장음표시 사용
111쪽
Hisce dictis causis eaependendis subserviet consideratio do Deo redemptore. Item do justitia Dei. c0ΝSIDERATI0 I. De Deo, ut est ultimus finis omnium. Id quod est primum rerum principium, ne
cessario etiam est finis omnium. Nam primum principium, in efficiendo et producendo extra Se, non potest ultimo intendore alterius bonum, quam Suum. 1. Ratio est, quia caetera Omnia sunt infinito intervallo infra ipsum posita. Undo illorum bonum non est tanti momenii, ut possit in illo ultimo conquiescere: imo est in Star nihili coram illo, cum res omnes Sint in Star nihili ad ipsum collatae. Debet ergo intendere ultimo bonum suum, nempe Suam glo riam: quia nullum potest concipi bonum majoris momenti, quod possit ab eo intendi vel appeti. Nam omnis gloria Dei, quatenus est bonum Dei, infinite pluris aestimanda est, quam Omno bonum creaturae, quatenus est bonum
Porro duplox est finis; nempe finis - qui, et finis - eui. Finis - qui dicitur bonum illud, quod appotitur, et ad quod obtinendum laboratur.
112쪽
Finis - cui est persona, cui illud bonum appetitur. Deus itaque est ultimus finis cui, respectu rerum omnium; quia est cujus gratia et ad cujus gloriam condita sunt omnia. Ipse Propter gloriam suam Vult et operatur omnia, et permittit Omnia, quae permittuntur. Unde Proverb. 16: omnia propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. dui enim semetipsum impium fecit, eum Dominus suppliciis aeternis ad laudem justitiae suas destinat. 2. Ρsculiari modo est ultimus finis - qui, et ultimus finis - cui, respectu naturae rationalis. Est ultimus finis - qui istius naturae; quia haec sola est illius capax, ot sola est condita ut illo fruatur, tamquam summo bono Suo, Dum nihil sit praestantius, quod sibi possit appetere. Unde debet illum desideraro, et OmnibuS modis quaerere, tamquam summum bonum Suum; id quo in suum commodum, ut illo lauatur, et dulcedine ejus delectetur. Est etiam ultimus finis - cui, respectu ejusdem naturae; quia Omnes beati omnem suam beatitudinem, Omniaque sua bona debent referre, et reipsa Semper reserunt ad ipsius gloriam : ita ut suam beatitudinem, suam gloriam,
113쪽
st Omnia bona pluris aestiment, si magis ament, ut sunt bona Dei, quibus Deus glorificatur, laudatur, benedicitur; quam ut sunt bona ipsorum propria, quibus ipsi perficiuntur, beantur et glorificantur. Unde beati dupliciter gaudent de gloria, et bonis suis. 1. Quatenus considorant illa, ut bonum proprium, adserens illis
Summam 2Xcellentiam, summum gaudium, et Summam Suavitatem, qualem nulla alia perfectio intrinseca adferre poteSi. 2. Dua tonus considerant illa ui bonum Dei, ad aeternam ejus gloriam. Et laudem pertinens.
Et hoc gaudium est praecipuum quod habentds sua beatitudino si donis gloriae. Illa enim
beatitudo non solum est ipsorum Summa per
sectio, et excellentia, et gloria objectiva; sed etiam est gloria Dei formalis. ΝοsSe enim, amare et frui Deo, ost sormalis gloria ipsius extrinSeca, qua nulla potest cogitari major: et est intrinseca Sanctorum gloria, et beatitudo. Hinc fit ut longo pluris faciant suam beatitudinem intrinsecam, ut est bonum et gloria Dei, quam ut est bonum proprium. Deniquo dicitur Deus ultimus finis creaturae rationalis; quia omnes Angeli, et homines beati in omnem aeternitatem ita in illius visions, amore, ot fruitione conquiescunt, ut nihil ulte-
114쪽
rius desiderare possint, sed omnium desideriorum Suorum terminum, et quietem beatissimam in illo habeant, et possideant. PRECAΤIO.
Ad Deum, qui est ultimus finis omnium.
