장음표시 사용
201쪽
ad magnetem trahitur, et ei se arcis conjungit: ita Deus per illud lumen conspectus impetum quendam imprimit animae, quo ipsa potentissime in illum trahitur. duod enim impetus vel pondus in corporibus, hoc amor in spiritibus. Amor ergo Dei est pondus ot impetus et iracius naturae spiritali accomodatus, quo in Deum tamquam centrum aeternae quie- iis fertur. Idom locum habet in cujusvis rei amore. Omnis enim amor ost pondus quoddam et impetus Qt tractus animao in bonum adamatum: neque melius quam ex hac analogia ratio amoris potest concipi. Cum enim Sit res spiritalis, non potest a nobis nisi Ox corporalium analogia intelligi, qualis hic pulcherrima cernitur, unde S. Augustinus lib. 1. de Civit. cap 28. Omnes res quasi locorum et ordinis proprii habent appetitus. Nam velut amores corporum sunt momenta ponderum, sive deorsum grapilate, sive sursum levitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus umore fertur, quocunque fertur. Haec ille. Pari modo amor ost analogum calori, sicut visio et intellectio luci. Sicut enim visio et omnis formata intellectio est lux quaedam Spiritalis, ita amor est calor spiritalis: et sicut
202쪽
Iux corporalis gignit calorem corporalem, quo corpora incalescunt, ita lux spiritalis, nempe cognitio boni, gignit calorem spiritalem, quo
CAPUT SEXTUM. De ellectibus amoris divivi in cout emplativis. Et primo quidem de ecstasi.
Sanctus Dionysius Areopagita sin libro dodivinis nominibus) multas divini amoris volproprietates vel effectus recenset. Ex quibus duo praecipui nobis explorandi: quorum alterest ec stasis, alter unio cum dilecto. Do priore agemus hoc capite. Tribuit autem priorem hunc essectum amori divino Dionysius, libro dodivinis nominibus, capite 4. parte Prima. Amor, inquit, divinus ecstasin facit, non sinens amatores esse sui juris, Sed in jus eorum quae amantur, penitus transferens. Hoc autem dupliciter fieri poteSt. Primo, cum ita assectus et cogitatio amantis transfertur in dilectum, ut sui et rerum suarum Obliviscatur, Suaque omnia negligat. Tunc enim anima cogitatione et assectu quasi extra se egressa, tota in rebus dilecti versa
203쪽
tur, ut jam non in suo corpore, et in se vivere
viduatur; sed in dilecto, et dilectus in ipsa. Hoc modo si este Dionysio) divino dictum ab Apostolo: Vivo ego jam non ego, pinu vero in
me Christus. Ita enim cogitations et assectu orat in Christo et Christi causa, ut eorum quaB ad sua commoda, honorem, vitam pertinerent, prorsus videretur oblitus. Simili quodam modo, ut idem Dionysius ait, Deus ipse ecstas in quandam passus est, cum prae amori S in genus humanum magnitudine, sui honoris quodammodo oblitus, nostram naturam et miserias Sus
cepit, et tam indigna atque acerba in ea pertulit. Hio offectus Oxcollenti modo reperitur in contemplativis: Sic enim cogitation o et affectu trahuntur in Deum, ut a seipsis exeant, nihil de rebus suis cogitantes, nihil sibi appetentes, nisi quatenus ad Deum id pertinet, ejusque gloriae servire potest. Itaque omnibus cogitationibus, curis, et motibus proprii amoris, quantum in hac moriali fragilitate fieri potest, penitus extinctis, sibi quasi mortui sunt, et soli vivunt Deo. Exuunt vitam humanam, quae sua dumtaxat cogitat et curat, et induunt vitam divinam, quae est Deum contemplari, et
super Omnia et in omnibus amaro et laudare.
204쪽
Ilter modus, quo sit ecstasis Vi amoris, est, cum ii a mens in Deum per contemplationem et amorem trahitur, ut sunctiones virium inseriorum, PraeSertim Sen Suum, coSSent, Sic ut
homo non videat, nec audiat, nec sentiat quidquam: et interdum etiam vitalis sacultatis oporatio ita intercipitur, ut vix discerni possit, an adhuc vivat. Hoc modo mulii Sanctorum vi contemplationis et amoris ecfias in passi sunt. Duin imo etiam absque amore, vi contemPla tionis, talis ecstasis fieri potest. Veruin haec ecstasis solum in hac vita, et non in Beatis locum habet, quia ex imperfectione quadam et imbecillitato provenit: nimirum ex eo, quod anima, dum per Vires superiores intentissime circa aliquod objectum versatur, non p0SSit naturaliter simul uti viribus inserioribus, ut quotidiana experientia docet. Cujus rei causa est, Vel quia tota ejus vis expenditur et veluti exhauritur circa illud objecium; vel quia vires inseriores destituuntur spiritibus ad functiones
earum necessariis, dum hi omnes sursum trahuntur, ut imaginationi et contomplationi illius objecti serviant.
205쪽
De seeuudo ellectu amoris, qui est uuio amaulis cum dilecto et transformatio in dilectum.
Alier essecius amoris est unio amantis cum dilecto et transformatio in dilectum. Hunc ponit S. Dionysius libro do divinis nominibus c. 4. p. 2. ex hγmnis amatoriis S. Hierothoi;
ubi S. Hierollieus ait, Omnem amorem Si VB carnalem , sive Spiritualem, osso vim unientem et commiscentem nimirum, quia amantem cum amato unit, et commiscet in unum, ut ex utroque unum fiat.
Sed quomodo fit haso unio' Non solum assectu, sed etiam re ipsa, quantum sas est: amor Enim impellit amantem, ut re ipsa adsit amato, eique, quantum fieri potest, arctissime se conjungat. Id patet in omni genere amoris. Ac primum in amoro carnali, qui ad copulam, qua conjuges sunt una caro, incitat. Secundo, in amore parentum, qui liberos Suos optant semper habere praesentes, et eorum praesentia seni, eos amplecti et Osculari. Amplexus enim et oscula sunt effectus, et ConSequenter signa amoris ium casti et spiritalis, tum impuri et carnalis; quia unionem quandam
206쪽
amantis cum amato, ad quam amor impellit, continent. Duod si reipsa amans amato adesse nequeat, Saltem adest cogitatio no et imaginatione, et hoc modo illi unitur. Tertio, in amore honestae amicitiae. Amici enim tib sntissime simul sunt, et mutuo fruuntur aspectu et colloquio, amoro eos utrimque ad hoc impellente; et uterque alterius negotia sua reputat, quaSi uterque in alterum transierit. Undo
amicus alter ego dici solet. Idem omnino sit in amore Dei, qui ad quincuplicem unionem ordino quodam impellit. Nos in hoc capite do tribus prioribus unionibus, in sequenti de
Ac primo quidem amor Dei impellit hominem ad unionem per crebram costitationem cum enim illum praesentem habere nequeat, aSSidue, quantum fieri potest, cogitatione illi adest. Unde qui raro de Deo cogitant, neque eum ubique praesentem considerant, eo ipSO Ostendunt, se in amore rius parum es8s serventes: servens enim amor totam cogitationem in dilectum trahit; ut etiam in iis qui carnaliter amant, manifestum eSt. His enim species personas dilectae semper ob oculos VerSatur, ac cogitatione sompor illi adsunt: ut vere dictum Sit, animam magis es So ubi amat, quam ubi
207쪽
animat magis, inquam, quia nobiliori modo, nimirum per unionem intellectualem, et majori
Secundo, impellit ad unionem per obsequium qui enim alteri servit, est ejus veluti instrumentum , ac proinde ei conjungitur ut motori, ac sini ob quem agit. Hinc ardentes Dei amatores semper in negotiis Dei versantur; et suis commodis ac honoribuS neglectis, solum quaerunt honorem Dei, Suasque Omnes lanctiones ad illum dirigunt, et sic per eas As illi connectunt.
Tortio, impellit ad unionem, quae fit per vitae similitudinem, et morum imitationem: similitudo enim ost quaedam unio rerum quaB Similes dicuntur, cum sit una forma in duobus. II inc Dei amatores charitatis impulsu divinos amores imitari student: Dei, inquam, charitatem, patientiam, beneficientiam in inimicos, misericordiam, clementiam, juxta monitum Domini Matth. 5. v. ultimo, quo priorem partem Suactoxhortationis concludit: Estote ergo perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Dein do totam Christi vitam sin qua omnis persectio continetur in sua vita exprimere conantur, ut in hac, tanquam in imagine, ipsa resplendeat. Ad quod passim nos hortatur
208쪽
Apostolus, cum hortatur ut Christum induamus, ut portemus imaginem hominis coelestis, nempo Christi; ut Christi passiones imitemur, ut carnem cum pitiis et concupiscentiis crucifigamus, etc. cAPUT OCTAVUM. De quarta et quinta unione amantis cum dilecιο. Quarta quidem, quae sit per sublimem contemplationem. Quinta vero, quae fit per quandum liquefactionem et demersionem in abyssum divinitatis.
0uarto itaque amor Dei impollit ad unionomper sublimem contemplationem, per quam, quan tum fas est vitae mortali, Deo maximo con jungimur. Ad hanc hortatur S. Dionysius Timotheum cap. 1. mysticas theologiae his verbis: Tu vero, o chare Timothee, circa mystica spectacula contenta emercitatione et sensus relinque, et intellectuales operationes et omnia sensilia et intellectilia, et omnia quae sunt, et quae non sunt; et ad unionem ejus qui super omnem essentiam et notionem est, quantum fas est, ignoto modo altollere. Dicit hanc unionem fieri ignoto modo, quia non fit contemplando aliquam formam, vel rationem a nobiS conce-
209쪽
ptibilem, ut vitam, Sapientiam, potentiam, bonitatem et aeternitatem, etc. sed fit ablatione omnis formae, considerando Deum, omni forma, quao a nobis animo concipi queat, esse eminentiorem. Illam eminentiam, quia nullo modo
a nobis sub aliqua forma concipi potest, vocat ipsam divinam, caliginem, et lucem SupereS- sentialem. Nobis enim caligo est, quia pernegationem Omnis sormae intolligibilis concipitnr; sed in se est lux omni luce eininentior. duinto deniquo impellit amor Dei ad unionem per quandam liquefactionem, et demersionem in abyssum divinitatis. Ferventes Enim Dei amatores ita subindo in contemplatio noyΘr amor m in Deum offervescunt, ut sibi totiliquescere, et a suo esso croato deficere videantur, et in abyssum divinitatis domergi ac absorberi, ibiquo go amittere, ita ut Se amplius non sontiant, tamquam Suum PSS , Suam quΘ naturam sxuerint; sed solum gentiunt Deum tamquam in illum transformati, et illius essentiam, vitam, lucem, et sensum induti, imo tamquam eadem essentia, vita, ot lux cum illa offecti. Hunc modum interdum experiuntur viri sancti contemplationi dediti, qui etiam ut Sen- Sum Suum exprimant, utuntur subinde quibu8
210쪽
dam loquendi formulis, quae benigno sunt in telligendae: ut quod amatorii spiritus in Deum altissime sublenati liquescant et defluant in incognitam caliginem, amittant seipsos, et perdant in abysso diuinitatis, transeant in esSe increatum ac ideale, in quo fuerint ab aeterno, fiant una
simplem beatitudo, unum aeternum amoris incendium cum Deo. Non enim haec ita accipienda Sunt, quasi per amorem re ipsa amittant suum ESSΘ creatum, et mutentur in divinitatem, sed
alio modo; id quo dupliciter. Primo, quod ista
fiant quantum est ex vi assectus: Summus enim amor ad summam nititur unionem; et si fieri posset, ipsum amantem converteret in amatum,
ut ipso se totum illi persectissime impendat et uniat. Simili modo considerando infinitam Dei perfectionem, desideraret ipsum infinito contemplari, infinite amare, et laudare, si fieri PDSset. Neque mirum videri debet, si inefficacibus votis amantes impossibilia assectant,
quia amor caecus est, nec mensuram novit,
praesertim ubi bonum quod amatur, menSuram non habet. Secundo, quod ista fiant secundum Sensum et perceptionem contemplantium, prRe- sortim in hac vita. Ita enim amorB accenduntur, ut sibi quasi deficero, et liquescere videantur; et ita potenter trahuntur in abyssum