Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s8 Rbetorice Praecepta.

sinito , ut si animal rationale non est hinni bile , neque homo erit hinni bilis. A quo removetur di finitio, removetur & definitum; ut si homo non est animal hinni bile, non erit pariter

Prima adhibetur ad confirmationem, secunda & tertia valet ad confutationem.

De partium enumerAtione.

P Artium enumeratio , est rei , seu totius in singulas

partes apta quaedam distributio . Partes aut sunt generis, ut sunt virtutis palles, quae sunt iustitia, temperantia , fortitudo , prudentia aut totius , ut partes totius domus sunt, muri, solaria , tectum. Partes totius , aut sunt essentiales , aut integrales . Essentiales sunt , quae rem necessario constituunt ψ ut corpus , &anima rationalis, sunt partes hominis essentiales, quia necessario constituunt hominem , cum non possit est ehomo, qui aut corpore careat , aut anima rationali . Integrales sunt, sine quibus adhuc compositum consistit, ut pes, manus, oculus, sunt partes hominis integrales ; nam monoculus , uni manus , volpes , adhuc homo est. Ex hoc loco erumpit orationis copia, splendor, claritas, & dignitas. Triplex est usus istius loci, economicus, contentiosus, amplificator us. Economicus post exordium dividit ea , quae in oratione tractanda sunt. Cic. pro leg. Man. Pramum mihi videtur de genere belli: deinde de magnitudine: tum de Imperatore deligendo esse dicendum. Praeterea digerit mater lam in unoquoque genere: in deliberativo honesum, utile, iucundum, facile: in demonii rativo certas virtutes, aetates, bona: in iudiciali praemittit causae divisionem, pro ut res postulabit. Contentiolus non solum porrigit clypeum, quo Orator se protegat ; sed etiam tela , quibus adversarium

82쪽

Rhetoricae Praecepra. s stferiat; facit enim fidem, proponendo totum, ejusque partes, sive neget, sive probet. Amplificatorius ubique florescit, in describendo, in narrando, proponendo, subjiciendo, discutiendo; quod potest fieri per effecta , adiuncta, per causas , adhibitis etiam figuris interrogationis, subjectionis , praeter, tionis, aliisque elocutionis coloribus.

Hujus loci a Xiomni R.

i. A Ffirmatis omnibus partibus, totum affirmatur, ut Socrates est iustus, fortis, prudens, temperatus; ergo omnibus praeditus virtutibus. a. Negatis omnibus partibus negatur totum , ut ultio non est iustitia, non sortitudo, non prudentia, non temperantia; ergo non est virtus. 3. Remotis partibus una relinquitur, quae affirmetur , aut negetur , ut pecuniam , aut ante habebas , aut

ab aliquo accepisti , aut invenisti , aut subripuisti tAnte non habebas, ab alio non accepisti , non invenisti; ergo subripuisti.

Conditiones bonae argumentationi S .

r. TUmeratio debet colligere omnes partes; si e 1 enim una relinquitur, fit ridiculum argumen

tum .

a. Alfirmative a toto ad partes essentiales valet argu mentum, ut navis est; ergo habet puppin , & pro' rami non autem ad integrales ; neque enim valet dicere: est homo ; ergo habet pedes. 3. Negative a toto ad lingulas partes , non procedit argumentum; ut non est Navis; ergo non est puppis; nam potest esse puppis sine celetis partibus 9 valet

83쪽

6o Rfetoricae Praecepta. valet tamen a genere, ad singulas species; lat non est animal; ergo non est homo.

De Ethymologia.

EThymologia alio nomine dicitur notatio, & ab

Aristotele symbolum, ac si verba sint rerum notae, ac symbola. Haec es oratio, quae oe nominum vim, in naturam exprimit. Utimur hoc loco ad comparandam alicui ex nomine laudem, sive dedecus, tum etiam ad facetias , u banitatem , & acumen. Ad laudem maxime pia stat hic locus , & praecipue apud Poetas, qui eum cum . lcmtate , & copia tractant. Martialis commoratic nomine puerum Erasia

Nomen cum violas, v si ς πηγα , Quo pars optima nunci piatvr cunis

Quod nidos olet 'litir suste: bae: Nomen nectare d&lcius necto. Quo mallet inbeles puer vocari, Et qui pocula temperat sonantis:

Quod se Parrhasia sones in aula, Respondent Veneres, Cupidinesque.

