρ Cal-

245쪽

216 E MENTOR. ΜΕΥΑΡΗ. Calvorius de variis orbis Reli opibus lib. I 8. cap. 7. g. I I. in quinquaginta capita Mali medanam religionem con

I. Revelationem esse necessariam .

II. Deum proinde Mysteria sua Prophetis , ae in primis Mosi & Christo. manifestasse. III. Legem Mosi , Psalterium Davidi , Iesu Evam. gelium a Deo datum . IV. Hinc & illos , qui Min& Iesu crediderint tunc temporis, salvari potuisse. V. Mosi mutem Legem, Davidis Ρωkerium , Iesu Evangelium hominibus suisse nimis difficile, ac importabile omas . . VI. Judaeos porro, aut Christianos Scripturas coris

rupisse. R

UII. Mahummedem igitur missum, qui Scripturas

restitueret, novamque legem serret.

VIII. Ipsum Deum propterea Mahummedi reu lasse, quid docere deberet. IX. Consignatas esse revelationes istas Divinas hi

X. Secundum has divinas Athorani revelationes

unum tantum esse Deum.

XII. Nec Iesum filium Mariae esse verum Deum,

sed esse Dei Apostolum, Verbum Dei, de Spiritum de

XIII. Deum porro esse corporeum ac finitum ά .XIU. Creatum autem esse Mundum a Deo sine Filio & sine Spiritu Sat. Eho . XU. Et quidem Diabolum factum eme ex igne pestilente. XUI. In formatione autem hominis Deum ex I to collegi si e pulverem multicolorem , indeque qua dam

a) Sed hoe negat iure M ummeianis tribui Resam .

246쪽

PAns TERTIA. 22 dam hominis individua ex albedine, quaedam ex ni gredine, quaedam ex colore medio sermata, unde orti sint vacii variarum gentium colores . Quaedam etiam de malitia, quaedam de bonitate participata. XVII. Animam hominis esse portionem Divinae

substantiae. . εXUIII. Angelos non esse Spiritus sed corpora. XIX. Hinc & generare pota . XX. Et lapsui esse obnoxios .X I. Attamen poenitentiam agere, ac salutem de inuo adipi sci eos pota . XXII. Fatali necessitate omnia a Deo regi. XXIII. Uitae proinde terminum adeo satalem esse

Constitutum, ut nec anteverti possit, nec prolongari. XXIV. Hominem porro necessario vel bene vel ma te agere.

XXV. Adeoque necessario vel salvari, vel damnari. XXVI. Hominem eonstitutum era a Deo Chalia iiam sive Uicarium Dei in terris. XXVII. Hominem obligatum esse ad legem Hebraicam servandam . XXVIII. Hinc & cistumcidendos esse masculos. XXIX. offerenda etiam Sacrificia. XXX. Nec non servanda tempora sacra . - XXXI. Eaque tam privata quam publica . , XXXII. Uti s ni quotidianae preces.

XXXI I. Et Sacra hebdomadaria, praecipue in die

Veneris.

XXXIV. Et Anniversaria, quorum praecipuum est ejunium Ramadam. XXXV. Observandos porro esse ritus privatos, && primum lotiones. XXXVI. Et discrimen ciborum . XXXVII. A vino abstinendum . XXXVIII. Et ab usuris. Hinc sura secunda, μι lucrantur Denus, non resurgent, vis sicur resurgit, quem

corripuit Satan .

XXXIX. Iurameata esse servanda, P a ' XL. Maia

247쪽

x18 ELEMENTOR. METAPR. XL. Magistratum summo honore esse afficiendum.

XLI. Adeoque quae Imperator & Lex iubet esse

XLII. Quod si transgressus sit homo legem , po

nitentia expiari posse . . XLIII. Hominem qui ita vitam instituat salvari. XLIV. Antequam vero homo ad vitam alteram per veniat interfici ab Angelo mortis . XLVI. purgari quoque hominem priusquam C lum ingrediatur a peccatorum scoriis & reliquiis . XLVII. Iuva as igitur esse animas precibus' atque satisfactionibus. r. XLVIII. . Futuram quoque resurrectionem mortuorum& extremum iudicium .

