Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

:6a ELEMENTOR. METAPH. R ex omnibus paulo antiquioribus Codicibus , quum aditis, tum manu scriptis, &. ex meris grammatices variationibus . Quum autem in tanta antiquitate nullius libri tot disseminata fuerint exemplaria, quot Codicum Evangelicorum , mirum esse non debet tot in iis Amanuensium menda reperiri . per xiv. enim saecula, in . quibus ars Typographica ignota suit , infinities propemodum Codices sacri sunt descripti, nec semper ab ac

curatis , & doctis librariis γ) .

XI. Ex his autem vetustis Codicibus manu se iis piis, magna ex parte privatis tantus variantium lectionum numerus collectus est . Nam ii Codices , qui ut exemplaria in Ecclesiis habiti sunt, quosque solos in hae

controversia considerare debemus , aa modum exiguam variarum lectionum copiam suppeditant. Atque hae quo- ue variationes si cum veteribus commentatoribus conaerantur , ita facile emendari possunt , quemadmodum sunt emendatae, ut non supersit locus , qui dubiam , aut corruptam sententiam referat . Enim vero in ipsis Miltianis variationibus quaenam eii , quae in iis , quae Christianam doctrinam spectant, aut dubiam, aut corruptam sententiam contineat , aut saltem , quae collatis pluribus exemplaribus , & veterum commentariis, non sit in iis Codicibus, quibus utimur , ad suam genuinitatem redacta P Sed magna pars variantium lecti num , quas protulere Millius & Kesten ius grammaticae sunt, nec ad sententias pertinent . Exem p. gr. Matth. II. V. 6. ποιμανῆ pro ο quod vetultis librariis frequens est, qui η cum se saepe mutant . Reperias quan

tato ε in η . Ibidem v. 32. in quibusdam codicibus Aas pro Λώτ . Ad Corinth. II. v. I. in quibusdam exemplaribus deest γαρ. Ad Galatas I v. v. 6. Tιοὶ, filii

a) Vide Praefat. Aunstiti ad Edit. Lipsensem Novi

Testamenti Milbani .

282쪽

PAns TERTIA. 263 eum emphasi ; in aliis codicibus additum Oais, quolserinde eit . Plurima sunt horum generum variantegectiones . Jam non minor pars sunt verba quaedam primum in margine adnotata ad sententiae Maritatem, quae deinde irrepsere in sequentes codices. Caeterae variae lectiones nihil officere potuere , quominus Ecclesia Catholica, collatis, ut dixi, pluribus antiquis exemplaribus, & patrum commentariis, emendatissimam nobis daret authographorum editionem . Vide B. Augustinum de utilit. credendi cap. m. f. XII. Sed retractemus haec , quo ineptissimum scrupulum Collini admiratoribus penitus avellamus. Primum dico varias hujusmodi lectiones tantum abesse, ut textus integritati ossiciant, ut potius mirum in modum confirment . Quod sic demonstro . Eae , aut re centium sunt codicum , quales bona ex parte sunt Mil- lianae & Κunsterianae , aut e codicibus publicis vetustissimis, vel e libris Patrum Graecorum, Latinorumque haustae. Primi generis lectiones variantes iure merito contemni pol sunt, quando praesentes Novi Tella menti Codices ad fidem vetustissimorum & publicorum , aut librorum Patrum quatuor priorum saeculorum accuratissime probari pol sunt , ac dari emendatissimi. Neque enim critico habenda ratio est recentium veterum Au ehorum codicum , ac oscitantiae, imperitiae , malitiae novellorum librariorum , vel etiam editorum , nisi isse omnino critices imperitum demonstrare velit. Lectiones vero secundi generis, in duas ego classes conis sero , rerum , & verborum . Rerum variantes lectiones

in exiguo sunt numero , quod agnoscit Κunsterus ipse in praefatione , quodque legendo Millii Novum Teila . mentum nemo est, qui non statim intelligat . Sed eae quoque, ut ex inserius dicendis patebit , nec systema doctrinae Evangelicae ullo pacto aut incertum reddunt , aut dubium , nec ipsam Evangelicam historiam: eas spectant reς, quibus etiam si careamus , & doctrinae systema , & historiam Evangelicam integra haberemus. Praeterea nulla est , quae collatis veterum Pa-

