Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

68 Metoricae Praecepta.

Inductio es eoacervatio quaedam rerum multarum, ilium ad aliquid concludendum e. g. Qui naves ali rum merserint , iis nemo tuam eommiserit. Qui alienos equos negligenter curaverint , iis suos nemo tradiderit. Gui parum Hligenter terram suam excoluerit, nemo illi alienam crediderit. Ita quι suam ipsorum salutem , aut aliorum nihil fecerit, iis temere tuam committes

Exemplum definitur facti alicuius vel dicti eum ereti auctoris nomine ex selio. Hoc habet locum in similitudine, valetque plurimum ad persuadendum, si plura, quae ad rem faciunt, colligantur. Huiusmodi est illud Cic. pro Plan. quo probat non verti dedecori , quod Planeius repulsam aedilitatis passus sit hoc pacto: Cave ne ista tua querela, dolorque nimius, ab sis smpientishmιs viris reprehendatur . Vidit enim Pater tuus pitim Claudium nobilissimum hominem , vivo patre suo potentissimo, o clari Umo cive, C. Claudio AEdilem non esse factum , o eumdem me repulsa factum esse consulem : Vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virtim Volcatium: vidit M. Pisonem in ista ita Iitate, sensuncula accepta , summos a P. R. esse ho

nores adeptos.

Exemplum tractatur, seu per comparationem , seu per fictionem.

Per comparationem cum alterum cum altero componimus . Sic Cic. pro S. Roscio componit Syllam cum Iove, monstratque, ut quemadmodum non Iovis consilio, sed ipsa rerum vi plurimae in terris fiunt noxiae tempestates , & quod ipse rebus maximis incumbendo, non animadvertat leviora; ita mirum non esse, si ex Sylla, cui soli inhaeret orbis imperium, aliqua interdum non noverit. Per fictionem nobis ipsi fingimus aliquam fmilitudinem eamque proponimus adhibita particula, sic. Cic. pro S. Rosc. Etenim quaero , si quis Pater familias, Inheris suis a servo interfectis, uxo)e oecisa , incensa domo , supplicium de servo quam acerbUsmum sumpserit rutrum is clemens, ac mdericors, an rnhumanissimus, σ

92쪽

Rbetoricae Praecepta. 69erudelissimus esse videatur P Mihi vero importunus , ac ferreus, qui non dolorem suum, o cruciatum , doloe nocentis, σ cruciatu lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui cuniuges , qui liberos nossos trucidare voluerunt : qui singulas uniuscuiusque n. rum domos , σhoc universum Reipublicae domicilium delere eonati sumesi vehementi 'imi fuerimus , misericordes habebimur Similitudo idonea est ad probandum , Ornandum ,& illustrandum, cuius rei exempla passim apud aucto

res occurrunt.

Similitudo connectitur ut plurimum his particulis , tamquam, scuti, ut, seu, quemadmodum, haud secus, similis, instar, qualis &c. Adverte quod non semper necesse est illas ad hi re, sed interdum etiam sine illis effertur similitudo . Nota praeterea duabus partibus constare similitudinem, expositione scilicet rei similis, & apodosi; si quis autem agnoscere velit , quot modis similitudo tractetur , Mincurrat, quae de similitudine dicta sunt, cum de figuris diximus; quibus hoc adjungo, efferri etiam per negationem hoc modo : Nec ager sine eultina fructus effundit, nec anima sine virtutis exercitatione fructus parere potes. Ad inveniendas similitudines hanc vobis methodum praepono . Ponite ob oculos vobis rem per simitu uuinem , aut probandam , aut ornandam , aut illustrandam; deinde excurrite animo per rerum naturam universam, si quid 1n eam vobis occurrit, quod rei propositae similis sit ; assumite , & per similitudinem efferte. Est vobis E. G. probandum, nihil imminui principis alicujus potentiam ex defectione unius legionis rquaerite in mundo si quae sunt , quae rei alicujus defectu minime imminuantur et statim occurret vobis Oceanus, qui nunquam suis aquis imminuatur, sive ei fluvii deficiant, sive adiungantur. Hunc vobis assumere poteritis , eoque per similit dinem rem propositam demonstrare; T. Cavendum ne impleamus orationem tam crebris si-