. XLJ X. Et quidem incredulos & impios ad Insedi

num detrusum iri . . L. Fideles contra & pios Paradisum ingressuros . Haee est analysis doctrinae Mahummedanae, cujus singula capita ex Alkorano , & doctoribus Mahummed nis confirmat laudatus Calvorius . Consuli potest & Ca. thechismus Mahummedanorum, quem Relandus exhibuit . .r4. Quae quum snt facillime demonstrabitur Nahummedanorum religionem veram non esse . Primum in Alkorano Religio Christiana vera esse statuta, tur: quod autem veritati opponitur salsum est ; ergo Nahummedana Religio in iis quae docet Christianae contraria falsa est. Esse aurem plurima in Mahum me-dana superstitione Christianae religioni contraria mox ostendemiis quum maiorem propositionem demonstravimus . Religio Christiana ea est, quae in libris prophetarum , & Apostolorum continetur et Prophetae ametem, Christus, A. Apostoli quum fuerint a Deo mis. si , ut Mahummedes ipse docet , eorum doctrina vera est. Enim vero, Molem aliosque Prophetas a Deo missos adgnoscit Mahum med, Sura v. & xx I. item Iesum Christum, Sura v. & xii. . Uiros Sanctos fuisse

qui primi Iesu disciplinam propaεaverunt,Sura v. & 7 I.

248쪽

Iesum fuisse Messiam illum in Lege & Prophetis pr

missum Sura, 29. Vocat etiam Iesum Dei Verbum Suiara 3. & II. & Mentem Dei, Sura q. I 1. 29. . & Sa pientiam, ibidem . Praeterea Sura 3 r. scribit, Iesum nuta .lum ex hominibus Patrem habuisse. Sura 3. & 'I3. adingnoscit, Iesum visum eoecis , claudis gressum itam mortuis restituisse, & Sura II. in Coelum evectum ense. Ex Mahum medis igitur sententia divina est vera Christianae 'Religionis doctrina . Nec respondeant

Mahum med ani non amplius extare veteres Hebraeorum& Christianorum libros, sed hos, quos habemus, inter Ialatos esse & depravatos, adeoque praesentem Chruianorum doctrinam longe esse diversam a doctrina Prophetarum &.Apostolorum : est enim haec exceptio puerilis & inepta, nec locum ullum habere potest nisi apud gentem imperitam, & vetullatis incurio tam , qua les sunt Mahum medani . Uide quae super ea re In ferius dicta sunt i f. I 3. Veniamus ad argumenti assumptionem, atque demonstremus plurima esse in Alkorano Christianae Religioni contraria . Principio Deum facit Mahum med corporeum & finitum , quod mani seste scriptis Prophe

tarum & Apostolorum adversatur. Praeterea negat Trinitatem , & Messiae Divinitatem , quae in libris Apostolorum praedicantur aperte . Deinde Deum fato subiicit, quod omnem Dei naturam subvertit. Iam ver Jesum non fuisse mortuum , sed clam subductum iaCoelum , cruci autem assixum , quoddam ejus simulacrum scribit Sura 9. quod Evangelio contrarium est . Accedit quod magnam religionis partem in ceremonia libus ponat Hebraicis, quae sunt ab Apostolis reteret . Poligam iam simulianeam probat , quae exemplo ipsius Nahum medis, qui xv. circiter uxores simul habuit, hodie defenditur, quam rem Christus diserte improbat . Non iidgnoscunt fidem in mediatorem necessariam esse ad salutem, quae in toto novo Testamento praedicatur. Tandem Alkorani praeceptum est , religionem ferro

249쪽

et o Iῖ LE MENTOR. M E T A Η. versatur . 'Et vidit haec Mahummedes atque, imposturae conscius , moriens dixisse sertur tamdiu legem suam duraturam , quandiu victor/am suorum , quod retulit Lud vicus Uives de verit. Religionis lib. q. , confirmatque Scultetus in Ecclesia Mahummedana pag. 22. f. I . Tandem quum Mahummedes nullis argumenistis missionem suam probaverit , non miraculis , non

