장음표시 사용
171쪽
1 8 Rhetoricae Praecepta. eitur, non pro aliquo inde accepto, neque ut sibi quidquam, sed ut alteri comparetur. Quid sit gratia secundo modo accepta patet ex superius dictis. Affectus iste usuvenit in genere deliberativo , ut aliquid alteri impetretur tamquam illi debitum ex prioribus beneficiis, quae in auditores, seu Rempublicam contulerint; tum in genere demonstrativo, cum illis habendae sunt gratiae, qui de nobis, vel de nostris, velfe Republiea b nemeriti sunt. Conciliatur gratia in utroque sensu , ex indigentia accipientis, ex ipsa rei urgentis , & temporis conditione, ex modo, ex loco, & fine, ex dantis denique persona; si primus; si solus; si cum paucis, si magna quis auctoritate praeditus sit. Removetur; si probes eum, qui beneficium confert in alterum, privatum eommodum non illius utilitatem spectare; si collatum esse fortuito, si non utile esse,
ait perniciosum ; si non datum, sed redditum , si rei utilis, & abiectae, si idem, vel majus concessum suisse inimicis.
HActenus , quae ad triumphum comant eloquentiam, ex iis, quae dicta sunt, instruximus. Restat modo, ut triumphali pompa egressurae accommodemus Ornatum, venustamque regiis indumentis suis educamus in lucem. Hoc vobis facile continge , si quae de oratorio sermone instituemus praecepta , attentione percipiatis, ad praxim ea mox relaturi.
172쪽
INgeniosissimum opus humanae mentis oratio, definitur a Tullio rerum sermo , atque contentis. Ex quo patet discrimen inter familiarem sermonem, & rhetoricam orationem ; ille etenim genus dicendi est vulta arte politum ; haec vero in graviori quadam contentione positum de schola tersum producitur.
CUM du bus potissimum rebus persuadeat orator, fide scilicet, & motu, ex istis colligendae sunt
orationis partes; eae quippe, vel ad motum pertinent, vel ad fidem , vel ad utrumque : Quia vero duplex est motus, levior alter, qui gratiam conciliat; gravior alter, qui animos flectit; ex primo nascitur exoris dium, cuius est auditorem conciliare; ex altero peroratio, cuius est, flectere ; eadem ratione fidem conciliatur; vel rem exponendo, quod est narrationis; vel probando, quod est confirmationis. Quatuor igitur orationis partes adsignantur. Exordium scilicet, narratio; confirmatio, peroratio, quibus ab aliquibus additur confutatio, quae cum confirmationi suta liciatur , eam inter partes Oritionis enumerare nori placuit.
P Rincipium orationis ducta a textoribus metason,
Exordium rhetores nominarunt. ΙDefinitur autem aditus quidam in oratione , quo animux
auditoris praeparatur ad audiendum , & triplex est , e Sabrupto, proemium, & insinuatio
173쪽
EXordium ex abrupto est oratio , quae cum calore prelata flarim, σ sne ulla prolusione anι-S auditorum asscit . Hoc exordiorum genus prudentiam, & dignitatem requirit; dignitas oritur ex figuris, & motibus prudentia diligenter perpendit, quae paci tempore, & loco seligere ad dicendum expediat. Quia vero hujusmodi exordia motum statim facere debent, per eas figuras, quae ad illum concitandum idoneae sunt , potntimum auspicanda videntur ; quare in ipso dicendi praeludio invadendi sunt auditorum animi pro ratione rerum, temporum, & locorum vel per libertatem dicendi, vel per deprecationem, vel per imprecationem, Vel
per expostulat onem , vel per conquaestionem antecedentium, seu consequentium, vel per emphasim , vel per commiserationem, ex dolore, vel per motum laetitiae repentinum cum exclamatione , & hujusmodi. Huius generis exordium habet Cic. prima in Cat. Quo-psque tandem abutere Cat. patientia noUira λ &c.
