Organum rhetoricum et oratorium, concinnatum ex arte rhetorica Aelii Antonii Nebrissensis cum notis Gregorii Majansii ... et ex institutionibus oratoriis Petri Joannis Nunnesii ... cum ejusem auctoris annotationibus. Accedunt ipsiusmet nunnesii quaes

발행: 1774년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sso . ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA.

laedit: ut, si quis apud Equites Romanos cupidos Iudicandi Caepionis Judiciariam Legem laudet. Contrarium eis, quod contra ea dicitur, quae ii qui audiunt, fecerunt: ut, si quis apud Alexandrum Macedonem , contra aliquem urbis expugnatorem diceret,

bil esse erudelius, quam urbes diruere, cum ipse Alexander Thebas diruisset. Inconsans est, quod ab eodem eadem de re diversh dicitur : ut , si quis cum dixerit , Qui virtutem habeat,

eum nullius rei ad bene visendum indigere; neget postea sine bona valetudine posse bene Vivere.

Adoersum e sy, quod ipsi Caussae ex parte officit: ut, si quis hostium vim, & copias, & felicitatem augeat,

cum ad pugnam milites adhortetur. Si non ad id quod instituitur, accomodabitur aliqua pars Argumentationis , horum aliquo in vitio reperietur: Si plura pollicitus , pauciora demostrabit : Aut si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua loquatur hoc modo. Mulierum genus aυarum es : nam Euphitiauro viri vitam Oendidit. Aut si non id , quod accusabitur, defendet. Ut, si quis cum ambitus accusabitur, manu se fortem esse defendet, ut Amphion apud Euripidem : item apud Pacuvium : qui Vituperata Musica sapientiam laudat. Aut si res ex hominis vitio vituper bitur : ut, si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat. Aut si quis cum aliquem volet laudare , de felicitate ejus, non de Virtute dicat. Aut si quis rem

cum re ita comparabit, ut alteram se non putet laudare , nisi alteram vituperarit. Aut si alteram ita laudet, ut alterius non faciat mentionem. Aut si cum de certare quaeretur, de communi instituetur oratio: ut, si quis cum aliqui deliberent, Bellum geratur , an non; pacem laudet omnino; non illud bellum inutile est demonstret. Aut si cum de certa re quaeretur, de communi instituetur oratio : ut, fortitudinem laudaturus , Virtutem laudibus efferat. Aut si ratio alicujus rei reddetur falsa, hoc modo : Pιeuniam babere bonum est, propterea quod

ea Diuitiaco by Corale

62쪽

DE CONFUTATIONE, SIVE REPREHENSIONE. CAP.XIX. r.ea maxime vitam beatam effiat. Aut si infirma : ut, PlautuSam amicum ea stare ob meritam noxiam Immune es facinus; verum in aetate utile, Et conducibile. Nam ego amicum hodie meum Cone stabo pro eummerita noxia

Inυitus , ni me id invitet ut faeiam Mes.

Amieum eastigare ob meritam noxam immune es. Aut e dem hoc modo: Maximum malum es aυaritia: multos enim magnis ineommodis a ecit pecuniae cupiditas. Aut parum idonea , hoc modo : Maximum bonum es amisista: plurimae enim delectationes sunt in amicitia. Quartus modus erat Reprehensionis , per quem con tra firmam Argumentationem aeque firma, aut firmior ponebatur. Hoc genus In Deliberationibus maxime versatur; eum aliquid, quod contra dicatur , aequum esse concedimus : sed id quod nos defendimus, necessarium esse demonstramus. Aut cum id , quod illi defendant, utile

esse fateamur : quod nos dicamus , demonstremus esse

honestum. Ac de Reprehen ne quidem hactenus. Nunc de Peroratione dicendum. De Peraratione, Me Coneta one. Cap. XX. PErorationes sive Conclusones , quae apud Grari os

Dilogi nominantur, tripartitae sunt. Nam constant ex Enumeratione , Amplisseatione, Commiseratione. Equ-meratio est , per quam colligimus & commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter; ut renovetur, non redintegretur Oratio : & ordine, ut quidquid erit dictum, reseravius: ut Auditor si memoriae mandaverit, ad idem quod ipse meminerit, reducatur. Item curandum est, ne aut ab Exordio, aut a Narratione repeta- Iur Orationis enumeratio. Ficta enim, & dedita opera Comparata Oratio videbitur esse, aut artificii significandi, aut ingenii venditandi, aut memoriae ostentandae cauia