93쪽

o Rhetoricae Praecepta. militudinibus; ut non ita facile res, de qua agitur, dignosci possit ; frequentiores etenim similitudines obscurant potius, quam orationem illustrent. a. Ne similitudines sint minus significantes , non ob. scenae, sed si laudandum est aliquid, splendida sitf- militudo; si vituperandum, sordida, hoc est, vilis ;si attollendum, magnifica. Praeterea prudentia Oratoris personis, locis, temporibus sese accommodet, ut apud imperitos, facilioribus, apud viros doctos eruditis similitudinibus utatur. Denique audiendi sunt ii , qui in sacris vetant adhibendas esse fabulas, nec probant sapientiam aeternam Minervae, Beatam Virginem Dianae esse comparan

dam o

De Dissimilitudine.

DIssimilitudo , quae a Ciceron. alio nomine dicitur differentia, es rerum duarum , vel plurium inter se diversarum dissimilis inter ipsas affectio. Fit autem, cum ea, quae comparantur, diversa esse ostenduntur. Cic. Philip p. a. At quam multos dies in ea villa turpissima es perbaecatus P Ab hora tertia bibebatur , ludebatur , vomebatur. O tecta ipsa misera , quam dispari domino Quamquam quomodo se dominus P sed tamen quam diauari tenebantur Studiorum enim Dorum M. Varro Uois late esse illud, non libidinum diversorium. Dissimilitudo procedit negando E. G. Vox praceptoris non es ut eans, quae minus pluribus fusis, sed ut Sol, qui idem lucis, calorisque largitur uniυersis. Notae dissimilitudinis sunt, qua equuntur, dissimile, dispar, differens, alius , secus . Fit etiam sine notis . Catullus per dissimilitudinem monstrat alium esse occasum lucis, aliud hominis, his versibus , sed sine notis: Soles oecidere, o redire possunt: biscum semel occidet brevis lux: Nox est perpetuo una dormienda. De

94쪽

Rhetoricae Praecepra. 7IDe usu huius. loci nulla occuriunt dicenda; idem etenim eii, ac fimilitudinis.

Duo sunt canones hujus loci.

a. ImmiIium rerum dissimilis est ratio in eo , in quo sunt dissimiles.

a. Ab unius affirmatione , ad alteriuς negationem a gumentamur ex. loco, & e contra.

De Oppossiti S.

OPpposta ea sunt, quae sibi invicem adversantur , dividuntur in quatuor genera , in adversa scilicet, contradicentia, privantia, & relativa. Adversa sunt ea , quae hub eodem genere posita , plurimum dissant , seque mutuo evellunt , ut virtus , σvitium ; haec etenim posita sunt lub eodem genere , nempe sub genere amelionis, & plurimum distant i ter se, nam virtus eii affectio nos bonos efficiens, vi

tium vero malos.

Adverte, quod ex iis contrariis quaedam sunt, quae aliquod audium admittunt . ut album & nigrum , interque medium eis croceum. Duae sunt regulae, quarum prima est, eontrariorum immed atorum contrar3a sunt consequentia ; hoc est , quod uni contrariorum damus, alteri negamus. E. G. M ex labore scientia mos iugens, m g ηιa colligitur ;- ignavia dederus, Quisantia ena cetur. a. Mediatorum contrariorum, si unum ineil , alterum abest, ut si niger eis, non est canuidus. Non autem e contra dici potest ; non est niger ;ergo est candidus; nam potest esse croceus. Contradicentia sunt ea , quorum unum negat , quod Urmatur ab altero. Martiat.

Insequeris fugio; Iutis, insequor e haec mihi mens est: Velle tuum nolo, Dyndime nolle volo.

95쪽

1 Rhetoricae Praecepta,

Unica assignatur contradicentium regula. Quoties unum Contradicentium ponitur, alterum tollatur, neeesse est. E. G. Si Deus rerum omnium curam gerit, mentitur Epicurus , qui res singulares singulari providentia, a Deo non administrari contendit. Privativa sunt ea , quorum unum es habitus, alterum privatis; ut vita, oe mors in animalis mors etenim est tantummodo vitae privatio . Differunt ab adversis ; quod adversa semper ponunt aliquid in re ex privativis vero unum absentiam alterius significat. Cic. pro Cael. n. 33. Ex tua causa quaeram prius, utrum me secum severe , & graviter , & prisca agere malit, an remisse, & humaniter, & urbane. Ab hoc loco argumentari potest his regulis. I. Ubi est habitus, non potest esse privatio, & e comtra , ut caecus es; ergo non videt. a. Quod habitui tribuitur, privationi competere non potest , ut auditus plurimum prodes ad disciplinas capessendas; ergo sciditas obest. 3. Α negatione habitus , ad affirmationem privationis progredimur, & e contra. Martiat. Ebritis; nee enim faceres id sobrius unquam. Haec contraria idonea sunt ad copiam parandam in amplificatione. Relativa sunt ea, quorum esse es ad aliud, hoc eii,

quorum natura in eo posita es, ut ad aliud . referantur.

Filius non es aliud , quam Patris Ilius , ut necusarie respectum dicat ad patrem pater ad filium , non enim potest esse Pater sine filio , & filius sine

Patre

In relativo, posito uno , ponitur & aliud. Martiat. Tum servum, Iris te genitum, blandeque fateris, Dum dicis dominum, Sosibiane Patrem. Negato uno , negatur & aliud , ut non es pater ;ergo non habet filios.

Cur convenit unum relatum, alterum convenire non

potest secundum eamdem rationem ς sub vario tamen respectu potest unum , & idem habere rationes oppositass

96쪽

Rhetoricae Praecepta. 73stas, ut idem inisses Telembrici pater, oe Laertiι f-ιius es. Haec contraria amant potius dialecticorum acumen, quam pinguam oratorum Minervam.

Triplex est usus oppositorum ; cum scilicet verba verbis, membra membris, periodi periodis disponuntur; sed de hoc superius dictum est , eum de antithesi termonem in figuris habuimus; illuc vos remitto.

De RepugnantibuS.

REpugnantia secundum mentem Ciceronis ea fient, quae sare simul, σ haerere non possunt ; & Boetius vocavit contrariorum consequentiam : Hujusmodi sunt, amare, o iniuria asscere: odisse, laudare: leges condere, & mortuum esse . Cic. hoc ex loco probat leges, quas promulgat Antonius , non esse factas a Caesare, quod ille jam obiisset. De exilio reducti sunta mouao: Citatas data, non solum singulis , sed etiam

nationibus, provinciis universs a mortuo &c. Repugnantia latius patent, quam contraria i pro pterea quod contraria certo quodam genere continentur, repugnantia vero, ut talia sint, satis est, ut vel in natura, vel in affectione aliqua dissideant; cum ve-yum sit, haec neque certa lege, neque numero inter se dissentire. Duobus modis erui possunt a repugnantibus argu

menta .

. Si duo contraria, illorumque varios effectus scrutatus fueris , qui omnes comparati contrariis repugnabunt : contrarium odii amor est : perscrutare effectus , vel adiuncta, vel causas amoris: iam habebis odii repugnantia . Ex. G. Non odit ille Deum , cui preces a uas fundit , quem uberrimis lae mis mi propitium facit. a. Si antecedentibus , & consequentibus addas particulam non, & eam coniungas cum illis, repugnantia

97쪽

Rbetoricae Praecepta.

tia facies. O tus sol s utem antecedit; dies solem consequitur. Iam habes antecedentia, & consequentia : aude his particulam non : iam habebis repu-griantia. E. G. ortus est Sol ; non est qιtur dies. Uius istius loci in eo positus eli , ut per illum refutentur adversariorum argumenta , & ex ea ratione , quam or,tones nominant ab abluri o, leu incommodo,

seu impossibili ; tractaturque per h lithimematum ac mina, demonii rarido pugnare inter se , quae ab adversariis dicta sunt. Cic. ab hoc loco demon urat Caelium abstractum n n fuisse voluptatibui, ex eo quod ea, quae ipse gessit , homini voluptuoso repugnont . An hic si sese dii vitae dedι set , es utarem hominem admodiam adolescens in iudicium meavisset ' Hic , si taborem tria geret, si Ob irictus voluptatibus teneretur , m aciem qu radie tierfaretur a pereret ιnrmicitιas P subnret periculum capitis λ iplo inspectante P. R. tot menses de Ialtite , aut de glor/a ΔmIcaret. Repugnantia exponi solent his serme particuis, at, atqui, cur, qui quae &c. E. G. An aa docendiam δε- cratem imιtabat pecuniae tu iuras λ at scimus hominem paustertatis amantι simum semper fuisse . An ambιtio 'at fugit semper honores m. Regulae istius loci duae sunt. . In uno, eodemque repugnantia esse non possunt ;Spirat , erto non es mortuus : diligit nos; ergo non

utatur nostro malo . a. Quando contraria sunt immediata , & eonsequentia sunt necessaria , valet argumentum a negatione repugnantis, ad affirmationem contrarii; at alias non valet; non enim valet dicere: non Urdet ergo caecus

es ; nam potest dormire , claudere oculos , & sic

non viceret.

Locus hic deservit ad ornandam , & amplificandam

orationem.

98쪽

Rhetoricae Praecepta. 7s

De Adjunctis.

δε Diuncta sunt ea , quae, licet rem non componant ,

eamque necessario comitentur , sunt tamen cum il-Ia eoniuncta.

Adiunctorum duo sunt genera; Alterum person

rum, alterum rerum, seu negotiorum. Adjuncta personarum ad tres classes revocantur, ad

hona scilicet fortunae, corporis, & animi. Ad hona fortunae revocantur divitiae , nobilitates , dignitates , affinitates , amicitiae, & cetera huiusmodi, de quibus quaeritur: an felix sit, an infelix homoenobilis , an ignobilis e dives , an paupere civis , an Peregrinus e privatus , an magistratus &e. Inde deduci potest probabile argumentum aliquem fecisse , aut non fecisse peccatum Ex G. Pauperest, & in sua egestate miserrimus ; ergo probabile est furtum admisisse . Ciceri ex hoc loco defendit Ros de par. in eius verba : Patrem occidit S. Ro. scius : Quis homo P adolescentulus eorruptas , m ab hominibus nequam inductus annos natus magis quadraginta Vetus videlisee semius: homo audax, & saepe iri caede versatus at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis &c. Inter bona corporis numerantur aetas, vires , se ma, valetudo , & eiusdem generis alia , quae ab ipso ortu ingenita homini fuere, sive ad agendum, sive ad non agendum; unde fit, alii sint ingeniosi, alii acuti , aliis tardiores , nonnulli obliviosi , bene memores ceteri: isti humani, &officiosi, patientes, prudentes: illi imbecilles aut valentes, longi, breves , inurbani , deformes, formosi &c. Ad haec revocantur , Natio , & Patria , variique diversarum gentium mores, quorum intelligentia multum prodest ad argumentandum ita Samii dicuntur

99쪽

ν 5 Rhetolicae Praecepta.

curiosi , Mendaces Cretae , vindictae cupidi Hispani , iactabundi in paupertate sortes e Galli servidi , mobiles, faciles, benigni, aliique aliis moribus sunt ab ipsa

instructi natura. Praeterea alii sunt mores foeminarum, alii virorum, alii adolescentium , alii iuvenum , alii senum , quibus omnibus consideratis, & in unoquoque perpensis, quam plurima vobis argumentorum fruges ad dicendum redundabit. Ad bona animi pertinent artes, Scientiae , & virtutes , quibus aliquis dicitur eloquens , prudens Mathematicus, philosophus, & hujul modi. Ad haec revocari postant studium , quod dicitur vehemens ad rem aliquam cum voluptate occupatio et consilium , quod appellant eonsideratam vi faciendae , vel obtinendae rationem ; facta , quibus hominis affectiones, & fasultates dignosci possunt; casus, ex quo aliqua praeter consilium, seu prospera, seu adversa contingunt e dicta , quae aliquam rei dubiae certitudinem afferunt; qualis enim oratio , talis est vir e publica tandem vox , ex qua dubiae fidei plurima , tamquam

certissima confirmantur. Adverte quod inter adjuncta personarum, nedum bona sed mala quoque comprehenduntur. Adiuncta rerum in tres species distribuuntur ; aliae etenim sunt , quae res , ut plurimum , antecedunt ealiae, quae comitantur; aliae, quae consequuntur.

Primi generis sunt causae, consilia, colloquia , iniuriae , consuetudo , minae , promissa, & alia quam plu

rimas

In secunda classe numerantur. i. Locus , qui duplex est alius a natura , ut campi , m montes e alius ab arte , ut domus , lem plum: & hic pariter multiplex, vel sacer, vel profanus, frequens, vel infrequens, amplus, vel angustus, ex quibus argui potest, aliqua facta , vel non facta fuisse.

100쪽

Rhetoritae Praecepta. 7

a. Tempus, quo fluunt horae, dies, hebdomadae, memses, lustrum, seculum, anni tempora; ver scilicet, aestas, aut Autumnus, hyems . Ad hoc referuntur varii temporum eventus, ut si nubilum fuerit, sudum, temperatum, procellosum , longum, breve , vel calore, vel frigore molestum. 3. Modus, qui complectitur conflia , finem , eausas , cur aliquid factum fuerit , ut si dicas , rem gestam invidia, odio, perturbatione , lucri spe , metu egestatis , re quod proprius admodum accedit, clam , palam, audacter, insidiose, scienter. Hic locus, tum essicax est ad laudem in augendo aliquo illustri facinore , & ad vituperationem in ex gerando crimine: tum habet non parum splendoris,& in narrationibus, & in conjecturis q. Facultas , quae continet instrumenta , & auxilia ad perpetrandum opus, ut sunt milites , arma, seu eorumdem defectus; ex quo coniici posset, opus non admissum fuisse. Hic locus multum venustatis acquirit, si per sermocinationem tractetur.

Quae sunt tertiae speciei sunt pallor, & rubor , id- cessus titubans, frequens anhelitus, excitatio, divitiae, infamia , reprehensio publica , exhaustum patrimonium, clades, supplicium, & alia perturbationis signa ; Praeterea gladius cruentus , & cetera omnia , quae suspicionem movere possunt.

Ad hunc locum pertinent etiam signa, quae sunt rei necessaria, & cum ipsa re cohaerentia, seu probahilia,& verisimilia . Necessaria multum habent roboris adprobandum, ut cicatricem non habet, ergo vulnus nora

I cepit. At probabilia , infirma maxime sunt ; si tamen plura sint, & multa simul coacervata , magnam habent vim ad suspicionem facti movendam. Hinc probabilem feceris caedem ab aliquo perpetratam , si ostenderis r quod ille paullo ante collocutus clam cum amicis fuerit; quod de nocte domo exierit,

quod auditus subinde sit pedum strepitus , & armorum s

SEARCH

MENU NAVIGATION