Ex lib. 14. de Perfeci. cap. 6.
Filii hominum usquequo gravi corde Z ut quid diligitis panitatem, et quaeritis mendacium 8 Vanitas sunt omnia ista qua o tanto studio sectamini, honores, divitiae, voluptates; quorum causa omnes animae opes, quibus solida et aeterna Poteratis comparare, frustra expenditis. Vansetas vanitatum et omnia vanitas, dixit Ecclesia- Stes, ista omnia expertus, et alta mente contem Platus. Merito sanitas; quia ad finem, ad quem conditi sumus, nihil' prosunt. Sed plerumque etiam plurimum obsunt. Mendacia sunt omnia ista, promittontia solicitatem, et adserentia miseriam. Vero filii hominum, non filii Dei, qui ista quaerunt, mente caeca, cupiditate inconsulta, labore inutili et pernicioso. Non ad ista creati sumus, et in hoc mundo constituti; non in illis situm bonum nostrum, et requieS
nostra: terrena sunt et temporanea; non possunt animum, cujus natura coelestis et aeterna,
115쪽
cujus capacitas immensa, cujus dignitas super Angelis, perficero vel satiaro. 0uod ergo est verum bonum nostrum 8 luis ostendet nobis bona 8 signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo. Solum lumen fidei hoc bonum nobis ostendere potest, et viam qua ad illud pervenitur: cujus rei cognitio incredibilem animo laetitiam adfert. 0uid enim optabilius quam nosso summum bonum finemquo ultimum, et tenere viam certissi mam qua ad illud pervenitur Τ sino hac notitia, omnis alia sapientia inutilis, nec Sapientiae nomino digna.
Hac omnes illi antiqui philosophi dostituti
fuere, et ideo evanuerunt in cogitationibus suis, nihil commodi ox omnibus suis studiis et Iaboribus reportantes. Puis enim novit sensum
Domini, nisi spiritus Domini, qui scrutatur profunda Dei, per quas nobis hoc abditum Dei
consilium est rovelatum' Benedicant te, Domine, coeli, terra, mare, et omnia quae in eis sunt e laudent et supererallent to in saecular quia ante Omnia saecula tibi cura fuit de nobis, et in primo Trinitatis tuae consistorio benignissimum de nobis consilium cepisti, ut nos divinitatis tuas, omniumque bonorum et gaudiorum tuorum saceres participes. duis non
116쪽
obstupescat ad ianiam benignitatem et dulcedinem' quis hoc unquam sperare vel divinare potuisset' Sed ita placuit infinitas illi bonitati, cujus indoles est, ineffabilibus modisso diffundero et communicare. SoIus bonis tuis in tua aeternitate fruebaris, nullius egens, ipse tibi, qui bonum es infinitum, ad omnem beati tudinem sufficientissimus. Ne quo tibi voluptas dulcissima societatis et amicitiae in personarum Trinitate deerat, cum inter Patrem, F,
lium, et Spiritum sanctum summa Ait societas, summa amicitia, summa omnium bonorum ga diorum, et conSiliorum communicatio. Itaque non egebas creatura consortio, nec aliquid tibi commodi per eam accedere poterat: nihilominus bonitatis tuae indulgens propensioni, nos condera voluisti, ut ad consortium bono
rum ac gaudiorum tuorum eveheres.
Cum ergo placuerit infinitae majestati tuae ad tam nobilem finem nos creare fac uι dirigantur viae nostrae ad custodiendas justi aliones tuas. Fac potentiam in brachio tuo, ne praevaleat homo; ne epertat perversitas nostra, quod optavit bonitas tua; ne insaniae nostrae falsae seducant nos a piis rectis, et illo termino, ad quem sapientia tua conditi Sumus. Amen.
117쪽
De Deo sanctificatore. Sanctificator dicitur 1. quia omnis sanctitas hominum et Angelorum ab ipso est; et ipse per communionem Suae sanctitatis, Omnes is- tos sibi assimilat, et dei formes efficit. 2. 0uia ipse solus injurias in suam infinitam majestatem commissas condonare potest, et Iabes animarum abstergere, ipsasque animas purgare, et Sanctificare; ipse solus potest eas illuminare cognitione supernaturali, et charitatem Supernaturalem infundere; ipse solus potest Spiritum sanctum una cum dono charitatis mentibus, ad eas sanctificandas, inserere. Datur autem Spiritus sanctus una cum dono charitatis, ut sua praesentia animas sanctificet, sua potentia protegat, illuminet, regat, et ad omno bonum excitet; et ut ipse per se sit nostra posSessio, qua in aeternum fruemur, si beati erimus. 3. 0uia ipse solus omnes jam inchoate Sanctificatos, ad supremam et completam Sanctitatem evehet, infundendo lumen gloriae, quo Omnes illum altissimo modo cognoscant, et altissimo modo ament. Nam altissima sanctitas
118쪽
intrinseca, Reu realis, consistit in altissima Dei cognitione, et fruitione. PRECATIO.
Sanctus, . Sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus. Ita clamant Seraphim in visione illa mystica, qua gloriae tuas specimen et terribile judicium Judaicae excaeaationis, Isaiae Prophetae ostendisti. Impleta enim populi illius peccatorum
me D Sura, cum te in carne Venientem repudiarunt, sanctitatem tuam trina compellatione,
magno Trinitatis mysterio ad vindictam provocant. Mundi enim sunt oculi tui, ne videas malum, et ad iniquitatem respicere non poteris. Cum enim sis ipsa sanctitas, summo libi displicet omne peccatum; ideoque perdes omne' qui operantur iniquitatem. Nam sicut Iuci adversantur tenebrae, pulchritudini deformitas, et puritati contaminatio, et vitae mors, et rectitudini obliquitas, at honitati malitia; ita sanctitati repugnat et exosum est omne peccatum. Unde sicut necessario sanctitatem tuam summe amas, ita neceSSario peccatum summe
119쪽
odisii, et infinita poena vindicas, nisi miseri cordia tua infinita praevenerit, et Spiritu contritionis amato poenitenti condynaverit. Immitte spiritum hunc, o sanctificator meus, et robora me virtute eae altor perflee me in interiori homine, et spiritu principali confirma me, ut omnem sanctitatem amem, et omnem iniquitatem odio habeam. Amen.
De Deo redemptore. Redemptor dicitur 1. uuia cum omnes eSSemus perditi, Satanao servi effecti, et aeternae damnationis rei, ipse solus misertus nostri,
nos redemit; ex servis diaboli, filios Dei euefecit; et ex reatu damnationis aeternae, ad jus coelestis haereditatis transtulit; id quo non facili modo, non paucis verbis, sicut creaVit mundum; sed infinitis expensis et laboribus; iatque adeo sui sanguinis, suaeque Vitae pretio, una cum imm Ensis doloribus et asilictionibus
2. 0uia non simpliciter nos redemit, sed copiosissime, et modo praestantissimo; solvendo pretium infinitum, et constituendo nobis ex suis meritis fontem perennem et inexhau-
120쪽
stum reconciliationis: ita ut non semel tantum possimus reconciliari Deo. est satisfacere divinae justitiae, sed decies, centies, millies, quotiescunque peccare contigerit. Parum enim suisset in tanta naturae noStrae fragilitate, Semel tantum posse Deo reconciliari. Undo benignissime constituit, ut semper por veram poenitentiam reconciliari possimus. Talis redemptionis nullum apud homines, vel principes exstat exemplum. Sanguis ipsius sufficiens est pretium apud justitiam divinam pro infinitis re- conciliationibus infinitorum mundorum, et infinitorum peccatorum, quantum Vis enormium. Itaque titulus redemptoris convenit Christo in ea excellentia, in qua nulli purae creaturae est communicabilis. PRECATIO. Ad Deum Patrem et Filium, expendens beneficium redemptionis.
Ex disput. de Praedest. Christi, secl. 4.
Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, quas tibi reseremus gratiarum actio nes, et qui bys obsequiis infinitas charitali et mi soricordiae tuas respondebimus 2 Sic enim, cum adhuc inimici et perditi essemus, nos di-