Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

138 Rbetoricae Praecepta. prius discessis e injuriam; eum, qui laeserit, demisso animo misericordiam suppliciter implorare , iam depressum , victumque hostem esse ; iniuriam latam tuisse

non per contemptum , sed per dolorem , & iram impotentem in eo, qui laesus est, eumdem esse defectum, propter quem in alium irascitur: proprium fortis animi esse iram vincere ; enumeret damna omnia , quae ex ira accidunt irato : excuset personae laedentis conditi nem ἱ ut & imminuat contumelias: describat irati ho minis turpitudinem; dicat irae primum nascenti esse occurrendum, ne in perniciem nostram adolescat; per secte enucleat, optimeque cognoscendam det illatam contumeliam; ptoponat, quae illa sit , & quo animo facta, ne ira perturbatae rationis maior videatur; rumsus insinuet gloriosus esse hostem servare, quam perdere morte , ad vitam revocare , quam licet meritum ad mortem damnare ; eam esse veram de hoste victoriam, quae nulla venia, dignos clementia superat , ac bonitate ; ad Deum propius accedere , qui dat salutem immeritis , dum vitia profligantur; denique ad flectendum iratum exoptanda est opportuna temporis ratio, expectandumque tantisper dum se fregerit impetus irae, eligendumque potissimum tempus illud cum honore, aut lucro aliquo recens affectus sit e eum tuis

dicio vel armis hostem vicit, cum ludis , vel conviviis, vel hujusmodi vacat. Ad descriptionem hominis irati, irae effecta sunt

haec; rationem perturbat, & ob mentis inopiam eae- eo , ac praecipiti motu ad furorem inflammat; totum adeo corpus deformat, ut in alium mutatus homo videatur; oculos, & vultum in ignem aecendit ; hominemque praecipitem agit ; ulciscendi sese flagrat cupiditate t inferendae ultionis diligenter occasiones obser Vat, eoque periculosius, quo simulatius; in desperati nem abit, si potestas ulciscendi non detur: prorumpit in contumelias, & imprecationes; excandescit, & indignatur, quod Dii non ulciscantur iniuriam; terrere

gaudet eos; in ipsos irascitur, & minas addit maledi-

162쪽

Rhetoricie Praecepta . .ctis; voluptatem capit si de inimico ulciseatur ; comtemnit eos, in quos commovetur, & contemptu contemptum ulciscitur,' contemni se dolet, graviterque

patitur sese interdum sperni , dum minas sonat , &supplicia ; amplificat, quantum potest , contemptum

sui; commendat se pluribus, ut ex eo capite augeatur contemptus, & ex contemptu ira o eludit eorum re sponsa, qui eum placare volunt: post contumelias, Miniurias incusat se quod occasionem ultionis oblatam non arripuerit, eamque revocat desiderioimulto gravius irascitur , & se magis excruciat, si spes ultionis adempta sit, paenam non concupiscit, quam non speret, fortunaeque inconstantiam ingerit, quae positos

in supremo dignitatum fastigio, deturbet praecipites.

De Mansuetudine.

MAnsuetudo ab Arist. definitur depressis, atque s

datio irae. Ab ira ad Mansuetudinem animos traducet orator , si suspicionem contemptus ab illis tollat, doceatque sentire de ipsis, ae diei magnifica ps moneat per impudentiam, vel aliquo alio casu, non certo consilio lapsos esse, qui eos offenderunt, vel prae ter voluntatem deliquisse humano errore deceptos, &necessitate coactos; si ostendat culpam eum dolore fateri, qui eam admiserunt; si afferat supplices sedemi tere, & puniendos ultro permittere, qui offenderunt, si beneficia commemoret ab eo suscepta , de quo est contemptus suspicio; si sub orationis initium non pau-

ea dicat, quibus qui laesus fuit, intelligat se diligi ab eo, qui laesi; si pronunciet eos, a quibus laesus est , graviores paenas pependisse, quam ipsemet exegisset; si virtutes, & res praeclarissime gestas ab eo praedicet . qui laeserit; si sensim metum ei injiciat, in quem ex ardescit; si supplicem , ae deprecantem, qui secit iniuriam , inducat; si proponat eumdem semper esse cum omnibus ; si adserat, exemplisque probet, non exi

guam

163쪽

1 o Rhetoricae Praecepta.

am gloriae messem manere eos, qui iram mansuetudine vincunt, miserumque esse crudeliora meditari , ac facere : si tandem amrmet, severitatem cum lenitate miscendam ; licet enim iracundia instrumentum sit virtutis; inclinandum tamen est in mitiorem partem;& si peccandum, remissione quam crudelitate, melius,

aut tutius peccandum.

