Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

όg DE PRAEPARAT. hominum vita est undique obsita. Haec si nos ad murmur, desperationem, aut blasphemiam pertrahunt, Satanae fiunt instrumenta, proque remediis fiunt venena. Sin ob id tantu perferuntur, quia vitari non possunt, quo animo co- plures, qui Christum ignorabant, ,

constanter cruciatus ac mortem

pertulerunt, naturae se ni afflicti o-nes. Sin ea tanquam' de manu propitii parentis obedienter atque etiam cum actione gratiarum reeipimus , reputantes quanto acer biora commeruimus,& quam dira

Christus innocens passus sit pro nobis commeritis, iam non sunt afflictiones , sed salubria remedia, aut coelestium praemiorum incrementa. Illic agendae gratiar indulgentissimo parenti, qui flagellat omnem filium quem recipit, interim mollibus ac brevibus remediis sanas ulcera nostra, ut parcat in futuro seculo : Hic laudanda Imperatoris nostri benignitas,

qui militibus suis subministrat vir

tutis

72쪽

AD MORTEM. otatis materiam ut coronet magnificentius. Utrobique magnum est lucrum , nisi forte mediocre lucrum videtur, quum capitali morbo laborans, devorat amara catapotia, levique ac temporaria molestia,& mortis periculum effugit, & perpetua sanitatis dulcedine fruitur: aut quum miles ob uniushor ulta conflictum , summas per

omnem vitam opes, summosque honores consequitur. Et hoc quoque pacto Dominus noster cleme-.tissimus omnia pertrahit ad se, si modo ad signum illud in sublimi

propositum oculos intenderimus. Attrahit ad se omnia mala nostra, eaque vertit in lucrum nostrum Mgloriam suam, quam nobis sibi per fidem insitis communicat. Quid autem lucrifaciunt, qui in rebus adversis oculos avertentes a Christo,Deo obmurmuratὶ Hoc ipsum quod necessario perferendum est molestiae,sibi conduplicant, vel dein cupiant verius,& pharmacum male sumendo vertunt sibi in Ietale

73쪽

o Di PRAEPARAT. venenum. Haec nimirum est sub

limis & essicax philosephia , ac

mortis meditatio, in quasi sanus ac valens diligenter fuerit exercitatus, hunc mors non opprimet imparatum. Ex his autem quae dicta sunt, colligere licet quadruplicem esse mortem, spiritualem, Naturalem , transformatoriam Scaeternam. NatuTalis, est separatio animae a corpore. Spiritualis , est separatio Dei ab animo. Quemadmodum enim anima est vita cor pori, ita Deus est vita animae. Haec peperit naturalem, quod ad neces.sitatem attinet, ut est salve pia veterum Theologorum opinio. Ex utraque nascitur mors gehennae, si coeant inter se mors spiritualis ac mors naturalis. Post mortem enim corporis, non est locus poenitentiae. Superest mors qua transfo

mamur ab imagine veteris Adar in imaginem novi Adae, qui est Christus dominus. Haec est separatio earnis a spiritu. Nec hic medio

cris est lucta, ne spes quidem ulla

74쪽

A D M o R T E M. TIvictoriar,nisi Christi spiritus adiuvaret infirmitatem carnis nostrae. Sed illius gratia in nobis occidit veterem hominem, ut iam agamur non spiritu nostro, sed spiritu Dei, nec ipsi vivamus , sed vivat in nobis Christus. Haec felicissima morsan cuiquam ad plenum obtigerit in hac vita nescio. Domini tamen liberalitas , quod nostrae deest imbecillitati , de suo supplere digna

tur- Haec mors expetenda est,siimmoque studio per omnem Vitam meditanda, quemadmodum beatus Paulus scribit Corinthiis: Semper mortificatione Iesa Chri- L. Cor. sti in corpore nostro circumferen in s. tes, ut& vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Eodem horistatur Colossenses : Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Non iubet erui oculos , aut amputari manus , aut exsecari genitalia. Sed quae membraὶ Addit, fornicationem , immunditiam , libidinem, concupiscentiam malam & avaticiam. Vulgus homi

75쪽

ν, ' DE PRAEPARAT. num luget mortuos , at beatus Paulus Colossensibus gratulatur hanc mortem , Mortui, inquit, estis , & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Haec mors mater est vitae spiritualis, quemadmodum peccatum mortis spiritualis pater est, atque etiam gehennae. Sed in his mortis generibus praepostere sese gerunt plerique mortales. Ad memoriam mortis corporalis quam inhorrescimus i Veis teres ob id ipsum habebant invisam cupressum, quod in funeribus soleat adhiberi,& apium, quod eo coronarentur sepulchra : nec hodie desunt qui ad thuris odore di ris execrationibus utuntur, quod ut arbitrorὶ hinc in funere fiat suffitus. At mors spiritualis horribilior est sexcentis mortibus corporis,& ad hanc ultro alacresque festinamus,gloriantes quum maloe fecerimus, &exultantes in rebus pessimis. Exanimamur quum periculum obiicitur, ne anima corpus hoc miserum destituat, feli-

