Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

282 ELEMENTO R. META M. nio narrantur, censet iniuriam inserri Divinae Providentiae, quae dum Christi doctrina tot laboribus &miraculis propagabatur, permiserit aequalia fieri a Daemonibus. Ipse igitur arbitratur Apollonium , qui pro eo tempore non indoctus Medicus, & Philosophus erat physicus, partim arte medica, partim fraudibus ea gesiisse, quae deinde sauctiora facta variis narrationibus Gentilium ad posteros pervenerint. Legi meretur tota illius & copiosa dissertatio. Eadem videtur fuisse mens Auctoris responsionum ad qq. Orthod as inter opera. Iustini. 33. XI. Ego in Mosthemii sententiam concedo , nec ullo modo dubito, Apollonium ope scientiarum natu ralium , potissimum apud homines idiotas , ea fecisse miracula, quae deinde rumore Vulgi aucta', atque O nata ad eos pervenerint, a quibus ejus gesta sunt d

scripta. In id me , ut dixi , Mosshemii illa disserta

tio movet; movet. Philostrati stilus ille Romanensis ,& non ignoratae Gentilium Sacrificulorum , & Philosophorum artes, quibus Christianam religionem , qua aperte, qua per cuniculos impetebant. In id me quoque eadem inducunt, ut plurima in Apollonii vita conficta. alia longe exornatiora producta nullus dubitem. Conficta tamen,talia , quae apud viros graVes, caeteris ge stis fidem derogare debent . Nam qui narrat Apollonium avium linguarum,callentissimum fuisse , & cum iis sermonem continuasse, omniumq; artium innatam sibi scientiam habuisse , quibus nugis Philostratus libros de ejus vita saburravit, aut fabulam Romanensem cudit , aut impudentissime mentitur . Eum tu igitur historicum dices, ac non potius sophistam , & declama

f. XII. Argumenta porro e scriptura petita hoc probant, sola miracula non quaecumque , sed quae ignam vulgo miraeula videantur , praecisa veritate doctrinae, non esse manifestum argumentum , eum, qui huiusmodi miracula essiciat , hominem esse vere divinum.

liaque Moses addit, siqui essicit miracula,. dicat sequi-

302쪽

PARs TERTIA. 28 mini Baal, nolite sequi. Quae quum sint, & Doctruna Christiana vera sit , miracula ab ejus doctrinae

Doctoribus patrata apertissmum argumentum sunt ejus doctrinae Divinitatis. Praesertim quum talia miracula sint, quae omnem Naturae vim excedunt , nec

fieri posse intelligantur, nisi eiusdem causae vi, ac numine , quae rerum universitatem & condidit , & grubernat , idest quum sint miracula . non quoad modi m tantum, sed etiam quoad sub tantiam, ut Theologi loquuntur. Et quum tres sint verorum miraculorum gradus, uti perspectissime docet B. Thomas H. I. Eorum, quae quoad Iubstauriam facti Naturam superant. II. Eorum, quae a Natura quidem fiunt, sed non in iis tu, jectis, in quibus facta leguntur, ut vitam mortuis daret II l. eorum quae non quoad substantiam, sed quoad m dum Naturae vires excedunt b eorum omnium exempla patentissima sunt in Novo Testamento, ut quivis facile collegerit . Uide ut hunc locum diligenter per

curatissime hanc eandem causam egit Prosperus Lamberti nus, nunc Benedictus XIU..de Canonizatione Miliorum. f. XIII. Postremo , licet ignoremus extensionem virium totius naturae, non ignoramus tamen & vim naturae finitam esse , & suos habere terminos praefinitos , quos intelligimus , earum rerum naturas , a quibus , vel in quibuslmiracula fiunt. Itaque quum tale miraculum videmus , quod vim & potentiam

infinitam exigit , seu sui substantia , seu modo quo fit, qualia sunt multiplicatio panum.& piscium , quae

vere creatio ex nihilo, est, resuscitatio mortuorum , & . similia; confidenter pronunciamus a Deo esse. Praete rea quum videmus ab homine hujusmodi perfici miracula, quae & suas vires excedunt, & vires earum re

