장음표시 사용
191쪽
opusculum hocce, non tam studendo, quam contemplando, eisque ullius scriptoris adminiculo, eae sola nimirum lectarum Saepe rerum ac Saepius ruminatarum divite memoria, et potissimum dininitus hausta luce, confecit postremo vitae Suae temp0re, cum calculorum acerrimis doloribus haec ipsi pila conssceretur, et ipse altissima perseelionum istarum dioinarum contemplatione Gilii sui aerumnas levaret, eamque quae in coelis beatitudo praeparabatur, hic in suo incolatu praegustaret. Noverat sublimis illa anima Deum Optimum Mazimum esse summum bonum tum ipsi sibi, tum creaturae rationali. Noperat quoque, summum illud bonum, ut creaturae rationalis summum bonum sit, debere ab ea possideri, et eidem uniri. Non enim potest bonum aliquod alteri bonum esse, nisi illi communicatum; et quidem sic, ut pro ratione qua bona communicantur, boni illius solum quis particeps fiat. Unde apud se statuebat omnem suam industriam, studium, et conatum eo convertenda, ut Deo summo Suo bono, quantum mortali fas est, conjungeretur. Cum autem haec unio seu conjunctio duarum potentiarum, intellectus scilicet et voluntatis, neetu potissimum flat, ipse intellectum suum divinarum omnium perfectionum altissima contemplatione, et poluntatem
192쪽
earundem ferpentissimo amore, arctissime Deo copulare nitebatur: et ut ad plures istius suae unionis cum Deo fructus perpeniret, quae ipse in se de illa erpertus, et quae apud mysticos auctores observavit, praeclare in libro secundo de summo bono erpressit, quae ut vobis ad manum sint, nos hic in aliquot capita distribuemus, ut Lessiano isto subsidio in hac moriali vita beatitudinem nostram, quae in aeterna complebitur, felicius securiusque auspicemur. CAPUT PRlMUM. I res modi, quibus Deus in hac υita ereaturis suis, et maxime justis, unitur.
Ex Iib. 2. cap. 1. nu. 1. 2. 3. 4.
Tres modi sunt, quibus concipi potest Deus menti nostrae uniri seu conjungi. Primo, uni-ono dependentiae, qua assidue mens nOStra, et non solum haec, sed et omnes creaturae RDeo dependent. Sicut enim lumen dependet a solo, et ideo certo modo ei connecti debet, ita totus mundus et universa creatura pendet a Deo, eique miro quodam modo cohaeret et connectitur, quia assidue ab ipSo et esse, et speciem, et pulchritudinem, Et Vim Omnem accipit. Si inter solem et lunam aliquid inter-
193쪽
ΡOneretur, quod illam connexionem luminis cum sonte interciperet, mox totum lumen evanesceret, et essent tenebrae. Pari modo si inter creaturam et Deum aliquid posset interponi, quod illius conjunctionem et cohaerentiam cum Deo impediret, statim creatura instar luminis extingueretur, et evanesceret in antiquum nihilum, essentque tenebrae, per absentiam Iuminis substantialis. Secundus modus unionis est per intimam pene irationem, qua Deus, ration B suae immensitatis et subtilitatis, Omnibus corporibus et spiritibus est intime praesens, multoque penilius quam lumen aeri, Vel anima corpori.
Tertius modus unionis est per fidem, Spem, et potissimum per charitatem, Seu per gratiam justificationis. Per fidem Deus mentibus nostris exhibetur, et quodammodo praesens sistitur. Ρer spem illi innitimur. Et per charitatom intime ac filialiter ei conjungimur: per hano enim ita nobis communicatur et unitur Spiritus sanctus, seu ipsa divinitas, ut ex hac
unione officiamur filii Dei, tamquam participes
194쪽
De alio modo ranionis, quo Deus in hac et ita mentibus vere contemplativorum conjungitur.
