장음표시 사용
211쪽
divinita iis, ut in illam veluti demergi et absorberi videantur, et seipsos in illa perdant; adeo ut suum esse creatum ibi non sentiant, sed solam Dei essentiam. CAPUT NONUM. Quomodo haec liquefactio seri defectis per amorem dupliciter fieri possit.
Haec liquefactio seu defectio per amorem dupliciter seri potest. Primo, ratione conSumptionis spirituum per intentissimam et assiduam cogitationem, vel contemplationem rei dilectae, et vehemens desiderium, quo assiduo ad illius
praesentiam adspirat: contemplatio enim exhaurit spiritus animales, vehemens amor et desiderium cordis spiritus vitales. Hinc sequitur maxima corporis debilitas et virium desectus: et Saepe amor potest esso tam vehemenS, ut Sequatur mor8, omni spiritu vitali, prae nimia
cordis dilatatione, diffluente. Sic inulti putant B. Virginem vi amoris mortuam. Hinc SponSaCantio. 2. fulcite me floribus, stipate me malis; quibus spiritus exhausti ot lassi recreentur)quia amore langueor et cap. 5. anima mea liquefacta est, ut dilocius meus) locutus est; et
212쪽
Ρsaim. 118: Defeeit in salutare tuum anima mea: nem po exhaustis viribus assidue cogitando et suspirando ad SalutΘm, vel salvatorem, quem promiSisti. Nequo hoc mirum videri debet; cum etiam amor carnalis vires exhauriat, et tabescere interdum faciat, cuinis qui vehementer amat, re optata frui nequit. Secundo, ratione immensitatis boni, quod amandum et contemplandum proponitur; quod cum vident so amando exaequare non POSSe, quodammodo deficiunt. Illud enim bonum infinitum amorem postulat; sed illi tantum praestarct non possunt: allicit introrsum infinite; sed illi nec contemplations nec amore infinite sequi possunt. Et quia vellent si posSeni, quodammodo in conatu sine defectu deficiunt. ΙIoc tamen ipsum, quod videant bonum suum esse tantum, ut illud suo amore suaquΘ COntemplatione non possint exaequare, non eos affligit, sed miro gaudio persundit. Sicut quod mysteria divina vincant omne humanum eloquium, et omnem intelligendi subtilitatem, nobis gaudendum, et gratulandum Deo nostro potius, quam dolendum, ut S. Leo monet.
213쪽
CAPUT DECIMUM. 9uomodo dicantur intrare ti byssum divinitatis et se in illa perdere.
Dicuntur intrare abyssum dipinitatis, quia per contemplationem et amorem illam intrant. Dui Deum non videt, foris stat, imo procul ab illo disiat, quia Deus se habet ad illum instar procul absentis. Dui illum claro videt, praesens illi ost, nequo haeret quasi exierius in Superficie, sed intro ingreditur, si in illam abyssum Se immergit, quantum potest. Amoronim intra dilectum commorari vult; quia hic ipsi est locus et domus et requies, et Securitas ot omnia. Eo autem plus vel minus quisque abyssum illam penetrat, eo profundius vel minus profundo in eam se immergit, quo plus vel minus luminis et charitatis habuerit. Dicuntur se perdere in illa abysso secundum
Suum eSSO creatum, et rursum se invenir secundum suum esso increatum et superessentiale sita enim passim loquuntur contemplativi)Ob duas causas. Primo, quia ibi primum vident so osse instar nihili ad illud immensum pelagus essentiae, ut Gregorius Nagian genus loquituo neque in illius comparatione se habe
214쪽
ro quidquam amore dignum. Secundo, quia in ossentia divina cum supra omnia sit infinito elevata) cessat omne esse creatum et omnis formarum distinctio; ac proinde in essentia divina nulla cernitur creatura; quia tamen omnis natura creata ibi est secundum suum esse increatum, cauSale, et exemplare, Omnia ibi inveniuntur praestantiori modo, quam sint in seipsis: et hoc modo dicitur quis rediro ad Suum exemplar, suumque esse ideale, et in illud transformari vi amoris et contemplationis.. CAPUT UNDECIMUM. 9uomodo in amore sit perpetuus circulus et
motus circularis. Ibid. n. 97. et 98.