303쪽

284 ELEMENTOR. METAPH. rum , quibus velut instrumentis , aut velut obiectis miraculorum , utitur, non dubitamus divinae esse originis, praecipue si ea continenter fiant, Jc perpetuo e nam pu gnat cum Divina providentia hujusmodi miraculis homines in errores induci. Et sane nunquam falsa miracula in falsae doctrinae comprobationem facta & quidem continenter , ac perpetuo facta legas, ut in eorum suspicionem venire homines nunquam potuerint. Pro videntiae enim divinae illud est, quod binis verbis e- nunciat Cicero, commenta delet dies. f. XIV. Noolston Anglus homo anno I 727. nOUavia , & ratione, quam nemo hucusque excogitaverat, miracula Novi Testamenti elevare aggrellus est . Contendit nempe allegorice omnia interpretanda esse'. aeanimorum curationes, non res factas i pectare. Itaque si

W istono fides. quae Christuc. & Apostoli fecisse miracula narrantur , nunquam reipsa secere , licet morbos animi curaverint , idque vocabulis e corpore desumtis narravisse . Addit realia miracula effecturos Christum &Apostolos in altero Christi adventu, narrari vero veluti

facta ab Apostolis , ut Christianorum animi ad spiritualem Christi adventum praeparentur carnalibus & corporeis allegoriis. Interpretatio, inquit, litteratis Novi Testa menti carnalis est , & occidit ; spiritualis ergo sensus sectandus est : quod ille principium quo ad miracula evertenda abutitur, subdole magna veterum quorundam Patrum copia statuere conatus erat utque ab anno IIo 3.

ut sibi scilicet praepararet impietatis tuae viam . At haec hominis absurdissimi portenta risu, aut miseratione digniora sunt, quam severa confutatione : nam quis serio eum consutaverit, qui scribit totam Livii historiam allegoriam esse eorum gestorum, quae spiritualis Respublica Romana egit,.aut post diem Iudicii perficiet ὶ Interea accurate ejus hominis ineptias omnes & minutatim refellit , quem saepe laudavimus , Stackouse. g. XU. Christiani nominis hostes , tam illi vetere Quam novelli Atheistae , solent haec adversus Christi,cc Apostolorum, quae reserunt ar miracula , objicere ;

304쪽

PAns T T . 283 non iis, nisi idiotas commotos , ae priueipio paucos edoctos vero , & nobiles homines restitisse semper, quousque armis omnes adigerentur , subversis a Principibus Christianis Gentilium delubris , achad Christiana s cra iuscipienda publice omnibus adactis, quod postremum nescio quo fine Baetius in Dict. critie. Art. Muhamis

med ambitiose exornavit. Quo tamen argumento nullum nec inscitius est , nec magis falsum , quod ego copiose, ostendam . H f. XVI. Principio non paucos Christo eredidisse , idque miraculis impii lios , Historia Evangelica ita narrat, ut nulla suspicandi ratio nobis supersit a r secutaesunt eum turbae multae Ee Galilaea , re Deca'oli , o de is ira bmis , ct de Iudaea, oe de TransJordanem . Ea

dem alibi narrantur, lac ita narrantur, ut qui narrant simul indicent, se id velut aliud agentes narrare , non data opera, ut imponant e narrare autem , seu potius indigitare , velut rem notam . Eam narrationem tequiis tur consequentia realis , realis essectus, verae rei gestae

character. Ecclesia scilicet HieroHlymitana populati iasima fuit, ac Episcopos habuit ex circumcisione anteis quam Hierosolyma per Titum everteretur , tumis suentibus annis, quod ex historia Eusebii intelligimus; intelligimus & ex sequentibus actis eius Eeclesiae. Nec vero idiotae tantum credidere , sed docti quoque plures , nec plebei tantum , sed nobiles . Utrumque hoe aperte demonstrant Epistolae Paulinae & Acta Apost lorum , in quibus huiusmodi plures , data occasione,

memorantur, salutantur, commendantur. Quia Paulo

dicuntur Aajutores in Maogesis Hebraei erant in lege primum docti, deinde in Evangelio . Quosdam ex Ariastobuli domu, Regiae scilicet stirpis , credidisse, Paulus

tradidit b . Uideri potest Eusebius 9 , quo in loco scribit

b, In Epis. ad Timoth. II. eap. ian Q Lib. I ii. his. Escies cap. 1 v. s.

