장음표시 사용
271쪽
et et ELEMENTO R. METAPH. ad assensum , naturam non movet, nisi admodum im becilliter , ad aestionem : ac quum movet , non ipsa per se , sed affestuum instrumentis utens , moUet.
Ad vitam igitur & pietatem ipsa per se sola non sufficit. opus est ergo doctrina , quae vigorem praeterea naturae tribuat, quae nos emolliat , quae ad virtutes promptiores erficiat. Intellexere Ueteres quidam, inprimis Plato, qui in Menone virtutem non acquiri,
sed a Deo demitti docet. Est & Epicteti locus super hac re egregius, quem alibi nos descripsimus a .
f. IX. Deinde demus tantisper , eam esse humanae rationis vim , ut & singula divini cultus ossicia ,& ossicia vitae quum privatae tum publicae docere possit , & voluntatem praeterea ipsam permovere, atque perturbationes compescere; concedent prosecto nobis Dei stae , id praestari non posse, nisi a mente exercitio & studio exculta: omnium enim ignorantes nascimur omnes, nec nisi exercitio & studio rationem augemus & perficimus, ut ad id, quo natura tendimuS, habit is esse possit. At nunc quotus hominum quisque est, qui ita intellechum studio & exercitio excolere possit, ut his omnibus sit aptus Z In ea quam vivimus vita humana, plures artibus vitae necessariis incumbere necesse est, quam meditationi . Ita maxima hominum pars ut non excolere mentem , ita sibi ad pietatem &3ustitiam satis esse non potest. Ex quo conficitur, adrgenus humanum his in rebus instruendum, sine generali quadam & suprema institutione , rationem humanam aut nullam , aut admodum exiguam vim habere ub) . Est porro Deus bonuq & beneficus, ut hominibus daesia se in necessariis minime eum deceat; dubitari ergo nequit, extare aliquam divinam revelationem , qua hOmines ad pietatem & iustitiam informentur , ac divinitus
b) Mi haec praeclara Origenis ratiocinatio in I corum Celsum , cujus locum vide .
272쪽
PAns TERTIA. 233nitus vigorem accipiant, quo pii & justi snt. prop. XXXI. Libri novi teliamenti genuini sunt. D. Liber genuinus et , qui ab omnibus qui Scriptoris aetatem consecuti sunt, genuinus est habitus: tales autem sunt libri Novi Testamenti: nam non Christiani modo omnes, qui tempora Apostolica cons
cuti sunt, sed Ethnici quoque Scriptores Apostolis , idest
Jesu-Christi Discipulis, tribuerunt ἰ sunt ergo genuini. Schol. f. I. Postquam demonitratum est, homines suapte 'ratione & vi sine Divina revelatione nec inter se recte ac sapienter vivere posse, nec cum Deo sancte; conle-quens est, ut in illud inquiramus , versetur ne inter homines divina aliqua doctrina ac lex , qua hom nes ossicia sua rite possint componere ὶ Ac versari aliquam tria probant r. hominis indigentia, a. Dei summa bonitas ac providentia , 3. nationum omnium m ximus
Consensus. Nam nec homo beatitudinem sine Dei doctrina assequi potest, nec summa Dei beneficentia pati , ut homines sic incerti vagentur : & nationum Omnium temporum , omniumque locorum mirifica super hac re consensio, unde proficisci potuit , si nihil divinitus unquam acceperint ad vitam & religionem quod pertineatὶ Quum autem vulgatum sit inter eos, qui christano nomine censentur, non solum esse aliis quam inter homines doctrinam divinitus revelatam, quae nos ad mores , ac Dei cultum & pietatem plene instituere possit, verum quoque eam iis libris contiis . neri , qui idcirco divini habentur; ut Deillis morem geramus , ad publicam hanc atque perantiquam tot gentium persuasionem perpendendam aggrediamur , a 2tR aggrediamur, quasi heri aut nudiuitertius in has
regiones de vensrimus, ne quidquam ex anticipatione conclusum profanum geniis obmurmuret. Rem autem
ita partiemur , ut quoniam christiana pietas & religio libris is potissimum contineatur, qui Novi Tella menti
dicuntur, eorum primum genuinitatem , veracitatem ,
divinitatem explicaturi simuς, deinde in libros Ueteris Testamenti inquisituri.