5a. Quapropter inItium Enumerationis faciendum est a

63쪽

42 ANT. NEBRIII. ARS RHETORICA.

Divisione. Deinde ordine breviter exponendae sunt res, quae tractatae erunt in Confirmatione, & Confutatione. Amplificatio est res , quae per Locum Communem, instigationis Auditorum caussia sumitur. Loci Communes ex decem praeceptis commodissime sumuntur adaugendi Criminis causia. 'Primus Locus sumitur ab Auctoritate , a cum commemoramuS, quantae curae ea res fuerit Diis immortalibus, 3 aut majoribus nostris, Regibus, Magistratibus , Nationibus, Hominibus Sapientibus , Senatui. Item maxime quo modo his de rebus Legibus sancitum sit.

Secundus Locus est, cum conssideramus , illae res de quibus eriminamur, ad quos pertineant: utrum ad omnes , quod atrocissimum est 3 an ad Superiores: quod fenus ii sunt , a quibus auctoritatis Locus Communisumitur. An ad Pares, hoc est , In eisdem partibus animi , corporis, fortunarum positos. An ad Inferiores, qui omnibus his rebus autecelluntur. Tertius Locus est , quo percunctamur , quid sit evenisturum , si omnibus idem concedatur: & ea re neglecta, ostendemus, quid periculorum, aut incommodorum conis

sequatur.

Quartus Locus est , quo demonstratur , si huic sit

remissam, multos alacriores ad maleficia futuros, quos adhuc expectatio Judicii remoratur. . Quintus Locus est,per quem ostendemus, si semel aliter judicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo m deri, aut perperam factum , aut erratum Judicum corrigere possit: quo in Loco non incommodum erit uti caeterarum rerum comparatione, ut ostendamus alias res

posse, aut vetustate sedari, aut consilio corrigi: hujus rei aut leniendae, aut corrigendae, nullam rem adjumento futuram.

Sextus Locus est, cum ostendemus , ex consulto farictums 1 Claero de Invent. Rhetor. Lib. cap. I. 'Valde mihi displicet Nebrissensem Ethnicismos destribere, ut hic , quod Cornificius effatiit, Iib. 2. Rhetor. cap. O.

64쪽

DE PERORATIONE , SIVE CONCLUSIONE. CAP. XX.ctum & dicemus voluntario facinori nullam esse excusationem 3 imprudentiae justam deprecationem paratam. i Septimus Locus est quo ostendemus tetrum facinus, crudele , nefarium , tyrannicum esse : quod genus, injuriae mulierum , aut earum rerum aliquid , quarum rerum caussa bella suscipiuntur , & cum hostibus de vita

dimicatur.

Octavus Locus est , quo ostendimus non vulgare, sed singulare esse maleficium , spurcum , nefarium , & in sitatum : quo maturius, & atrocius Vindicandum sit. Nonus Locus constat ex peccatorum comparatione: quasi cum dicemus, majus esse maleficium stuprare ingenuam , quam sacrum legere :.quorum alterum propter egestatem; alterum propter intemperantem superbiam fiat. Decimus Locus est , Per quem omnia quae in neg cio gerundo acta sunt , quaeque rem consequi solent, exponemus acriter, & criminose , & diligenter: ut agi res , & geri negotium videatur rerum consequentium enu

meratione.

Miserieordia commovebitur AuditorIs animus, si variam fortunarum commutationem dicemus: si ostendemus , in quibus commodis fuimus , quibus & incommodissimus, comparatione. Si quae nobis futura sint, nisi Cauusam obtinuerimus, enumerabimus, & ostendemus. Si supplicabimus, & nos eorum , quorum Misericordiam captabimus , potestati subjiciemus. Si quid nostris parentibus , liberis, caeteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus : & simul ostendemus, illorum nos solitudine, ω miseria , non nostris incommodis dolere. Si de clementia, humanitate , misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus. Si nos seminper , aut diu , in malis fuisse ostendemus. Si nostrum fatum , aut fortunam conqueremur. Si animum nostrum fortem , patientem incommodorum ostendemus futurum. Commiserationem, brevem esse oportet: Nibil enim Librν ma citius arestit. Sed jam ad tria Caussarum Genera redeamus.

