Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

88 Metoricae Praecepta. '

Canones hujus duo sunt.

I. E Xposito effectu, necesse est praefuisse causas aὰ Lia effectus necessarias . Homo est conditus , est igitur ad aeternam felicitatem corpore , & anima

compositus.

2. A bonitate, ini praestantia effectus , bonitas causae arguitur, & praestantia. Sic Cic. pro Mur. demonstrat effectibus ad consulatum adipiscendum plus valere virtutem militarem Murenae quam C. Sulpitii iuris prudentiam.

De Comparatione.

Comparatio ea es , per quam duo , vel plura in

aliquo tertio eo eruntur quod illis commune sit e. g. Catoni licuit sequi bellum civile ; ergo & Ciceroni licebit; ubi sequi bellum civile commune est ambobus, Ciceroni sei licet , & Catoni , qui in eo conferuntur. Quoniam vero in triplici genere res quaepiam conferri potest, ideo triplex est comparatio . Res etenim aliae majores sunt, hoc est verisimiliores, & quibus id, de quo agitur, potiori jure conveniat; aliae inaequali gradu veritatis sunt positae , ut non sutis agnosci possit, utrum res potius conveniat iis ne, quae conseruntur; an iis, cum quibus conseruntur. Hinc nascitur triplex comparationis genus, a mai ri scilicet ad minus, a minori ad maius, & a pari. A maiori ad minus argumentamur hoc pacto; cum scilicet ex eo, quod verisimilius est, & convenientius.& tamen nec convenit, nec Verum est; aliud , quod verisimile, minusque conveniens sit , nec convenire , nec verum esse colligimus. Cic. pro dom. sua docet Deos immortales domum suam non concupisse , quod ne homines quidem sceleratissimi illam expetiverint . Qua in re vobis est advertendum, quod in comparati

ne Disii od by Corale

112쪽

Rhetoricae Praecepta . 8ρ ne id non est majus, quod majus est, sed quod verius,& convenientius est . . ., is , Praeterea in hoc argumenti genere , tum id , quoa insertur, tum id, ex quo insertur , semper habet a

junctam negationem . . .. -

Comparatio a maiori frequens est in amplificationibus. Tum nobis licere dicimus parva, ex eo quo majora aliis concessa sint, sive levius quidquam , Ve, facere posse , vel pati contendimus eos, qui grav1us aliquid antea gesserunt. Cic. .pro Mur. assentatur bui Pitio , facta comparatione a maiori ad minus , inter eloquentiam , & juris prudentiam. Haec sunt elu SI verha : Si tibi necesse putas etiam adυersaritS amIcorum tuorum de iure consulentibus respondere e etsi turpe ex/stimas, te advocato, illum imum, quem contra Veneris causa cedere: noli tam esse iniustis , ut eum tui 1onves inimicis tuis pateant, nostros rivalis etiam amιcι putas elausos esse oportere. ' :Ad hunc locum revocari possunt gradationes Oratoriae .

Duae sunt regulae hujus loci.

i. CI quod magis probabile Videtur, veram non est: verum quidem non erit lquod minus pro-bibile est. Si quinque legiones hostilem exoret tum

vincere nyn potuerunt λ multo minus poterunt duae.

a. Quod maiori negatur, minori tribui non debet. Hector summae fortitudinis vir Troiam a Graecis non defendit; mollis, & effarminatus Paris defendet 3. Quod valet in majori valet in minori. Uirg. Oto sti graviora, dabit Deus his quoque finem. Argumentum a minori ad majus hanc habet vim Si quod minus probabile est, nihilominus verum est, quod magis erit probabile verum erit existimandum . Si duabus legionibus superari potuit hostilis exercitus, idem poterit & quatuor.

113쪽

so Retboricae Praecepta.

Argumenta ex hoc loco deducia temper assirmative

procedunt.

Facilis est usus huius loci valetque & ad persuadendum, & ad delectandum, praeterea amplificat, movet, laudat, vituperat , hortatur, Objurgat. Cic. ex hoc loco P. R. hortatur ad imperii sui gloriam retinendam pro leg. Man. Maiores vestri saepe , mercat τιhus iniuriosius tractatis bella gesserunt; υos tot civium Rom. millibus ς uno nuntio, atque uno tempore necatis , quo tandem animo esse debetis λ Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestrι totius Graecia lumen extinetum est e volueriant : Vos cum Regem multum patiemini, qui legatum P. R. consularem vinculis, ac verberibus atque omni supplis o excruciatum necavit Unica assignatur hujus partis regula , eaque est equod valet in minori, valet & in majori. Claud. Nullus ab hoste metus quis enim , quem vincere Diuma Non potuit, tanto munitum milite vineat Cum paria paribus conseruntur, eorum par esse de

bet judicium ; & quod valet in uno , in alio debet

admitti : Illae beata animae, qua eum Deo in calis smuntur innocentia, o laborum tolerantia aeternam sebi gloriam pepererunt, iisdem nos ad tantum honoris fastigium gradibus oportet ascendere. Eodem modo concludere possumus negative . Nontata turpitudine , non opum , non voluptatum libidinem coelum pervenerunt , nee ergo nos in luxu , ac deliciis viventes eodem perventuros putemus. Paria valent ad exornandum , & non parum conferunt ad motus , & amplificationes . Cic. Phili p. 3. Antonium cum inses immo Romanorum hoste Annibale componens a pari ita loquitur: Ergo Annibal h

Itis, civis Antonius / Qtiid ille fecit ho tiliter, quod hic

aut non fecerit , aut non faciat , au3 non moliatur , aut cogitet Praeterea urgent , obiurgant, refellunt, vituperant.

Differt hic locus a similitudine; quod in similitudi

ne Distiiroo by Gorale

114쪽

Rebtorisve Praecepta. PIne non quaeritur quantitas , & excessus , sed tantum si ita ilis qualitas;& quod similitudo habet venustatem inexplicando, & ornando, n, n vim in argumentando comparatio vero attendit quantitatem , & excessum , firmissimaque suggerit ad probandum argumenta.

Tres sunt canones hujus loci.

r. Uod valet in uno parium valet in altero . - Qui occiderit patrem insutus in culeo deliinciendus est in prinuentem: ergo & qui matrem oc-eidit .a- Quod non valet in uno, nec valet in altero. Non reprendendus Cic. quod illam defenderit, ergo neci Hortensius, qui hoc idem praestitit. 3. Parem esse bonis bonum est: malum , malis. Cic. Philipp. 3. Quid accidere Octavio adolescenti potuisoptatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliarum esse Delum. Antonii furoris immicum Nota, quod haec singula loca eum aliis locis misceri possunt intrinsecis, seu extrinsaecis , tum ad amplifi

cationem, tum ad argumentum.

De locis remotis, seu extrinsectS.

Loca remota, seu extrinseca iuxta mentem Quinctiliani sunt probationes arte carentes, non quia sint inartificiales, exquirunt etenim magnum oratoris artificium s sed quia sunt extra artem Oratoris, hoc est , probationes desumptae non ex visceribus causae . Haec autem potiorem partem sibi vindicant in forensibus contentionibus ; dividuntur in sex species , quae sunt; testimonia, praejudicia , tabulae, iusiurandum , rumores, quaestiones. De

115쪽

sa Iraetoricae Praecepta.

De Testimonio.

TEstimonium comprehendit quidquid ab alia re

externa , vel persona sumitur, ad faciendam fidem a Dividitur in divinum, & humanum. Tellimonium divinum continet oracula , auspicia , vaticinationes , responsa sacerdotum , aruspicum, &conjectorum. Oraculum est, eum per se nobis Deus verba facit. Auspicium, eum per aves aut caelum i iam Ioquitur. Vaticinium, eum per homines , qui nullo externo s-gno, sed vi quadam insta, futura cognosciantur. Responsa sacerdotum , cum per σμγ homines, qui

sacras libros interpetrantur,

Aruspicum, eum per ipsos homines, qui ex inspectione hostiarum, ponentis , o signis quibusdam inseditis, futura conjiciunt.

Conieliorum responsa, cum pre eosdem , qui somnia interpetrantur, quod fieri debet, exponitur. Oracula, quae nos Chri iliani fusiora in sacris habemus eloquiis, confirmantur a naturae nobilitate, a v neratione , & religione , ab auctoritate , qua semperfuerunt apud omnes, eti3m Ethnicos,& a paenis, quas luerunt viri religiosi. Refelluntur, ut sunt Ethnteorum, ex eo quod desumuntur a Daemone, mendaciorum patre; quod obscura , dubia, incerta semper dabantur; & quod ipsi ENhnici contra eadem scripserint. Ceterum nil nobis opus est verba facere de auspiciis, de vaticinatione , de sacerdotum , aruspicum , conjectorum responsis; cum etenim Christiani simus nihil ad nos Ethnicorum errores, nisi ut eos detestemur. Haec tantum modo dicam in hac re; ea , quae habemus in sacris paginis , sue sint prophetiae , uve somnia, sive oracula . sive Sanctorum Patrum inter petrationes, & responsa, sive summorum Pontificum

116쪽

Rhetoricae Praecepta. 93

sanctiones, & leges: haec apud nos tantae auctoritatis esse debeant, ut iis confirmare, quae vera, infirmare, quae talia sunt , unicus nobis sit labor . Praeterea in Sanctorum laudibus possunt nobis Occurrere quaedam , sive somnia, sive divinationes, sive oracula, sive Sa- Cerdotum responsa, quae plurimum faciant ad ipsorum. Panegiricum. Haec a nobis nullo modo sunt rejicienda, sed quibus possumus Eloquentiae nervis tractanda, per varias figuras, & flores, prout ratio postulat , &ex illis conjicere, quae ab iis sanctissime gesta fuerunt, tamquam facta non fuissent, sed essent futura. Testimonium humanum, licet trifariam dividatur a Tullio: nos ut brevitatem sectemur, & nostram me- Ihodum non relinquamus , leges tantum , & testes

comprehendere dicemus. Lex igitur est recta aeendorum, omittendorum ratio.

Dividitur in ius commune, seu gentium, & in ius

civile, seu proprium. Ius commune, seu gentium est , quo omnes homines utuntur in iudiciis, bellis , legationibus , emptionibus , venditionibus ; ceterisque faederibus sanciendis . Hoc autem non scripto constat; seu moribus , & usu ad bonum societatis humanae inductum est. Jus proprium, seu civile proprium es alicuius Civitatis, vel Provinciae, vel regni scripto continetur , vellonea , insolita consuetudine paulatim receptum est . Usus iuris civilis maxime in soris valet; quare qui ad forum accedit, illud optime calleat, oportet. Le percommoda oratori , si iis concepta sit verbis, quae ad rem suam facere possint; & tunc cum dignitate , ct pompa tractanda est , afferendo potissimum leges vinculum esse Civitatum, quo dissoluto praedonum re eeptaculum evadent respublicae. Eas commendabit ab iis quae de ipsis gloriose scripserunt veteres, ab auctorita

te eorum, qui eas condiderunt, ab ipsa earum honestate , ab utilitate , quam maximam afferunt re

bus primis. Praeterea monere poterit iudices, ne ipsi, qui legum

117쪽

ς Metoricae Praecepta.

custodes sunt, a legibus discedant, dicet frustra fer pias esse leges, si cuilibet senium pro arbitrio licet assia gere ς oilendet legem, quam affert, nullis ambagibus implicatam, nec polle in contrariam partem facile detorqueri

Contra legem ire potest orator; quod facile praestabit, si dicet ipsus nullum esse vigorem e vel quoa extincta causa sit, qua lex lata fuit; vel quod maior utilitas sequatur, si lex ea occasione abrogetur: Si aD serat iniuste latam esse, R ex vi , seu metu factam ;si demonstraverit necessitatam aliquam faciendi contra Iegem. Tunc etenim humanis legibus locus non est , cum lex naturalis violanda . Rursus quando accidit , ut casum aliquo duae leges inter se pugnent, tunc Oratori suifragabitur illa , quam ipse volet. Est lex: ex-

haeredatus paternorum bonorum expers.

Est & lex alia a qui in naufraga navi remansit , navis illius est jam navis onulla mercibus in mari periclitatur omnes abeunt, solus filius mercatoris, cu-aus navis est , remanet in illa : navis portum appulit salva, & filius navim sibi retinet, & suam facit. Pater ex prima lege suas repetit merces: filius respondet

altera.

Si crimen in legem arietet; tunc lex interpetranda potest fieri duobus modis; vel verba, & scriptum sequendo, & confugiendum est ad iuris moderationem suel consilio legislatoris considerando; & tunc rogandi iudices, ut finem legislatoris attendant. Est lex E. G.

Vetus imperator novo imperatori tradat exercitum palioquin capitale . Epaminundas Successori suo noluit exercitum tradere , quod sub eo Duce adversa timeret

Reipublicae , paucis post diebus insignem reportavit victoriam, haud dubie contra legem deliquit, & ideo accersitur capitis, probet orator pro salute Reipublicae id factum, & legis moderationem, veniamque imperatori ab iudicibus obtinebit. Testium duo sunt genera , quorum unum Veteres comprehendit scriptores, & viros illustres, qui graves

senae Dissiligod Corale

118쪽

Rhetoricae Praecepta . 9s

sententias scripserunt, vel dicto pronunciaverunt ; at terum eos continet, qui voce , vel scripto secerunt praesentes testimonium . primi generis testes causas confirmant, si praemissa ampla eorum commendatione, ipsorum afferantur sententiae, quae ad rem faciant.