273쪽
et 4 ELEMENTOR. METAPH. f. II. Principio autem librorum Navi Testamenti genuinitas iis argumentis demonstratur, quibus inter homines nulla esse possunt certiora. Liber genuinus is est, qui ab eo Auctore scriptus est, a quo. scriptus esse dicitur, & eo circiter tempore, quo scriptus esse fertur. Omnis autem liber est genuinus, qui genuinus habitus est omnibus proxime & continuata serie sequentibus cum aetatibus . Ita Caesaris Commentarios genuinos esse non dubitamus, quum & proxime conleo uentium aetatum , & aliorum iis succedentium con stanti testificatione constet: nam & genuinos agnoscunt Cicero, & Hirtius, ac deinde Strabo, tum Suetonius& Plutharcus & Grammatici postmodum veteres, ac reliqui subinde ad hanc usque aetatem Scriptores. Sunt
autem libri Novi Testametati genuini habiti ab omnibus sequentibus Apostolos Iesu L hrilli aetatibus ad nos
usque perenni contensione , uti constat non ex tradi tione tantum popularium omnium Christianorum ,
sed nobilissimorum Scriptorum , Clementis Romani Pontificis , Ignatii, Polycarpi, Papiae , Quadrati, Aristidis, Agrippae, Hegesippi, Iustini Martyris, Melitonis, Theophili Anthiochensis, Apollinaris, Irenaei, aliorumque secundi akChristo saeculi Auctorum. Tum Tertulliani, Clementis Alexandrini ,.Apollonii, Poli- Cratis, Origenis, Hyppoliti, Cipriani, Dionysii Alexandrini , aliorumque tertii saeculi Auctorum . Postremo omnium quotquot Ecclesia Christiana Scriptores. habuit nobilissimos ac celeberrimos . Genuini ergo sunt libri Novi Testamenti. Utitur hoc argumento strenue Augustinus adversus Faustum Manichaeum , qui adulteratos esse Novi Testamenti libros effutiebat : Platonis, inquit, Aristotelis , Ciceronis, Varronis aliorumque ejusmodi Auctorum libros, unde nodi runt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum fibrmet Iuccedentium conte-
satione continua 8 a Quod si quis ne id quidem ad
274쪽
P, A ri s TERTIA. 23sfidem saciendam satis firmam patet, videat quo argimento probaret Possiit proaVita bona haereditario iure ad se pertinere. Vide historiam textus No ρi Testa m nti Milii per omnia Iaecuti continuatam in Prole gomenis ad Novum Testamentum, & Ricchardum Simonium ca). 3. III. Audiamur quibus argumentis tantam christia norum pex suasionem ac tam iesita eontiabili tam Deitiae Nostri evertere conentur . Primum , Christi , inquiunt, Discipuli ,- pM ho tum ibsorum A ustores feruntur . homines erant Analphabeti idest litterarum inscite scrubere igitur ipsit libros istos non poterunt; genuini ergo
non sunt. Sed litterarum omnium inscios eos esse opumae t., qui hunc in moduIn Rrgumentantur. Primo plures
Christi)Discipuli, eorum, qui Au fores feruntur libros urn Novi Testamenti , litteras scivisse constat. Nam Natthaeus cum Telonio praeesset litterarum erat haud .dubium peritus. Lucas Philosophus erat & Medicus , ut Hieronymus testificatur b). Paulus in Mosaica lege a Gamaliele fuerat eruditus. Marcus ab Apostolis in Philosophia christiana institutus , ac Alexandriae Episcopus Praefectus , & ipse litterarum peritus esse debuit;
saltem ita vetus persuasio fert, quam nullo argumento ex antiqua historia deprompto refellent Deillae. Con-sroversa ergo redit ad Iacobum, Johannem , Petrum',& Iudam, quos fuisse piscatores traditum est in his ipfs libris. Sed primum id non obstat , quominus lege-xe & scribere sciverint, cui Hebraei ferme omnes itu debant , utpote qui legem deberent ediscere . Ac Origenes, quidem ea de re adversus Cel sum disputans sc) piscatores , ait, suis . Apostolos, sed non pioselsone &instituto nautas, ut necessarium fustrii litteras ignorare. Iha ... Deinde
bin De Scriptoribus Ecclesiast. in Luca. c Lib. I. adversus C Gum .
275쪽
etues ELEMENTOR. METAPH. Deinde demus eos amanuensibus ulos, est quod deroget eorum librorum genuinitati Neque enim veris minus genuinus liber erit, quem ego dictavi, quam quem ego scripsi . Ieremias Propheta Batuc Amanuensi est usus. Perridiculum autem fuerit idcirco ejus scripta minus
f. IV. Sed videant quam liberaliter agere deereveximus) demus tantisper , nihil constare ex antiquis monumentis, scribere ne Apostoli sciverint, quum interim coni et vetustissima omnium Christianorum tra ditione, hos libros, de quihus agimus, ab iis suisse scriptos, quibus tandem argumentis eam persuasionem convellent Dei stae ρ Necesse enim.est ut hujusmodi a gumenta ejus sint ponderis, quo vetus illa fides elevari possiti alioquin stultum suerit ab ea disciseere nulla alia ratione motos, praeter quam a libidine contradicendi . Iam quae sunt haec argumenta Dei starum Legere , inquiunt, ac scribere nesciverunt Apostoli. Unde id resciverunt Dei stae 8 Nam tota iis adversatur vetustas. Scilicet erant piscatores. An idcirco litterarum inscii Potuere , inquiunt, esse analphabeti . Perbelle prorsus. Quasi vetus historia tasta Tettium concordia confirmata nullo alio argumento, nisi vanis hisce hypothesibus reiici possit. Quod si in caeteris columina ista eriticae & dialecticae faciant, naa ii puerorum lusus
f. U. Opponunt secundo , plerosque Novi Testamenti libros ab antiquis aliquot repudiatos suilla ut spurios, veluti Evangelium Lucae a Cerintho , MCarpocrate e Johannis Evangelium ab Alogis r Acta Apostolorum , & Pauli Epistolas a Severianis, & Cerinthianis; alia ab aliis r non constat igitur de horum librorum genuinitate . Sed mirum est a viris Critices peritis , ut videri volunt, poste urgeri paucorum impu-il
dentiam, aut potius rabiem, contra Ueterum omnium
ctintestationem l Nam si hujusmodi argumenta vim ha bent aliquam , dicamus etiam Herodoti historiam Constantini temporibus confictam suillis, quod id Iacobo
276쪽
PARs TERTIA. 23'Cauderio placuerit, AEneidem Virgilii a Benedietinis elucubratam , quod id velit Arduinus . Non pudet Delitas intellabiles homines pro causa sua appellare 'Nimirum mos fuit haereticorum omnium, eos divinae Scripturae libros repudiare , quos erroribus suis contrarios esse intelligebant, quod adnotatum Irenaeo . Ita Vetus Testamentum repudiaverunt quicumque inde arguebantur. Alogi quum negarent Christum esse λογον Dei, Ioannis Evangelium reiecerunt , unde re Vince
bantur ca . Cerinthiani quum circumcidi oportere Christianos arbitrarentur, in libros Paulinos invecti sunt. Similibus ex causis alii agitati Ecclesiae sese opposuere. In quibus idcirco quid praesidii Deistae nostri reperire possunt Nisi una cum illis insanire velint. 3. UI. Iam opponunt tertio, libros istos corruptos esse, ac plane diversos ab iis, quos Apostoli scrip erunt. Id vero sic nituntur probare. Primum haec naris rat Uictor Tununensis Episcopus Africanus Auctor coaeus : Megbla Consule, Anastasio Imperatore iubente , Santia E ngelia, tamquam ab idiotis Evi elytis composta reprehenduntur oe emendantur . Victoris nujus Chronicon , in quo haec leguntur, primum editum fuit In-goliladii per Canisium Anno I 6oo. deinde a Scaligero ad Chronicon Eusebii. Refert porro Uictor , idem factum narrari ab Isidoro Hispalensi in suo Chronico. Et leguntur haec eadem verba in Chronico Isidori Hispalensis edito Parisiis Anno 16o . Non dubito quin hinc Mahummedant Athorani conditores acceperint id, quod saepe scribunt , nos corrupisse Evangelia. Deinde infinitae , inquiunt , propemodum sunt variae lectiones in libris novi Foederis, id quod Novum Testamentum Millii abunde demonstrat. In praefat. N vi Testamenti editi a Nestento triginta mille variae
lectiones numerantur. Vix tot sunt verba Novi Testamenti . Tertio vero sic argumentantur: Pleraque sunt,
277쪽
258 ELEMENTOR. META, Η.quae veteres Patres ex scriptis Apostolicis citant, quae non sunt in libris, quos habemus, aut diversa sunt. Prioris generis est illud, quod apud Veteres plures repeis ritur usurpatum .' inure probi nummularii , quodque in Novi Testamenti libris nulli bi extat. Posterioris generis est hoc in Epistola a. Clementis: Si exiguum non serυaliis, quis magnum vobis dabit 8 Dico enim vobis,
ytii fidelis es in minimo , m in multo fore Milem. Quae verba leguntur quidem apud Lucam , sed plane diverso modo.
β. VII. Quasi triumphat his argumentis Collinus O . Sed pudet me hic Dei starum ingenii': quid enim produci potuit ineptiusὶ Primum, quid conatus fuerit Anastasius neque enim factum illud negare nunc oportet non inquiram b . Demus, quod iiii sibi blandiuntur, violentas manus ipsis Apostolorum codicibus injecisse ;id non magis evertet eorum Codicum, quos nunc habemus, integritatem, quam conatus tot aliorum haereticorum , qui exemplaria quaedam divinarum Scriptura. rum itidem depravaverunt, quo accomodarent eloquia D
mini male composito phantasmati, ut de Ualentinianis loquitur Irenaeus sc) : neque enim Ecclesia, quae in accurandisi libris Sacris diligentissima semper fuit, ut una Eusebii historia docet , Anastasii illo Codice usa deinceps fuit, sed eo quem per manus ab Apostolis acceperat , quod facillime demonstrari potest conserendo eost
Evangelicos codices, quos nunc habemus , cum Commentariis veterum Theolssorum Anastasio antiquiorum, quod egit Millius in Prol egomenis copiosissime. Inde intelligetur, quaecumque veteres illi Theologi ex libris Evangelicis citant, ea eadem in nostris legi, si paucas variantes lectiones, aut Amanuensium Sphalmata excipias , quae rei substantiam non attingunt, ut paulo
278쪽
PAns TERTIA. as post ostendemus. Ac ea, quae veteres illi Theologi
describunt loca librorum Evangelicorum tot sunt numero, ut si in unum colligantur, ac ordine suo comis ponantur , ea integrum conflatura sint Novum Testamentum, quod nunc habemus. Adeo ne apices quidem illis exciderunt , in ovos Commentarios scriberent.