305쪽

285 E L E M v N T o R. Μ E T Α P Η. scribit, accurate prorsus Paulo prope innumerabiles, Misistores fui Ur , quos commilitones vocat: quorum ille, inquit,pleta que immortali Epistolarum suarum t6 ιmonis ornatos perpetuae hominum memariae commendaυit . Praeterea sa). Princeps unus venit ad Iesum pro tua emortua puella, quam selus resuscitavit: nec dubito , quin ejus domus crediderit. Fuisse ejusdem generis alios , quos Evangelistae in tanto credentium numero memorare omiserint , certus sum. Nam ex historia Evangelica colli, unos Sacerdotes, atque illis conjunctos vel sanguine , vel amicitia , vel utilitate, Christo restitisse , ne si crederent, imperium , quod usurpaverant in populum, ac cum eo vitae Voluptates omnes & eommodiis tales una opera amitterent.

XUII. Iam vero de Iudaeis iuxta & Gentibus ex coaevorum , aut vicinorum fide discimus , nobiles plurimos, & quod praecipue refert , omnigena litteratura ornatos, Christianam Religionem esse amplexos. Quod pertinenlaad Iudaeos, tota, ut dixi, Eccletia Iudaicas quae & gregem, & pastores habuit generis sui , uber irimum est argumentum . Testatur quoque Egesippus apud Eusebium b) Apostolorum temporum ferme aequa lis, primores Hierosolymorum quosdam credidisse. Quod spectat ad Ethnicos, qui inire calculum velit veterum omnium Episcopatuum ad Constantinum utque , is reperiet per trecentos annos infinitos propemouum Asiae,

Africae , Earopae, Episcopos, ex Gentilibus fuisse litteratis ad Christum conversiis . Quot autem, qu3les, ac quanti fuerint , unus docebit Eusebius in primis octo libris Historiae Ecclesiasticae , qui Episcoporum succeisiones ad aetatem usque suam scribere voluiise te itatur. Tot scilicet fuere viri litteris insignes , ut quum in persequutionibus quotidie Episcopi interirent, semper alii praesto essent, qui mortuorum in locum subirent .

306쪽

Εorum plerorumque opera habemus , aut fragmenta , quae hoc in loco memorare supervacaneum eli . Quot praeterea alii, qui nunquam Episcopi suere Pan tenus, Clemens Alexandrinus , Iustinus, Orige ies', Athena- . oras , Tertullianus , Arnobius , La tantius , aliique

Philosophi praestantiis mi , ut recte Eulebius a quum ea de re incidisset sermo, scribat, viros insignes litteris o pietate , qui Apolliolis successe re per orbem terrarum ,

se numerare.non pos , ac eos tantum commemorare, quo rum sua aetate scripta supercrant. i

XVIII. Sed & plures quoque Christo ili ustres nomen

dederant . In Epist. Eccles. Smirnensis ad Ecclesias Ponti, quae paulo post initium saeculi secundi scripta est , legitur . Policarpum dum caperetur orasse pro ma- pnis juxta di humilibus , nobilibus o obscuris Chri stanis, quos Tyrannorum furori relinquebat: apud E sebium b) . Sub Domitiano Flavia Domitilla Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, aliaeque Beminae paris conditionis celebres fuere so . Sequentibus temporibus sub ipsiis Gentilibus Imperatoribus viri fuere natalibus nobiles , qui Christiani erant , ut ex Eusebii colligitur historia . Exempla delibo , ut intelligat ut quam inscite De istae crocitent , Christianam Religi nem non suisse nisi idiotarum & plebeiorum. Quod si plures adhuc ei resistebant, id fiebat, quod Tyrannos

Verebantur, nec tantae erant sortitudinis, ut se, bona sua , liberos , ac uxores internecioni dare auderent . Caeterum quum paulo aliquando remisisset persecutionis furor, ut sub Traiano , sub Adriano, sub Antonino Pio, sub Galieno , mirum dictu est quantum in numerum intra paucos annos Christiani creverint . Facta tandem libertate suam Religionem profitendi Christi

. O . Lib. IV. cap. II.

307쪽

ELE MENTO R. MET AP u. nis sub Constantino totus orbis Romanus intra annum

fere Christianus evasit.

XIX. Quod vero addunt, ut abactos Ethnicos credi disse , ignorantiam veteris historiae aut turpissime produnt , aut inepte simulant. Quae arma pro Christianis, ac non potius contra Christianos, ad Concilium usque Nicaenum sunt adhibita Interea Concilii Nicaeni tempora pene totus orbis Romanus Christianus erat, creveratque non armis suffragantibus , t sed adnitentibus Contra. Remanserant . neque id nego , in angulis qui, busdam Gentiles Idololatres: pleraeque quoque gentes, ut

Germanorum quaedam, Hungarorum , Norimandorum , SVevorum , Danornm, armis aut illectae, aut adactae

ad christianismum VII. VIII. R IX. saeculo. Sed qui inde infert Christianismum armis propagatum, ignorare debet ante ea saecula Gallias, Italiam, Graeciam, Thraciam, AEgyptum, Asiam Minorem, Paleitinam, Armeniam, Parthiam, Chaldaeam , persidem, Christia- 'nos fuisse . Falso itaque ac temere Baetius censuit, non posse nos Mahum medanis opponere 'armorum vi eorum superstitionem crevisse, ac tam late provectam esse, quod & christiani Principes armis quoque ad ver o sus Elnicos sint usir nostra enim Religio fundata, aci, quaquaVersum propagata erat, quum arma principes; adhibuere, nee ex christiana regula , nec id exigentibus' christranis. Mahum med ana vero armis primum plantata

est, atque armis vesaei regula superilitionis ejus esentiali dilatata. Inter impostoris enim illius icita hoc erat primum , adhibenda arma. Quum tamen Christus , Apostoli, & suecessores , praedicatione, miraculi S, Viatae sanctitate adversus arma pugnatient, & in immensum crevissent, interque praecipuas regulas docviisent, sed nec Religionis es cogere Religionem, quae I ponte susciapitur , non loquitur Tertullianus ad Scapulam cap. II. o sacrificium non est, quod exprimisur invito , '

I . Prop.

308쪽

PARI TERTIA. 289 Prop. XXXV. Dei ilarum objectiones aaversus historiam

Noui Telia menti refelluntur. 3. I. Argumentorum , quae contra libros NoVi Testamenti protulere Delitae , non unum est genus - , Quaedam enim historiam impetunt , cuaedam doctrinam, , Primi generis argumentum primum est. Jolephus, &Philo, ambo Iudaei, & Ielu suppares aetate , quum qu ead Rempublicam & sectas Judaeorum spectant enar rent accuratissime , de Iesu tamen, eiusque lecta , doctrina , miraculis ne verbum quidem faciunt. Quid autem simile vero est a diligentissimis ti accuratissimis historicis rem omissam , quae potissima maxima erat, pracsertim quum quaedam res chrii ianae suerint cumhiliori a Judaica necelsario connexae , it aut praeteriri ne quiverint sine magno hi Iloriae dehonestamento. Hu-jul modi sunt caedes infantium ab Herode' facta ; causa mortis Christi, & rumores, eam ob rem in Judaea eX citati : Christi resurrectio . ut & resurrectio Veterum quorumdam Ρatrum, qui etiam inter Hebraeos Hiero-iolymis versati lunt redivivi. Senatus Hierosolymitani ' Contra gliscentem Religionem ad a ; Acta Pauli, ejusque defectio a Judailmo, & sexcenta alia . Scimus, inquiunt,

produci locum quemdam Josephi , ubi de Iesu Chri ilo

honorifice loquitur; sed locus est interpolatus , ut Vir .

docti plurimi , praesertim David Blondellus, I Tanaquillus Faber demoni rarunt. Interpolationem tria pro

bant . Primum quod eo in loco eius a noscitur elle Messa , quum tamen Iosephus, qui secta Pharisaeus

erat, eum pro Meilia. habere non potuerit. Secundum,

quod scribat non tantum Hebraeos, sed pluri mos etiam ex Gentilibus ad se pertraxi Ie, quum Iesus solis Iudaeisl praedicaverit . Tertium quod ita scribat, quasi suo tempore Chrillianorum religio antiquissima fuerit ; neque, inquit , ad hanc diem defecit denominatum ab eo Chri-' siau Mu genus . Accedit quod Origenes contra Celsum memorat ob occasionem Iacobi justi dici a Iosepho provenisse Iudaeis tot mala, quae a Romanis palli sunt,ia indicat locum in antiquit. nec interim meminit

