장음표시 사용
281쪽
gna, addita .ove abita la virtu; Iavirili adunque u si deve preserire ovunque, edin qualsivoglia cosa Et vero, si consulatur sapientum opinio, sta- tim patebit nihil esse pulchrius quam inimicis
ignoscere, cum ulcisci possis; injurias autem sanguine eluere, turpe et harbarum esse. Si quis ergo duellum recusaverit, nihil omnino deperdet, Disi in mente quorumdam . satuorum; at sane indecorum et imbecille est eorum opinione mO-
Quaest. Quomodo debet homo ad persectionem
Res . Ut homo tendat ad persectionem, ideoque ad finem ultimum, quaedam tum relate ad intellectum, tum relate ad voluntatem, tum re late ad corpus ipsi incumbunt officia. x. Debet intellectum suum colere, et mentem suam iis imbuere disciplinis quae necessariae Sunt ad pie honesteque vivendum . Principia morum et religionis ignorare omnino turpissimum esset, et ex ea ignorantia nascerentur plurima et gravissima mala . Si autem adhuc tener animus iis imbuatur, optimos laudem effectus sperare licebit; etiam in maturiori aetate reviviscent, juxta id Horatii: , , quo semel est imbuta recens, Serva , , bit odorem testa diu ,, . Quaedam sunt etiam aliae cognitiones diversis hominum conditionibus accomodatae; iis etiam operam dare debemus..At omnino cavendum est a pravis opinionibus quae mores corrumpunt, et rationis rectitudinem adulterant. Nec etiam ultra modum nos scientiis applicare debemus; plus scire oelle quam Satis est, inquit Seneca, intemeerantia est. a.' Cum voluntas ad bonum prosequendum malumque fugiendum destinata sit, enixe curandum . est ut summum immutabileque honum, Deum
scilicet, diligamus, omniaque fugiamus, et omnes affectus re mamus qui hus ab ipso averti possumus ue prsindeque comprimendae sunt libidines,
282쪽
ambitio, avaritia, amor voluptatum, et omnia quibus inflammari possunt, omnino fugienda , scilicet libri amatorii et romanenses, et choreae,
et saltationes, et theatrorum spectacula. Quantum iis omnibus animus depravetur teStatur experientia, ideoque ea prohibere non dubitarunt apsi met pagani. ,, Nihil est tam damnosum bonis moribus, inquit Seneca, quam in aliquo spectaculo desidere. Tunc enim per volup-em sa-cilius vitia suhrepunt , ,. Ipsemet Ovidius, non nimium sane religiosus, idem latetur. lat. 7 .
Ut tamen hoe sileae, ludi quoque semina praebent Nequitiae: tolli tota theatra iube, Peceatis causam quae multis saepe dederunt.
Trist. lib. II. Norunt omnes eximium poetam D. Racine eonsilia filio dedisse quibus illum a frequentando
theatro averteret. ipsumque cum Senesceret ab eo abstinuisse. Quinimo samosus RouSSEau, cum ea quae sibi familiaris est rationum energia, theatrorum ludos omnino prohibendos esse probavit. 3.' Corpus etiam homo curare debet, ciboque et potu ipsius valetudinem et vires conservare. At sedulo cavendum est ne sorte in his voluptati potius quam necessitati consulamus. Si enim corpori nimium indulgeatur, mox adversus animam rebelle sentietur. Praecipue autem cavere debemus ne per sensus intrent aliqua, unde pravi quidam in mente assectus excitentur. Cum enim corporis sensus commoventur, mens facilius
cupiditatum cedit illecebris, ut omnibus perspi
283쪽
DE HOMINIS ERGA CAETEROS HOMINES
hominis ossicia erga caeteros homines duobus sucida mentis innituntur, scilicet eomm ni humanitatis titulo, seu communi origine , natura, et destinatione, et mutuo societatis commercio . Quidam altamen Philosophi posterius hoc sundamentum convellere conati sunt, inter quos praecipue uobbes et Rousseau, qui negant hominem ad societatem esse natum; ille quidem eo quod omnes sibi sint naturaliter insensi et inimici; hic autem eo quod homo, ex natura Sua initis et benignus, societate depravetur. Contra quos sit.
Homo natus est ad societatem cum aliis hominibus ineundam.
Prop. Ad illud homo natus est quod exigunt ipsius conditio, iacultates et propensiones, Siquidem non inaniter et absque sine Deus haec o iunia ordinavit; atqui exigunt ut homo societatem cum aliis ineat, etc. r.' Quidem ejus conditio. Certum est enim hominem absque societate nasci; natum, conServari, nutriri et educari r senescentem, sublevari et de di non posse. Nonne statim puer sibi derelictus miserabiliter periret Nonne adolescens in serociam et stupiditatem brutorum incideret Nonne senex miseriis et fame extingueretur 7 Ergo postulat hominis conditio, etc. a.' Hominis iacultates. Certum est hominem a
284쪽
natura iacultatem accepisse cogitationes et sensus suos variis signis exprimendi, et ab aliis expressas et manifestas capiendi et intelligendi; sa eultatem documenta recipiendi quibus perficiatur, et artes scientiasque varias excolendi et inveniendi : horro evidenter patet has omnes iacultates inutiles omnino lare, si non debeat homo cum aliis societate conjungi; ergo si cultates, etc. A.' Propensiones . Plemo est qui non habeat propenSiones quasdam naturales ad societatem; nemo est qui non amet amicorum Dui societate, et suas afflictiones aut suam laetitiam in eorum veluti sinum effundere; nemo qui congressus hominum non exoptet et diligat; omnibus inditi
sunt quidam beneficentiae et commiserationis Sen. sus , quibus fit ut aliorum miseriis commoveamur, et eas sublevare quodam impulsu naturae Propendamus; a ui omnes illae propensiones ad consociandos homines conspirant; ergo, etc. Objo t.' Societas iuri naturali adversatur; ergo non est homo natus ad societatem. Rev. Neg. ant. Societas etenim instituta est ut efficacius homines ad observationem juris na turalis moverentur , per leges et poenas civiles quibus eorum cupiditates si aenarentur. Inst. Homines jure naturali sunt aequales, at
qui societas hanc aequalitatem tollit; ergo iurinaturali adversatur. Rev. x' ' Dist. mai. Homines sunt aequales; id est communem originem, et naturam, et si Mnem habent, cone. Nullus esse potest altero superior, neg. Fatemur equidem omnes homines
ut pote ab eodem Deo creatos, iisdem pollentes facultatibus, ad eumdem sinem destinatos, esse eb sensu veluti membra eiusdem familiae, ac
proinde omnes aequales; at negamus omnino ae
quales illos esse eo sensu quod nullus alteri Subjiciatur; siquidem ipsomet jure naturali parentibus filii subjiciuntur. Et potest unusquisque etiam aIteri conventio.
285쪽
α8έ . ΣτRIeA . ne libera se subiicere ut illi serviat; sic servus Domino suo, sic etiam subditi possunt sese principi mancipare, ut sibi tranquillitatem procurent.
Id autem, etsi minime repugnet, non fit attamen ex natura societatis, sed tantum per accidens, quia scilicet homines, cum viderent se
multis periculis, sive in bonis, sive in ipsa metvita, propter aliorum cupiditates objici, potius elegerunt Partem ' cedere libertatis, ut an alio
'l Cum Deus homines ad societatem instituerit, ut laene
beateque sint, et cum societas sine ordine esse minime P ait, ordo sine legibus, quibus sarta tecta cuiuscumque jura serventur; et leges sine summo imperante, necessario consequitur supremam regendi potestatem non e sociali pacto ut autumant Pseud Philosophi, sed a divina voluntate proe dere.- La potesta somma nella societa e dunque stabilita sulla leue di natura, a sieeome la legse naturale ha Dio per autore, bisogna convenire, ebe la podesta suprema e fondata auli' ordine alesso stabilito da Dio per la conservagione, edit ben essere dei genere umano - Qui potestati resistit, ordinationi Dei testsiit - tale ἡ Ι' oracolo delir Apostolo M. Hume rende omanio a questa verita net suo vigesimo quinto saggio morale politico . Subito che s egit dicet, si ammelle una providenta universale che prestede atly uni- erso, che segue un plano uniforme nella diregione degli av- venimenti, e che li conduce a fini degni della sua sapienaa non puo negarat, che Iddio non sta it primo istitutore delsovemo. It genere umano non puo aussistere εenga gove no, alnieno non vi e sicurexta, dove non vi e proteEione.
E dunque svoti di dubbio, che la suprema laotita, la qua-la vvole it Ibene di tulte te sue Creature, ha voluto, ebe gliuomini lassem fovernali: e percio lo sono, e lo sono flati iutuiti i tempi, ed in lutti i pacti dei mondo, cio ine presen ta ancora una prora piu eerta delle ifile ioni dele Essere sa-Pientissimo, cui nivno axvenimento e nas sto, ed a cui nulla potrebhe sare illusione . Gerdit Rag. filosos. Bag. XIII. Laonde qualora it Bousseau stabili per principio sondamentale desie sue rovinose dotirine, che lyuomo h nato libero, ed e per tutio in calene, coniage P interno libero arbitrio deli' Uomo, di cui ni uno puo pitvario, colla insubordinarione alpaulotita costituita, ehe rende diselloso rialesso
286쪽
quodam principe lutarentur, quam sibimetipsis derelictos ab aliis opprimi 3 in qua quidem conventione, quid sit juri naturae oppositum ope .
rosum esset ostendere. Uno verbo, conditionum aequalitas nou sequitur ex societate nisi per ae .cidens et propter hominum cupiditates, et aliun de propter bonum commune introducta est; ergo non potest ipsamet inaequalitas , nec propter eam societas vituperari. Obj. a.' Societas cupiditatibus praebet originem; ergo etc. Rev. cupiditates ex societate minime nasci, sed potius refraenari. Cupiditates enim ex naturae impersectione proveniunt, et in ipsis Vl- vestribus reperiuntur; societas autem aptissimum est Daenum iis coercendis, tum quia melius sua hominem officia edocet, tum quia leges et poenas constituit etiam in hac vita, ut homines contineat. Res . a.φ homines ex ipsa societate occasio. nem aliquando arripuisse cupiditatibus studiosius indulgendi, indeque uota est animorum mollities, enervatio corporum, emaenalaque luxuria; at haec omnia non ex ipsa societatis natura, sed
ex abusu proveniunt, siquidem iacile concipitur
arbitrio; e thiamo eatene quely ordine sociale, ehe serve acustodire negli Vomini assembrati in popolo i veri loro diri lii: ma colle flesse sue parole venne a consessare, che lasperienga universale, ed ii consenso dei genere umano, sncontrari alia sua mal inlesa liberta. Chiunque e bastantemen-le versato dice un recente Apologista sLe Maistre det Papalin. III. e. a nella sνia deli' infelice natura urnana, sache r uomo in generale s e ridotis ad essere i solato e trop po perverso per vivere in Iiberi. . Esamini eias no r uomonet proprio cuore, e sentira et e dorunque sta data a tultila civile liberta non vi sara mezxo di fovernare gli Vomi ni assem brati in eorpo di nazio ς senga qualche straordi
287쪽
absque iis omnibus societas; ideoque non ipsa
sed homicies illa abutentes criminari debent. Nihil sere est quo non abutantur; si ergo rei abusus in rem ipsam refundantur, omnia vituPeranda sunt. Res '. 3. R Praeterea status naturae quem singunt adversarii, pluribus et gravioribus subjacet incommodis , siquidem in illo genus humanum
subsistere non posset, inanes forent hominis sa- cultates, frustrarentur eins propensiones, nullae fere advenirent iuris naturalis uotiones, ut satetur ipse Rousseau, non evolveretur humana intelligentia, etc., etc. Ergo Avidenter praesere udus est Status societatis.
Quaest Quaenam ex his hominum relationi. bus officia sequuntur. Res'. Ex his relationibus sequitur evidenter alios homines. esse sicut nosmetipsos diligendos, proindeque non esse iis faciendum quod nobis seri na,umus . Hinc nullum aliis damnum est inserendum; si quod autem illatum suerit, summa cura resarciri debet; proximo indigenti pro facultatibus subveniendum est, sive . subsidiis
animam, Siva corpus spectantibus. Ex his etiam sequitur honum cΘmmune Prae. serendum esse bono particulari. Hinc omnes animae et corporis dotes, Omnia bona, imo et vi iam nostram in societatis utilitatem impendere et tradere debemus. Hinc etiam principibus obedire, eorum auctoritatem venerari, eorum legi-hus obtemperare debemus, siquidem id exigit bonum communitatis , et aliunde ipsiusmet Dei ministri sunI, cum omnis potestas sit a Deo or. diuata , etc.
288쪽
DE HOMINIS ERGA DEUM OFFICIIS.
orricroauis hominis erga Deum complexio di. eitur religio. Eam definire possumus: ratio colendi Deum. Fandatur essentialibus hominis ad Deum relationibus , et est veluti quaedam interutrumque instituta societas. Circa religionem inquiri potest, xv utrum necessaria sit aliqua religio Z α' Utrum revelari possit aliqua religio 3 3 Utrum aliqua religio sit revelata p
PERPLOREs fuere insani philosophi , qui reli
gionis necessitatem aperte explodere non erubuerunt quasi Daquum cupiditatibus incommodum , et i coercendae plebiculae tantummodo accomodandum. Nec desunt etiamnum nimis multi qui hanc opinionem; veluti sublimioris ingenii simum, defendere gloriantur. Quos ut refellamus, breviter ostendemus cultum aliquem Deo deberi, non omnem religionem aeque spectandam eSSe, et hominem necessario eam quae vera sit inquirere teneri. PROPOSITIO I.