Mansuetudo describitur moderatione vultus , & sermonis; orationis illecebris, & suavitate ; modestia totius habitus : & demum iis omnibus characteribus , quibus poetae pacem adumbrant. Claud. Omnia Martis instrumenta, sub Clementiae pedibus subjicit.

De Misericordia.

MI sericordia es motus animi, seu dolor quidam fusceptus ex cogitatione mali alterius, quo se , vel suos assci posse videt, qui miseretur. Hinc est , ut admiserationem moveatur; qui adduci potest , ut ad semetipsum, vel ad res suas revocet, quae de altero deplorantur; non autem ille, qui nihil tale se pati posse credit. Ad commovendam misericordiam plurimum valet augere extra modum calamitates, & incommoda , ex qumus eam natam volumus, quod potissimum fieri potest comparatione intur prioris sortunae felicitatem , &sequentis mi seriam. Movet etiam hunc affectum afflicta,calamitate senectus,& adolescentia, si recordatione sui suorumque auditorum sensus leviter pertentet orator, ut praestat Cic. in Pis. Mors praeterea propinquorum , & Orbitas, eorpo rum vexatio, morbi inopia, exilium ἔ quarum calamitatum comitem prae miseratione seipsum orator os ferat, ut misericordiam vehementius accendat. Attingat orator singulas circumstantias et personae quae cruciatur, aut crucianda est; videatur, si fuerit innocens, si praecellens aliqua virtute, si litteris exculinta ; si fortis an imbecillis in tormentis; si florenti,

164쪽

Rhetoricae Praecepta. IAI

an tenera aetate; si tandem iis valeat, quae solent in generare sensum doloris molliorem aetatis; si in adolescentiae flore, si in cadente senectute excrucietur ; &hujusmodi; loci, si coram iis patiatur quos calamitatis testes minime vellet; temporis, situm exitium patiatur, cum laborum mercedem sibi pollicebatur & praemia; causarum; si aliorum injuriis non propria culpa calamitas sibi obvenerit; finis; si virtutis causa infelix repente extitit; modi.: si quis nobilis, si quis sapiens, si quis in dignitate constitutus subiturus sit idem supinplicium quo plebei homines solent animadverti ; si

Perpetuam quamdam malorum seriem patiatur; si nihil unquam boni percipiat, sed unius mali finis gradus sit ad subsequentia graviora. Praeterea modeste petet orator, quae pro suis vult ab auditoribus, ostendatque; occulte tamen leve esse, quod petit homini calamitosis , aerumnas cum aliis comparet, dicatque calamitatem superiorem, tametsi gravissima sit, levem tamen etiam cum graViore praesenti comparatam utatur obsecratione, depreceturque auditores per quidquid eis gratissimum est; sermocinationem adhibeat, & per Dialogismum loquentes inducat, tum eis qui acceperunt iniuriam, tum qui intulerunt, signa doloris palam exhibeat : ita Brutum confossam Lucretiae corpus , Antonius interfecti Caesaris togam adhuc cruore stillantem P. R. produxit; videat tamen

ut id prudenter, non frigide fiat. Rursus sensum hunc auditorum animis injiciat, quod nihil acerbum sit in

vita, quod non ducant evenire posse sibi, aut amicis, aut ceteris hominibus, doceatque nihil magis decere hominem , quam esse humanum et Denique caveat, ne muliebres unquam Narnias habeat, sed semper graviter doleat; cum procul abest a lacrymis, non dicat ab illis se retinere non posse, gemitusque Vocem intercludere; hoc etenim puerile est : non ambitiose consectetur tropos, figuras, & periodos, sed ita orationem suam contemperet, ut non videatur parata,