309쪽

et o ELEMEN T O METAPH. eius loci , qui nunc in disceptationem venit , quum causae suae magis etiam quam prior fecisset. Id autem . argumento est non ex titille hunc alterum locum id temporis in Iosepho; neque enim omisisset Origenes .f. II. Sed nunquam Criticae, M Logicae imperitiores Dei stae mihi videntur , quam quum in veteribus

impugnandis historiis, quae coaevorum consensione magna narrantur, ejusmodi argumentorum generi, quod negativum vocant, quodque ipsi etiam rident, aequo nimius indulgent. Criticorum omnium una est doctrina : si h6foria aliqua a pluribus o coaebis narretur, a polye revocari in dubium , quod ab uno , laut etiam pluribus, .ipyis coaevis, praetereatur. Quippe qui praeterit non negat; nec potest nisi oscitantiae aut malitiae accusari. Quae quum stat non video quid ex Iosephi , & Philonis silentio pro causa sua concluderepciunt De istae, praesertim, quum causae fuerint silentii. Nempe Iosephus secta erat pharisaeus, quae omnium m. xime propter suas superstitiones & hypocrisim a Chritio castigata suerat, quaeque idcirco omnium maxime in Clarisium laevierat: uterque vero Philo , & Josephus opprobrium maximum in omnes Iudans manare videbant ex injusta Christi, & Apostolorum persecutione, & nece: nec enim vero adeo obtusii pectoris erant, ut ex Christi & Apostolorum virtutibus nequirent hoc saltem intelligere , etiam ex Hebraicis regulis, fuisse

illos viros austos, sanctos, Deo caros . Itaque ne . aut Ueritatem laederent. cuius fortassis erant conscii, ant suo-1 um iram incurrerent, existimavere prudentius tacere , quam loqui . Qua ex re ego conclulerim , hoc silentium omnium maximum ei se Christianae veritatis testimonium , quod praestare illi ambo poterant. Neque enim si fabellas jadfari sibi persuasissent non eas omni eloquentia resellissent. Quid si horum quaedam vehit nullius pretii, dum Res p. Iudaica magnis ageretur malis . habuit & contem sit . . 3. III. Jam quaedam indicat. caedem infantium nulli bi quidem memorat , sed ea scribit quae demonstrant- ,

310쪽

PAns T v R T l A . 29 Inon abhorruisse ab eo scelere Herodem . Fuisse enim illum, ad saeviendum propensiJmum, & quidem προς

τάσπις τούς αιτιαις, quaUιν ex cauta , ac ne ab intimis

quidem amicis hanguinarias minus altinuisse , diserte is scribit a) . Alibi, mendacis, inquit. satim fdes , erantque criminationibus inis istociora Iupplicia b) . Notat eandem hominis saevitiam in libris de bello Iudaico. o Scribit alibi haec, quae rei, de qua agimus, viciniora quoque esse videntur. Timore pacitas erat Herodes, ad omnes suspiciones excitabatur, multo que innocentes, metu ne quem vocentium intermitteret , in tormenta ducebat d) . Genium tandem Herodis suspiciosum & truculentum ex extrema voluntate deprehendi potest: edixit enim moribundus , ut ex singulis Iudaeorum familiis , ac primoribus , singuli statim se mortuo necarentur , ne Iudaica gens excessus sui laetitia efferretur e . Quod si annales Herodis, quos Iosephum scripsisse testatissimum facit locus in XIV. antiq. cap. 17. , superessent , intelligeremus fortassis, non fuisset haec a 'diligontissimo hiltorico , a Christianorum licet partibus averso , aut iis infenso, praetermissa . Id hic nobis suffuit , tale descriptum Iosepho Herodis suisse ingenium , quod satis probet, nihil ab eo alienum enarrasse' Matthaeum. Sed quiquid eius sit , qui tacet , nec nesat , nec affirmat , quod veteri regula dixere Iurisperiti . Itaque non magis ex silentio Auctoris adversus enarratas a plurimis coaevis historias quidquam concluseris , quam ex iis Geometriae axiomatibus, quae nusquam extant, oppugnaveris Euclideas de monitrationes . Ageda historicum Romanum rei sui temporis ab omni hus aliis commendatae nullam facere mentionem : conficies em rem falso ab aliis narrari Ut ecce fuere coaevi

SEARCH

MENU NAVIGATION