Praeter tres priores modos quibus Deus mentibus justorum omnium in hac vita conjungitur, alius est multo sublimior per transsormationem in nostrum principium, et transitum in ideam a qua profluximus. Docent enim quidam contemplativi, beatitudinem nostram in eo consistere, ut toti a nobis et ab esse nostro creato deficiamus, et transeamus in nostrum eSse increatum et supereSSentiale, quod in nostra id ea habuimus ab aeterno; ubi unum Sumus cum Deo, una essentia, una Vita, una lux, una beatitudo, unus spiritus. duae sententia dupliciter intelligi potest. Primo, ut Secundum rem desinat nostrum esse creatum et convertatur in osse increatum: quae suit haeresis quorundam tempore Sanctissimi et admirabilis viri Joannis Rushrο-chii, qui floruit circa annum Domini M.CCC. LXX. Gerson impingit eam ipsi Rusbrochio; sed immerito: ut bene ostendit Dionysius Carthusianus lib. 3. De contempl. cap. vltimo; et ipse Rusbrochius eam tamquam im-
195쪽
piissimam haeresim damnat. lib. do septem custodiis. cap. 14. et lib. 2. de Ornatu spiritalium nuptiarum cap. 76. et sequentibus, et opusculo quod inscripsit Samuel, Seu de vera contemplatione.
Secundo haec senionita intelligi potest, ut
ip8um esse creatum non desinat Secundum rem, sed solum quoad sensum et assectum contem
plantis; qui ita ad Deum rapitur, ut seipsum amplius non sentiat, sed solum Deum: in quem sibi videtur transformatus. Hunc modum vocant unionem multivam, in qua anima fruitur Deo, Sui prorsus Oblita, ipsius dulcedinem cum in ossabili delectationis sensu percipiens et de-guStans, perinde ac Si ipsa esset in Deum transformata. Et hoc sensu ista sententia intelligitur a Rusbrochio, Dionysio Carthusiano, et aliis contemplativis; neque quidquam incommodi continet. Verum hic non requirituralia unio quam ea quae fit per visionem et
196쪽
9uomodo modus iste unionis medius sit inter unionem quae sit tu gloris per visionem et amorem beatificum, et inter unionem quae sit in hac υita eram auxilio ordinario per actum
ibid. nu. 7. g. Nihilominus tamen.
0uartus modus unionis, de quo hic agimus, multum distinguitur ab unione illa quae fit in gloria per visionem et amorem beatificum, et ab unione quao fit in hac vita cum auxilio Ordinario per actum fidei, spei, et charitatis, etiam in viris persectis. Nam
illa unio intor has duas unionum Species medio modo se habet. Non enim fit per actus nostros cum auxilio ordinario, sed eum influxu Dei specialissimo, quo isti acius in anima devota excitantur et formantur, ipSa se passivo habente, id est, non libero cooperanis etsi vitaliter concurrat) sicut in motibus gratiae praevenientibus. Per tales actus Deus potest animae repraesentare quidquid ipse voluerit, efficiendo ut ipsa concipiat intellectu mirabilia, inessabilia, lucem immensam, solitudinem immensam, pulchritudinem incomprehensibilem, gloriam coelestem, et alia Stupenda, quae san-
197쪽
ctis viris in eorum ecstaticis contemplationibus objiciuntur; et simul potest in eadem anima excitare ardentissimos actus amoris, gaudii et delectationis, et sensum quendam tactus ac gustus suavitatis et dulcedinis divinae, atque adeo ipsius deitatis. Item sensum cujusdam an nihilationis sui et transitus in dilectum, vel in suum principium, vel demersionis in pelagus quoddam deliciarum: cessant interim Sensuum inseriorum officio, et usu libero imaginationis, intellectus, et voluntatis. Talia plurimi Dei amici saepe experiuntur, cum Summo in cognitione et amore Dei sui quo despicientia profectu, qui ex hujusmodi visitationibus sequitur. Simili sero modo peractae omnes Visione Spropheticae, Deo formanto in phantasia volintellectu Ρrophetarum varios actus vitaliter
repraesentantes id quod ipse volebat ab illis concipi, sive id fieret per modum visionis,sivo per modum auditionis, sive per modum odoratus odoris suavis vel ieiri, Sive per modum gustus, sive per modum tactu S. Possunt enim omnibus his modis actus interni in anima, etiam in portione superiori, excitari a Deo.