ii 4 trum

283쪽

ac fatentur , non ad veram , & genuinam referri possit . Hoc vero totum mirifice integritatem codicum No-ivi Testamenti comprobat: nam & probat iisdem veterem Ecclesiam codicibus usam, quibus nos utimur, & in tot veterum codicum usu, ae tanto temporis spatio nullum in eos errorem obrepsi si is, qui aut vitiaret, aut obscuram , & incertam doctrinam Evangelicam redderet . Uerborum autem lectiones variae , quae totum lferme illum numerum absorbent, tales sunt, quas me- idiocriter in Graeca lingua versati internoscunt facilli-mer linguae vero Graecae ignaris nihil officere possunt ita rerum' intelligentiam , quam ex versionibus habent . lf. XIII. Utrumque istud nunc demonstremus. Unum caput novi Testamenti Milliani perpendemus, quo judicium de caeteris fieri possit. In primo igitur capite Evangelii Matthaei variantes lectiones, omissiones, additiones , corruptiones ex quinquaginta propemodum exemplaribus numerat Millius circiter quinquaginta , quod mirum esse non debet in tanta codicum varietate, quin immo mirum est non plures repertas . Earum autem mere grammaticae, quae nullo modo sensum turbant, quaeque a pueris animadvertuntur, sunt 33. circiter . Ex gr. U. q. Eσρ- , pro Eσρὼμ . v. q. Aμι ναδάρι, pro Αμαδαβ. ibid. Nαασων , Aασσὼν , Aασον , Nαασσον , pro Nαασσὼν . v. s. Ωρηο , O ιδ , I pro

scilicet σ pto duplici descripto , quod operae pretium

censuit diserte adnotare Millius. Praeterea Αριμὼν pro Aμῶν : adnotasset & hic duplex pro uno μ . V. II. I εχαρνίαν pro Iεδονίαν , o in es mutato. Quid persequar

hujusmodi ineptias λ Est ne quisquam, qui ob ejusmodi variationes M M. codicum codices ipsos in dubium luocare audeat, praesertim Dei starum , qui gravem &incorruptam rationem sectari profitentur Porro defectius, qui dicuntur, nisi me festinans oculus fefellit, numerat Ia. qui tales sunt, ut sensum nullo pacto turbent.

284쪽

P Ans T E R T I A. 263 in pro ιμος γενψεως Iησου χρις ου . AEthiopico deest χριτου v. 3. Salmon autem genuit Booz de Rahab : inveteri. codice incuria scribae deest Rahab . Desit in omnis,us, inquam, ut & prius illud χρ an quidquam de sententia decedet Iam v. 6. David autem Rex ge. nuit Salomonem : in plerisque deest σο ὁ βασιλευς, Rex equasi .ero si desit etiam in omnibus ignorari possit . DaUidem Salomonis Patrem kisse Iudeae Regem. V. I 8.

in vulgata deest Jesu, posito tantum , Chrisi; Christi

autem generatio sic erat, quum in caeteris Graecis lega tur, seneratio autem Jesu Chrisi, id quod nullius momenti est, ut patet. v. ao. Ecce Angelus Domini: deest in plerisque τὼ κυριῆ: item nugae. Nec majoris momenti sunt alia, quae , ne fastidio sim lectori, lubens omitto. Eiusdem naturae sunt additiones , quas nunc me piget referre, ut & immutationes verborum , quarum quatuor potiores Versiculis 2G. 2I. 22. ti 23. con ctigerunt in quibusdam codicibus , quaeque nullo modo

sensum mutant. Ita U. 2O. φαίνεται pro Eφανη : & V. 2I. Καλεσουσι, pro Καλέσεις, Vocabunt, pro locabis. Ex his

paucis exemplis de caeteris iudicabit lector aequus , ut intelligere possit , quam inepti sint Dei stae nostri, qui hoc argumento genuinitatem librorum novi Testamenti impetunt, & stupidae admiratorum pletusum captant. Prop.XXXII. Libri novi Testamenti veraces sunt.

