장음표시 사용
191쪽
Rbetoricae Praecepta. vatur; si per partes ediscatur oratio; si delicatis he his vescamur , si optima ciborum digestio ; si cibi , potusque parsimonia, & a crapulis abstinentia conse
Quae est ab arte parum prodest, ni suam vim accipiat a natura . Adjuvatur tamen quibusdam imaginubus, quibus reminiscentia excitatur; quare proderit singulas periodos singulis a capite inscriptis numeris apponere, rursus quae pars orationis e. R. de navigatione, ea con notari poterit anchora ; quae de bello armis; quae de re rustica, ligone, & sic de aliis; tamdem proderit, nullo affectu vehementiori concitari, &cogitationum multitudine minimi distrahi.
PRonunciatio inter orationis partes ordine postrema, sed prima potestate , oratoriae artis totius omnem in se continet vim ; omnis enim oratio la guet, evanescit, emoritur, nisi eam actio animet varietate vocis, motu corporis, mutatione vultus. Idcirco nemo inter oratores summos adscribendus , qui voce insuavi, & immoderato gestu oculos auditorum,& aures male afficiat . Patet igitur bonae pronunciationis esse, vocem moderari & gestum. Uocis duplex est proprietas, quantitas, & qualitas, e quibus tum vitia, tum virtutes illius eveniunt.
Vitiosa igitur erit vox primo si sit pusilla , qualis est eorum, qui pipi re magis, quam loqui videntur.
192쪽
Rhetoricae Praecepta. I 69pta, quae imparibus spatiis , & sonis dilaniat orati
nem; si aenea, quae vehementi velut aeris tinnitu, ferit aures; si acuta, quae sonantius quam par est, easdem
Vox suas habebit virtutes. T. Si erit alta, quae firmis sparsa lateribus aures impleat plenissime. a. Si e celsa, quae & plenius audiatur , & durabilis sit. 3. Si clara, quae elare personet. . Si praegrandis, quae admixta suavitati laudatissima est.
3. Si suavis , flexibilis, culta, rotunda, tractabilis, volubilis, dulcis, canora, & plena.
Advertite vocem accommodandam esse rei, de qua agitur; sicuti enim non convenit in frigidis exclamare; ita ridiculum foret in gravibus languescere . Proferatur per pulsa animi motu , ut ex perpulsis fidibus profertur sonus. Laetitia lenem, hilarem, tenuem pinsulat vocem; metus demissam , abjectam , timeta dam, exhilantem, commiseratione plenam, flebilem, interruptam, ira acutam, incitatam, incidentem; meestitia gravem, & sono depressam ; & demum tot fiant Vocis mutationes quot erunt animi affectiones. Illud insuper universis praecipitur , quod depressa vox adhibeatur in exordiis ; ita tamen ut possit audiri, necnon verecunda, temperata, venusta, & lenis. In narratione aliquanto elatior, & quodammodo familiari sermoni proxima sit. In expositione validiorum argumentorum vehementior, acrior, & levior, & iu
ta naturam rei nunc attollatur , nunc deprimatur , nunc arrideat, nunc abhorreat. In conclusione attenuata sit , & aequali sono probata ,.si hortamur, si conquerimur depressa, & distincta crebris intervallis:
si enumeramus, quadam incitatione gravis. Gestus , quem mutam eloquentiam appellavit Tullius, tanti est ut moderetur, ut quoniam per illum animi sensus dignoscuntur , satis inepta se gereret , qui iis s
193쪽
iis, quae profert, gestum non accomodaret. De eo multa praecipiuntur; en vobis magis necessaria.
i. Uitandae sunt leves, & historicae gesticulationes, quae singulis verbis gestum efformant quam Orator meminerit, is saltatorem non esse, & ad sensum
magis, quam ad verba gestum accommodet. a. Componendus est vultus decenti compositione , ita ut recta sit facies, non detorqueantur, non momdeantur labia, non corrugentur nares, non immodicus
hiatus distendat rictum, non supinus sit vultus , non deiecti in terram oculi, non inclinata cervix, non ela ta, aut depressa supercilia , non rigidi, non extenti, non languidi, non torpentes, non lascivi, non mobiles, non poscentes , pollicentesque aliquid oeuli esse debebunt . . Pectus ad ventrem proiicere indecorum est, variare supra modum extando, deforme , quibus, si m
4. Vultus Sententiarum sensum praejudicare debet ;quare cum ridentibus rideat, cum tristibus maereat, cum iratis iretur. s. oculi, caput, facies tali gestu conformentur, ut sensum exprimant ; brachium , & manus actionis potiorem partem sibi vindicant, habentque plures signifieationes et brachium tamen tanquam telum adhibetur in contentione potissimum, in narratione non nimium, sed cum decore movetur.
6. Manus hinc inde extentae disponantur intra suggestum, dextra incipiat motum a medio pectore, tendatque in latum dexterum mediocri distantia, aliquando recto, alias flexuoso ductu, prout membrum uno, aut pluribus constabit incisis ; gestus enim uti cum voce inchoandus, ita protrahendus ad finem vocis,& sensus. . Si periodus constabit tribus, vel quatuor membris, secundum, vel tertium oceupet sinistra, quae cum dextera ultimam, totamque claudat sententiam, iterum
que deponenda manus hinc inde intra suggesti limbum
194쪽
Rhetoricae praecepta. 17 Ibum, ubi orationis calor percrebuerit, gestus etiam citatior sit, adhibeatque eos modos, & motus, quos ipse impetus requirit. Liberi homines, ut Matronae, senes, juvenes, milites, gravitatem praeseserre debent in incelsu, & verbis; homines illiberales, ut parasiti, ancillae&c. citatius se movent. Vestis debet esse talis, qualem exigit locus , & persona eniteat urbano cultu, sed respuat urbanam mollitiem.
De tribus Causarum generibu S.
CU M orationum tria sint genera , aliae enim ad
pompam magis, quam ad pugnam aptae sunt, aliae refellunt, vel approbant, excitant, vel retra hunt ἱ aliae tandem, vel ad reos damnandos , vel ad innocentes tuendos collimatur ; hinc nascitur triplex causarum genus, & cum ad demonstrativum primae, ad deliberativum secundae, ad iudiciale spectent postremae, manifestum est ex causarum generibus aliud esse demonstrativum, deliberativum aliud, aliud iudiciale. Demonstrativum usuuenit oratori ad laudandos bonos,& improbos vituperandos; deliberativum in consuli tione posteri temporis r Iudiciale in discepta ne praeteritorum. In singulis igitur causarum generibus singularum rationum monita sunt nobis in hoe postremo nostrae facultatis libro afferenda, quae ut recto ordine Procedant, agimus primo
OUoniam demonstrativum genus ad laudem , &yituperium diffunditur, perspicuum est materiam illius esse virtutem, & vitium, ceteraque, quae
195쪽
I a Rhetoricae Praecepta. eum illis conjuncta sunt; haec etenim laudari possunt,
ac vituperari. Rerum igitur, quae in vituperationem, ac laudationem venire possunt, duplex est species; altera complectitur res altera rerum attributa. Qua propter non Deum tantum, & hominem, sed animantia quoque, & res inanimes, earumque attributa omnia, quae rerum proprietates vocamus , convenit laudare; ad eum profecto finem, ut per delectationem virtutiς commendatio , ac vitii detestatio , quae in auditorum
animis honestatis amorem, & odium turpitudinis infigat , altius erumpat. In personis tria laudantur, animi bona , corporis;
Fortunae bona conditionem complectuntur& facultatem Conditio genus comprehendit; vel infame, tum propter scelus aliquod grave, tum propter conditionem abiectam; vel illustre maiorum virtutibus, & nobilitatis insignibus, quae cum ab aliis ornamentis petatur, ideo nativitatis modus, & tempus, nomen, & educatio, ceteraque ejusmω- di huc sunt revocanda. Facultates divitias continent, honorum gradus, & nominis aestimationem. Inter bona corporis forma numeratur, robur, Valetudo, sexus , quibus accedunt & facta , quae licet a corpore simul, & animo pendeant, conjunguntur tamen cum honis corporis. Animi bona, partim respiciunt voluntatem, partim rationem. In voluntate virtutes sitae sunt, in ratione
aditus ad virtutem, cognitio scilicet , & actio : C gnitio prudentiam domesticani, & civilem complectitur primo; secundo rerum divinarum, & humanarum sciemtiam, ut Theologiam, Philolophiam, Eloquentiam,&eeteras liberales disciplinas, & haec dicitur Sapiennia e actio virtutes comprehendit, continentiam rerum
absentium, abstinentiam praesentium, liberalitatem, &animi cellatudinem, in periculis injuriisque tolerandis fortitudinem contra venientia , constantiam ad pra sentia, patientiam in obitis malis, iustitiam, religionem erga Deum, & superos, pietatem erga parentes, fi
196쪽
Rsetoricae Praecepta. 373dem in rebus creditis , lenitatem in animadvertendo cum moderatione ; quae singula animi bona , si iam habitus evaserint, non in voluntate, sed in ratione reponenda videntur.
Haec sunt quae laudi materiam suggerunt, quibus sim gulis bonis si singula mala, & virtutibus vitia opponatis, & quot inde ad laudem, tot ad vituperationem fontes habebitis; de quibus in utramque partem moX singillatim loquemur.
I E a fortunae bonis ducitur laus , e conditio ne, ut diximus, petitur; sed inde ex multiplici fonte, &
que civitatum Princeps : si celebris propter insignem albquam virtutem : si insignis plurimis illustribus viris, honoribus, Divis, Principibus, quos tulerit divinis conditoribus, quos habuerit : si optime ab optimis administretur e si fertilis solo amaena loco, commoda situ, felix coeli,&poli elementia: si moenibus; templis foris, sedibus praeclara : si legibus, armis, moribus insignis. Uerum si patria ignobilis sit, doceat Orator parum ad gloriae decus pa trium solum conferre, monstretque illustratam magis virtutibus illius, quem laudat, quam illustrari ipse potuerit, si ex nobili solo natalem suum duxisset.
aut morum imitatione, & disciplina, & vitae dignitas,& honesti ratio, quaedamque illorum similitudo, a pDrentibus creditur dimanare &c.
moribus conjuncta; si multis honoribus, & dignitatis hus illustrata; si heroicis facinoribus aucta ; si liberalium artium disciplina exculta, quae quidem plurimum ad laudem conferunt, vel eommunia snt totius familiae, vel particularia illius, quem laudamus. Verum nobi-
197쪽
r 4 Rhetoricae Praecepta. nobilitas ipsa per se laudanda est; vel quod ea solum
sne adiumento virtutum Principem hominem faciat,
di dignum imperio; vel quod nutricula sit, & parens
. A nativitate, in qua consideratur primo tempus illius, dies scilicet, mensis, annus, saeculum ; an i fausti; an felices : an eo tempore natus fit vir aliquis illustris. Secundus modus nativitatis, ut si beatus, &salutaris alicui fuerit ille natalis. Tertius praecedentia nativitatem , ut fi ipsam miranda quaedam praecesserint, qualia sunt divina oracula , somnia , portenta. Quartus quae infantem ipsum attingunt, ut illud, quod dicitur de Zoroaste , qui vix natus solutus in risum est, & aliud de Platone , cuius in ore infantis apes mellificarunt. 3. ordo nativitatis, ut si prior natu egressus in i cem fuerit.
6. A nomine, quod assumi potest ad laudem; vel quia ex aliqua causa, ob virtute nimirum, delatum alicui sit; vel quia significatione sua, vel omine fausto Hominem excitet ad aliquod obeundum; vel quia ab illustri albquo viro exceptum sit.
7. Ab educatione, ut primo squis educatus dieatura propriis parentibus in sinu castae matris, & in opi-hus clarissimorum virorum; secundo si enutritus inter bonos, & longe ab improborum consertio ς si a b nis , & magni nominis praeceptoribus instructus, ita ut ipsis puerilibus ludis ad sanctitatem, scientias k & liaberales disciplinas fuerit enutritus. Quae sumitur laus a facultatibus, illa dueitur primo ab opibus, & divitiis; secundo si eum virtute coniunctae lint, nec divitem hominem ab illius tramite revocent; tertio si ad liberalitatem , & munificentiam homini sint incitamentum , quarto si liberalium a tium adiunctam habeant cognitionem; si non ambitae
cum non habitae, spretae cum concessie, neglectae cum
a. Ab honoribus; primo si dignitatis gradum, quem
198쪽
habet, ab eo obtinuerit, qui dignos tantum promovere solitus sit ; secundo si dignitatem concessam virtuti-hus suis meritus sit, aut aliis honorum gradibus ad illius falligium evaserit; tertio si non ambitiosus in petendis honoribus fuerit, imo dignitatem oblatam coactus admiserit quarto si ob honores acceptos insolens factus non sit , sed humilitate , ac modestia majest tem temperet. 5. Si ut dignitate, ita exemplo, ceteros p stet.
3. Α felicitate, seu ridenti fortuna; primo si tam facile , quam celeriter, quae voluerit , consequatur; si hostes vicisse, vidisse fuit; si urbes eodem tempore obsidione intercludat, & labefactatione recludat; secum do si non tantum multa requirat, sed etiam placide Iotiatur; tertio si adeo selix sit, ac fortunatus, ut re i quis etiam felicitatem imprtiatur; quarto si res secundae animum ejus, & mores non mutaverint ad iactantiam, sed certe in melius ad modestiam ς quinto in singulari quadam, ac divina felicitate ita felix extiterit, ut numen aliquod divinum esse videatur, si in bellis adfuerit, &alacritatem , animosque solito maiores addiderit militibus, qui non ad pugnam, sed ad victoriam, cum in aciem descenderint, duci videbantur. Si fortuna inimica fuerit, & adversa; vel dicatur
communus omnibus esse sinistros eventus, neque a qu
quam evadi posse; vel inde amplioris laudis petatur occasio; vel quod infortunium illud fortunatum fuerit; vel quod casus ille acciderit, eum nemo esset, qui i centem respiceret; vel quod fortiter patienterque adversa tulerit fortuna; vel quod post lapsum ad alti
res honorum gradus ascenderit.
LAUS a bonis corporis pluribus e sontibus manat; & quidem r. Α pulchritudine; primo quod humanorum honorum illustrissimum, & iucundissimum tam Diis, quam ho
199쪽
minibus sit, si habeat potissimum venustatem, & gravitatem ; terrorem, & hilaritatem ; confusaque in homine sit cum iucundo, & sero vultus aspectu . Secundo quod sit indicium pulchrioris animi. Tertio quod argumentum & comes virtutis. Quarto quod divinita- tis indicium. Quinto quod regium sit Ornamentum, pulchrosque homines dignos faciat imperio. a. A robore seu corporis viribus primo quod viri magni nominis, hujus virtutis gloriam , & formam ambitiosius affectarint; secundo quod haec virtus dic tur homines imperio dignos efficere ; quodque variae nationes, ut fuerunt Medi, principatus dignitatem non aliis deserebant, nisi iis , qui proceritate corporis ceteris praeminebant; tertio quod variis praemiis olim donari solerent fortes homines, ac robusti; quarto si cum animi sortitudine conjungantur corporis vires ; si non arroganter glorietur ob virium sortitudinem , sed potius acceptum Deo referat quidquid selieiter gesserit, qui virium robore pollet, ampliore laude dignus evadit. 3. Ab aetate primo si honestis ducatur affectibus; secundo si matura quadam virtute praeoccupata aetas illast, & a vitiis immunis, & integra ; tertio si virtutis, quam aetatis cursus fuerit celerior, ut si quis probasus fuerit aevi quidem immaturus adolescens, sed maturus imperio; quarto si a prima aetate ad virilem usque ita se gesserit aliquis, ut nihil unquam in vita expetendum putarit, nisi quod esset cum laude , & cum dignitate conjunctum, Diis proximus ille erit putandus; sin autem iis obnoxius fuerit, in quae aetas illa prolabi solet, excusari iste merito poterit , quod non ex animo, sed ex naturae blandientis impetu ea veniant delicta.
equitatione; secundo a venatione; tertio ab exercitatione campestri, tum quod in adolescentibus sunt suturae virtutis indicia ; tum quod in Regibus, ac Prinei pibus sunt honesta maiorum rerum argumenta bellica pacis ellercitia.
200쪽
Rhetoricae Praecepta. ITI . Ab honestis animi studiis; primo si doctus sit, &αbunde liberaliter disciplinis instructus; si erga easdem
disciplinas, & litteratos homines optime arichus; tum quod ipsa virtus, & morum honestas longe nobilior, illustriorque putetur, si litteris coniuncta fuerit; tum quod docti homines a vitiis alienis creduntur, & virtutibus instructi, prudentia praecipue, & rerum providentia, quas litterae plurimum iuvant , necnon modestia, mansuetudine, ac temperantia , ad quas studia nos impellunt ; tum quod Scientia instrumentum est ad magnas res, tum quod magnos facit homines, &ad magna idoneos.
TOT sunt ab animi bonis laudis fontes , quot
sunt virtutes, inter quas commendatur.
tum privatis reperiri debet, habetque plures administras, memoriam nempe, & cognitionem rerum praeteritarum , intelligentiam praesentium, docilitatem , seu notitiam ex institutione comparatam, solertiam, &sagacitatem inveniendo, & coniiciendo, rationem, quae argumentatione, & ratiocinatione concluditur; providentiam , idest rerum dispositionem idonearum ad finem consequendum , circumspectionem , attentionem scilicet ad circumstantias rerum, eautionem , hoc est monitionem mentis quamdam adversus ea , quae sese objiciunt impedimenta. Commendabitur igitur ex hoe capite vir prudens. I. Quod ejus animus ac si aliquod oraculum , aut mentem aliquam divinam habeat, quaecumque videat, prospiciat, perficiat.