Exempla habemus plurima tum in prophetis, tum in Apocalypsi S. Joannis: unde dicunt se VidiSSe, se audivisse, gustasse, tetigi SSe, etc.
198쪽
Ex quibus patet primo, non esse opus ut Deus formet aliqua objecta seu simulacra Objectorum, quae mentibus objiciantur: tum quia actus vitales abunde sufficiunt; scum per se
formalitor quaelibet Objecta monti objiciant)tum quia vix concipi potest quomodo aliqua Objecta in mento formari possint, ut lux immensa , caligo immensa, prosunditas immensa, i similia: tum quia unico actu simul innumera repraesentari possunt; ut cum Joannes vidit turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Itaque perspicuum videtur, omnes tales visiones fieri per solos actus, per quos sieri potest clara repraesentatio Objectorum, perindo ac si Oxistorent, quamvis nullo modo
existant. Patet secundo, non osso contemnendos Scriptores mysticae theologiae, etiamsi ea quae ipsi scribunt, nos non experiamur: quia cum multi porum sint viri sanctissimi, et Omnibus virtutibus ornatissimi, non facile putandum est eos decipi, cum omnia quas passim de Suis experientiis scribunt facillimo fieri Et explicari possint. Patet tertio, recto hunc modum unioniS, quem contemplativi supremum in hac vita Statuunt, poni distinctum a ceteria, ut qui
199쪽
specialissimo Dei in1Inxu fiat, et paucissimis
concedatur. Haec paulo susius, ut melius hascunio concipiatur, et ne putentur inania, quas de hac a contemplativis Scribuntur.
Quod haec ranio contemplativorum cum Beoeonsistat in aetibus intellectus et voluntatis.
Puae hactenus duobus praecedentibus capitibus dicta sunt de unione contemplativorum cum Deo, eomplectuntur tam actus intellectus, quam volun talis his enim duobus perfecta cum Deo conjunctio peracitur. Necesse tamen Semper rat, ut actus intellectus voluntatis actum praecedat. Cum enim voluntas per se caeca sit, in nullum actum ferri et erilire potest, nisi prius intellectus lucem erhibeat, qua voluntas in bonum quod solum ejus est objectum2 se movere poS- sit. Pro ratione autem qua intellectus voluntati bonum erhibet, ipsa in bonum fertur. Unde si bonum sic voluntati proponatur, ut ipsa non omnino ad id prosequendum determinetur, potest illa pro innato et sulpolente arbitratu id ipsum prosequi, vel ab ejus prosecutione abstinere. Si vero omnem boni plenitudinem in eo inveniat, tunc ad id amandum et appetendum in tantum impellitur,
200쪽
quantum in eo boni deprehendit. tuae boni appetitio, ut locum habet in rebus quae naturaliter objiciuntur, sic et in iis quae lumine gloriae in
coelis proponuntur: nec non in iis, quae juria quartum unionis modum divina bonitas in contemplatinorum intellectu ac voluntate operari Solet e adeo ut jurta proportionem luminis in intellectu, ipsa voluntas amore et assectu commoveatur. 9uia vero utilissimam in contemplatione partem voluntas obtinet, nos hic, ut ad manum sint, has voluntatis functiones et actus erscribemus, quas auctor noster lib. 2 de Summo Bonoc. 11. et 12. erpresSit. cAPUT DUINTUM.
De amore contemplatisorum, quid βit.
Est itaque primus et praestantissimus voluntatis actus amor ille, quem in contemplatinorum mentibus Deus ercitat; e quo velut eae uberrimo fonte reliquae sanctae voluntatis motiones solent effluere. Amor autem ille jugia auctorem nostrum, est impetus quidam Supernaturalis, quem DeuS, per contemplationem propositus, miris modis imprimit voluntati. Sicut enim magnes