장음표시 사용
151쪽
citemus, provocat desinterium earum rerum, quae g1U-dium augere solent, cietque nos , ut optemus soles fulgete melius, terram luxuriare floribus, mella fundere flumina, montes sudare balsama , praeterea qui laetantur, cum aliqua delectatione praeterita pericula ena rdiat, erumpuntque in vota. optantque eamdem diem voluptatis causam saepe redire , vertantur in cogitatione, ac delectatione boni, quo fruuntur, gaudentque sibi prorogatam vitam, ut ea videant, ex quibuS v
luptatem capiunt. Affectus iste exprimi solet in epia talamis genet liacis, & orationibus , quae fiunt in adventu virorum, & Principum in triumphi ς , festis diebus, aliisque huiusmodi argumentis, quorum exemplis artificium exprimendae laetitiae nos docebit antiquitas'.
Dolor, seu tristitia sensus es ex opinione presentis
mdlι. Affectus iste exprimitur iisdem fere rebus, quae odium concitare solent, valentque plurimum hipoli poses , quae caulam doloris exprimant, oculisque subjiciant; Sunt enim quaedam praecipua, quae dolorem
vehementius acuunt, ut consanguineorum vincula, IV ortes , funera , bonorum amissio , vexatio rerum ,
quae sunt nobis invita charissimae, & jucundissimae. Dblorem leniet oratore fi naturam mili spectaverit, unde oritur dolor , alia quippe dicenda sunt , si de exilio agatur, alia, si de morte, alia , si de bonorum iactura , cete iisque fortunae acerbis cas bus: sunt autem communia haec capita mitigandi doloris, innocentia afflicti, qua orator ostendat, innocentiam non paenam sceleris subire, sed ob facinus aliquod egregium, vitae conditio, quae patiendi necessitatem affert inexplicabilem, fortunae inconstantia, quae suos muneribus amplissimis orna os statim ex alto praecipites agite exempla virorum illustrium , qui eadem immo , &damna multo graviora sortiter tolerarunt di gloriae me L
152쪽
sis, quae ex constantia colligi potest. Insuper tristitiae lenimentum dabis; si docueris fortis esse viri nec ad versis frangi, nec prosperis insolescere , sed ubique parem animi constantiam retinere ; si dixeris praemeditatum fuisse malum, quo quis dolet; si persuaseris inutiles esse lacrymas , nec tales risquae malum repellere possint; si animum livocaveris a rerum cogitatione , quae horrorem excitant; si monueris ex divinae voluntatis arbitrio semper & ubique vivendum ; sive lenitur, & blande nobiseum agat; sive ad virtutis exercitationem , & praemium aspera , & dura nobis evenire permittat; si animum ad studia litterarum convertas ;si earumdem miseriarum. cios habere pronunciaveris Sin autem de vita functis agatur , dolorem de illis minueris', & ex statu melioris vitae quam sunt consecuti, & ex commendatione rerum ab illis praeclare gestarum. Tristitia praeoccupatus homo hos sentit sui doloris effectus . effusus est' in lacrymas ; nullis delectatur, nisi tristi rerum imagine , squallore corporis, veste sordida, neglecto capillo, genarum , & capillorum laceratione, percussione pectoris, & sce moris , contra inctione frontis, deiectione luminum, solutione membro
rum, ac potissimum brachiorum: dolorem secum ostendit r'odit lucem, & conspectum hominum; in solitudinem, & sylvas se abdit, & cum ipsa interdum loquitur solitudine ; silens obitupescit , & ad lacrymas
impotens quasi lapideus torquet: in querimonias abit; calamitatem suam, ut inopinatam, deplorat ; si dolor ingens sit, diuturnitas temporis dolorem confirmat , augetque, si levis, imminuito mollis est & viribus fractus, ac meticulosus: praesentem calamitatem cum felici superiore fortuna componit; eumque dolet, & qu ritur; profitetur animum sibi praesagum fuisse calami. tatis; laeta omnia spernit; velletque in societatem luctus sui, non modo homines trahere , sed etiam sylvas, & bruta lnvehitur acerbius in eos, qui sibi causa fuerunt maeroris , & luctus, consiliumque omne respuit r desperat ex impatientia mali ; superos crudeli-Ι tatis
153쪽
Rethoricae Praecepta. tatis accusat, provocatque maledictis, quasi nihil acerbius evenire sibi posse credat ; in desiderium tandem mortis erumpit, illamque aliis immaturam, sibi seram
Spes est motus animi tendens in bonum absens , a duum , m disite ; sed tamen quod labore obtineri posse. oratio bene sperantis debet esse laeta, praefidens, plena contemptu periculorum, atque mortis. Spem evicitare possunt , quae de desiderio , & amore luperius dicta sunt: hoc tamen facilius obtinebis, si rei quam proponis, honestatem describas, & magnitudinem ; si Probes, ea esse , quae metum , ac terrorem aliis sa-ciunt, nobisque certam victoriam pollicentur : Si co poris vires adesse; si solertiam, prudentiamque r si amicorum multitudinem, populos faederatos, copias auxiliares , di hujusmodi ; si experientiam ducis alicujus fortis, & sapientis: si ostendas vias esse faciles , earuque aperias : si minuas opinionem dissicultatum ; si dicas spem hostium afflictam esse, prope deploratam conditionem , viresque imbecilles ; si persuadeas bene faciendae rei experientiam inesse; si commemores saepius,& multa prospere, ac feliciter a tuis gesta fuisse, nec ullum unquam incommodum , aut id raro perpessos ssi praemia copiosa, utilitatemque plurimam ex re, quam suades, futuram esse proponas; si innocentia proteAum esse dicas, cui feliciter evenire omnia solent : si divinum spondeas favorem, eumque imminentem; si tandem ad iracundiam auditores suos concites; haec quippe vires intendit ad dissicilia, & ardua superanda. Spem infringes: si doceas non in corporis viribus , non in laborum industria , non in militum robore , non in ducum peritia, non in divitiarum magnificem tia, non in amicorum copia , non in aliquo denique
rerum apparatu fidendum esse, perdi illa posse, & somnianis
154쪽
Rsetorisae Praecepta et grmniantium innueris spem esse, quae in istis reponitur Si inexpugnabiles esse dicas propositae rei difficultates lsi malum aliquod ob oculos ponas: si dicas rerum conditionem volubilem esse, momentumque temporis utriusque fortunae, rerumque mutationem afferre e si moneas', nimis praefidenter sperare, aleae, periculique plenum esse.
Ut autem eam describere possis , en eius imago rcredula est, & ex omnibus facilem suspicionem accipit; pertinax vix ex animo' expellitur fallax , quae facile credit, & saepius decipitur : suspensa , quae modo desperat, modo timet; plena voluptatis, & gaudii , quae cogitat fortunae rotam sbi circumagi , solem sibi lucentiorem videre, momento uno afferri sibi , quod longa aetas denegavit: blanda . quae sibi blanditias facit, etiam in rebus iis, quae sibi non arriserunt , creditque fortunam etiam variabilem , non fore in suo malo constantem: sollicita, & incerta sui, si bonum speratum non possideat I miserorum est levamentum , quae vultu ad hilaritatem composito, aegritudinem , ac molestiam abstergit, magnarum animarum est alimentum, quae ex omnibus omen captat futurae felicitatis;& inde potissimum , si prosperam ille habeat sortem , a qua adiuvari se posse arbitratur.
Usperatio es animi aerrituri sine ulla rerum expectatione meliorum. Spei contraria est , utpote boni cujuspiam obtinendi, vel mali depellendi dissidentia. Commovetur desperatio contrariis capitibus , quibus concitatur spes. Quare dicendum oratori nullum esse perfugium, occlusos omnes fugiendi aditus, adipiscendae rei vias obsectas, nullam expediendae salutis esse rationem. Difficultates sunt augendae, visque superandi imminuenda , iudicium dandum rei nunquam consequendae: monendum ex inveterata saepius repetita ca-I et lain
155쪽
1amitate, eventurum certe fore, ut idem sit exitus rerum ceterarum : docendum tandem supra vires esse ,
quod quaeritur. Animum desperantis erigere poteris, si adipiscendae rei facilitatem aperias : si pronam Dei voluntatem ad opitulandum cuilibet proponas : si cul-Pam, ex qua orta creditur calamitas, imminuas: si dicas ignavi hominis esse per desperationem in seipsum saevire: si moneas in Deum spem esse ponendam, cum nos humana premant f si tandem ea educas omnia , quibus erigi spem diximus. Si vero desperantem rebus suis hominem describere cupias, ille mortem quaerit, vitamque malorum , &infamiae finem sibi proponit: rerum omnium curam , malorumque metum abjicit periculo superior e captat solitudinem sui furoris consciam , & quantum potest arbitros removet, ut meditatum scelus facilius, &cum
aliqua delectatione perficere possit s prae desperatione prodit, aspectu truci, pallida facie , pendente vultu , micantibus oculis ; interdum quasi securus nil timet ;& in stuporem attonitum metum commutat s saepius in solam intentus ultionem , tam malo impetu fertur ad agendum , ut pro morte salutem inveniat , clade inque inferat iis, quibus in desperationem coniectus est: optat ultionem hostium, quam ut consequatur nullam sceleris atrocitatem reformidat: laetatur, ac triumphat
gaudio , si priusquam mortem adeat , sese ulciscatur ;1erena fronte, ac vultu hilari spem simulat; gaudet
facinorum suorum spectatorem eum habere, quem desperationis auctorem putat; nihil omittit eorum, quae ei acerba existimat fore, cui molestiam facere se muse credit: verbis effertur, & furiis actus aliis insultat, a monitionibus irritatur potius quam compescitur : consilia reiicit, & irascitur in eos , qui sibi ferrum eripiunt , aut instrumenta mortis : omnia negligit , ac pessum ire sinit, immo nec alios de se quicquam boni cogitare permittit; denique praeceps agitur, & pericula, clades, fortunae saevientis impetum non reformidat, sed provocat intrepidus. DE
156쪽
MEtus est aegritudo , m perturbatio gravior ex imis
pendentis mali opinione , quod aut interitum no- his , aut dolorem asserre missit . Affectus iste usuvenit in genere deliberativo, cum suadendum, aut dissuadendum est, & cum aliquorum comprimenda temeritas , aliorum coercenda est audacia. Qui timorem velit concitare, prius noscat oportet,
quid illud sit, quo quis ducitur, laudis, & gloriae cupidis honoris iactura proponatur; deliciarum amatori, vitae suavioris privatio; avaro divitiarum amissio; & sede aliis . Apud Iudices amplificanda sunt damna, quae cervicibus suis, totique Rei p. impendent, & bona ,
quorum iactura timetur; generatim mali propinquitas,& signa omnia rei mox futurae, proponantur, portenta quoque, & prodigia , impendentium malorum argumenta ; rerum nobis carissimarum iactura : si dieatur nocendi potestatem habere eos, qui adversantur pecuniosos esse, potentes, robustos, impios, pravos, &hujusmodi ; moneatur affectam contumeliis virtutem ,& probitatem , sublatam religionem , iudicia , & huiusmodi: In eo, qui nocere vult, coniunctam esse cum improbitate potentiam, cum furore vires : commemoretur avidum ultionis esse inimicum ex accepta iniuria : suspicari posse ab hoste novam offensionem ex experientia illatae superioris iniuriae. praeterea ii metui solent, qui de honore nobiscum certant quaerunt etenim fraudes. Insuper qui scelerum nostrorum conscii sunt; nam si improbi, veremur , ne scelera prodant, & multo magis si cupiditate pecuniae exardent: Qui lenti, sedati dissimulatores, & versuti ; nemo enim novit , quod periculi genus ab eis caveat : Qui mala conscientia adiguntur; uippe trucidare non dubitant aliquando, a quibus timent. Mali etiam praeteriti, quod quis est expertus, recordatio , & du XI 3 com
157쪽
consequentis, ex Ovid. a. de Ponto Eleg. a. metum excitat: Praesens quoque , & anticipata miseria . Dein mum valde pertimescendum est, quando res est huiusmodi, ut si quid peccatum est, nullus tamen emendationis locus videatur; vel quia auxilia in adversari rum potestate sunt ό vel quia nulla sperari possunt, aut nimis difficulter obtineri. Timor sedatur his omnibus , quae de confidentia mox subiicientur ; praeterea si dicas non admittendum timorem, qui nos ante miseriam miseros facit; tim rem incerti periculi certum esse damnum: malum antevertere qui timet, eumque bis pati , mala nimirum quae non sunt, & quae timentur: timendo nihil agi , si certum periculum sit , frustraque se vexare , si illud non est futurum; si promittas, meliorem Iore rerum eventum ac timetur: nullas esse hostium vires . diis vinum non defuturum auxilium: si tandem moneas testimonium habere conscientiae honae, cujus est timorem abiicere, & securum facere. Ut timore deprehensum hominem se essingere doceas, haec noscas oportet; Qui timet, pallet, pavore,&frigore totis artubus contremiscit s tardus est incessu ,
ae viribus destitutus; frigido occupatur sudore, nec dies, nec noctem quietem somni capere potest, & si quam capit , inquieta est , & saepius horrore intercipitur ;summe sollicitus est: omnia maiora facit, ac re ipsa sunt; nihil certum habet e suspensa omnia , nec uni tantum, sed pene totis sensibus illuditur: in fuga perfugium quaerit: malum est futurarum rerum interpres,sbique deteriora semper auguratur: omnem auram, &flatum pertimescit: modo ignavus est , modo audax ,& promptus ad quaelibet facinora , spe videlicet mali depellendi; vocem , & sensum perdit ; fundit mestus
lacrymas, precesque; timet conspectum , & familiaritatem eorum, a quibus sibi malum aliquod suspicaturr spem inter & metum semper nutat dubius ; mortem optat , & tempora detestatur , ad quae servatum sequeritur.
158쪽
AUdaeia es spes quaedam proxima salutis, re remum
horribilium, vel non suturarum, vel longe remota rum contemptus, o opinio. Advertite hoc loco ab audacia spem non disiungi ; sed ea, quae a nobis hie edicentur, ad maiorem copiam superaddere placuisse. Concitatur igitur audacia eodem modo, quo spes; addo tamen tibi satagendum, ut animos audientium erigas; ut periculum extenues, doceasque minus esse incommodi, quam iis illi fingunt; ut memores maxima ex parte superatas dissicultates ;ut probes subsidia adesse vincendi ; ut spondeas favorem divinum; ut indignitatem, & rei atrocitatem, quam ii patiuntur amplifices; ut dicas in hoc discrimine e se, ut aut pereant, aut vincant; ut recorderis maiorum virtutem, & gloriam; ut gloriam, & laudem pro-Ponas ex victoria nascituram; ut moneas Deum ita
Deprimitur audacia propositis periculis, & virium imbecillitate: commemorando nimiam virtutem plus saepe nocere, quam prodesse: fidendum non esse fortunae, si semel laverit; fragile totum esse , quidquid in hominibus, aut in rebus, est, robur, sanitatem, opes, dignitates , potentiam ς neque in iis reponendam spem a Audax homo, si quem describere occurrat, periculum nullum reformidat, aut rejicit; sed ad omnia paratus est; periculum elevat, illudque ridet, & insultat; a morum aspectum gaudet, atque equorum fremitus, bellique avidus hostem ad pugnam lacessit ; materiam quaerit exercendae virtutis , quae si non adsit, ludicram pugnam fingit in animo, & in somnis bella meditatur: superbia elatus in se uno spem omnem figit, nec ab incepto revocari se patitur: gloriae stimulis incitatus cupiditatem incendit, & ardorem mentis acuit
159쪽
1as Rhetoricae Praecepta. Lad arduae magnifice de se loquitur: Superiora facinora repetit , doletque , parum sibi credi: sibi spondet
omnia; felicemque rerum exitum pollicetur; se votis suis potitum existimat, cum alii spem nullam vident: si per aegritudinem, vel grave Senium, aut rem alam non possit, quod antea , dolet ademptam sibi iacula tem agendi, Optatque redire vires pristinas in periculo periculum timete nescit , mortemque contemnit.
I Ra ex D. Augustino es turbolentus appetitus sus rendi ea, qua facilitatem actionis impediunt: ex Artitotele ulciscendi sui cupiditas eum dolore coniuncta,
quam opinio contemptus nostra, nostarumque parit. Ira non ita facile ab odio secernitur; habent etenim multa communia , quibus incenduntur. praeter quam quod ira ex iis incenditur, quae in nos, & in nostros cadunt; odium etiam ex illis, quae nihil ad nos pertinent.
Affectus iste, qui ita in homine laudatur si tamen
rationis cancellos non praetergrediatur , ut neget Tullius, virum non videri, qui nesciat irasci, conci tari a vobis poterit: augendo opinion m contemptus ,& iniuriae, quam quo graviorem probabitis , eo vehementior erit motus e dicendo non modo non moveri
incommodis; sed etiam laetari rebus adversis , qui nobis inimicus : extollendo personae contem prae dignita. tem , & excellentiam e monendo levem esse causam contemptus, & iniuriae; laesos esse ab iis , a quibus sperabatur auxilium , seu coli solebamus, vituperatum esse id, quod in nobis laudandum esse ducimus , aut artem contemptam , cujus cupiditate tenemur : injuriam profectam esse ab amicis , vel propinquis ; abiectar sortis & conditionis esse eos , a quibus contem
160쪽
Praeterea si aliquorum injurias , & contumelias inauditores commemorabitis; si doceatis se illorum eo si iis, & conatibus opponere, atque emere , ne per fruantur optatis; si eum, in quem iram accendere vultis, dolo, fraude, ac verborum integumentis uti dic tis: si ingratum, ac beneficiorum immemorem esse et 1i cum offensione id beneficium negare, quod sibi de- heri arbitrantur: si obtrectationibus horum aures praebere, quos angi putant oportere ; si de illorum honore detrahere , vel apud eos , quibuscum de honore Contendimus, vel apud eos , qui nos magni faciunt , vel apud eos, qui nos verentur, & Observant. Nota ad amplificationem injuriae referenda esse verba, gestus, actiones, omnia ad contumeliam composita; lubjicienda esse oculis per hypoti posim , & Eth pariam; opus esse indignatione , & epiphonemate, &similibus figuris; virtutes ejus, qui laesus est, cum Vbtiis ejus, qui laeserit, praeferendas; variis exemplis exagerandum factum; si soli, si primo evenerit; subjiciem
dum damnum , quod inde suspicatur: dicendum turpe esse non ulcisci , & sine ultione aestimationem penitus perituram: deinde docendum spem esse ulciscendi, eamque iuxta praecepta incitandam : studiose captandam temporum, & locorum occasionem , ut si doleat animus; si cupiat; si corpus male assectum sit; si laboret
aliqua suspicione, tunc etenim promptiores sumus ad iram &c. Cavendum Oratori, ne crudelior appareat in punien-dO ῆ ne maiores ex aequo paruas reposcat e ne denique intemperanter furere ipse videatur. Sed decorum servet, incensus si, & grandiori orationis genere utatur. Mitigatur ira iisdem ferme rebus, quibus misericordia excitatur; orator vero amorem in dicendo praeses rat, & venerationem eius, quem mitigare contendit, doceatque nullam illatam esse iniuriam , vel culpam non fuisse voluntariam; moneat eum, in quem ira est, Potentiorem esse, & dignum omni veneratione , & cultu, nec tutum esse cum illo habere inimicitias; ab eo