D. Nam nihil in illis est quod pertinet ad histo

riam, quod aut non verisimile sit , aut non magna consensione a pluribus narratum, aut quod sinceriorum

testium auctoritati falsitatis argui possit ; nihil quoque quum in Religionis theoria, tum in praxi , quod non

adamussim cum ratione ipsa consentiat , aut rationem emendet & perficiat: quae autem sunt talia vera sunt libri ergo Novi Testamenti sunt Veraces . 3. I. Sed res exigit , ut haec accuratius demon stremus. Duobus omnino partibus tota librorum Novi Testamenti doctrina absolvitur, historica, & dogmatica. Bipartita quoque est dogmatica : nam aut theorica est , aut practica. Demonstrandum nunc est in libris Novi

285쪽

Σ66 ELEMENTOR. MET APH. Τestamenti nihil esse nec in historica eorum parte , nec in dogmatica quum theorica , tum practica , quod non eas habeat veritatis tesseras, quas ne Deistae quidem repudiaverint, nisi Pyrrhomimum inter homines invehere ament. Exordiemur a parte historica . In omni historia ad rationis libram perpendenda tria sunt spectanda, historicorum nempe, qui enarrant , numerus ,1 cientia, probitas. Quod pertinet ad numerum , inter axiomata hoc Huetii omnes habemus , hisoriam , quae res gestas ita narrat, ut narrantur in multis libris coaetaneis , vel aetati , qua res gestae sunt, proximis, veram esse ca). Nisi enim eae historiae, quae hunc in modum narrantur, verae essent, nihil.essent ex veteri memoria, quod pro vero suscipere possemus. Unde enim quemdam bello clarum, cui Caesari nomen fuit, aliquando vixisse scio i Ex Caelaris nempe iplius commentariis ,

ex Hirtii, Ciceronis, Bruti, Livii, Vellei, Lucani , aliorumque scriptis , qui vel temporum illorum , quibus

Caesar vixit, aequales fuerunt, vel suppares . Non ali ter enim sciri aut credi possunt, quaecumque i plo oculorum nollrorum testimonio non cognovimus , quam ex aliorum verbis : alioqui Mediterraneus Oceanum eis e non credet ; nec Americam , aut Indiam esse credent Amsteloda menses, qui patrio solo nunquam excelserunt,& virgula divina sibi suppeditari putabunt pretiosissimas

merces , quae inde quotannis reseruntur. f. II. Circa scientiam, sit constet historicos aut coaeistaneos fuisse & rebus quas narrant praesentes, aut ita Proximos, ut nullo negotio eas nescire potuerint: praeterea nec omnino stupidos , & rerum, de quibus agitur, intelligendarum capaces, de historiae veritate dubitari non potest, nisi iis argumentis, quae testificationem illam longe possint superare. De probitate historicorum sequentia observari debent. I. An historici affectu aliquo adulationis, ambitionis, amoris, odii , spei , aut alio

metius demons. Mang. axiomate II.

286쪽

PARs TERTIA. 267 alio agitati scripserint. II. An personarum, quarum res

gestas narrant, vel exiguas virtutes studiose perquirant, vitia vero vel probra occultare nitantur. III. An spectaverint voluptatem, aut utilitatem suam . Iv. An saltem ad imponendum aliis publica aliqua auctoritate

exacti sint. Si eorum nihil in historicis suspicari possumus , eos integrae probitatis , & fidei esse dubitare

nequimus: convenire enim debet inter sanae rationis homines, non idem esse dubitare , ac velle dubitare . Itaque dubitare sine ullis dubitandi motivis , voluntatis est petulcae, non sanae rationis. g. III. His posit,s hunc in modum demonstro, par tem historicam Novi Testamenti veracem esse. Hi storiam Novi Testamenti narrantur a pluribus, & coaevis magna ex parte testibus oculatis , nec harbaris, nec Omnino idiotis, saltem rerum , de quibus scribunt , in telligendarum capacibus , in quibus omnes probitatis cha racteres adsunt , quippe qui ut eam doctrinam propagarent , gravissima pericula , dolores , & mortem denique subjerunt: qui nullum commodum humanum , aut spectabant, aut sperabant, cum eorum doctrina omnia bona praesentis vitae in comparatione aeternorum honorum, quae praedicabant, contemnenda praecipue esse

contineret : tandem qui Magistri sui probra omnia, condiscipulorum vel umbras vitiorum distincte enarrant. Vera igitur historia est, quae libris Novi Testamenti continetur . Praeterea historiae istae eodem prorsus modo

narrantur ab iis Christianis , qui aetati illi proximi fuerunt , & quorum plurimi erant Philosophi acuti ssimi e Gentilis mo ad Christianismum conversi , ut Igna tius Martyr, Justinus Martyr, Polycarpus, Theophilus

Antiochenus , Tatianus , Irenaeus, Tertullianus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Cyprianus , Arnobius, Lactantius, aliique; ergo historiae Istae verae sunt. f. IV. Id ipsum confirmatur auctoritate historicorum exoticorum , Iudaeorum nempe, & Gentilium. Pauca attingam & praecipua ; nam copiosissime id actum esta vitis doctillimis . Ac primum Iohannem cognomen