sed dolore potius olicita. Mi

165쪽

x a Rbetoricae Praecepta. Misericordia reprimitur; & iis, quibus inflammari diximus iram; & iis, quae de invidia dicenda supersunt. Quod si auditorum animos iam firmiter occupaverit misericordia, sensim, & quati aliud agendo , erit remittenda; quod semper observandum erit; cum vehemens aliquis affectus erit extinguendus. Praeterea misericordiam infirmabit orator p si rerum calamitate, qua quis premitur, dignum probet; si do-geat nulla miseratione dignum esse, qui judices ad mise-xieordiam deprecatur; si dicat iustum esse, ut malis male veniat, si ostendat se de eorum supplicio gaudere; si tandem efficiat, ut iudices , aut invideant bonis adversarii, aut de eiusdem malis laetentur , aut indignationem aliquam concipiant ob vitae pravitatem. Qui miseratione tanguntur, faciunt, quae sequuntur. In Iurorem, & insaniam vertuntur, eaque admittunt omnia, quae dolentis conveniunt; tristitiam vultu, Iacrymas oculis, gemitus ore praeseserunt, spiranti simi Ies t sunt tactis saepius deliquiis : corpore, & corporis indumentis squallidi sunt, &sordidi; infortunia repetunt, etsi ea ab aliis audiant, suis lacrymis, & suo dolore pastuntur et sensum praeferunt alieni doloris, ae profitentur; non minus aliorum infortuniis, quam suis, tangi , optantur accidisse sibi, ut saltem illorum aliis

quam partem cupiunt.

De Indignatione.

Tmisnatio, quae loeum habet in genere deliberativo,1 & iudiciali dolor es perceptus ob res secundas alterius, qui illa sortuna iudicetur indignus. Discrepat ab invidia, quae bona digni etiam hominis insectatur; &quemadmodum misericordia respicit malum ; se indignatio bonum respicit immerentis. Bona vero hoc lo- eo non intelliguntur, quae animi sunt, nec quae naturae; seu fortunae, ut sunt divitiae, opes, potentiae, hon res, amicorum copia, & hujusmodi.

166쪽

Rhetoricae Praecep a I43

Indignatio concitatur ; si vitae prioris sorditas , as

vilitas cum praesentis temporis opibus, ac potentia conferantur; si quam dicamus per vim appetere ea, quae illi minime competunt, ut abutatur iis ambitiose prodigus, in aleis, conviviis, & commessationibus; si eumdem insectamur , quia insolens , & improbus alicuius bona effusis largitionibus dissiparit, vel in profundum libidinum suarum gurgitem immerserit ; si inferiorem

doceamus, cum superiore contendere in eodem studio, vel honoris aemulatione; si divitias, si honores alicui praeter meritum contigisse adseramus; quod tamen cum distinctione agendum videtur, ut haec apud eos dicam

tur, qui sibi eadem mereri videantur; singula tamen apud singulos iuxta cujusque meritum. Sedatur indignatio, si cui indignantur ; cum dicas Virtute, ac rebus praeclare gestis bona sibi comparasse, non recens accepisse ; si probes ingeniosum, ac nobilem

nunquam degenerem animum habuisse , ac proinde naturam ei semper favisse ; si moneas iampridem bona illa possedisse, nec iis unquam ad scelera, vel in Reipublicae aliorumque perniciem abusum fuisse ; si doceas non arrogantem , & superbum in meliori fortuna se praebuisse, sed modestum, & communem, eumque de aliis magnifice, de se humiliter locutum fuisse. Indignatio describitur admodum libera, quae amplificet vitia, vel in malam partem virtutem detorqueat, nec sortem, sed temerarium, neque prudentem , sed ignarum eum dicat , in quem indignatur furens , rea mens, quae sibi interdum violentas afferat manus; ir religiosa , quae in coeleste numen obstrectetur; exprobrans, quae recenseat ea, quae recenseat ea, quae ab

ingrato facta sun r, & alterius improbitati cum aliqua eorum exageratione beneficia opponit. Denique indignationis effecta eadem pene sunt, quae in iracundia. De

167쪽

Ebetoritae Praecepta. 14

De Invidia.

I Nvidia, quae locum habet in genere iudiciali po

ti ssimum, est dolor de prospera forte, quae alicui μυ-pe pari evenerit, non quod, qui invidet, commodum ex eo percipiat; sed quod nollet eos, quibus invidet, bona illa possidere; quia suam putat immunui digni

tatem

Invidiam concitaveris; si doceas homini improbo vel citra laboris, ac periculorum aleam turpi quadam gratia contigisse bona, ut dignitates, opes, honorum titulos , quae ceteris non nisi summo discrimine cor sequi possunt , si dicas eum ob divitias , secundaminque sortunam ita insolescere, ut prae se alios arrogantius contemnat ; si commemores eum celeriter aut nullo labore, vel parvo sumptu consecutum fuisse, quod alii magnis sumptibus aut tarde, aut plane nunquam assequuntur; si ostendas alienae laudis aemulum , ambitiosum, multa molientem, nocentem, tum auditorum, tum aliorum gloriae, eumdemque dedecus ex aliena sortuna quaerere et si in auditorum animis

laudis imprimas studium, & ardorem gloriae retinendae; si proponas antiquae familiae decora, & ipsorum proprias virtutes , vulgique honorificam de iis mentionem ;&eontra, si vulgi recites honorificam mentionem ; de eo, in quem movere invidiam satagis; si exageres populi in illum animi voluntatem, & propensionem; si describas multitudinis voces, & praeconia , modo tamen laus illa superari facile possit, & impediri. Praeterea ad concitandam invidiam profuerit nosse mores eorum in quibus excitare volueris; quare eam concipere solent, pares loco, gente, cognitione, aetate, iciem

tia, dignitate, fortunis, qui denique pusillo sunt animo, ut opifices, foeminae, rustici. Reprimitur invidia capitibus contrariis, ac excitatur. Quare bouum minuas, cui invidetur .' merita illius osten

168쪽

Rhetoricae Praecepta. Ig

ostendas, qui illo potitur nullam laetam esse iniuriam demonstres, ac doceas illum fortunae bonis, atque honoribus, honeste , ac moderate uti e dicas non suis, sed aliorum commodis bona illa adhibere , quae invidiae sunt incitamenta; parta fuisse laboribus, ac miteriis; ad seras ingentis animi esse, sit magna in aliis quis spectet, nec virtuti, nec felicitati invideat ; aperias damna, quae invidiam sequuntur; ipsa etenim partim laedit eos, ad quos intenditur, dirius vero , a quibus procedit, quippe qui sua sine fine subiti nent supplicia.

Invidiae descriptio praeclara est apud Ovid. met. 2.fab. II. at eadem fere habentur apud Scaliger. in Append. Uirg. Ceterum saevit ipsa in parentem eiusque interiora in modum tineae depascitur: simulat gaudium :non vult videri invidere et tristatur , si invidiae nota . aificiatur e Unum expectat mali solatium , si cui invidet, ex alto praecipitem datum adverterit o Uirtuti inimica est e ostentat se magnifice, virtutisque suae praeco nobilis; alios facile contemnit 3 qua potest animi vocisque contentione rivalem suum insectatur & quantum potest veteras commendat , & extollit, ut. recentes deprimat, cum rivali eod. timida semper, & querulaveretur ne si quis honorem consequatur, gloriam suam

ille splendore suo obscuret; alienae felicitatis inimica est, in odium, & ultionem inflammatur, vitiorumquc

omnium radix est.

De .ssimulatione.

AD Mutatio est dolor ex aliena bona forte susceptus, non quod id alteri contigerit , sed quod nos illa

careamus. Differt ab invidia, quae si posset, aliqua ratione spoliaret bono, quod in alia persona animadvertit 2 ssimulatio autem fieri talis desiderat , qualis dicta persona est; &sic ex amore, & studio virtutis haec

oritur : Illa e contra ex malevolentia, & odio. Concitatur aemulatio majorum virtute egregie fa-

169쪽

rque Rhetoricae Praecepta. sis virorum, exemplis optimis coram delatis, alienis laudibus, gloriosis triumphis, & hujusmodi . Quae si

Contingant in civibus , in consanguineis , in amicis multo magis excitant, & accendunt. Testatur Cic. pro Flacco, ubi n. 27. ait: Qtiod maxime florere ingeneris sui gloria viderat , latidem patriae in libertatem viniucandam Prator adamarat. Uerum ut affectum hunc facilius concites, satagas oportet, ut cui concitabis, is arbitretur se virum magnum esse, multum posse, debere laudem suscipere, invitari a parentibus, a populis, ab amicis; ostendas eos , quos imitari debeat , bonis abundare, illis, quae laudabilia sunt; dicas laudem illam non esse mediocrem, eamque facile obtineri posse. Emulationem tolles siquem inducas ad laudis contemptum, utpote rei inanis; si qui ad imitandum propositi sunt nihil commendatione dignum habere dicas: dissimiles moribus esse, & vita ab eo, quod praestabamus , iisque inesse contraria virtutibus vitia , quas diximus aemulationem accendere ; si in rerum exte narum, fortunarum scilicet, & huiusmodi, despiciem etiam auditores tuos adducas, doceasque laudes, opes,& similia nihil habere commodi, nihil certi, nihil ju-

eundi.

Emulatio deseribitur iisdem characteribus, quibus invidia. Rursus, qui aemulatur magna sibi pollicetur;

eorumque quos aemulatur, imitator esse solet , dolet sibi praeripi laudem, vel nullam gloriae materiam, ac segetem relinqui; eo animo veram gloriam quaerit, ut mortem adire non recusetur intrepidus, dummodo illa

potiatur.

Affectus iste habet locum in omni genere , sed potissimum in epidictico .

De Pudore, seu Verecundia.

P Udor quidam dolor est , & animi perturbatio ex

malis, aut praesentibus, aut praeteritis, aut futuris a

170쪽

Rhetoricae Praecepra. 147ris, quae infamiam inferunt. Habet locum in genere dea liberativo, praesertim apud bonos, & prudentes , electisque ae liberalibus ingeniis praeditos. Pudorem coniscitabis si auditoribus tuis vel timiditatem objicias, vel longitudinem, & negligentiam, vel temeritatem , &impudentiam , vel ingrati animi labem , vel levitatem , & inconstantiam , vel contemptum , quo apud ceteros sunt, vel injustitiam , vel animi imbecillitatem, vel avaritiam, vel denique ea omnia, quae dedecus, & infamiam afferunt, quae honestati, bonisque moribus aversantur. Meum non est hoc loco diluendi pudoris monita tradere , ne ingenui pudoris ad lescentes in verecundiam, & impudentiam adducam :attamen quia honesti lineam praetergreditur interdum verecundia , cum scilicet rerum bonarum nos pudet, verecundiae modum aliquem adhibendum puto, reprimendosque eos, quos virtutem profiteri pudet, si quando rideantur a perditae vitae hominibus. Restingues igitur hunc malum pudorem, si a laudibus eorum exordiaris, in quibus affectum hunc reprimere satagis , si damna amplifices, quae ex hoc vitioso pudore nascuntur; si eorum utaris exemplis, quibus imbellis iste pudor obfuit ; si dicas remittendum in minimis hunc pudorem , ut promptissimus, cum sese aliquid dissicilius obtulerit; si denique moneas pudendum non esse, cum res gloriosa sustipiendast, in qua nihil adsit, vel turpitudinis, vel vitii. Pudor describitur demissis oculis, rubicunda facie, silenti ore , submissa oratione , & interdum imprecans sibi.

De Gratia.

GRatia duo significat, beneficii collationem gratis factam, & grati animi significationem, &

neficium redditum. Priore sensu ex mente Arili. graria est, per quam qui habet egenti gratis aliquid facere dis

SEARCH

MENU NAVIGATION