65쪽

De Generibus Caussarum. Cap. XXI. TRIa Genera Caussarum , quas diximus esse propriam Rhetorices materiam , Aristoteles per tria Auditorum Genera distinguit. i Nam , ut ille inquit, Auditor , aut Judex est, aut Senator, aut Populus. Judex Inter Accusatorem , & Defensorem Arbiter est. Senator, qui de rebus dubiis suadenti, aut dissuadenti acquiescens, decernit. Populus, qui laudandi, aut Vituperandi alicujus caussa in concionem concurrit. Idem quoque Auctor in tria tempora eadem Genera Caussarum partitur. Nam in Judicium ea proprie veniunt, quae jam perpetrata sunt. In Senatum , ea tantum , do quibus est consultatio 3 f ciendane , an non facienda sint. In Concionem Populus eoit, ut audiat, qualis quisque impraesentiarum est. Loci quoque diversi erant In quibus Orationes hv-hebantur. In Foro , quae in Genere Iudiciali. In Curia, quae in Genere Deliberativo. Pro Rostris, quae in Genere Demonstrativo. Fora Romae tria erant, in quibus res

debatur Jus, de quibus ait Poeta. a) Atque erit in tria plici par mihi nemo Foro. Unde juris dicundi Conventus In Provinciis parati Fora dicebantur: ut Forum Appii,

Cornelii, Julii.

Curia praeterea Loeus erat, ubi Senatus habebatur. Templa quoque nonnunquam pro Curia fuerunt: ut, Apollinis, Concordiae, Telluris. Apud Virgilium , me illis Curia Templum. Pro Rostris quoque Locus erat, in quo pendebant Rostra navium ex Antiatibus navali pugna superatis. Aliquando tamen ex certis caussis cum Auditoribus Loca permutabantur : & Populus consulitur de gerendo hello cum Mithridate apud Ciceronem in Oratione pro Loge Manilia: & in Senatu ab eodem laudatur Caesar,& vituperantur Antonius , & Catilina: atque pro Archia Poeta in Foro Humanitatis rates commendantur: dclam x Rhetorisor. q. cap. 9.

αγ Martialis Epigr. Lib.3. Dur. 38.

66쪽

DE GENERIBUS CAUSSARUM. CAP. XXI. Isere nulla est Caussa , in qua non ex Locis aliarum Caulsarum propriis Argumenta ducantur. Nam quod quidam scribunt in Genere Demonstratiso Argumenta deducenda esse ab Honesto in Deliberatioo , ab Utili ; in Judiciali , a partibus Justitiae , non ita est intelligendum, ut unius Caussae non transferantur ad aliarum Caussarum cos. Nam & in Oratione pro Milone plurimus est Cicero in eo laudando , atque vituperando Clodio : &, eum de inserendo Mithridati bello deliberat, non solum a partibus Utili alis, sed ab Honesto, & Justo, Argumenta deducit, Quid i Non & Aristoteles in Rbetorieo ad Alexandrum scribit, illa ad quae exhortetur suasor, oportere esse justa , & legitima , utilia, & honesta , &jucunda , & faciIia : atque pari modo de aliis duobus Generibus Caussarum. Sed ad singula Caussiarum Genera redeamus: atque imprimis ad Demos rativum, quod simplicius, atque tractatu facilius est. De Genere Demon rati o. Cap. XXII.

stoteles , & Theophrastus a Civilibus negotiis removerunt: totumque ad solos Auditores Voluptatis caussa relegarunt: & id ejus nominis, quod ab Ostentatione duia citur , proprium est. Sed & in Judiciis Testes laudantur , vituperanturque 3 & in consutratione belli Mithri datici Cn. Pompejum Cicero laudat, ut illi Provincia decernatur. Itaque cum omnis Caussa proprie in controversia sit posita ; sunt tamen quaedam materiae, G quae ad solam Ostentationem pertinent: ut morum immortalium , atque Heroum Iaudes , in quibus Status Caussae nullus est. Nisi quis male de natura Deorum senilans dicat, illos non agere humanarum rerum curam: id quod Epicutus opinatur; & illud Eliphan in Libro Job, Me nostra

1 ini'. regit. mat. Ub. 3. cat. 4. Σὶ Verba fiunt ejusdem inini'. in dicto Lib. I. cap. r. Quae multo pejus effutiit Nebriis. ut vere loquar, immemor Christianae Doctrinae.

