Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ν8 Rhetoricae Praecepta.

rum; quod postea latebras quaesierit; quod inventus ex palluerit ; quod interrogatus titubaverit. Adjuncta percommoda sunt , & ad faciendam fidem , tum per negationem , tum per affirmationem ;& ad exagerandas, & minuendas res. Cic. ex hoc loco extenuat vim coniuratorum secunda in Cat. haec sunt eius verba o Iraque ego illum exercitum ex Gallicanis legionibus , o hoc delectu , quem in agro Piceno, o Gallico Q. Metellus habuit, o his copiis, quae

a nobis quotidie comparantur, magnopere contemno, colle

ctum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rasicis mendiculis , ex decoctoribus , ex iis , qui vadimonia deserere, quam illum exercitum maluerunt: qxibus ego non modo , s aetem exercitus nostri , verum etiam , si edictum Praetoris inendero, concident. Praeterea valent ad narrandum , ad ornandum , ad laudandum, ad describendum.

Duo sunt Canones hujus loci .

I. Alia sunt rei alicuius adiuncta, qualis est ipsa A res . Si bona sint laudanda , si mala vituperanda, eadem attributa rei conveniunt.

2. In quo sunt adiuncta rei alicujus, in eum similiter cadere potest facti suspicio, & e contra; hoc tamen argumenti genus majorem vim habet in negando , quam in affirmando; propterea quod licet in aliquo adiuncta rei repereris ; potest tamen ipse a re ipsa abesses vix autem de aliquo suspicari possumus rem factam ab illo fuisse, in quo, vel plura, vel aliqua rei adiuncta non snt. In hoc loco advertat orator, ut magnam industriam adhibeat; & in eligendis circumstantiis , quae orationi tuae facere possunt ; & in omittendis, vel refutandis , vel dicendi copia obruendis iis , quae contra se facere videbuntur, vel ab adversariis proferentur. De

102쪽

Rbetoricae Praecepta

De Antecedentibus , & Consequentibus.

Ussicillimum est loei huius definitionem assignare ,

quae in adiuncta, causas , & effectus non incurrat ; haec tamen definiuntur a Cic. Ea , qua cum re

necessario cohaerent ; ut antecedentia , quae rem necessaris antecedant ς consequentia necessario consequantur , ut vulnus cordis mortem anteceit , mors cordis vulnus u

cessario co equitur. Et quidem in hoc differunt ab adiunctis , quod adjuncta non sunt certa rei fgna , neque eam inierunt necessario. Hic locus perutilis est oratori in omni causarum genere, tum assirmando, tum negando, & semper in argumentatione; nam extra vix locum habet; ni forte sit ad amplificationem in definitionibus co globatis ;in argumentationibus autem multipliciter tractatur. x. Cum ex multis antecedentibus una eligitur conclusio rei unius, quae consequens futura sit e R. Verres perfidus fuit quaestor , injusus Praetor, avarissimus P sectus; ergo Consul erit iniquissimus. a. Multa ex uno inferuntur, quae quidem inserendi ratio valet plurimum ad terrendum. Cic. ex hoc loco probat, non admittendum eme Antonium in Civiatate , e falsa pacis spe ea afferendo , quae postm dum in Civitate futura sint. 3. Cum per contraria, & antecedentia insertur consequens. & absurdum; & sumitur rursus aliquid consequenti contrarium, & quo fertur conclusio, qua priori antecedenti repugnet. Cic. Phil. 3. Ouam ιrem omnia mea sentemia rom lecto. vobis, tit intelis ligo, non inυiris ; ut praestantissim s ducibus a n his detur auctoritas, m set sim s militibus spes o tendatur stram oram p iudicetur non verbo . sed re , non modo non Conjul, sed etiam hoseis Antonius: nam

103쪽

8o Rhetoricae Praecepta.s ille Consul susuarium meruerunt legiones, quae Gn Iulem reliquerunt, Iceleratus Caesar, Brutus nefarius , qui contra Consulem priυato consilio exercitus compa ruerunt; sn autem , militibus exquireni sunt honores novi propter eortim ditanum, atque immortale meritum , ducibus autem ne referri quidem potes gratia seli, qui eum non hostem exisimet , quem quis armis persequuntur conservatores Reipub. iudieantur Praeterea conciliat odium , inlligat dolorem , cons tat, permovet, describit.

Tres sunt regulae hujus loci.

I. Dosito antecedente , sine quo consequens esse 1 non potest , ponitur consequens , & vicissim. Cic. pro Murena probat Murenam Saltatorem non fuisse. ex eo quod in illo non fuerunt, quae saltatio

nem necessario antecedunt.

a. Si probabilis sit consecutio, probabilis efficitur conclusio, e. g. Flores edidit arbor; rego probabile es fructus pariter edituram. 3. Posito consequcnte , necesse est poni antecedens s rediit, ergo abjierat.

CAusa definitur a Cic. quae id esseis, cuius es eausa . Vulnus est causa mortis , ignis ardoris , Sol lucis y seu causa es id , ex quo , vel per quod , vel a quo, vel propter quod aliquid fit. Hinc patet caularum divisio in quatuor causas ; in materialem scilicet, formalem, efficientem, finalem , alia enim movet, & haec est finis ; alia movetur , &est efficiens : alia fingit , & est forma r alia formam induit, & est materia. In efficienda e. g. domo finis est commoda habitatio: efficiens est artifex; forma est

ipsus

104쪽

Rhetoricae Praecepra. 8 ripsius domus dispositio , materia iunt lapides , ligna ,

caementum.

Nota praeterea, quod ex causis aliae nulla re adiuvante faciunt id , quod faciunt, ut Sol diem , ignis calorem; aliae ut faciant, adiuvari volunt, ut terra adiuvari vult Sole, & pluviis, ut fruges, & fructus producat; aliae tandem naturam efficiendi non habent ;& tamen sine ipsis res effici non potest , ut est tempus, locus, & hujusmodi : & has vocant quietas, nihil agentes, & stolidas; sed nobis sermo sit de quatuor primariis causis , & primum de materiali . Materia igitur ea est, ex qua in exsente fit aliquid; ita ut ipsa componat id , quod ex ea fit; & haec triplex est, ex qua, in qua, circa quamia Materia ex qua duplex est 2 una , qua remanente ,& componente fit aliquid, ut domus ex lapidibus, in

qua lapides sunt materia, ex qua remanente remanet domus altera transiens. quae mutatur, nec post rem factam remanet, ut ex ligno pereunte, fit ignis. Ex materiae dignitate commendantur munera , amplificantur furta , & hoc. praestat Cic. q. in Verrem , illud Virg. g. aeneadia

Duae sunt regis ae hujuS m

teriae.

r. Dositae materia , potest senui effectus; si taman

cetera non desint, sunt lapides, ligna, caementa; potest igitur construi domus a. Remota materia permanente, removetur effectu& ,' non est aurum; ergo nec sunt vasa aurea. Notandum est in qualibet materia, quod proprietates, quae a materia proveniunt, vel ea, quae illi conveniunt, praedicantur de effectu. Item ab isto removentur quae illi repugnant , sive illi non conveniunt . Ex terra homo factus est ergo corruptioni est obno

xius

105쪽

8 1 Rhetoricae Praeeeptas.

Copiosus, & utilis est usus lilius modi materiae; v let enim ad exageranda crimina in amplificatione; ad res commendandas in laudibus , & ad exponendas , subjiciendasque eas oculis in descriptionibus. Materia in qua est subiectum forma. aec;dentis , ut animus hominis est subjectum scientiarum; quod illae in animo recipiantur. Ad argumentandum ex hoe loco, haec sunt axio

mata.

1. Sublato subiecto , quae inhaerent accidentia , tollum tur; & contra, ignis est; ergo est calidus.

a. Cum circa materiam aliquid versatur, quoties illare movetur; & subjectum removeatur, oportet. In hoc solo, ne vites quidem sunt; ergo nec ebrii. Materia circa quam ea es, eirca quam istantur va Hi actus, vel habitus, vel facultates. Virtutes sunt ma teria, circa quam versatur laus.

Causa materialis adhiberi solet, tum ad probandum, eum ad hortandum , dehortandum , & extollendum ex nobiliore enim materia demonstrari potest major alicuius artis super ceteras excellentia; ideoque & super ceteras elevatur , & ad illam homines cohortantur &c. Forma est nota, seu ratio, per quam res est id, quod est; haec triplex constitui solete Essentialis, accidentalis , artificialis. Essentialis, quae alio nomine dicitur intima ea es , per quam res consiluitur essentialiter talis; ut anima rationalis est serma essentialis hominis; quia per illam constituitur essentialiter homo. Accidentalis ea es , quae ad naturam rei non pertinet, oe sne qua res potest intelligi perfecta licet natu ram saepe consequattir. Uidendi facultas in homine, albedo in pariete sunt formae accidentales: illa hominis, haec parietis; nam sine illis, & homo, & paries adhuc intelliguntur. Haec dividitur in intrinsecam , & inhaerentem , ut sapientia, a qua constituitur sapiens; & in extrinses m, & apparentem, ut vestis, per quam dicitur vestitus. A

106쪽

Rhetoricae Praecept . 8 3

Artificialis, quae etiam dicitur externa, ea es, qua nascitar ab arte, e ' ut plurimum posita es in ordine , ad partium di postιonem , & ut partium dispositio in aliqua domo dicitur forma domus. Ab hac forma resartefactae suam denominationem accipiunt. Propterea quod tam concha, quam candelabrum ex eadem materia scilicet ex auro componuntur, propter tamen diversas formas illa dicitur concha, hoc candelabrum. Licet argumentum desumptum a forma debile sit , S infimum, forma tamen adhiberi ingeniosissime potest, tum in amplificationibus. &descriptionibus, tum ad laudem, & vituperium. Cic. 6. in Uerram e fuit apud Segesanos ex aere, Dianae simulacrum , tum Itim-gna, atque antiquissima praeditum religione, tum singulari opere , aνtiscioque perfectum . Haec erat posta Segesia, sane excelsa in bas , in qua grandibus literis P. Africani nomen erat incisum. Erat admodum amplum , exerisum fgnum cum sola ; verumtamen inerat in illa magnitudine aetas, atque habitur virginalis ; sagittae pendebant ab humero e snsra manu retinebat arcum :άextra ardentem facem praeferebat.

Duae assignantur regulae hujus

formae.

r. Dosta causa sormali , ponitur effectus, sublata A tollitur; Nix albedinem habet; ergo alba esticalorem non habet, ergo non est calida. a. Quae formae conveniunt, effectibus accommodantur; removentur autem ab iis, quae formae non congruunt.

Sapientia summum bonum est , ergo & sapientemine; Divitiae non sunt optimum bonum; ergo neGdivitem esse. Causa essiciens ea est, qua aliquid fit , seu prim pium, unde aftio professeisur. Haec multiplex est et alia

est procreans, ut terra, parentes, artifices: alia supre-F a ma,

107쪽

8. Rbetoricae Praecepta.

yna, ut Deus, natura alia interior, ut terra eclypsis Lunae, Aquilo se enitatis: alia conservans , ut stagna, quae pisces conservant: alia adjuvans, ut mediocris labor, qui adjuvat calorem; alia interimens, ut febris,

quae interimit hominem; alia naturalis, sed physica ,

ut arti tex eli causa physica cathedrae : alia moralis , quae quidem agendo ad effectum non concurrit ; censetur tamen concurrere ; quod ipsam causam efficientem ad opus impellat, ut spes praemii est causa moralis fortitudinis in milite . alia suasoria, ut quis dicitur causa homicidii , non quia ipse homicidium secerit; sed quia accesserit suasor alteri , qui secit ; alia

dicitur impellens, qua operamur per animi motus, &sine ratione, ut monstrat Cic. fecisse Milonem, Clodium occidendo his verbis. Valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus , fecit ultor iniuriae , punitoν doloris sui ratia voluntaria, qua per rationem Operamur, ut pater

filium ex haeredat, quod cum illo se male gesserit; alia principalis, ut Imperator dicitur causa principalis victoriae.

Addite his omnibus fortunam , quae etiam inter causas referri potest. Causa efficiens non verbis solum , sed rebus etiam faecundam facit eloquentiam, in civilibus causis praecipue , ceterisque rebus in velligandis , quae pendent ab ipss causis, in proponendis virtutibus, seu vitiis , effectibus, & eventis, ex quo ubertas effluet in dicendo , si plures causae adjuvantes fuerint conglobatae. Valet praeterea ad augendum , & minuendum , adhortandum. & dehortandum, ad expoliandum, & amplificandum. Cic. a. in Verrem. Cogita, quo loco sis: quid dare populo Romano e quid reddere maioribus tuis debeas. Fae tibi paterna legis Acilia veniat in mentem, qtia lege Pop. Rom. de pecuniis repetundis optimis iudiciis , Ieterismisque iudicibus usus es . Circumstant te summa auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae ninsnant; quae te dies, mesesque commoneant, fortissimum tibi pari em , sapientissimum avum, graviDimum socerumsut1se.

108쪽

Rbetoricae Praecepta. 8s

Variae sunt regulae hujus loci .

I. T TBI non est causa, nec esse potest effectus: nul la producitur causa, cur Roscius fecerit parricidium ; ergo parricidium non fecit . . a. Quae insunt causis, attribui possunt effectibus. Mundus a Deo creatus, igitur erit opus numeris Omnibus absolutum.

3. Α causis spontaneis leve est argumentum, nisi aliis causis , & circumstantiis roboretur , si dicas verendum esse, ndi Turca mare occupet , quod plurimos habeat navium fabricatores , ratio infirma est , valetque nihil, ni addas quoque, quod ligna, serrum,& alia possideat ad naves fabricandas necessaria , quod portus habeat munitissimos, quod nautas , &milites expertissimos , quod utilitate aliqua movea

tur ad occupandum mare.

q. Si causa actu operetur, probat, si operari potest , effectus fieri posse, monstrahitur. Finis est id, euius causa fit aliquid , seu id extremum, ad quod res tota refertur, ut finis praelii est victoria, studii scientia. Finis familiaris est Oratori , tum in laudibus inmin vituperationibus; cum etenim finis sit humanarum actionum regula , & forma ; si turpis sit, & inhonesus, vituperationibus , si honestus , & deeorus, laudi plurimum servit. Praeterea amplificat, & movet , suadet , & dissuadet, hortatur, invidiam movet, metum injicit, & pudorem, commiserationem ciet. Cic. P. R. hortatur ex hoc loco praecipue , ne agrum optimum vendi patiatur. Hare sunt ejus verba: Unum fundum pulcherrimum , caput vessa peruulae, pacis ornamentum, subsidium belli , fundamentum vectigalium , horreum legionum , solarium annonae disperire patiemini P obliti Gis Italieo herulo, amissis ceteris vectigalibus , quantos agri campam fuctibus exercitus alueritis P

109쪽

gs Rhetoricα Praecepta. Ceterum nihil est, quod magis hominum animos

moveat, quam finis , cum enim homines semper propter finem operentur, mani testum est , proposito fine ab oratore, moveri homines posse in eam partem , quam velit. Ita proposito fine immortalitatis, & gloriae, quae nascuntur a Virtute , homines ad virtutem moventur ; propositae pro fine securitas Patriae , incolumitas rerum , & fortunarum, quae consequuntur hostium depressiones in bello , homines ad bellum mo

ventur .

Nonnulli sunt hujus loci ca- .

1. Ualis est iste finis, sive bonus, sive malus, talis est res, quae ad blud finem per se ordinatur. Si honesta est scientia, honestum erit & illius studium. Hoc tamen dicitur, cum res per se mala nociest , tunc enim non honestatur a fine bono , ut patet in furto, quod fiat ad serendum subsidium pauperibus . a. Cujus finis bonus est & id bonum: cuius optimus est,& id optimum est e Si eloquentiae finis melior est, quam juris prudentiae, etiam eloquentia melior est, quam iuris prudentia. 3. Qui finem expetit , eadem & amplectitur madia , quae ad illum obtinendum conducunt , si pace frui volumus, vel foedus est ineundum, vel bellum cum hostibus est conficiendum. 4. A fine removenda sunt contraria media. 3. Ex negatione causae finalis , sequitur effectus negatio. Si Milo occidit Clodium , his tantum occidit de causis; vel quod eo adversante non poterat esse consul , vel quod ipse consul erat eligendus ; neutrum verum fuit, ergo Milo Clodium non occidit.

Sic Cic. defendit Rosc. de parricidio his verbis: VA

110쪽

Rhetorieae Praecepta. 8 r

ta hominum eji, ut ad maleficium nemo sne spe , ac

emolumento conetur accedere , ostendens deinceps nullum non solum emolumentum evenisse Ros . exparentis nece, sed etiam gravissimum detrimentum ex ea reportasse.

6. A fine non acquisito , varia infertur causa ; Dux non e ii assecutus victoriam , ergo inepte ; ergo in caute ; ergo infeliciter pugnavit.

De Effectibus.

EFfecta definiuntur a Cic. quae sunt orta de causis;

quapropter ex omnibus causis educuntur , ii queCausas qua cumque probamus. Princeps delectum habet militum, conscribit legiones, duces convocat, ergo bellum meditatur. Eadem quoque si negentur de aliquo, de eo pariter negatur caula, cujus sunt effetha. Adolescens non varigatur otiose per urbem; non obiter, ac perfunctorie res suas agit : non ad multam diem sternit mens; igitur eum male nominas negligentem.

Effecta cum magna oleendi copia tractari possunt in omnibus causarum generibus; in suasionibus, & dissuasionibus, in accusationibus, & defensionibus t in laudibus , & vituperat ion bus. Habent etiam locum , cum aliqua obiecta sunt ab adversariis, tunc etenim ea refelluntur oppositis effectibus, quod venulle fiet ab oratore, si interrogati nibus frequenter utatur, subiectionibus, repetitionibus, apostrophe &e. Huc revocantur Metonymiae , quae causam per e Liactum declarant , & contra , valetque hic dicendi modus, tum ad varietatem locutionis, tum ad numerum orationis , circumscriptionemque periodi . Praeterea amplificant, & describunt, quod praeuari debet per longam effectuum congeriem , sive laudemus , sive

vituperemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION