Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ros Rhetoricae Praecepta.

De Submissione.

SUbmissio est argumentatio, in qua nos ipsi rationem petimus, cur quidquam dicamus, quod certe solet fieri his praecipue formulis, quid ita ' Cur λ Quare hoc Quae causa illius rei P Quid igitur ρ Cie. ad Hort. lib. 4.

Bene maiores nostri hoc comparaυerunt, Di neminem re

gem , quem armu cepissent, vita privassent. Quid ita Quia quam nobis facultatem fortuna dedisset , iniquum erat in eorum supplicio consumere , quos eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu collocarat. In hac argumentatione vitandae sunt ineptae inte rogationes, iisque acute, & graviter respondendum pro rei opportunitate. Submissio cum Sorite miscetur, si petitiones,& responsiones per quosdam veluti gradus connectantur.

De Enthi me male composito.

Compositum Enthimema illud es, quo plures propositiones, o rationes simul conglobantur , e quibus una duntaxat eolligitur conclusio, vel in quo ex una propositione plures conclusiones eliciuntur ; quod pluribus modis fieri potest pro cujusque ingenio. Exemplum esse potest huiusmodi . Quaeris cur hic se voluptatibus abstineat λ Studet innocentiae, quam Voluptates contaminant. Studet animi tranquillitatem, quam pertur bant. Studet aeternae felicitati, qua molles, & effarminati spoliantur.

De Subjectione.

SUbiectio, est argumentatis , in qum quaerimus quid pro a ersario, vel contra nos diri possit , drinis

per singulas interrogationes continuo rationem subiicimus, qua

132쪽

Rhetoricae Praecepta. Iost ua id quod dictum es fa um esse contendimus . Cic. pro Quinctio. Appellandi temp&s non erat P At tecum anno plus vixit. In Gallia agi non potuis λ - ρο inprovincia ius aecebatur, σ Roma iudicia febant.

De Violatione.

VIolatio es argumentatio, in qua utimtir rationibus adversariorum contra adυersarios. Violationis duplex est forma ; altera cum adversarium secum pugnare ostendimus: altera, cum ratione&ad Uersarii in eum ipsum detorquemus . Exemplum secundae formae esse potest , quod sequitur: Quid dictitas, abdomini tuo, υentrique natus Calvine, ieiunum ab orbe amandandum, quia satis, super-9ue causa nostra Chrisus ieiunaυιt 8 immo vero maxime

ieiunandum, quod ieiunii magister , o auctor Christis esse voluerit. Primae formae potest esse contra Stoicos , qui se beatos dictitant, dum stipem quaeritant, hoc pacto. Si dives ess cur divitum obsides limina λ Si nullius eges ; cur sipem qumtai t s beatus psi es omnia ;cur fame peris t

De oppositione.

Oppositio est argumentatio, in qua affertur aliquid

propositioni contrarium . Ut quis e. g. probaret insistendum bonis operibus, quia mors dubia est; sic per oppositionem ratiocinaretur . Si mors non impenderet nobis, aliquis securitari, ac quieti locus esse posset ς nun cautem cum breυιδmum tempus nos urgeat, quis non ar hitretur , enitendum nobis esse, ut Dei favorem bonis operibus consequamur.

De Dilemmate.

DIlemma est ratiocinatio in duas partes divisa, quommm utraqκe ferit adversarium , ut quam part m

133쪽

rio Rhetoricae Praecepta. concesserit, una vel altera semper reprehendatur . Cic. hoc argumento probat non esse mittendos ad Antonium legatos, eius verba sunt haec Philip. 3. Legatos decernitis , s ut deprecentur , contemnet , se, ut imperent,

non audierιt.

Duplici modo dirui poterit

di lemma

I. Um utraque pars dilemmatis invertitur, Rex Antigonus cum a fratre peteretur ut causa , quam habebat, non in foro , sed domi cognosceretur, hoc dilemmate respondit ; Si causam habes iniussam, eur litigas λ Si tu iam , cur hominum aspestum fugis P Hoc argumentum dirui poterat inversa utraque parte hoc pacto; Si fusa 6t, melιus , facilius domi cognoscetur: Si intusa minorem infamiam privatim subibo , quam publice. 2. Cum una ex duabus partibus confirmatur tantum, Herus quidam, qui Servum percuteret , hoe stringi posset dilemmate: Serυus , vel probus ui , vel improbur : Si probus, cur percutis λ Si improbus , cur ejus uteris opera' Cui Herus respondere posset, altera duntaxat parte infirmata hoc modo: Non pe cutio quia probus, sed quia improbus , ut probo uti possim. Adverte quod dilemma constare debet duabus propositionibus contrariis, seu necessariis , secus frustra-rreum est, nulliusque roboris ad concludendum . Huc referuntur eallidae interrogationes, quas vocant Crocodilos, & quibus homines imperiti circumveniri, ac de- Cipi solent. Exemplum peti potest ex ea fabula, quae eisdem nomen dedit . Crocodilus quidam rapto viduae filio, sic cum ea collocutus est; Reddam tibi filium, si verum dixeris: Responde igitur; utrum tibi sit redditurus, nec ne λ Negavit illa ,' fore ut redderet , &ob eam causam debere reddi, quod verum dixisset; cui

134쪽

Rhetoricae Praecepta. III Crocodilus, non reddam, inquit, si enim reddidero ,

non verum eris locuta; Sin me redditurum dixeris , falsum dices; non enim certo reddam. Huc revocantur mentientes propositiones, quae seipsas negant ; vel si se includunt , falsum amrmant . Cretensis quidam aiebat e Cretenses omnes mendaces sunt; haec est propositio mendax ; nam vel ipse mendax, qui Cretensis est, vel non omnes Cretenses men

daces.

De Inductione.

INductio est argumentatis , qua ex sngularibus adumυer alia progrediens.aliquid commune colligit. Inductionis quatuor sunt species; prima est ab enumera tione partium: secunda a simili , vel dissimili : tertia ab exemplo: quarta ab auctoritate. Indractio a partium enumeratione fit quatuor modis. I. Cium ex singulis distributionis membris aliquid peri cola colligitur. Cic. Phili p. i . Sed quoniam P. C. Guriae mums optimis, ae fortissmus civibus monumenti honore Persolvitur, consolemur eorum proximos , quibus optima est haec re olatio: parentibus , quod tanta Re publicae praesidia genuerunt, lιheris, quod habebunt dom siea exem 'la virtutis; conjugibus , quod iis viris carc-bunt , quos' laudare, quam lugere praestabit ; fratribus , quod in se , ut corporum, sic virtutum smilitudinem riseeonfident. Sed hare species distributionis plus valet ad amplificandum, iti ornandum, quam ad probandum.

ornatur.

quarum rerum exempla ex oratoribus peti possunt, D.s enim omittimus ea, ut brevitatem sectemur.

Similium inductio fit eum pluribus similibus indu- Ais

135쪽

Ha Rhetoricae Praecepta. res propositio contarmatur, ad quam satis es aliqua similia colligere. Dissimilibus etiam aliquando constat inductio, quihus contraria propositio & probatur, & illustratur. Exemplorum inductio permulta paucis coacerUat. Auctoritatum inductio auctoritate alicuius hominis rem confirmat, vel infirmat . Exempla non asseruntur, cum per se pateat argumentatio , & sine exemplis facile intelligi possit ; ea vobis occurrent passim apud oratores.

De Usu variandae argumentationi S .

emadmodum in omnibus rebus necessaria est ast

venustatem varietas, in argumentatione potissimum ea desideratur, cum similitudo satietatem pariat, non delectationem. Haec autem quatuor potissimum rebus absolvi potest.

& in optimum ordinem adducantur.

que ejusdem formis utamur.

stionibus, & artificioso nexu illae species; , atque formae illigentur.

De Amplificatione: .

CVm ex mente Socratis Rhetorica An fit, qua ex magnis parυa, ex partas magna fieri post uni, facile perspici potest, potiorem Rhetoricae Partem Ampli-

136쪽

Rethoricie Praeeepta. iij

plificationem esse , cuius praecipuum munus est , ut

minuere, ita res augere.

Est igitur amplificatio iuxta Cie. gravior quaedam affirmatio , qua motu animorum conciliat in dicendo fi

dem . . -

Additur ab oratore in hae definitione verbum illud fidem, non quod eamdem cum argumentatione , cuius eli facere fidem, faciat amplificatio; sed ut ostendat ad faciendam fidem, adiuvari plurimum argumentationem amplificatione; Argumentatio etenim simplici rationis expisitione fidem conciliat; amplificatio subtiliter enucleando singula, lucem rebus addit . Illa

stilo conciso sua explicat argumenta et ista sententiarum pondere, orationis ubertate , ambitu ς magnitudine, & ingenti quadam vi comprehensionis eadem impellit. Itaque tribus rebus ab argumentatione discrepat amplificatio: materia scilicet, traffatime, &fine. Materia quidem : nam argumentatio adhibetur ad omnia quaestionum genera ; amplificatio non nisi ad magnas, gravetque causas, in quibus debeat ostendere

orator aliquid esse calamitosum , indignum , laetum , triste, miserabile, amabile, detestabile, formidandum, optandum, fugiendum. Tractatione ; nam argumentatio presse , & argute proponit; amplificatio fuse, & graviter exponit. Illa ad pugnam te, iter procurrit, factaque plaga confesti in

se subducit illa in apertum , ac patentem campum procedit, tela, & tormenta omnia excutit, donec fatigatus holtis, & pene fractus concidat. Fine; nam finis argumentationis est cognitio; amplificationis motus; quare haec non adhibetur, nisi cum perspecta rei veritate , dignitas, amplitudo , gravitas, aut contra indignitas, vel atrocitas per motum est demonstranda servit taimn & fidei faciendae ; quod ubi motus fuerit auditor, multo firmius rebus creditis adhaerescat, quam antequam moveretur.

Exemplum aliquod a Cic. petitum clarius illustrabit, quae hucusque de amplificatione locuti sumus. Qui igi-H tur

137쪽

rt Rhetoricae Praecepta.

ur diceret ejiciendum a Republica Antonium , illum Ier argumentationem patriae diceret proditorem; Tulius vero ita eum per amplificationem urget, & confligit Philippica 3. Hane vero teterrimam Eelluam quissere possci , aut quomodo ' Quid est in Antonio praeter libidinem , erudelitatem, petulantiam, audaciam , ex his totus conglutinatus es ; nihil apparet in eo ingenuum , nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta es; utrum ille poenas Reipublicae luat, an nos serviamus p aliquando per

Deos immortales P.C. patrium animum , Uirtutemque e piamus , ut aut libretatem propriam Romani genreis, nominis recupreemus, aut mortem servituti anteponamus.

Multa quae in libera Cisitate ferenda non essent , tui mus , m perpesse sumus, alii saepe recuperanda libertatis , alii λυendi nimia eupiditate; sed s illa tulimus , quae nos necessias ferre coegit; quae vis quaedam pene fatalis;

qua tamen ipsa non tulimus , etiam ne huius impuri Parronis referemus teterrimum , crudelissimumque dominatum y Quid hic faciat ; s potuerit, iratus, qui eum Iu censere nemini posset , omnibus honis fuerit inimicus

Quid hic victor non audebit, qui nullam adeptus victoriam , tanta scelera pose Gyaris interitum fecerit resertam eius domum exhauserit, hortos compilarit, ad se omnia ex his ornamenta transtulerit, cadis, incendiorum causam quaeserit ex funere. Et ea quam plurima , quae in hoc loco videre poteritis.

Quae res amplificationem admittant , quaeque sint ejus sedes

in oratione.

RErum, quae in sermonem cadere possunt, aliae graves sunt, aliae exiles, aliae mediae; quod gra-Ves amplificationem admittant, ex dictis satis colligi potest. Quae sunt mediae magnam oratoris operam requi-

138쪽

Rhetoricae Praecepta. t Isquirunt, ut amplificationem recipere possint; in exiliabus vero nihil est, cur allaboremus, ut amplificatione illustrentur; oleum enim perdemus, & operam. Locus amplificationis in oratione proprius est per oratio , in qua confertim opargit , quae sigillatim emiserat ; & licet inter argumenta singula spargenda sint amplificationis semina ; tamen ubi ad extremum Orationis ventum sit, ea omnia recolligi solent; ut vehementioribus assectibus in fine motus auditor, palmam oratori cedat, ac victoriam.

Unde sumantur amplificatione S.

DUplici ex fonte profluit in oratione amplificatio,

ex verbis scilicet, & rebus. Uerba, quae amplificationi deserviunt ea sunt, quae illustria dicuntur ;de quibus multa satis diximus in exordiis huiusce nostrae praeceptionis. Illuc vos remitto. Amplificandae autem rei 4. fontes aperuit Quinct.

Incrementum scilicet, comparationem, rationem, con riem

Congeries duplex est, una verborum , da que plura admodum diximus, altera sententiarum , in qua sententiae plures eiusdem significationis componunturi cuius usus triplex est; vel ut iis , quae minus apta sunt, lucis aliquid afferamus , priora posterioribus explicando; vel ut orationem pleniorem , & modulatiorem , expleto numero, reddamus ; vel ut instandi, honorandi , vel exprobandi criminis causa exagerationem ali quam faciamus. Qua in re cavendum maxime est, ne multis verbis quamlibet sententiam pueriliter oneremus; videndumque, ut posteriores sententiae , vel aliquid lucis prioribus afferant , vel plus acrimoniae comtineant, incendantque vehementius orationem. Quae usque diximus, non satis explicarunt ad propositum quid sit rerum congeries; ne igitur quidquam omittamus. Rerum congeries est, eum ad instandum,

139쪽

11 5 Rhetoricae Praecepta.

augendumque, a nobis variae actiones, resque enumerantur & in unum quasi acervum congeruntur, sublatis aliqtiando coniunctionibus, ut acrius instemus. Adhibetur, cum incalescit oratio ad amplificandum, quae bene, quae male gest sunt. Multae enim virtutes simul collatae admirationem, & amorem , plurima vero vitia fastidium & odium conciliant. Congeries adest etiam definitionum, partium , causarum, effectorum, concomitantium,&consequentium, contrariorum, & adjunctorum. Quae definitionum est, naturam rei explicat, vel per partes, vel per causas , vel per effecta, vel per adjuncta, sue aecidentia, vel per similia, vel per negationem. Exempla omittuntur, ne paulo fusores simus, quam

Par est.

Incrementum alter vi amplificandae modus fit, cum per gradus crescit oratio, & ad summum pervenit. Differt a congerie, quod haec coacervat multas sententias, & voces; In incremento semper crescit oratio. Hoc fit duobus modis. Primus est , cum citra distinctionem graduum , in ipso contextu , & cursu orationis , semper aliquid priore maius insequitur. Cic. pro S. R. Am. Petιmus a vobis Judices, ut quam acerrime malineia vindicetis ;tit quam fortissmi hominibus audaci omis res tatis , ut hoe cogitetis, nis in hac causa, quι vester animus sα ,

ostendetis , eo prorumpne omnium cupiditatem , O sc lus, audaciam ; tit non modo clam; verum etiam hic in foro, ante tribunaι tuum M. Fanni , ante pedes ve-sros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.

Secundus, cum singulos gradus dividimus, & insingulis commoramur ὸ & tunc ea , quae minora sunt , magna facimus, ut quod ultimo loco ponitur 'maximum esse videatur. Si velis ergo martyris alicuius fortitudinem efferre , per singulos fortitudinis gradus ab imo ad summum assurgas . Huc pertinet illud amplificandi genus, quod dicitur extenuatio, quae saperiori opposita, fit, cum praecedentia, quae vere maxima

sunt,

140쪽

Rbnoricae Praecepta. II γ& videntur, omnibus elevamus; ut quod sequio

iur, minus appareat.

Ratiocinatio fit cum ut aliud crescat aliud augetur unde ad id quod extolli volumus, ratio deducitur. Ut si quis Annibalis virtutem amplificet, ut major gloria Scipionis, quicum debellavit, eluceat. Comparatio diversa inter se , & maiora cum minoribus comparat; non eo tantum, ut rem probet , sed ut exageret, & maiorem vim faciat, ut si quis obedientiam Christi cum illa Abrami conferat , ut alterius praestantia magis emineat. Vel si qui amplificandum assumeret alterius calamitatem , eam compa rare deberet cum pristina illius calamitate , vel cum aliis calamitatibus , ut ostenderet hanc esse gravio

Notandum in hujusmodi comparationibus, utriusqtie partis circumstantias, quae rem augere potiunt, diligenter esse excutiendas ,, neque.solum virum cum Viro , factum cum facto, rem eum re ; sed partes etiam singulas cum aliis partibus esse componendas. Cic. pro Dom. sua Cassium Censorem cum Clodio comparat his verbis. Quaeso Pontifces, oe hominem cum homine ,

tempuS cum tempore, O rem cum re comparetis . Ille

erat summa modestia , oe gravitate Censor e his tribunus plebis scelere , audacia sngulari r tempks illud erat tranquillam , in libertate populi , σ gubernatione potum Senatus e tuum porro temptis libertate populi Romani oppressa , Senatus auctoritate deleta e res Ara plena iusitiae , sapienti e , dignitatis; Censor enim σα & cetera quam plurima sequuntur &c. Quod dictum est de exemplo, dicitur de illustri quadam similitudine, qua res interdum vilis multo fit magnificentior. Qua in re advertendum est, ne rem propositam ita superet smilitudo , ut convenire cum ea pulchre non possit. Sed quoniam nihil in oratione erit decorum, quod suis non illustretur figuris , in eadem nonnullas sibi peculiares, & proprias exposcit amplificatio. aedem sunt hypoti posis, prosopoparia, eXclama -

SEARCH

MENU NAVIGATION