67쪽

6 ANT. NEBRISS. ARs RHETORICA.eonsiderat ; ct eirea eardines coeli perambulat; tunc quaestio suboriretur : An Dii rerum nostrarum agant curam. Atque in Hercule laudando quispiam objiciat divinis illius

virtutibus ingentia quaedam vitia, quae Praeponderent recte factis. Verum in Deis generaliter Majestatem eorum Venerabimur: deinde propriam vim cujusque, & inventa , quae utile aliquid hominibus attulerunt. Vis ostendia Iur, ut in Jove , regendorum hominum; in Marte, belli; in Neptuno , maris. Inventa , ut Artium in Minerva: frumenti in Cerere; vini in Libero Patre. Magis est varia laus Hominum : 3 nam primum di-Viditur in Tempora, quodque ante eos fuit, quoque ipsi Vixerunt: in iis autem qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum. Ante hominem patria ac parentes , majoresque erunt: quorum duplex tractatus est ; aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit; aut nobilius, Genus illustiasse factis. Illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur: quae responsis, vel auguriis , futuram claritatem promiserunt: siicut eum qui ex Thetide natus esistet, majorem Patre suo futurum cecinita dicuntur

Oracula.

Ipsius vero Laus hominis ex animo , & corpore , dc extra positis, peti debet. Et corporis quidem fortuito trumque cum levior, tum non uno moto tractanda est. Nam & pulchritudinem interim , roburque prosequimur honore verborum , ut Homerus in Agamennone, atque Achille. Interim confert admirationi multum etiam infirmitas: ut cum idem Tydea parvum 3 sed bellatorem dicit fui illa. Fortuna vero tum dignitatem affert , ut in Regibus, Principibusque namque est, haec materia oste dendae virtutis uberior tum quo minores opes fuerunt, eo majorem beneficiis gloriam parit. Sed omnia, quae extra nos bona sunt, quaeque Hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod

habuerit quis ea; sed quod his honeste sit usus. Nam

68쪽

DE GENERE DEMONITRATIVO. CAP. XXII. :67

divitiae, & potentia , & gratia , cum plurimum Virium

dent , in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum : aut enim meliores propter haec , aut pejores sumus. Animi semper vera laus: sed non una per hoc opusvIa ducitur. Namque alias aetatis gradus, gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit , ut in primis annis laudaretur indoles , tum disciplinae, post hoc, operum , id est, factorum dictorumque contextus. Alias in species virtutum dividere laudem ; Fortitudinis, Justitiae, Continentiae, cc terarumque , ac singulis assignare , quae secundum quamque earum gesta erunt. Utra sit autem harum via utilior , cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse Audientibus , quae solus quis, aut primus, aut certe cum paucis fecisse dicetur. Si quid praeterea supra spem aut expectationem , praecipue quod in aliena potius caussa , quam sua. Tempus quod finem Hominis insequitur , non sempertractare contingit; non solum , quo a viventes aliquando laudamus ; sed quod rara haec ocasio est , ut referri posisint divini honores, & decreta ue ut pubIice statuae constit uiae. Inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probentur. Nam quidam , sicut Menander justiora posterorum , quam suae aetatis judicia sunt consequuti. Afferunt autem Liberi Parentibus laudem 3 Urbes, conditoribus 3 Leges, Latoribus 3 Artes , Inventoribus: nec non Instituta quoque Auctoribus: ut, a Numa traditum Deos colere : a Publicola , fasces Populo submittere. Qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit tantum in diversum. Nam & turpitudo Generis opprobrio multis fuit : & quosdam claritas ipsa notiores

circa vitia, & invisos magis fecit: & in quibusdam, ut in

έ Quinct. Lib. I. cap. 7. 3 Rhetor noster ex icripsit haec & sequentia ex Quinctiliani Inst. Orator. lib. g. cap I. Nimirum Numa, homo superstitiosus traduxit Romanos ab Atheismo ad Idololatriam.

69쪽

Paride tradItum est, praedicta pernicies , & corporis ac

fortunae quibusdam mala contemptum , ut Thersiuae atque Iro: ae quibusdam bona Vitiis corrupta odium attulerunt ut Nirea, imbellem , Plisthenem, impudicum , a

Poetis accepimus.

Et animi totidem vitIa, quot Virtutes sunt: nec minus quam In Laudibus, duplici ratione tractantur. Et post mortem adjecta quibusdam ignominia est: ut Melio, cujus domus solo aequata; & Μ. Manlio , cujus pra nomen e familia in posterum exemplum est: & Parenis tes malorum odimus: & Conditoribus Urbium est infamiae contraxisse aliquam perniciosam caeteris gentem. Interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur, aut Vituperetur : nam plurimum refert, qui sint Audientium mores , quae publice recepta persualio: ut illa maxime quae probant esse in eo qui Iaudabitur, credant: aut in eo, contra quem dicemus , ea quae oderint. Ita non dubium erit Judicium , quod Orationem praecesserit. Ipsorum etiam Judicum permiscenda laus semper: nam id benivolos facit. Quoties autem fieri poterit, cum materiae utilitate jungenda. Minus Lacedaemone studialiterarum , quam Athenis, honoris merebantur; plus p tientia', fortitudo. Rapto vivere quibusdam honestum: aliis, cura Legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret: veteribus Romanis, summum luxuriae crimen.

Eadem in singulis differentia. Maxime favet Judex, qui sibi dicentem assentiri putat. Idem praecipit illud quoque quod mox Cornelius Celsus prope supra moridum invasit quia sit quaedam virtutibus ac vitiis via

cinitas , utendum proxima DeriNatione verborum , ut pro temerario fortem , pro Prodigo liberalem , pro avaro

parcum vocemus. Quae eadem etiam contra Valent: quod

quidem Orator , id est , Vir bonus, nunquam faciet, nisi

forte communi utilitate ducetur.

Laudantur autem Urbes similiter , atque Homines: nam pro Parente est Conditor : & multum Auctoritatis affert Vetustas : ut iis qui Tersa dicuntur Orti. Illa proprias

70쪽

DE GENERE DEMONSTRATIVO. CAP. XXII. 69Pria, quae ex Loci posivione, aut munitione sunt. Cives illis , ut hominibus liberi, decori. Est Laus & operum , in quibus honor, utilitas, pulchritudo , Auctor spectari solet. Honor , ut in Templis; utilitas ut in muris ; pulchritudo , vel Auctor, utrobique. Est & Locorum , qualis Siciliae apud Ciceronem : in quibus similiter speciem, & utilitatem intuemur. Itaque ut non consensi , hoc Laudativum Genus circa solam Versari honesti quaestionem; sic Qualitate maxime contineri Puto : quamquam omnes tres Status cadere in hoc opus possint, clisque usum C. Caesarem in vituperando Carone notaverit Cicero. De Genero Deliberatioo. Cap. XXIII.

DEliberatioum Genus, quod duas habere species dictum

est , Suasionem videlicet, ac Dis ason m , non solum in Reipublicae administratione ; verum etiam in aliis quoque rebus versatur.. Nam & consultantium , i &Conssiliorum plurima sunt Genera. Quare in suadendo , &dissuadendo, tria primum spectanda erunt: quid sit, de

quo deliberetur: qui sint, qui deliberent: quis sit, qui

suadeat. Rem autem de qua deliberatur, aut certum est

Posse fieri, aut incertum. Si incertum, haec erit Quaestio sola, aut potentissima. Saepe enim accidet, ut prius dicamus , ne si possit quidem fieri, esse faciendum : deinde fieri non possie. Cum autem de hoc quaeritur , Conjectura es : An I bmos intercidi: An siccari Paltis Pontina: An portus fleri Osiae possit: An Alexander terras ultra Oeea num At inυenturus. Sed in iis quoque quae constabit posse fieri, Conjectura aliquando erit: ut, si quaeratur, An utique futurum sit, ut Caribaginem superent Romani : in redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Aphrieam transsu- Ierit: in feroent Mem Samnites , s Romani arma deposuerint. Quaedam & fieri posse, & futura esse credibile est: sed aut alio tempore, aut alio loco, aut alio modo. Ubi Coniectura non erit locus, alia sunt intuenda:

i Quinct. Insiit. Orator. lib. s. cap. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION