Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

i 18 Rhetoricae Praecepta. io, optatio, imprecatio, commonitio, & aliae sim.

quae motum faciant.

De Affectibus.

Ariectus illi sunt, quorum vi sic auditorum animi,

voluntatesque mutantur , ut aliud , quam ante de

rebus propositis iudicium ferant. Secundum alios assectus es animi quidam impetus , quo ad appetendum , aUersandumque aliquid vehementius , quam pro quieto memtis flatu, impellimur. Alii vero ita definiunt i Af- Eius es animi sentientis ex alterius rei bona , vel mala

opinione rata commotio.

In his permovendis totus esse debet orator, ut enim ex definitionibus patet , auditorum animos , nunquam ille triumphabit, eis validissimas afferat probationes , nisi motum laetat . Unde inquit Fabius: Probationes siciunt sane, ut causam nostram meliorem esse Iudices putent: assectus praesunt, ur etiam velint. Sed id, quod

volunt, credunt quoque i nam cum Judex faerit occupatus assectibus , omnem inquirenda seritatis ragionem mmittis. Antequam vero numerum affectuum statuamus, &desngulis disseramus, opportunum erit praemittere, quae in hac re de se ipse praestare debet orator. Motum excitaturus ille debet esse, vel saltem se fingere, iisdem affectibus incitatum , quos parat in aliis movere. Prudens sit, ut tempori inserviat ; in dicendo acer sit, nervosus, disertus, voce plenus. Praeterea consideret, apud quos dicat, & quibus moribus in r-mati auditores sint ; qua educatione instituti ; quibus opinionibus imbuti, & quibus rebus moveantur , an pietate, an ira, an odio , an amore , & hujusmodi , quarum rerum coniecturae colligi possunt ex qualibet cuiusque natione, ex corporis struAura, & temperie ,& tandem ex iis , quae de auditoribus praedicet fama. Cuius rei occasone observandum , quod docti homines

142쪽

Rhetoricae Praecepra. II grespuunt molles affectus, ac dolore incensos, quos tamen admittunt simplices. Apud feros, &agrestes opus est lateribus firmis, voce truci, iracunda, & formidabili; in curia risus sit vividus, & acer . Ut igitur ad pertractandos descendamus affectus , omissis variis illorum divisionibus , quas varias varii auctores assignant, hos tantum placuit enumerare, &sunt, qui sequuntur.

Desiderium Gaudium Spes

Metus Ira

Misericordia Invidia Pudor odium

Fuga Dolor Desperatio Audacia Mansuetudo

Indignatio aemulatio Gratia

De Amore.

AMor definitur ab Arist. 2o. Rheti cap. q. Affectus, quo volumus riteri, qMa bona sunt , idque eius, qui diligitur, non nostri causa , o in illis rebus comparandis pro virili elaboramus. Amor multiplex est , Divinus, Angelicus, intellectualis, animalis, & naturalis. Amor Divinus est , quo Deus omnia ereavis , tueturo substentat, sine quo nae ipsi Angeli vitam habere pose sunt. Anselicus est, quo Angeli Deum amant, oe illius imperio hominibus famulantur, O' creata servam. Intellectualis est, quo humana mens quaque boma ,σ honesta desiderat, inquirit. Animalis est, quo voluptuarii appetune , o his brutis quoque communis es. Naturalis est, quo res se mutuo dili unt, sibique ninturalis dilectionis vinculo cohaerent ,' & hic dieitur etiam

143쪽

reto Rhetoricae Pr cepta.

Sympathia, cui opponitur An typathia, qua res naturali odio se se expellunt. Hinc fiunt miranda illa naturae arcana, ut magnes attrahat ferrum, Eli tropium se vertat ad Solem, penna Aquilae aliis admixta pennis, ab illis evolet, effugiatque. - , Quia vero in tractandis affectibus oratoris est , eos aliquando exci Iare, aliquando reprimere, aliqua de singulis attingemus, quibus & ii excitentur, & ii repri

mantur.

Amorem igitur excitant honestum , utile, iucun

dum .

Ad Honestum pertinent virtus, & probitas , vitae aequitas, modesta pulchritudo, comitas, & mansuetudo, innocens, & simplex urbanitas, constantia, fideli

tas.

Ad utile spectant beneficia, grati animi significatio,

liberalitas, communicatio bonorum, & consiliorum. Ad iucundum revocantur amor ipse , bonorum , &malorum communitas, morum, studiorum , & periculorum similitudo , fiducia, familiaris, & domestica

Consuetudo, alienae virtutis commendatio, iniuriarum oblivio. Praeterea amorem in aliquem conciliabis , si eum ostenderis natura lenem, facilem, popularem, dignum, cui se credant alii, cui arcana sua committant, apertum tandem, & candidum moribus. Adverte quod in amore intellectuali excitando iudicio , & prudentia opus est ,' quare eligendae sunt illae res, quae maxime argumento suscepto conveniant. Amor non solum excitatur illum commendando , sed etiam describendo ; pro quo multiplices eius Vultus, variaque illius effecta enarranda sunt. Nos igitur ut aliquid de illis dicamus , turpi amore deiecto , di-Vinum. educemus in medium , quem modo lacrymantem inducimus, modo extra sensum raptum, modo saevientem in sese, modo pauperem , modo divitem , modo flammarum instar ardentem , modo liquidi fluminis instar gaudio colliquescentem , modo velut pictorem, modo velut oratorem. Non

144쪽

Rhetoricae Praecepta. I 2 INon est, cur reprimi debeat amor honestus i si tamen reprimendum a Iiquando arbitremur , idonea sunt Ea quae in contrariam partem sumi possunt ex iis , quae illum excitant, & aliqua pariter , quae amorem improbum reprimere posse dicemus. Reprimemus igitur amorem improbum, si ostendemus vitia, & deformitatem rei, quae male diligitur , si infamia ex illa redundet, si suspicionem injiciamus amanti, aut perfi diae, aut doli, aut frigidioris animi, aut injuriae ex re amata profectae: si adducamus amantem in desperationem rei exoptatae ; si ponamus ob oculos nihil utilitatis, aut jucunditatis, sed damni plurimum , ac mo-Ieltiae inesse rei, quae diligitur : si affirmabimus puerilis esse naturae, quem amamus, inoonstantem scilicet, erraticum ; fastidiosum : si dicemus miseram servire servitutem , qui legibus amoris obsequitur; si tandem insinuabimus pessime tu rebus faedis collocari temporis

illud quod aliqui maiori cum fructu voluptatis, &gloriae consumere possunt.

Amor, sive ille bonus sit , si ve malus , multiformis

exprimi potest, sive ut describatur, sive ut excitetur, sive ut reprimatur; & primo amatae rei sibi semper reprehensentat imaginem, habitum, incessum motum; verba, gestus, vultum , semperque est in pectore &in rebus ipsis, quae amantur; secundo imitatur omnia, quae in amico intuetur: idem cum eo lentit, idem loquitur: idem probat: dolet cum dolente , cum ridente ridet; negat cum negante; 3. societate gaudet , aς praesentia amici , reditu gaudet , eoque absente aspernatur omnia, cibum, somnum &c. 4. in amicum liberaliter effundit omnia; 3. laudat, miratur, extollit

facta, dicta, speciem, & dignitatem; 6. audet viribus mente agitatur, doloribus, & curis anxius, & inquietus est; 7. quae stulta sunt, & inepta saeit, huc, &illuc volitat, has illasque ineptias facit; 8. vigil est ,& insomnis; 9. modo loquax est, & garrulus, modo

mutus ; IO. timet non sua sed amici causa; Ii. nihil at-

duum , aut difficile reputat, sed pericula subit intrepidus

145쪽

rar Rhetoricae Praecepta.dus, si quid sorte aggrediendum sit, rei amatae causa I a. suspicax est, & carnifice cordium Zelotypia agitari

solet i a. sui contemptor est , proque re amata superbus, & magnanimus mortem negligit, & pericula quantumvis sermidanda, immo etiam te ipsum I 4. constans est, ac firmus in amicitia I s. studia, exercitationesque omnes obliviscitur I 6. sui ostentator est i 7. blandus est erga amicum, contemptus vero ardet iracundia , exprobat vehementius , obiicitque beneficia i 8. ad la-

erymas valde facilis est I9. desperans est , & ubi de-snit sperare, finem doloris eligit mortem.

QUemadmodum amor animi motus est, quo fertur in bonum , quatenus bonum est ; sic odium est animi assectus, quo se avertit ab eo , quod malum es ,

vel certe malum existimatur.

Odium inflammant, quae amori , & benevolentiae adversantur; quemadmodum virtutes, & eae praecipuae, quae summam aliquam Rei p. asserant cum utilitate dignitatem, vehemens sunt incitamentum amoris; ita eeontra ad inflammandum odium , admovent faces vitia omnia , & illa praesertim , ex quibus calamitates oriantur, tum in singulos, tum in Rem p. uni ersam. Verum, ne omnia generatim dicamus, praeeipua capita proponamus, per quae vis odii gravioris in animis

exardescat.

Odium igitur inflammabunt r. incommoda , seu iacturae sive futurae sint in animi dotibus, sive in bonis eorporis, sive in Bitunae donis a. calumniae , quibus maxime laeditur nominis existimatio , atque hominum opinio 3. contemptus, quo non parva fit homini iniuria, qui honoris retinens sit. Ex hoc capite odium Vehementius incalescet, si personae , quae iniuriam intulit, speciem indignam exprimemus; si virtutem , &dignitatem eius, qui laesus est cum scelete , & indi

146쪽

Rbetoricae Praeceptaognitate comparemus ejus, qui laeserit ; si tandem utemur comparatione minorum, & colligemus exempla magnae cuiusdam injuriae , quae eum hac improbitate collata , longe minor videatur. Quod etiam seli eius praestabit orator, si sublimes quasdam adhibebit figuras, Hypoti posim praesertim , quae iniuriam ob oculos ponat, exclamationem, & Apostrophen, quae acriorem

faciant sermonem.

Praeterea ad inflammandum odium peridonea est vitiorum expositio, quae in aliquo sint, ut libidinis, audaciae , & impudentiae, iniustitiae, superbiae, crudelit iis, avaritiae, animi ingrati, nimiae potentiae, & impietatis. odium restinguitur , si in animo exnlcerato laetitiae sensum aliquem ingeneremus, aut generosum quemdam impetum ad magna, & honorifica incitemus. Sed ad particularia remedia deveniamus. odium igitur emollitur , si res laetas, ae prospere fluentes proponas illi, quem ex hoste amicum habe

re volueris.

Confert etiam plurimam ad sedandum odium, quod orator sciat, quibus de causis susceptum suerit, &quid sit illud, quod oderit hostis in hoste. Quare si vitio. sum sibi persuadeat, delenda est haec opinio ex eius animo, sed occulte, & quasi aliud agendo ; ita ut in principio ei assentiri videaris, & mox alterius Iaudes subiicias; Si odium proficiscatur ex iniuria illata, tum ista minuenda erit; vel si qui laeserit in repentinam liquam calamitatem irrepserit, haec erit deploranda, &susis lacrymis prosequenda. Poterit etiam ostendi dolor, & paenitentia personae illius, quae laeserit. Denique quoties odii causas sustuleris, toties & a

solveris odium. Dieas in alium mutatum esse, qui in odium venerat, vel propinquum esse, aut necessarium, vel aliqua virtute nobilem factum, aut eruditione clariorem , & Rei p. laboranti perquam utile, & necessarium a

Praeterea odium deliniunt preces, & lacrymae, qui bus

147쪽

I1 Rbetoricae Praecepta.

tius hominum animi sacile emolliuntur. Rursus si dices, ipsum sibi nocere , qui alterum odit, levia esse illa , quae odii causa fuerint , sapientem hominem dolere potius, quam odisse sortem illius , qui caecus animo, & voluntate deerrans, causam odii fecit; ad inclinatam , iacentemque fortunam , a florente, & erecta cecidisse illum , qui odio dignus sit, odium facile

remittes.

Ut autem sciat orator optime se gerere , tum in concitando, tum in describendo odio, aliqua illius ef- .fecta enucleanda videmur . Odium igitur hosti malum imprecatur'; perniciem infert, & ulciscitur eam exprobat, quae pudorem inferre possunt, conviciis impetit, minatur; aperte sese odisse profitetur ut crudelius noceat aliquando tegitur; ubi hosti perniciem attulit, plenum laetitia triumphat; ut hosti noceat, &sibi nocere non resormidat; adeo crudele est , ut qua Dcumque paenas sumat, leves semper sibi videantur semperque acerbius aliquid excogitet; ita immortale Put ad nepotes transire peroptet; ita inflexibile, ut in bonam partem neminem velit, ita praeceps & furibundus, ut abeat in omnia scelera,& veneficia; aliquando indignatur, queritur, gemit, desperat, si decidat a su is conatibus cum hosti perniciem expetit: aliquando solatur vindictae spes alterius conspectum, consortiumque devitat, & execraturi importat denique omnia, quae mori contraria sunt.

DEsderium est appetitus boni delectabilis , sed absentis. Affectus iste variis explicatur nomini b Iro varietate rerum, quae desiderantur i nam auri de-iderium dicitur avaritia, honoris ambitio, voluptatis libido, inutilis scientiat curiositas & sic de aliis. Cum autem tot, fere sint hominum desderia, quot homines, oratoris erit diligenter considerare quo cuiusque natu

ra Disit Od by Corale

148쪽

Rhetoricae Praecepta. Iasra maxime feratur. Apud mercatores luerum , & utitatem propones, apud imperatorem, & nobiles gloriam, & laudem, & apud alios alia, pro ut hominum, apud quos egeris, desideria mutantur. Fuga, quae ex odio proficiscitur, quemadmodum ex amote desiderium , a sectus est , qui conatur recedere a malo illud fugiendo, seu detesando . orator in auditorum animis desiderium accendet, si ea revolverit, quae

dicta sunt de amore, fugam excitabit, si quae de odio

docuimus, mente recogitaverit. Ne autem omnino Praetereamus, quae ad exprimendos, reprimendosque a Drectus hosce pertinent, aliqua, quae desiderium tangunt, explicabimus, ut ex illis, quae fugae sunt, facile colligere possis. Desiderium accendendum est, cum aliquem excitare volueris, vel ad optimum statum capiendum , vel ad ardua quaedam perficienda ; & tunc ut affectum istum

inflammes, rei praestantiam , ae magnitudinem exprimas oportet; laudem, ac gloriam commemorare poteris, vel illius, quem adhortaris, vel illam , quae ex re optime perfecta sibi certe proveniat , spem eriges feliciter nanciscendae rei ; demum proponere tibi lice-hit difficultates, resque adversas quae obviae esse possunt

in tanta re, sed adverte omittendum non esse majorem inde gloriam, & laudem fore nascituram. Ad coercendum desiderium ea omnia percommoda

sunt, quae de desperatione dicentur inferius, illud tamen facile restringes, si probes haberi non posse illud . quod ab auditoribus expetitur ; si damnum multiplex, & varium, si duram ex hoc desiderio nascitu ram servitutem descripseris; si in cohibitione desiderii positam esse vitae felicitatem ostenderis, si vilia esse,& inania, quae appetantur, docueris; denique si honum non esse, sed tantum apparenter esse, quod desideratur edixeris.

Quae in desiderio possunt desiderari ad descriptionem illius, eadem sunt quae in amore; sed quia assectus iste

ex bonitate rei desideratae voluptatem habet , ex ab sentia

149쪽

116 meroricae Praecepta.

sentia vero dolorem, praecipue illiu effecta ex i stis nascuntur: Qui igitur desiderio, ae frequcnti angitur rei concupitae cogitatione, somnians habet eiusdem imaginem inter somnum excitatam, cum re desiderata colloquitur, cum sylvis, & rupibus, iisque rebus omnibus, e quibus solatium sperat: erumpit in ardentiora vota , querelas, & nuntios votorum suorum etefiros optat: testes quoque locos appellat; ad preces etiam humilis descendit,& obtestatur ; per quidquid rei amatae gratum est: dolet ex absentia rei exoptatae , in suspiria erumpit, tetrosque gemitus faedium rerum aliarum experitur quae minus iucundae sunt, macie conficitur; narrare solet ambitiosius quid videsiderii patiatur, ait se diu, noctuque in illis cogitationibus esse, vias, &vestigia, ct litora, & loca omnia relegere , ut aliquid dicere possit & audire, unde expectationis suae fallat fastidium , aspirat , & anhelat in rem , quam expetit, morae impatiens est, longiores sibi videntur dies, & brevi iasimum tempus annum putat; alas sibi addere vellet, ut ad rem amatam velocius accederet: vana, & impossibilia interdum desiderat, nihil denique arduum,& dissicile reputat, reperitque , dummodo optata re sibi liceat frui.

De Gaudio, seu Laetitia.

Laetitia est opinio recens boni praesentis , in quo ebserri rectum esse videatur di sive sensus boni pra-sςntis quarenus praesens es, cuius effectus es delectatio; hoc es tranquillitas animi in bono praesenti Daviter acquiescentis. Ad concitandam laetitiam duo servare debet orator, stilum scilicet, & materiam. Stilus is esse debet, ut perpetuam quamdam seu occultam voluptatem ingeneret ; quare utetur orator argumentis exquisitis, novis, & ingeniosis; sermo occultus sit, & floridus, numerus suavis e& mollis , oratio

150쪽

Rhetoricae Praecepta . . I 27rio tota figurata, plena acutis sententiis. Materia ea sit oportet, ut in ipsa habeatur ratio geniorum , quibus aguntur auditores ; & quia aliis alia placent, ea sunt afferenda , quae cuique sunt in delitiis. Sunt i,

men quaedam , quae in nominum animis communem habent sensum voluptatis, eaque sunt commutatio malae fortunae in meliorem, comparatio propriae cum aliena , bonum insperatum, novitas, & irnolentia rei alicuius, conscientia virtutis, & innocentiae, descriptio rerum laetarum, ut victoriae, alicuius triumphi, ludorum , & huiusmodi; praeterea locorum amaenitas, florum, gemmarum, vestium, odorum. Insuper ipsa laetitiae descriptio animum excitat, speque sua oblectat; denique causa laetitiae calamitas est improborum; cum scilicet illos deprimi videmus, atque opibus , & honoribus spoliari, quos praeter ius, & aequitatem obti

nuerunt .

Ad reprimendam laetitiam reprehesentanda est boni, unde oritur laetitia, aut turpitudo, aut brevitas: exponendi sunt rerum futurarum incerti eventus, fortunaeque dominantis arbitria, quae nihil constans , ac perpetuum pollicetur suis; sed eos fallit assiduis , & frequentibus mutationibus, asserendum videtur voluptati,& laetitiae maerorem semper adhaerere , & tristitiam . Praeterea coercebis laetitiam , si in auditorum animis timorem ingerere satages. Denique majoris boni spe, aut cupiditate , voluptatem minoris imminues , vel potius absorbebis, & quibus dolorem excitare didiceris, iisdem laetitiam remittes. Ut autem laetitiam noveris pro rerum opportunita-- te in aliquibus aliquando reprehesentare : Haec sunt eius effecta, & primo ciet lacrymas, deliquiis artus relaSat, mortem inseri, corpori gratum colorem , floridamque venustatem conciliat, ad choreas excitat , ad

tripudia, & convivia, animum resolvit, & abjicit curas , timorem, & sensum doloris; sucum detrahit , &simulationem. Spem excitat, & amorem; facit, ut ingratulationes erumpamus, & alios ad hilaritatem im

SEARCH

MENU NAVIGATION