287쪽

268 E L E M E N T o R. M E T a p Η to Baptistam Iudaeos ad Virtutem, & pietatem excitas ιse , & lavacrum dimittendis peccatis adhibuisse , testis est Iosephus in lib. antiquit. Hebraic. & de Bello Iudaiaco : testis autem Apostolis coaetaneus . Iesum Naetarenum vixisse quondam in Iudaea rerum Romanarum p tiente Tiberio, non tam universus orbis Christianus,

sed & Iudaei omnes, quicumque post illa tempora scripserunt, & Gentiles ipsi testantur, in primis Suetonius, in Claudio sa , ubi Chresius scribitur pro Chri io , quia

nomen illud Grhecis & Latinis notius erat: tum Tacitus lib. II. Annal. qui postquam de Christianorum suppliciis a Nerone illatis locutus esset, addidit: Auctor nominis ejus Christus, qui Tiberio Imperante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio asseelus erat. Plinius quoque iunior Epist. omnibus obvia ', quae lib. Io. Epist. est 97. cuius & Tertullianus meminit in Apologetico, &Euseb. in Chronico, scribit : Christianos carmen Chri Isquas Deo dicera solitos , obserisiosque inter Ie , non in scelus aliquod, sed ne furta, ne latrocinia , ne adulteria committerent,neve fidem fallerent. Nempe primaevi Christiani eadem docebant, & agebant. Oppidulo Iudaeae natum suisse Iesum ex paupercula puella Fabri materiarii uxore, in Ragyptum praeterea aufugisse , agnoscebat Celsus Christiani nominis hostis insensissimus b . f. U. Edita a Christo & Apostolis miracula confessi sunt Hebraei Thalmudici operis conditores , quod opus sub initium tertii saeculi compilatum est , ut conficiunt Hottingerus o , & Bartholocius γ). Extat eadem super re praeclarum Iosephi testimonium in I 8. antiquit. Iudaic., in quo Christi , ejus resurrectionis , & miracu- lorum praeclaram facit mentionem , de quo loco in sequenti prop. disseremus . Eadem miracula Christianae

b Apud Origenem edintra Celsam lib. I. c) In His. Eccl. pari. I. cap. 3. sest. 3.

or In Biblioth. magna Rab ca tom. S.

288쪽

PAR s ΤERTIA. 269 religionis, hostes insensissimi Celsus , Porphyrius, Iulianus, Athorani conditores agnoverunt . Tandem eorum

miraculorum totus Christianus orbis testis est luculentissimus : inde enim natus Christianismus , ae longe, lateque provectus. Quid enim ὶ An tot nationes nomen Christo dederunt sine ullis miraculis Id si contingi iasit aut omnium miraculorum sui si et maximum , aut maximum esset argumentum veritatis doctrinae Christianae r neque enim nisi veritas , quae per se cuique pateat tam longe propagari potest sine ullis , quibus permoveantur homines, miraculis . Nec opponant Mahum medanae superstitionis exemplum. Nam quum sensui indulgentia doceret Mahum medes , eaque inter Barbaros, vim praeterea armorum adhiberet, longe dispar est ratio. Christiana scilicet doctrina una omnium est , quae minime sensibus adulatur, quae affectibus, violentissimis naturae nostrae stimulis , adversatur', quaeque nulla armorum vi , nulla saecularis litteraturae copia,

imo adversus & arma , & saeculares litteras latissime est disseminata. Quod vero Baelius regerit , & Principes Christianos vim armorum adhibuisse , ut Gentilliamum extirparent, ineptum est : Principes enim Christiani diu post provectam Religionem provenere , sub initium I v. Saeculi, ut testatissimum facit utraque historia, Ecclesiastica, & Civilis. De historica ergo Novi Testamenti parte , saltem praecipua , & quae reliquae

fundamentum est, indubiis constat argumentis. f. VI. Pergamus ad alteram , dogmaticam nempe .