76쪽

AD MORTEM. Pscius extra carcerem victura: quanto iustius oportuit exanimari quoties periclitamur, ne Deus aeterna vita deserat animam nostram. Domum in qua defunctus est aliquis, funestam vocamus, & obturatis naribus praeterimus. Atqui Sapiens iudicat longe melius, ire a domum luctus, quam ad domum

convivii. In luctu, natura contristamur. Sed haec tristitia quia secundum Deum est, stabilem in nobis salutem operatur , dum nos

commonitos novissimorum revocat ad poenitentiam , nec sinit nos peccare in aeternum. Feliciter intersunt luctui, qui sic deflent mortem alienam corporis, ut incipiant seipsos lugere, morte graviore exa minatos. LItrum igitur potius , amarum devorare catapotium, ut unius horae molestia lucrifacias perpetuam sanitatem, an in convivio bibere mulsum toxicum quod brevi delectatiuncula mortem adferat Θ Sed harum rerum multis adeo nulla habetur ratio , ut inlud stris

77쪽

τι D E P R E P A R A T. stris cantent ebrii, sibi plaudant qui fraude rem domestica reddiderunt auctiorem, triumphent ci uisceleratis artibus emerserunt ad honores. An non vulgus hominum, in deliciis ac voluptatibus carnis volutari, vocat vivere At, qui sic vivunt, bis mortui sunt. Primum quia spiritu Dei vacant, dein quia iam tum filii sunt gehennae. Quemadmodum enim piorum Carne mortuorum vita abscondita est in Deo apparitura simul cum Christo: ita in his qui se carni dediderunt, abscondita est mors gehennae, quam circunferunt, apparitura in extremo iudicio. Peccatorem in hac vita sola spes separata gehenna. Quandiu enim spirat homo, spes est veniae. Verum etiam atque etiam videndum , ne spes quae non proficiscitur a fide de charitate det nobis verba. Sie sibi blanditur aliquis : Iuvenis suin, fruar hoc mundo, ubi ad senectutem venero pietatem colam. At mrim quis tibi proini sit senectatem

in Corale

Diuiligi

78쪽

AD MORTEM. Tytem Alius, dum floret aetas, indulgebo genio. Ubi ducta erit uxor, incipiam esse frugi. At ωλι

qui scis an perendie sis victurus 3 Est fortasse qui cogitet: Aliquando fiam monachus , ibi deplorabo vitam male actam, interim fruar mundo. Ut vita suppe- .

tat, quis tibi pollicitus est istam

voluntatem, quae cupiat pro voluptatibus amplecti poenitentiam 3 An istam mentem sibi quisquam dare potestὶ Ut ad cor redeat peccator, sola Christi gratia praestat. Verum ille libere dat eam quibus vult & quando vult. Certe quod

ad peccatorem attinet, iam nunc in gehenna est. An non prodigiosa caecitas est, ut homo qui in tam

horribili statu sit, sibi diem praefigat, ad quem velit resipiscere : cui in puteum delapso aut in carcerem coniecto, lenta videretur omnis educentium festinatio . Eputeo statim inclamaret opem hominis , & .in tantis malis constitutus, non protiuus implorat auxi-- . d 2 liuin

79쪽

g DE P RAEPARA T. lium Dei, qui solus excitat mortuosὶ Quisquis igitur in vita mortem transformatoriam diligenter meditatus fuerit , tum mortem spiritualem ac gehennae vehemenister horruerit, minus horrebit imminentem mortem corporis, quae

non separat a Deo, sed Deo propius iungit, finem semel imponit cunctis afflictionibus, quibus haec vita tunditur undique , & transmittit ad sempiternam quietem. Ais, Transmittit in requiem, sed

piorum animas. Recte , mors enim peccatorum pessima. Ergo dum vivis ac vires, da operam ut sis de numero iustorum. Nam iustus & ille est, qui ex corde agno scit ae damnat iniustitiam suam, territusque gehenna, confugit agasylum divinae misericordiae, & ad salutifera poenitentiae remedia, Atqui per omnem vitam , perinde quasi sint immortales, indulgent affectibus suis, ad voces Dei totiesta amanter provocantis ad poenitentia Toronaeo littore , ut aiunt,

Diuitia

80쪽

AD MORTEM, PT surdiores: quid mirum si perturbantur , quum urget extrema necessitas i Tunc res est cum morbo

qui non sinit quicquam aliud agi,

cum medicis, cum haeredibus, cum legatariis & captatoribus , cum creditoribus ac debitoribus, cum uxore ac liberis, cum oeconomis ac famulis , cum amicis & inimicis,cum exequiis ac sepultura, cum confessionibus, dispensationibus ac censuris , cum restitutionibusae placationibus, cum variis con

scienti et serupulis,postremo & cum fidei dogmatibus. Ad de his, cum mundo: quem quoniam nimis dilexit, invitus relinquit: in super, cum ipsa morte corporis, ad quam

praeparatus non est : denique cum Satana , qui tunc omnibus urget machinis, cum gehenna, quae tunc omnes terriculamentorum faciorum larvas ingerit. Atqui ad tantum negotiorum agmen non sufficit ille temporis articulus , sed summa cura agendum ut ad illum extremum, omniumque gravissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION