Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

speciem, et ordinem essentialem ad materiam certo modo dispogitam, ut ei substantialiter uniatur, ab ipsius sapientia et potentia accepit. Omnis proportio et consensio, mutuus illo amor, mutua penetratio, conneXio, cohaesio, et comploxio inter materiam et larmam, inter οπι octa et accidentia, inter Substantias ot omnia illa rum ornamenta, ab ipso Sunt excogitata, instituta, OrdinatR, et Omnem vim Suam obtinent. 3. Omnis etiam causa efficien3, Omnisque virtus operativa in Angelis, hominibus, animalibus, plantis, et ceterill rebus, ab ipso est instituta, formata et communicata, Suamque Syeciem, Ordinem, et modum habet. Undo est principium Omnis principii, fisu causa B esse c- iriciS. 4. Omnis quoque causa memplaris, omnisque conceptio et ars omnium artificum, qui arte

aliquod opus faciunt, ab ipso est; cum ipso sit

nucior omnis intellectus et illustrationis, conceptionisque intellectualis. 5. Denique ipse est auctor omnis causaetinatis; quatenus omnis finis quem homo vel

Angelus squi soli proprio ob finem agunt) intendit, suam bonitatem, suavitatem, commoditatem et excellentiam, Ob quam appetitur, ab

ipso habet. Similiter omnis finis, ob quem

222쪽

reliqua omnia operantur et agunt, ab ipso est institutus. Itaquo ipso est principium omnis principii, Supra omne principium, et caufia Omnis cauSae Supra omnem cauSam. Unde saepe

a Dionysio vocatur supra principiale principium quibus verbis non tantum significatur ipsum esse principium Omnium principiorum; sed modum ipsius causandi esso longe altiorem, et omnino independentem ab omni alio principio. 6. 0uia cum omne illud principium et omnis causa secundum suum esse, et secundum Omnem causandi rationem, ab ipso essentia

litor dependeat; ipse tamen dependet a nullo, sed est principium omnium, omnino independens, infinito supra omnia principia elevatum. Itaquo G ψSo, per ipsum, et in ipso Sunt omnia, ad Rom. 11. M ipso, quia eX Seipso, tamquam Originali s u radicali omnium idea, Omnia ab aeterno mente concepit. Per ipsum, quia solus, nemine adjuvante, omnia in temporo condidit. In ipso, Graeco, propter ipsum, vel ad ipsum, quia ipso omnium finis, cum ad ejus gloriam condita sint omnia.

223쪽

PRECATIO.

Ad Deum ut rei iam omnium minc iram. Ex lib. 3. de Perfeci. cap. 4.

Tu principium absqus omni principio. Domnium principiorum in omni genere, Specie, indipiduo, fundamentale principium. Tu omnis motionis tam spiritalis quam corporaliS prima et suprema origo. Nihil enim fit visibiliter in hac totius creaturae voluti amplissima republica, quod non ab invisibili Bula Summi imperatoris, secundum ineffabilem

distributionem donorum et gratiarum, PrRemi orum et poenarum, bonorum et malorum, et ceterarum hujus vitae vicissitudinum, vel jubeatur, Vel permittatur. Apud te rerum omnium mutabilium immutabiles sunt rationes, et omnium temporalium B ternae Stant origines. Semel ante Saecula Omnia statuisti do omnibus, semel dixisti; et ex vi hujus statuti promuntur et dispenSantur Saecula , et quae per saeculorum decursum Suiου momentis ot locis in lucem veniunt. Ordo temporum apud de sine temporo est; nec aliqua tibi sunt nova, qui jam ab aeterno secisti omnia quaΘ sutura sunt. Fecisti, inquam, in praedestinatione tua, in decreto tuo jubente

224쪽

vel permittente, et in praesentia tua ineffabili Omnia intuento ut praegentia. Apud to ost omnis boni plenitudo, prae existens ot anticipata ante omnia saecula, cui nulla accessio, nulla fieri potest detractio. Simul habes ab initio quidquid per infinitum saeculorum decursum accedere poteSt; nec quidquam Potes amittere, quia per essentiam tuam habes, et es omnict. Hoc primum, hoc postremum a te submississime flagito, ut prima mea in rebus omnibus cogitatio incipiat a te, et postrema finiatur in te. Tu sis principium meum: tu sis finis meus. Tu sis mihi in omnibus Deus meus, et omnia. Amen.

De Deo creatore.

Arseelu grati animi.

Creator dicitur: 1. quia sua infinita sapientia ab aeterno infinitos mundos cum Omni Ornatu ot omnibus rebus ad singulos pertinentibus distinctissimo, Et cum infinita luce concepit, et in mento sua sormavit; et Ex infinitis, qui monti ipsius objiciebantur, hunc mundum, relictis ceteris, libere elegit si ab aeterno firmit r constituit illum, cum suis Angelis, et 10 .

225쪽

duobus primis hominibus, reliquoque apparatu, post infinita saecula, in certo temporiη puncto, ot sex dierum sequentium intervallo, et in do- sinito immensitatis spatio creare, formare, diΝ-

ponere, perficere; Oiunium rerum mensuris,

formis, viribus, partibus distinctissimo si immutabiliter mente conceptis, descriptis, ac desinitiS. 2. 0uia ex vi illius aeterni decreti, post infinita saecula, in puncto temporis, et Spatio do finito, mundum ex nihilo, in sinito infra se, solo verbo potentissime condidit, et conditum, eodem influxu mirabiliter continuato, in eodem spatio immobiliter conservat, et continet in

sua natura ac statu in omnem aeternitatem: cujus influxus in res omnes adeo Poten S est,

ut nihil possit perire, nisi ipse suum influxum subtraxerit; quod nunquam facit, nisi aliqua alia causa id postulaverit: ut cum rationo peccati subtrahit influxum, quo conservabat dOnum gratiae habitualis; vel ad prassentiam contrarii sui hoc in statu mutabili osso possit actio et passio) subtrahit inlluxum quo conservabatur contrarium; vel pereuntibu S per mutuam actionem dispositionibus necessariis, subtrahit influxum quo conservabatur anima plantae, vel animalis, etc.

226쪽

Multa sunt in hoc opere admiratione digna. Primo, quod decretum, cujus vi conditus est mundus, infinito tempore antecesserit executionem, nec nisi post infinita saecula secula sit mundi creatio. Secundo, quod sicut Deus mundum in hoc temporis momento, ot in hoc

spatio condidit, ita potuissot in quovis temporis infinito puncto, et spatii immensi intervallo ipsum condere. Tertio, quod in Deo perianiam molitionem nulla facta sit mutatio. Duarto, quod res tam multae et varia , tam firmae et solidae, tam magnae et validae, repento ex nihilo exiiterint. Ubi etiam advertendum est dupliciter creationem Spectari pos-Se. Primo, ut est quidam ascensus vel eductio rei a non esse ad esse, quasi antea lateret in Suo nihilo, deinde extraheretur omnipotentia Conditoris ad esse. Secundo, ut est quidam descensus vel emanatio rei ex omnipotensia Conditoris cubi antea seminenter, tamquam in radice, et ut in idea, continebatur)in suum esse formale et aciualo; sicut lumen dicitur omanare a sole, calor ab igne, Species

visibilos ab objectis, imago ab arte artificis,

etc. Omitto alia multa, quae accurate consideranti possunt lacilo Ocgurrore.

227쪽

Ad Deum creatorem. Ex lib. 9. de Perfeci. eap. b.

O quam suavis et benignus est, Domine, in omnem creaturam spiritus tuus t Tu enim cum nullius indigeres, tibi ipso sufficientissimus, omnia ex nihilo condidisti, ut Singulis, pro captu cujusque, bonitatis tuae dulcedinem, et pulchritudinis tuas specimen impertireS. Non commodi aut utilitatis tuae causa ea fecisti, sed ut ipsis es Set bene, ut ipsa pro modulo Suo de bonis tuis participarent, si benignitatis tuae guSi arent fructum. Itaque a te omnia ex abysso sui nihili Oxcitantur, accipiunt osso adeo omnibus amabile, accipiunt speciem et pulchritudinem, appetitum boni et sugam mali, vires Et functiones, impetus et modus, situm et ordinem, perfectionem et terminum. Singulis enim donas, quod cuique commodum et amabile. Animantibus etiam sensum boni et jucundi multiplicem largiris et beati indinis quandam umbram

et extremam resonantiam.