Quocirca etiamsi vera lit haec historia , quum perspicuum sit , praesentes Evangeliorum libros eosdem esse, ac eos quibus ante Anastasium Ecclesia utebatur, Dei starum inde petitum argumentum nullius momenti est , nisi s mul demonstrent , & Anastasium caetera omnia Evangeliorum exemplaria flammis addixisse inuacumque patebat christianismus, & totam deinde Ecclesiam Analla sano exemplari uiam . oportuit id videre homines, qui rationem totum humanum genus docere sunt aggrelli. Quid quod ne Anastasii quidem ille conatus totos Evangelicos libros spectavit λ Uide ut id demonstrat Hut te villius in loco superius laudato. f. VIII. Quod autem veteres quandoque Patres auteitent Evangeliorum sententias verbis ab iis, quibus nunc in iis libris conceptae sunt, diversis; aut eas, quae nunc non extant, ex pluribus causis fieri potuit, quae librorum hujusmodi integritati non officiunt. Primum Veteres illi memoriter sententias Scriptorum citare solent, nec loca consulere quum scribunt. Itaque mirum non est, si quandoque verbis discrepent. Quid quod plerumque unum pro alio librum citent Saepe quoque generatim Scripturam citant, non addito nec Auctore , nec libro, id quod eos memoriter saepissime Scripturarum sententias laudasse demonstrat. In Epist la O Ignatii ad Smirneos extat haec sententia ex Evangelio , apprendite oe contreetate me , o. videte , quod non sum incorporeus spiritus . Eusebius profitetur , se ignorare unde si desumpta; in quo ego solitam Eusebii diligentiam requiro: paucis enim variatis verbis. R E legi-
279쪽
diso ELEMENTOR. METAPH. Iegitur apud Lucam 9 , probatque quod dixi, mem riter saepe citasse Scripturam patres, nec verba admodum curasse, sollicitos de sententiis.
quae ex traditione tantum habentur, velut Scripturam citant, non dubitantes, idem utraque habere pondus. Oh servatum id Clerico b , confirmatumque loco Ba nabae ex Epistola catholica. Praeterea placuit quibusdam h& haec quoque causa hujus variationis , quod Veteres 'aliqui non raro Apocryphis libris usi fuerunt , quos ahenuinis id temporis non satis discernere valebant o. . Librum Pastoris plures antiqui velut canonicum habuerunt . Sed serebantur ea aetate alia Evangelia, velut secundum AEgyptios, Hebraeos, duodecim Apostolos, Petrum , Matthiam e serebantur aliae Apostolorum Epi
stolae, & alia Acta Apostolorum d , quae Gelasius Papa
in Concilio septuaginta Episcoporum tandem damnavit Non probat Huetius hanc responsionem. Et vero generatim falsum est hujusmodi libros non publica Ecclesiae traditione velut imposturas Gnosticorum aliorumque Haereticorum habitos, quum & Irenaeus, &Eusebius, & Epiphanius, aliique veteres Scriptores diserte id nolent. Sed negari non potest, librum Pastoris apud quasdam Graecas Ecclesias publice lectitatum se r& Irenaeum ac origenem sub nomine Scripturae laudasse. Fecit idem quandoque Tertullianus, qui deinde Ecclesiae traditionem doctus vocavit Seripturam Ap eupham o Diram , o omni Concilio no irarum damna
epiμ' ο Simonium loco citato cap. 3.
280쪽
PARs TERTI R. 26 Itum a . Negari quoque nequit Clementem Alexandrianum habuisse pro libris divinis Epistolam Barnabae, Revelationem Petri, & alios libros, quod ex illius monumentis patet, agnoscitque Eusebius b). Sententiam illam, sole probi nummularii, quam & Origenes o& Dionysius Alexandrinus: d) & Cyrillus Hierosolymia tanus e laudant, ex Evangelio secundum Hebraeos haustam censuit Husserius , probavitque Valesius . erte Hieronymus ex traditione Christi eam lenistentiam prosectam docet. Potuit autem ex traditione colligi ab Auctore Evangelii fecundum Hebraeos .f. X. Quod spectat ad variantes lectiones, hae duo rum sunt generum , aliae quae sententias, aliae quae verba attinent , integris sententiis. Prioris generis variationes , seu potius corruptiones, saltem in locis, quae fidem & mores continent , nullas esse in sacris Novi Tella menti codicibus, vel ex eo perspicuum est, quod nullae huc usque ejus generis produci a Dei starum diligentissimis potuere . Poiterioris vero generis, etsi aliqua
snt nam eas antiquitus extitisse agnovit Origenes chri& Hieronymus si eae tamen integritati horum librorum non ossiciunt, quando incorruptae perstant sententiae. Sed terret quoidam numerus triginta millium variantium lectionum i Nempe totius rei , de qua agitur, imperitos . Hic enim numerus totus conflatus est