Ea quoque bipartita est, ut dictum , theorica , O' pra-Ectica ; quarum illa spectat quae de Deo divinisque rebus scire homines oportet, haee vero quae agere . Uta theorica initium faciamus , eius dogmata ita cum principiis rectae rationis consentiunt , ut Deistae vel utraque excipere, vel utraque repudiare debeant. Id paucis & per iumma capita demonstrabimus . Libri Novi Iesia menti docen t Deum existere, eumque esse purum

289쪽

27o ELEMENTOR. METAPH. VIII.) Praeterea esse unicum ad Ephes. IV. 6. deesse bonum , atque beneficum. Lucae xv m. I9. &immutabilem & immortalem . ad Rom. I. 23. ad Thim. I s. 6. Jacobi t. 17. & omniscium Ast xv. 18. ad

Hebr. v I. I 6. L&.omnipotentem. Matth. XIX. 26. Σ.

ad Corinth. VI. I 8. creatorem universi passim in omnibus libris. , & diligentem conservatorem c Matth. vi. 23. 26. & iuitium , itaut peccata puniat , Virtustes remuneretur, ad Rom. II. 6. 7. & II. ad Theia salon. I. 6. Praeterea docent mentes humanas esse immortales. Matth. x. 28. Lucae I 2. q. ) eas mane- Te praemia , aut poenas aeternas secundum opera earum s Matth. xxv. 31. & alibi . Mitto caetera, ne sine ulla ratione iusto sim prolixior. Haec omnia dogmata , & quae aut haec anteeedunt, aut comitantur, aut consequuntur , & ratio naturae manifestissime comprobat, & sensus hominum communis confirmat, & Deistae ipsi non inficiantur . Vera erso sunt , & consequenter Vera pars dogmatica & theorica Novi Testamenti. f. VII. Veniamus ad practicam. Moralis Christiano. rum librorum pars exactissimis Philosophiae ratiociniis consermis est, consormis & finibus, ac relationibus ho.

minum , quas aut inter nos , aut cum Deo , aut cum

caeteris rebus habemus : quin immo moralem ipsam , quam humana ratio docet , auget novis & utilibus doctrinis, emendat in pleri sque, ac illustrat, falsa Philosophorum systemata evertit, homines sibi atque aliis conciliat, societatem humanam mirifice sevet ς nihil igitur ea verius A sanctius excogitari potest . Sed explieemus haec uberius. Ossiciorum , quae purgatissima ratio naturalis ex notiri aut relationibus, aut finibus, ducet, tria sunt suprema genera, erga Deum., erga nos , e ga alios.s Naturalis ratio docet Deo deberi amorem, obsequium. servitutem, invocationem , gratiarum actionem . Est enim Deus & Pater nostri amantissimus , & natura excellent illima , & dominus ,& benefactor , & gubera nator sapientissimus. Eadem ratio docet nos debere no

bismetipsis cur m , di custodiam , tum totius homi

290쪽

nis , tum partium nostri singularum , & animi quidem

majorem , ut praestantioris partis , minorem corporis, omnesque conatus nostros ad veram beatitudinem dehere dirigere,. Tandem docet nos proximo noliro , idest omnibus aliis hominibus natura nobis aequalibus , debere & assiorem iustitiae , ne ulio eum modo laedamus, eique suum tribuamus, & amorem humanitatis, ac beneficentiae, ut quocumque modo possumus , ei benefaciamus . Haec omnia e sentinus rationis naturalis misnare, tum alii , tum potissimum Ricchardus Climberlanis diis in tractatu de legib. Nat. geometrice prorsus de monstravit sa) . Sed eadem, & quae ea antecedunt o. mi tantur , aut cum iis connexa iunii, libri Novi Testamenti copiosius & luculentius , quam ipsa recta ratio naturalis . condocent : nova ad virtutem calcaria adisdunt, novas relationes patefaciunt, idque tanta perspicuitate , ut non sapientum modo , sed infimae plebeculae captui se accommodent'. Id per praecipua capita demonstrabimus . Nam omnia unum in locum conjice re ejus est qui Christianae religionis integram mor

Iem explicare aggrediatur ... i .

q. VIII. Deum eta amandum , & quidem super

omnia, omnes scripturae Evangelicae docenta: docent& amandum esse super patrem, & matrem. Matth.X. 37. Porro omne studium nostrum in eo positum esse debere praescribunt , ut ipsi placeamus , & alia omnia ita diligamus, ut comparatione facta ea quasi non-ame

mus I. ad Corinth. 7. 29. & seqq. J . Praeterea signum amoris hujus esse, si ejus praecepta observemus Iohan. IV. 2I. & Epist. I. 3.) Esse honorandum , & gl rificandum I. ad Thimor. r. i7. & alibi : in eo solo fidendum & sperandum Matth. v I. 23. et Timendum timore filiali, ut boni simus passim in omni

SEARCH

MENU NAVIGATION