Hinc omnia is laudant, tacitisquo vocibus tibi sacrum hymnum pangunt, quo ius m po tentiam, sapientiam, bonitatem, et providentiam

228쪽

clarissimo celebrant. Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et noetnoeli indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque Sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed longo excellentius in nostro genere haec benignitas tua elucet. Tu Enim noS ad imaginem et similitudinem tuam condidisti, vultus tui charactere nobis impresso, intellectu, memoria et voluntate instruxisti, quibus capaces divinitatis, gloriae, et heatitudinis tuae essecti sumus; divinis praesidiis et ornamenti Sad haec tanta bona promeronda et conSequen

da cumulasti; Angelos in tutelam et directionem assignasti; deni ius totum mundum, cum omnibus bonis et opibus suis, in domicilium et solatium nostrum secisii, et nobis tradidisti. 0uid his honeficiis majus, hac benignitate admirabilius cogitari possit 8 praesertim cum eo consilio haec omnia feceris, ut nos in divinum statum eveheres, et beatitudinis tuas participes

officere'.

Benedic anima mea Domino, et omnia quae intra me Sunt, nomini sancto ejus. Benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Amen.

229쪽

De Deo consersutore rerum omnium.

Asioetu latralis divinae.

Conservator dicitur, 1. quia rebuS OmnibuS, Pro cujuSque capacitate et gradu, trihuit necessaria adminicula, quibuR Se conserveni, tum ab interitu, tum ab omni nocumento: unde Videre est non solum in hominibus, Sed otia in in Omnibus animalibus, quantumviS vilibus. Omnibus enim insita a conditore quaedam industria ad prosequenda sua commoda, et Vitanda noxia. Idem cernitur in plantis, et rebus inanimis, etiam in elemeniis; etsi in rebus inanimis ObscuriuS. 2. 0uia assiduo ei substantifico influxu in res Omnes influis, ut earum essentia ron Serve tur; Sine quo influxu Statim extinguerentur, evanescerent, et in suum nihilum relaberentur, quantumvis per Se videantur magnae, firmae, solidae. Singulae enim res creatae, etiam Angeli et coeli, nihil sunt aliud quam terminus operationis et influxus divini, non extrin Segus, sed intrinsecus; sicut lumen dissusum permundum est serminus illuminationis seu Operationis solis. Unde nullam habent soliditatem, nisi ab influxu divino, qui pendet a libera Vo-

230쪽

23 I

luntate Dei, qua velit, vel non velit, eum influxum suum continuare. Ilinc sit, ut nulla res, in quam Deus statuit suum influxum continuarΡ, possit perire, aut vi ulla interimi. Porro hic influxus nihil est aliud, quam quaedam continuatio creationis, vel Operatio creationi aequivalens. Undo, ut sancti Patres affirmant, non minoris virtutis est mundum con- Servare, ns in nihilum relabatur, quam eundemer nihilo pr9ducers. 3. 0uia statuit mundum, Angelos, set homines in aeternum conservare, influxum Suum substantificum immutabiliter continuando. PRECATIO.

Ad Deum conserotito m. Ex lib. 10. de Perfeci. cap. 7. Figmentum tuum Sumus omnes, et OPUS ma

nuum tuarum; tu plastes et fictor noster: quidquid Sumus, possumus, habemuS, a te accepimus; tua sunt omnia, qui omnium os artifex et invenior. Omnia de nihilo extraxisti, ex profundo tenebrarum, et abySSO non-enti S. Suspendisti ea in sesso, in lumine vultus tui, ut singula juxta species et sormas suas sul geant mentibus nostris, luamque majestatem

SEARCH

MENU NAVIGATION