Debetur Deo cultus tum internus , tum externus, proindeque necessaria est aliqua religio. Prob. Prima pars. Homines tenentur cultum internum Deo reddere, si debeant illum adorare, amare, rogare, et illi grates agere; in hoc quippe cultus consistit: porro tenentur homines xv Deum adorare, cum supremum in nos habeat
dominium, et ab ipso quoad omnia pendamus;
289쪽
a Deum amare, Siquidem summe est amabilis, infinitas compleritur persectiones , et solus potest voluntatem nostram plane satiare; Deum orare, siquidem in summa egestate versamur, et ipse summe beneficus potest nobis ea praeStare quihus indigemus; 4' grates ipsi agere, siquidem
immeusa ab ipso beneficia recepimus, et lex naturae diotat pro quibuslibet beneficiis grates es se rependendas; ergo, etc. Aliunde non potuit Deus hominem creare, et ei tam sublimes concedere iacultates, quin sibi finem proposuerit; non potuit autem aliu* sibi Proponere finem quam gloriam suam; ergo debemus illas facultates ipsius cultui mancipare .
Praeterea omnes populi tum veteres , tum re centiores, Dcum esse colendum censuerunt, et
illum revera coluerunt: , , sua, inquit Tullius, cuique civitati religio est; Deum quippe natura Venerari novit, nec quisquam est homo qui lo-gst, quae hoc praecipiat , careat Pro Flacco .
Porro unanimis ille perpetuusque consensus invictum est veritatis argumentum , cum non Pos. sit ali uude quam a natura provenire, ut jam Saepius dictum est; ergo, etc. Prob. secunda pars. Cultus externus neceSSario fluit ex cultu interno, siquidem ita comparati sumus a natura , ut non possimus internos animi sensus, amorem, reverentiam, etc., nouexterius manifestare; quis enim non statim ita laudes, submissiones, gratique animi expressio. Ires erumpat 3 Ergo eo ipso quod exhiberi debeat cultus internus . necessarius etiam probatur cub
Aliunde cultus externus ita necessarius est ad vendum internum, ut iste absque illo paulatim deficiat, et mox penitus extinguatur; ita pendet homo a sensibus. Nemo. nescit hominem vix absque sensibilibus spiritualia prosequi, eumque sublata exteriori veneratione mox internam
negligere; atque. hinc principea in terris tanta
290쪽
SPECIALIs 289 cura exterioris cujusdam honoris exhibitionem exigunt; notum est Pariter exteriorem cultus majestatem plurimum internos sensus Promovere, ut
ipsimet impii quandoque experiuntur; ergo cul
Praeterea si tenemur facultates mentis Deo consecrare, cur non pariter corporis sensus in ipsius gloriam. adhiberemus , cum pariter eos ab ipso acciperemus Z Nonne pariter corpus nostrum ipsius gloriae destinatum est 3 Ergo debet ei pro suo modo famulari. Et vero, cum alia corpora gloriam enarrant Creatoris, nonne repugnat hominem in his exterioribus laudibus torperer Tandem quisque debet alios in ossiciis religionis exemplo suo quantum potest confirmare; atque hinc ubique cultus aliquis externus ab omnibus populis exhibitus est. Prob. corollarium; Ergo necessaria est aliqua religio . Etenim vulgo cultus Divinitati exhibitus religio dicitur, et revera rectius definiri ne- quit quam ratio colendi Deum; ergo si cultus aliquis debeatur, certum est evidenter aliquam admitti debere religionem . Aliunde necessariae quaedam existunt relationes inter Deum et homines, siquidem omnes ab ipso creati sumus, ab ipso pendemus, ab ipso omnia accepimus, proindeque omnium est principium et siuis; porro relationes illae supponunt
evidenter officia quaedam, reverentiam, adora tionem, gratum animum, Bmorem, etc., ex Par
te hominis ; exigunt proinde ut omnia quae sa-cimus et habemus ad Deum tamquam ad siuem referamus, ut omnibus patet; ergo, etc. Et vero, si quaedam sunt officia rerum esSentiis landata, aliqua morum principia evidentia , ut jam probavimus, quodnam officium strictius esse potest quam Numinis veneratior Quodnam principium evidentius quam istud: Deus est religione colendus p Ita omnium mentibus innote