P Roaemium, quod & exordium legitimum appellamus , es oratio , qua aptis rationibus auditorum animos conciliare sudet. Pro hisce exordiis plura sunt consideranda; unde sellicet illorum ducatur materia
quibus figuris ornari possint; qui motus in iis dominentur ζ quae munera, quae virtutes eorum sint, &quae vitia.
i. Materia sumi potest ab opinione, & sensu auditorum; cum praegustatis eorum sensibus inde dicendi capit orator initium : hac tamen ratione, ut si causae noceat auditorum opinio, eam studeat evellere, si faveat 3
174쪽
Rhetoricae Praecepta. Istfaveat, eadem utatur ad conciliandam vel sibi bene. volentiam ; vel odium . Quis e. g. dissuadet pacem Romanis , eosque ad bellum hortatur ex opinione, quam habet eos bellica laude delectari , orationem suam exordiri poterit , attollendo eorum bellicam virtutem , invictique animi robur sim autem , ut accidit in accusationibus , sentiat orator se in suspicionem venire potuisse , aut odii, aut avaritiae, aut invidiae; tunc exordium auspicaturus satagat, ut i iis vitibus ex auditorum mentibus hanc deleat opi
et. A divisione, cum ex innumeris, aut commendatione dignis, aut vituperatione, quae dicenda Occurrunt, unum aliquod e numero illorum eligitur . Quis e. g. herois alicujus panegirim intexendam aggreditur ; ha bet plures commemorandas virtutes s laudet primo animi candorem, addatque hunc non esse ampliorem laudem, quae illum deceat; sic de aliis singulis dicat, quas velit rejicere; diversa tamen methodo , & ratione, & tandem eam proponat quae basim orationis instituata 3. Ex abundanti, cum affirmat orator tam copiosam esse sibi ad dicendum materiam , ut necesse habeat praeterire multa, quo liberius possit aliquibus in
Huiusmodi exordiis, quae multum domestica solent esse tyronibus, cavete vos ne saepius utamini; ut enim grata admodum accidunt, si semel fiant; ita nihil auribus iniucundius si saepius audiantur. 4. Ab adjunctis , cum initium dicendi sumitur aut ex ipsa oratoris persona, aut ex iudicum , auditorumque commendatione, aut ex adversantium oratione, aut ex occasione aliqua loci, temporis, aut eventus cuiusdam.
Pulcherrimum est & laudandum semper hoc exordiorum genus, in quo nedum ingeniosum se praebet auditoribus orator, sed administrationem quandam in illis cxcitat, & voluptatem. s. A quaestione insigni, cum in limine orationis du--. in Κ 4 bium
175쪽
isa Rbetoricae Praecepta. bium aliquod proponimus, & luis utramque partem
rationibus confirmamus , tandem sententiam nostram aperimus auditoribus. 6. A contrario , cum orator probandum suscipit sententiam contrariam alteri, quae materiam & argumentum totius orationis continet. Exordium hoc potissimum usu venit, ubi ab oratore refraenanda est immodica aliqua auditorum cupiditas ,' tunc etenim in
primo aditu non debet se statim opponere illorum aD sectibus, sed iis quasi oblequi, ut minus molestam rein pulsam efficiat; locum habet in orationibus quae pompam praeseserunt, & dignitatem. Haec est prisca exordiendi methodus , quae materiam sumit ex ipsis causae intrinsecis; methodus equidem tantum laudanda, quantum illa improbanda, quae tamen recentibus quibusdam placet, quibus in deliciis
est, materiam abri Dere ex extrinsecis; quia non invenusta accidere solent, quae habent materiam externam,
. Sumitur a similitudine, a dissimilitudine, a consuetudine, ab historia, ab apophlegmate. ab inaudito supplicio , ab amigmate, ab iudicio, ab exemplo, a fabula, ab effatu insigni, a fictione, ab omnibus denique
locis oratoriis. Figurae, quae exordiis conveniunt , eae praecipue
sunt : Dubitatio, hypoti posis, occupatio, licentia, di-tiributio , anthi te sis, suspensio, apostrophe. Quantum ad motum duo in exordiis neeessaria sunt, ut oratio, & pathetica sit, & morata. Pathetica erit, si pro ratione causae in auditorum animis vel odii, vel benevolentiae, vel laetitiae, vel doloris, vel spei, vel indignationis, vel voluptatis motum in- generet. Morata erit, si mores dicentis exprimat ; si
scilicet pietatis studium; si amorem in patriam; si iustitiam , &arquitatem; si grati animi significationem, si studium pacis, & concordiar, si liberalitatem, si sollect-tudinem, & metum; si humanitatem,& amorem in doctos; s ossicii expressionem; si fortitudinem, si modestiam.
176쪽
Rbetoricae Praecepta. Is 3 Ad moratam orationem spectat , ut moderatus Orator sit , quum reprehensiones aliorum ab ipso sunt adhibendae; ut enim laus amicitiae motivum , sic reprehensio inimicitiae est, ergo iusta commotio, & gravior transferenda est vel in leges, & instituta Reipublicae, vel in adversarium. Vide Cicer. excusantem vehementiam suam in Clodium, culpa in eius imprudentiam translata num. I. Idem iacit in Verr. I. n. IS.
Demonstret item juitam esse suam iracundiam , sicuti de se ipse Cic. pro Sext. n. q. & 37. pro Quinctio. iΡraemuniat se, ne ardentius, quam par est, videatur irasci & reddat rationem, cur insectetur, quod dictus Tull. facit in Philipp. a. n. I 6. Praemittat laudem, suspicionem odii eripiat, & hoc habes apud eumdem pro Leg. Man. n. 5o. Profiteatur benevolentiam, &studium, ceu cit. pro Flacco n. q. Haec & alia his similia adhibebit, ne frustranea sit reprehensio, & sibi
malevolentiam capiet magi S, quam amorem.
Advertite haec locum habere non in exordiis solum, sed etiam in ipso orationis decursu , antequam in adversarium se invehat orator. Exordii virtutes quinque enumerantur. Prima , est , ut oratio exquisito artificio sit elaborata , splendoremque praeseserat , docente Cic. acuta fit, accurara , illuminata verbis , o instructa sen
a. Ut ex iis, de quibus agitur, petatur exordium. 3. Ut sit connexum cum sequentibus habeatur quasi semina quaedam argumentorum, quae sumus in reliquo sermone allaturi. 4. Ut aptum, hoc est, neque nimis breve, neque nimis longum, sed cum tota oratione consentiens. 3. Ut clarum, & aptum habeat principium. Exordii vitia 7. recenseri solent. I. Vitiosum erit, si vulgare, quod pluribus caussis accomodari possit. a. Si commune, quod non minus in unam , quam in alteram partem caussae convenire possit.
177쪽
3. Si commutabile , quod ab adversario leviter
immutatum, ex parte contraria dici possit. 4. Si longum, quod pluribus verbis, aut sententiis, quam opus sit, producatur. s. Si translatum, quod aliud conficiat, quam causae genus postulat , ut si docilem auditorem reddat, eum est paranda benevolentia; vel prooemium adhibeamus, cum insinuatione opus sit. 6. Cum contra praecepta quod nihil eorum efficiat, de quibus praecepta sunt. 7. Si separatum, quod non ex ipsa causa ducatur
nec sit cum reliqua oratione connexum s his omnibus oceurrere potest orator, si ob oculos habeat, quae superius dedimus monita de exordiorum materia. Restat hoc loco monendum , ut orator ipse non tantum verbis, sed vultu, &gestu verecundiam praese- ferat r ut parce , & verecunde loquatur de se, &suis, aliorumque factis indulgeat potius, quam obtree et,& nil minus arduum polliceatur : in nullum feratur vehementius e verba non luxurient non sint affectata, sed modeste florida ; splendor denique in omnibus sit. Tria sunt munera exordii, attentum auditorem facere, docilem, & benevolum. r. Attentio conciliatur primo proposita rei magnitudine . a. Profiteatur orator , se nolle attentionem postulare . Satis effecturum rebus ipsis , ut attente audiant sq. Intendat pericula , quae ex attentione neglecta oriri possunt.
4. Enumeratione rerum, & consequentium.
s. Divisione, & distributione, amplaque dicendorum
promissione. 6. Insigni commendatione rei, de qua agitur. 7. Collatione rerum dicendarum cum jam dictis, has illis proponendo. 8. Dubitatione, quasi nesciamus, quomodo res appel
178쪽
Rbetoricae Praecopis. IIII arula sit ; ideoque eam auditoribus judicandam permittatur. 9. Clara probationis pollicitatione, poenam aliquam sibi imponens, nisi liquido rem demonstret, & contra si id assequatur muneris aliquid postulet.
IO. Deprecatione, ut attendant.
Quia vero , quae de attentione diximus , & quae de docilitate dieemus, non ad exordia tantum, sed ad reliquam etiam pertinent orationem; oratoris enim est haec tria saepius inter dicendum conciliare, meminerit rite in ipso orationis cursu auditorem fatigatum recrean dum elle; quod id praeliare poterit , vel aperte postulata attentione, vel aliqua re iucundiore inserta. Ad conciliandam docilitatem primo brevitatem prin
mittat orator, eamque .servet.
a. Se de brevitate jactet, multa contrahens, &con' cidens, pleraque praetermittens. 3. Dolens poenitentiam ostendat, si paulo diutius in argumento quopiam versatus fuerit. q. Curet, ut non modo, quam ordinatissime totam degerat orationis oeconomiam , sed di rem commode partiatur, quod fiat, vel per expositionem , vel per numerationem, quae trium partium numero ad summum debet includi. 3. Si res gravior sit, utatur enumeratione , eaque
perbrevi, clara , simplici , & sine verborum involucris. In defensionibus vero si pio postionem non possit, saltem enumerationem faciat, singulaque adversa rii crimina diluenda suscipiat. Ut benevolentiam captet orator primo instituti sui rationes, & caulas leviter exponat, & simul a se temeritatis , & impudentiae, & cupiditatis suspiciones quantum potest, removeat, dicatque ad dicendum moveri, vel amore patriae, vel amicorum petitione, vel ex officio , publicisque rationibus , vel utilitatis publicae
a. Adversariorum crudelitatem , & impudentiam , nequitiam, & avaritiae sordes recensear: illos in invidiam, & odium vocet, eosque improbitate, iniustitia,
179쪽
iues Rhetoricae Praecepta . . superbia, mendaciis, ceterisque vitiis enumeratis, Oinponatque tandem nimiam eorum gratiam, & auctoritatem &c. 3. Judicum, & auditorum commemoret merita in
se, sapientiam commendet, iustitiam , fidem , integritatem , clementiam , fortitudinem , ceterasque illorum virtutes : dicat quanti apud se sint, desiderium suum apud eos dicendi ob illorum praestantiam, aliamve ob causam declaret; si severioris fuerint naturae, severit rem induat ; si jucundi , ac remissi , iucunditatem commendet; si pro honestis agat, iudicum augeat dignitatem ; si pro humilibus iustitiam , si pro infelici-hus misericordiam; si in reos severitatem &e. q. Rerum gravitatem demonii ret, causam suam laudet, & quoad fieri potest, ordiatur a circumstantiis.
SIquae forte Oratori causa obveniat, quae minus grata auditoribus sit , ea occasione illi insinuatione opus est. Haec definitur a Tullio oratio dissimulatione quadam , o circuitione obscure subiens auditoris animum . Causae itaque a quibus esse solet alienus auditoris animus, admirabiles sunt, incredibiles, & absurdae, humiles, dubiae, obscurae, & quae tales sunt, quae audientium animos offendant. Si Causa admirabilis sit, incredibilis , vel absurda , eamque ob causam auditor vehementer alienatus sit , sese in ejus animum sensim , & occulae orator insinuet; quis e. g. paupertatem , exilium , aut mortem commendat: ille polliceri debet se probaturum inesse in iis plus commodi, quam incommodi , honoris , quam dedecoris, utilitatis quam detrimenti, delectationis , quam laboris, quae quidem quia absurda videntur, &incredibilia , in hisce Orator insinuatione opus habet. Si humilis adeo sit, ut dubitari non possit , proderit rem fateri, non mira polliceri; curabit tamen O
180쪽
Rbetoricae Praecepta. Is Irator, ut causam suam elevet , proponatque auditoribus in ea praestantius quidquam consderandum . Af- sumit ille minusculum animal quoddam laudibus com mendandum y fateatur vilem esse rem propositam; dicat se non id facere, ut auditorum patientia, in rei nullius momenti contemplatione, abutatur; sed ut ad sublimia mentes suas erigat , ad meditationem nempe divinae sapientiae, quae ut in omnibus rebus, non minus in pusillarum opificio, mirum in modum collucet.
Si dubia, omittenda est, quantum ad illam partem, quae oratori prodesse non potest. Si obscura, & ad cognoscendum difficilis , iucunditatem inserat Orator, humanitatem adjungat, fabulam, aut narratiooem lepidam immisceat. Si turpis, quae offensionem contrahat, pro homine, in quo offenditur , alium qui diligatur , interponat , aut pro re rem, & ab eo, quod odit, ad id, quod diligit, auditoris animum traducat. Ab iis, quae obsunt ad ea, quae prosunt, confugiat, ut si causa sit improba , de periona loquatur , cujus merita recenseat ; si
persona noceat, ad causam confugiat. Denique ex iudicum , vel auditorum persona invidiam omnem, quae ex causa persona que nostra nascatur, extinguere pos
Si iam persuasus fuerit auditor, ab alio , vel aliter constitutum habeat apud se ab eo, quod disputandum est, insinuatio fieri debet a meritis auditorum in nos cum grandi illorum amplificatione , vel ab iis , quae
agimus ipsi. Si quae ab Oratore dicentur, vel a re, Vela tempore aliena in iis, etiam insinuatione opus est; quae quidem accidet oratori opportuna, sive excusationem afferat, sive culpam in adversarium refundat, sive moderationem, ordinemque polliceatur. De