Nomen nobile, molle, delicatum Versu dicere non rudi volebam. Oratores, ne frigeat sermo, si quem ex nomine commendare velint, non ex nudo nomine , sed splendido verborum circuitu per causas etiam, effectus , adjuncta commendabunt. Valet ad vituperationem , cum aut nomen est sordidum, aut speciosum. Si speciosum , dices male nominari sordidum virum, nomine glorioso; si sordidum, ex ejus notatione ea inseres, quae ad vituperandum idonea sint. Ludit hie loeus ad facetias, & acumen pluribus modis. I. AEqui-

84쪽

Retforicae Praetepta. 6 ret. 2Equi vocatione , ut Augustus Caesar, cum audisset filium atavisse sepulchrum Patris; Patrem, inquit , colit ; hac aequi vocatione, quod colere, & amare ,& honorare significet. Est pariter in carminibus illud de Nerone: Quis neget aeneatam magna de stirpe Neronem λSusulit his matrem, sustitit ille Patrem: χ. Remotione, ut de Fierrandro: Ex ferro nomen tibi si liret, aurea condis Saecula; nam sub te Principe nemo timet. 3. Contrariis, ut de Beata Barbara: Barbara sume non sum; miti sum pectore Virgo; Sed qui me genuit, barbarus ille fuit. Ex hoc loco erumpunt etiam anagrammata , satis laboriosum ingenii opus ; quae earumdem litterarum Colloeatione immutata , . ex uno verbo , vel sententia aliud verbum, vel sententiam gignunt; de quibus ali-hi dictum est. Observandum est, quod nominum notatio satis in firma est ad probandum; qua propter cavendum est , ne saepius ex hoc loco delumantur argumenta.

De Conjugatis.

Conjugata sunt, quae orta ab uno varie permutantur, ut Sapiens, Sapientia, Sapienter . Ab Aristotele dividuntur in duo genera , in coniugata nimbrum proprie, & a casu. Conjugata proprie, verbis constant, & nominibus.

Mart. lib. 2.

Hostem eum fugeret, se Fannius ipse peremit.

Hic rogo, non furor es ne moriare, mori. Moriare, σ mori sunt conjugata proprie quae eon stant verbis; haec autem quae sequuntur , constant no

minibus; hare sunt apud Cie. in Pison: Cum esset omnis illa causa Consularis, σ Senatoria , auxilio mihi opus fuerat , σ Confulis , m Senatus. Conjugata a casu constant nomine , & adverbio ;

85쪽

61 Rbetoricae Praecepta. ut honestus , honeste occumbit ; iustus iuste vivit .

Locus hic non habet multum roboris ad probandum ;Suavitatem tamen orationis conciliat , ut ait Ovidius ἔ

------- Ut ameris amabilis so.

Et Propertius: Libertas quoniam nulla iam restat amanti Liber nullus eris, s quis amare velit. Tractatur etiam per Hiperbolem , ut Martialis in Zoilum: Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium. Valet ad amplificationem, & praecipue, si per conglobationem tractetur. Cic. pro Flaccor Et is est reus avaritiae, qui in maledicentissma Citatate maledictum omne, in supiciosissimo negotio su picionem omnium, non

modo crimen fugit. Ualet etiam ad iniiciendas orationis tenebras, quod tamem Poetas potius ', quam oratores decet , utpote quod in oratione obscuritas non leve est vitium.

Hujus loci axiomata quatuor

sunt.

I. Uod convenit uni coniugatorum , & ceteris convenit ; Si Poesis laudanda est, Poetae quoque laudandi. 2. Quod non convenit uni conjugatorum , nec aliis convenit . Poesis a rep. non est excludenda : ergo nec excludendi poetae. 3. Cui convenit unum, cetera quoque conveniunt ; Si Christiani sumus, Christiane vivamus. q. A quo removetur unum , cetera removentur Nihil unquam secit Aristides injustum ; ergo injustus non fuit. Tria

86쪽

Rhetoricae Praecepta. 63

Tria cavenda sunt in hunc

locum .

I. NT E propter vocis coniunctionem coniugata di- camus omnia, neque enim valet; necesse est dare aliquid somno, proinde somniculosum esse necesse est; hic namque variatur significatio; nam somniculosus pro inerti, & ignavo accipitur, non pro dormienti . Quare advertendum est , ut coniugata accipiantur ex nominis inflexione , & ut eamdem reddant significationem. a. Ut ambiguitas evitetur , cujus defectu fallit argumentum noc : cum homines simus , humana tam tum curare debemus ; nam vox humana, quae habetur secundo loco, non usurpatur pro iis, quae ad hominem pertinent; sed pro caducis , & inanimis

rebus .

3. Ut attributa coniugatorum recte assignentur , neque enim valet, album est dulce; igitur albedo est dulcedo; nam alius est sensus in antecedente; alius in consequente.

De Genere.

GEnus iuxta sententiam Tullii es notio ad pruindifferentias . . Talis est virtus, quae ideo dicitur genus, quia ducit in cognitionem prudentiae, iustitiae, temperantiae, & fortitudinis , seu genus es quod suismiles communione quadam, specie autem disserentes plures comNeflitur partes . Multiplex est usus illius loci. Adhibetur in exordiis cum in primo aditu .praeponitur quoddam universale , cuius notio pertinet ad multa , deinde descendit ad particulare, quod genus principii insigne est. Cic. pro Domo sua cum esset dicturus praeclarum esse institutum P. R. quod idque & sacrorum curam , & Reipublicae gererent a genere exorsus

87쪽

6 Rhetoricae Praecepta.

orsus est omnia majorum P. R. I stituta commendans. Proponit etiam Cic. in exordiis primo genus , idemque confi: mat pluribus adductis partibus , ut habetur in Verrem ubi ait Cum omnium Iociorum , ac Provinc artim dιIιgenter rarronem habere aebeatιs; tum praecipue Siciliae plurimis, iustissumique de causis. I te dum pro nomine particulari pon mus aliud latius ,& hoc fit, ne sim per in eadem verba incidat oratio. Cic. pro Quinctio: Magnitudo perieuli summo metti h minem asserat, ubi Cic. pro homine Quinctium intelligit, ne eum fastidio audientium , saepius Quinctium

repetat.

Ualet ad excusan Jum alicuius hominis vitium reducendo hyphotesim ad th. sim, ut praeitat Cic. pro

Cocinna, qui ut excuset ei os adolescentiam non satis honestam , adolescentum mores exculat.

Utilis est ad aliquem insectandum ἱ cum nempe ut illum redarguamus, redarguimus vitia, quibus ille implicatur, ut operatus eii Cic. qui ut Catonem illude ret, non vitia Catonis, sed Stoicorum illusit mores; propterea quod eorum Sectae addictus erat Cato.

Hujus loci axiomata.

I. Uod convenit generi , convenit & singulis

eius formis: Si laudem meretur virtus, laudem meretur & iustitia. Σ. Quid non convenit generi, nec sngulis eius se mis convenit: Si nulla virtus in excessu posita est, neque fortitudo. 3. Cui convenit genus & singulae eius partes conveniunt. Si sapienti necessariae sunt cunctae virtutes, necessaria est etiam prudentia. . Cui non convenit genus , nec singulae eius partes conveniunt: Si sapiens nullo vitio laborare debet, nec debet avaritia. I. Remoto gunere cum aliquo particulari signo, BD

88쪽

Rbeioricae Praecep a. Θmam eius aliquam removeri necesse est, non omisnes. Aliqua virtus non habet locum in Noluntate ; e go vel prudentia, vel iustitia non habent locum in voluntate . Hoc loco sunt.

a. Advertenda; affirmative a specie ad genus, valet argumentum: Ese prudentia, ergo es virtus. a. Affirmative a genere ad speciem non valet. M virtus , ergo es prudentia. 3. Negative a specie ad genus non valet: Non es prudentia ἱ ergo non eli virtus. Cavendum est, quod argumentando a genere ad speciem, nullam formam praetermittamus; secus erit

irritum argumentum.

Praeterea necesse est, ut propositio, sive affirmativa ,sive negativa, quae genus contineat, afficiatur signo universali: nuIlus, Omnis.

De Forma, seu specie.

Species definitur a Cic. Notio , euius disserentia ad caput generis, quas ad fontem referri potes . Species ergo est pars iubjecta generi natura minus ampla; & dicitur de pluribus differentibus numero , ut homo de Petro, de Ioanne me. Hic locus tractatur, vel per affirmationem, vel pernegationem, vel per inductionem. Per affirmationem excurrendum erit persingulas species, semper affirmando, ut si de aliquo affirmare velis, eum esse hominem improbum, & sceleratum, singulas vitiorum species de eo affirmabis. Advertendum tamen est , haec argumenta non nude tractanda esse, sed maximo verborum apparatu; secus vilescet oratio. Per negationem , formae quaecumque attingendae sunt, eas negando in contrariam partem, ut si de aliquo velis asseverare eum esse insigni hominem virtute, negabis de eo singulas vitiorum species. Per inductionem, cum scilicet ex multis sermis ge-E nus,

89쪽

ω Rhetoricae Praecepta.

nus, aut ex multis lingularibus aliquid universale eo Cludimus e. g. Morimur omnes , etiam nobiles , etiam Prmi istes, etiam Reges e Leones eatu III: elephantes formicis: Aquilae culicibus aggregantur. Huc refertur illud exordiorum genus, in quo una, seu plures proponuntur formae, quibus deinde genus adjungitur. Si quis e. g. laudaturus esset virtutem, orationem ordiretur commendatione singularum virtutum

deinde subjicei et virtutem in genere . Huiusmodi est exordium illud Cic. pro QuinAio, in quo cum dic re posset multa nocere et eaulae , a specie exorditus est orationem suam hoc pacto : Qua res in Civιtate a plurimum possunt ; hae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia, o eloquentιa .

Hujus loci axiomata.

I. T E quo dieitur aliqua species , dicitur & e

I nus. In I beundo marυνιο summa es fortitudo, ergo est υιrtus. In si utari certamise committendo nulla Hi prudentia, nulla sortitudo ergo m. lla es

virtus .

a. Quidquid dicitur, aut negatur de omni specie , dicitur, & negatur de genere: Nec prudentιa, nec iustitia, nec temperantia , nee fortitudo ducunt ad malum ' ergo nulla virtus ducit ad malum. 3. Quod dicitur de aliqua tantum specie, dicitur etiam, ex parte de genere; non tamen ex toto, ut uni Ue

se concludi possit ; Si convenit iustitiae, ut sit laudabilis, laudabilis erit & aliqua virtus.

De Similitudine.

SI militudo definitur a Tullio : oratio traducem ad rem Quampiam aliqud ex re ἀψανι semite . D Dieri a comparatione, quod in comparatione attenditur quantitas , in s militudine qualitas; propterea quod cum aliquid comparamus, illud iacimus, seu maius , seu minus s

90쪽

Rhetoricae Praecepta 6 minus, seu par, cum autem sit,ille facimus per simi. litudinem elucidamus, quale illud sit, quod simile facimus, nulla facta mentione minoris paris, seu majoris .

Similitudo dividitur in parabolam, inductionem, &exemplum.

Parabola es rerum alioquin diuersarum in una , vel plurιbus partibus convenientia ; & continetur , aut dicto, aut facto aut historia aliqua, seu antiqua, seu recenti pro rei natura, aut graviter, aut iucunde nar-xata; cui si reddatur Apodosis, illustrior fiet oratio . Hujusmodi est illud Cic. pro S. Rotc. Anseribus cibaria publice locantur, ρο canes aluntur in Capitolio , ut significent, s fures venerint, aut fures internoscere non

possunt; significant tamen , si qui noctu in Capitolii umetenerint, o quia id es suspiciosum , tametsi besiae

sunt, yamen in eam partem potius peccant, quae est cautior . Quod s luce quoque canes latrent, cum deos salutatum aliqui venerint: opinor, iis crura suffingantur , quod acres sint etiam, tum cum suspieio nulla st . Sis millima es accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt, qui tantummodo clamant, nocere non posunt o alii canes, qui latrare, oe mordere possunt . Cibaria vobis praeberi videmus ; vos autem maxime debet/s in eos impetum facere, qui merentur , hoc populo gratissmum es ;deinde si nolitis, etiam tum, ciam verisimile erit aliquem commessse, in suspicione latratote ; id quod con cedi potes.

Parabola emblematum materiam suppeditat, cum scilicet proprietate in aliqua expressa obscurum sensum abstruimus, eumque ad sensum nostrae mentis reduciamus. Connaturale est e. g. Cervae pariturae, alias belluas effugere , & ad interiora sylvae evolare . Cupis emblemate exprimere te sequendae virtutis anxium eia se, ob quam rem improborum te consilia effugere Pinge cervam praedictam , quae monstret, se loci penetrale ingredi, profugam ab aliis belluis, super appone hoc lemma: a Semitis impiorum elongor. E 1 Ind

SEARCH

MENU NAVIGATION