Secundi generis producendi sunt cum magnifica ipsorum laude, qui fuerint oculati, qui auditi, qui iurati Si vero ex sua industria orator testimonium aliquod petere poterit ab ipsis adversariis, vel ab ip tum amicis , & consanguineis, tunc firmior erit probatio . Si dubiae fidei testes occurrat afferre , ostendendum erit , vel quod judices in aliis causis iisdem usi fuerint; uel quod res ea sit , ut ne improbissimus quidem possit mentiri. Praeterea est aliud teIlimonii genus , quod orationem Vocant, trahiturque a verbis cujusque & sane firmissimum est. Teltes impugnamur , si doceatur , eos esse in par tem periculi, in quo adductus est ille, pro quo testimonium ferunt, domesticos esse servos, & amicos , amnes, & ejusdem artis cum illo, pro quo testantur; si dicatur infames esse , improbae vitae , & illi inimi-Cos, contra quem testimonium ferunt. Cum autem ab adversariis producuntur testes probatae vitae , & notae integritatis , in quos nulla earum rerum , quas diximus, cadere possit suspicio ; tunc telles infirmari possunt; si dicamus , plerosque existimare se obsequium praei a re Deo , si testimonio suo licet falso reum amicum, aut quemlibet alium e mortis , aut famae , aut fortunae periculo liberent. Praeterea testes confirmat, & infirmat diligentia in investigando ; qua confidentia dicant, aut trepidati ne : qua inconstanti fronte dicant , & vultu qui testimonium dicunt. Denique ira, vel odium, ulciscendi sudium, dolor iniuriae, vel imperii cupiditas, periculi timor , aes alienum , angustia rei familiaris , preces , audacia, stultitia , ebrietas, & alia hujusmodi quamplurima suspectos reddunt testes.

119쪽

ys Rhetoricae Praecepta.

De praejudiciis.

PRatiudicia sunt anteriora quaedam iudicia , quae ad praesentis rei iudicium aliquid aTrre possunt . Ex superioribus enim indiciis , si optime constituta

sunt, posteriora confirmari nemini dubium est. Haec sunt Senatus consulta, quibus utitur orator ad similem causam , ut eadem ratione definiendam esse

confirmet.

Praejudiciorum tria sunt genera. Primum est earum rerum , quae ex paribus causis aliquando indicatae sunt. Si orator aliquid velit deceris ni propter cortu pios mores iuventutis, tunc dicet, propter eamdem causam , olim lege publica ex haeredatos perditos adolescentes. Secundum genus est, cum multa, quae causae nostrae

annexa fuerunt, jam iudicata sunt . Si in causa Cic. pro Dom. sua iudicatum ante fuisset, Clodium non potuisse fieri tribunum plebis, ex illo praeiudicio optime conclusisset, non jure , sed injuria domum suam eve iam fuisse. Tertium genus est, cum de eadem , seu simili causa factum est ante decretum dederimendis agris publi. eis Sen. Con. antea facta fuerunt f ex iis vi illorum

praeiudiciorum de eadem re , eodem modo , statuendum est. Praejudicia confirmanda sunt ab oratore, commendando ausoritatem illorum, qui eamdem sententiam decreverunt , comparando praejudicium cum nostro judi- Cio, rem cum re, cala Iam cum causa : hortando iudices, ut aliorum decretis inhaereant, vel ut in sententia perseverent; Si apud eos agatur, quorum sunt prae iudiciae ostendendo, demum rem graviorem in conir

versiam positam esse , quam in ipsis praeiudiciis , propter quam potiori iure in causa nostra idem sit sta

120쪽

Rhetoricae Praecep o. πPraejudicia infirmantur , si caula ostendatur dissimilis si demonstrabitur aliqud injuste, non rite factum; si sententia lata sit ex invidia & tumultu ; si probabitur aliquid novum accessisse causae, quod si in priori fuisset, eam lententiam non tulit sent iudices; si demum pronuntiabitur actorum negligentia , infirmitate personarum, temporum conditione, adversariorum gratia , & potentia, tςstibus corruptis, invidia, ignota i-tia , aliisque hujusmodi damnatum aliquem fuisse iis praeiudiciis, quae contra nos afferuntur. Si praeiudiei a non aliter infirmari possint , quam asserendo eadem falsa esse, & iniqua, & iudices stare videantur in sententia ne inconstantes habeantur , tunc doeendi sunt nihil obesse eorum famae sententiae mutationem , reijciendaque culpa est male iudieatae prioris rei in

oratores, & actores . .

De Tabulis.

TAbulae sunt resimmia, quae ex scripto proferuntur 'quo nomine coni nentur contractus , & codicilli, stipulationes, & testamenta, & hujusmodi generis alia. Tabulae probant : si antiquos esse e si plures in iliadem simul consentire; si integras esse, nec suppositas; si iactas, a probis, & integrae famae hominibus demonstretur. Infirmantur vero: si plures inter se discrepare e si novas, corruptas, & suppostas ; si ab improbis , & infamis vitae viris factas esse probabimus .

Denique tales sunt tabulae, quales ii, qui eas vel con- secerint , vel asseverarint, suamque fidem ab auctori-hus trahunt e quare eorum aequitate , & experientia confirmantur, improbitate , & ignorantia refelluntur. Huc revocantur pacta, & signa. Pactum definitur a Ciceron. id quod inter alios convenit , & a Vulpiano duorum consentis , atque con

ventio.

SEARCH

MENU NAVIGATION