Prophetiis , non vitae integritate & sanctitate ; sequitur merum fuisse impostorem . Profecto quis sibi poe- suaserit, virum raptorem, iracundum , fraudolentum , mulierosum, Dei suisse prophetam ad religionem reso mandam missum sed extant , inquiunt , Mahum medis miracula. Quae nempe De Camelo nocte ei locuto , de subvectione in Coelum, de scissione Lunae, eique reddita integritate, quae omnia praeterquam ludicras fabulas esse ipsa per se manifestant, nullis testibus probari possunt. Bene autem habet, quod ipse Mahum med in Alliorano passim dicat se non fuisse missum ut miracula faceret, sed ut vi armorum Religionem pro- . Pagaret , qua re nulla fingi potest absurdior & Dei pro videntia indignior: Religio enim in animi obsequio posita

est, quod obsequium cum ex intellectus persuasione na- statur , non externa vi, sed sanae doctrinae praedicatione , miraculis , aliisque - veritatis argumentis obtineri potest. Itaque Christus & Apostoli etiamsi divina virtute potentissimi essent, nunquam tamen vim in religione peri uadenda adhibendam esse censuerunt, memores, vi, sine intellectus emendatione, ac sine vera doctrisna, feri hypocritas .

Prop. IX. Religio naturalis vera est, & sancta, minime tamen suffciens, quia non integra .

D. Religio naturalis , quum quod ad theoreticam partem, tum quod ad practicam , nihil docet , nisi quod recta ratio omnibus hominibus praescribit. In theo

retica enim parte haec contin tur praecipua . I. eXL fere mentem quamdam aeternam: l I. & incorpoream,

atque immutabilem: III. & omni sciam, ataue sapientanimam: IV. potentillimam, Universi creatricem, α

250쪽

PARI TERTIA. 2ῖ Iconservatricem: U. optimam, & beneficam: UI. providam,& remuneratricem , idest bona bonis , mala malis repraesentantem: VII. animam esse immortalem , adeoque superesse alteram vitam, in qua polsit ei Ie beata, vel m. sera : VIII. esse in natura legem vitae moralis directricem divinitus promulgatam. In practica vero parte sequentia continentur: hanc Mentem ut Optimam aman dam, & quidem puro, & sincero amore: ut dominam timendam : ut patrem venerandam : ut gubernatricem invocandam , atque ab ea veram beatitudinem sperandam : eius legibus obtemperandum , atque idcirco omnes homines spediandos ut fratres , adeoque amandOS: nullam illis propterea.molestiam inserendam , nullam injuriam , omni potius officio colendos. Haec vero, iaplurima alia , quae ex his consequuntur , non solum evidentia sunt, verum etiam sanita , hominum naturae accommadata , societatem inter se hominum s ventia , beatitudinem nostram conti dentia ; ergo religionaturalis, quae haec docet, vera est , & sanc ut D. II. P. Primum, Oligio naturalis accurato di recto usu r rionis discitur : non autem omnes homines hanc accuratam inquisitionem instituere potIunt; aut quod non omnes ea sunt mentis pei spicacitate praejiti, quae necessari R est. aut i quod non omnes huic studio vacare potiunt ob vitae necelsitates . Itaque necessarium est, ut

religio per modum legis omnibus promulgetur, quando quidem religio omnium omnino est; non igitur iussicit naturalis , quaa ope rationis distitur 60. - , II. Ratio naturalis sitae revelationis subsidio in hominibus corruptis , quales omnes sunt nationes nota longe aberrare potest a vero : id exemplo omniam sur Me Philosophorum Ethnicorum comprobare possumus . Quum enim solam naturae rationem kctarentuc ut religionis ducem , in quantam aut impietatem, aut super-

a Vide ut praeclare hoc argumentum pertractra Orige

SEARCH

MENU NAVIGATION