Sicut sol e coelo lucens illustrat inferiora, et per lumen excitat in illis calorem, qui ea Sursum versus solem trahit, ita Deus, qui est sol mundi spiritalis, in mentes subjectas infundit lumen sapientiae, et per hoc lumen eX-
citat calorem amoris, quo menteS Sursum trahuntur,. et Deo conjunguntur.
Hoc modo juxta S. Dionysium fds divinis
nominibus c. 4. p. 1.) in amore est perpetuus circulus, et motus circularis. Ex divina enim
215쪽
luco procedit lumen in mentem creatam; eX lumine procedit amor: hic rursus mentem in Deum irahit, eamquo illi unire, et in illum transformare conatur, quasi volens creaturam trahere in suum principium, unde proceSSit. Ρoipsi etiam hic circulus seorsim in utroque actu considerari. Ex Deo enim procedit lumen; ex lumine visio vel cognitio, qua rurSus mens in Deum veluti rosectitur. Simili modo ex summo bono et pulchro, per lumen gloriae clare viso in coelis, vel per lumen contemplationis hic in torris cognito, procedit amor in mentem, qui eam rursus in Deum trahit. Itaque est hic perpetua veluti a Deo egressis, et perpetua in illum regressio. CAPUT DUODECIMUM.
Vides nunc, et quasi manu lanstis, quisquis es mysticae hujus theologiae amator admiratorque, non eSSe volentis neque currentis, sed solius miserentis Dei, qui ubi vult spirat, ad sublimitatem istam rapi. Tantae rei, qui vult, praecepta tradat, quibus cum discipulos suos instrueterit, vir limen quod ingrediuntur, ostenderit. 9uis enim ejus se rei magistrum profiteatur, quam SoluS
216쪽
ille Spiritus, qui spirituum omnium creator est, divino suo illapsu manifestare potest Z Ille est, qui in mortali hae pila terrestres facit Angelos, quibus aeternae suae beatitudinis dulcedinem, paterna quadam benignitate praelibandam familiariter erhibet. Disponere quidem se ad hoc homines possunt rerum terrenarum despicientia, passionum animad edomatione, totius sensualis hominis assidua mortitieatione, ut tandem sibi mundoque mortui rctrum omnium, quae Deus non sunt, imagines animo e Iudant, eumque, si is id
dignetur, Solum admittant. Sed ille, cui soli in animas imperium est, et qui de stercore elevat pauperem, escere debet, ut cum principibus populi sui ad divinas epulas mortalium mentes adhibeantur. Auctor tamen noster, coelestis hujus ambrosiae quasi praegustator, nobis divinas hasce considerationes praelibat; in quas si attentum animum immiserimus, sperandum omnino est fore, ut puter luminum, a nobis mehoatas de suis perfecιionibus cogitationes affectionesque, ad sublimem contemplationem benigne sit elevaturus. Age igitur quisquis es, deliciare in Lenianis hi ce saporibus et alsectibus, quando et quantum placet. Modo Deum, ut primum omnium principium, submisse adora. Ut creatori, impensas
strates refunde. Ut conservatorem, animo
217쪽
lauda. in infinito, intime congratulare. in incomprehen Aibilem , attonitus admirare. Alius Deum licet invisibilem, tibi siste praesentem. Licet ineffabilem, eloquere et gelare. Licet immorialem, mortalis concupisce. Licet aliis Simo, totus conjungere. Licet immensum, amplectere. Nova autem vicissitudine, in illo bono increaio sit bonum tibi esse. In illa dulcedine conquiesce. In illa pulchritudine suspensus haere. Illam sanctitatem aemulare. In illam puritatem tran8formare. In illa immutabilitato persiste. Illum patrem suturi saeculi ama. Illa beatitudine fruere. His immorare, in his esto, eι cum voles, ab esse ιuo creato de iee, ae in esse tuum increatum et Superessentiale, quod in idea tua, quam in dipina essentia et sapientia ab aeterno habes, transirtunc teipsum esse invenies unum cum Deo, unam essentium, unam vitam, unam lucem. unam beatitudinem, unum spiritum, juria id apost. Ioannis: seuod factum est, in ipso vita erat. Et cum iterum voles, in immensitate illius, velut amplissimo oceano, te immerge ac per . In infinitate, quae totam essentiarum omnium multitudinem eminenter complectitur, ad nihilum te redige. In bonitate colliquesce. Ad invisibilem lucem perstringere caligine. In altitudine, qua super te elepatus is rat, qui intra te est, solitu-
218쪽
dinem obstupesce. Denique in illius pulchri iudinem, majestatem et beatitatem ita rapere, ut teipsum non amplius sentias, aut nil ultra velis, praeter solum Deum, in quem tibi transformatus
Perfectis congruere potest adhortatio Tridentini SeSs. 6. cap. 16, cui titulus ds fructu justificationis; ubi sic monete IIac igitur ratione, per viam nimirum pumalivam, et illuminativam supradietam, justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, Sive annuis-Sam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: 1. Cor. 15.) Abundato in omni opero bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Deinde confirmate Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et diloctionis, quam ostendistis in nomine ipsius.
Ad Heb. 6.) Et paulo poste Atque ideo
bene operantibus usquo ad finem, et in Deo sperantibus proponenda QSt Vita aeterna, Dic. Unde colligo duo haec in praeSentia perfectis, jurta Pridentinum et Apostolum, proponendar in 10.
219쪽
primis abundantiam actuum bonorum; deinde aspirationem ad beatissimam Dei fruitionem, et laborum omnium optatissimam quietem. Ceterum ad utrumque consequendum, augilio erunt sequentes cum variis virtutum marimarum afectibus considerationes.c0NSIDERATI0 I. De Deo, quatenus est primum rerum omnium principium.
Deus dicitur primum principium respectu omnium et Singularum creaturarum. Omnis enim res creata, quantumvis a multis causis dependeat, sicut patet in plantis et animalibus, et rebus arte lactis) ultimo iamen reducitur in illum, tanquam in primam Omnium
Dicitur autem primum principium, 1. quia antiquissimum. Nihil enim ante ipsum, aut cum ipso ab asterno fuit, quod sit causa rerum; sed quaecunquo sunt aliae rerum cauSae seu principia, sunt infinito tempore posteriora. 2. 0uia primum dignitate, utpote Supremum, cum nihil supra ipsum esse possit, a quo ipse potuerit accipere ut esset rerum DBuSR, Demo
220쪽
illi vim faciendi contulit; nemo modum faciendi ostendit, aut ideam exhibuit; nemo suasit ut saceret; nemo finem proposuit; nemo juvit,
aut cooperatus est: sed haec omnia a seipso
habuit, et per se praestitit. Ipse ex se hahet infinitam potentiam, quidvis extra Se, et in ira so fabricandi; ipso a se omnem artem et sapientiam, et ideam Omnis operis conceptibilis; ipso a se omno consilium Eb inclinationem ad opus condendum habet; ipsemet est finis totius operis: ipso solus per se, nemine cooperante, aut materiam subministrante, sine ullis instrumentis, Omnia secit. 3. Dicitur primum principium, quia omnium principiorum ipse est principium, et omnium causarum causa; idque triplici modo: nimirum ut efficiens, ut finis, ut eTemplar. Cum enim sint quinque causarum genera, materia, sorma, efficiens, exemplar, sinis; ipso triplici modo jam dicto omnium causarum eSt causa et principium.
Rerum enim corporalium materia fiuam Speciem et indolem, suam proportionem, ordinem
et aptitudinem ad formam recipiendam, et ad aliquid tertium simul cum illa constituendum, ab ipso habet. Omnis quoque forma rei corporeae Euam