Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

N UMI DIA. Mgnum esset, sese assecuturum, ne quid uiolentius quam par emi se ret. Et prius quidem ad spectabilem uirum Bonifacium comitem,qui ab Honorio missius Numidiam administrabat, amice egit literis, subiindicans Episcopis nullum ius esse quenquam cogendi, sed leoibus id

Imperatorum tantum licere, duntaxat in eos, qui de errore scripturis

conuicti essent. Praeterea a Theodosio in Donatistas Ialam legem, hac maxime caussa probat, quod pro Christiana mansuetudine supisplicium illis capitis non intenderet,sed pecuniari' s tantum damnis araceret. Quam sententiam & in libro ad eundem Bonifacium de Donaististarum correctione scripto repetit, testatus, in priuato & prouinciali Concilio sua se selitentia obtinuisse, Non hoc esse apud Christianos ImperatoreS agendum, ne omnino no essent haeretici,quum ex Paulitiaticinio haereticos esse oporteat,sed si qui essent qui immitius Catholicos agitarent,η legeTheodosiana decem libris auri mulctarentur. Ita enim, inquit, existimabamus eis territis & nihil tale facere audentibus posse libere doceri & teneri Catholicam ueritatem,ut ad eam cooereatur nemo, sed eam qui sine formidine uellet sequeretur, ne falsos, si mulatos Catholicos haberemus &c. Certe cogendi facultatem Princiis pibus permittit, sed in eos tantum qui canonicis scripturis de errore essent conuicti, nec nisi aere mulctandos innuit. In epistola autem ad

Donatum proconsulem Africae palam sentit, nulli Episcoporum licere hoc animo esse ut quantumuis pertinaciter erranti poena capitalis irrogetur, sed illius ossici' esse, ut intercedat, & hoc unice curet,quo, qui errat,in ordinem fanae doctrinae reducaturipotestatem enim ministeri , qui Episcoporum proprius est, aedificationis esse non destruoctionis. Sed Sc cum Donatistis scripto egit, uidelicet Uincentio 8c Petiliano principibus factionis, morem Q habuit publice coram Ecclesiis disputandi, otari js excipietibus, quae ultro citroq3 in medium essent allata. Id quod ex Actis eius cum Emerito, quae hodieq3 leguntur,clais

rum est. Caeterum cum Petiliano Donatiano disputaturus, primum proponit, quod per orbem uisiversum credentes in Iesum, corpus Eeclesiae constituant. Mox ne quam contentionem hominum decreta& sanctiones parerent, testatur, se non recepturum, quam quod scria pluris constiterit. Tertio enim capite, on audiamus,inquit Haec diis co Haec dicis: sed audiamus,Haec dicit Dominus. Sunt certe libri Dominici quorum authoritati utrique consentimuS, utrique credimus, utrique seruimus, ibi inquiramus Ecclesiam, ibi inquiramus caussam nostram. Et quinto capite eiusdem libri,dicturus de Ecclesia, primum non humanis documentis,sed canonicis scripturis uult negotium agi.

Deinde ne omnibus quidem scripturarum locis, sed clarissimis & manifestissimis, per quae aut obscure dicta explicari, aut ambigue tradita

112쪽

A AFRICA.dissolui queant. Arbitrarias autem Allegorias resscit, nec admittit tua dices quantumuis acutos, sed ipsa scripturarum claritate nititur. Nec ullo modo Episcopis etiam Catholicis consentiendum existimat, si icubi decepti errore,cotra Canonicas scripturas aliquid sentiant. Quae enim ad fidem attinent,inquit non ex Conciths contendentium Epiis scoporum, sed ex canonicis literis Mindicanda sunt. Ac eum quidem in modum cum Donatianis Augustinus.

AFRICA. B Ampsaga 5c Metagonio proximo illius ostrjs promona

torio, ad usque Philenorum aras, regio iacet, quae quoniam cultissima est, & clarissimis quondam Dequens urbibuS,laucubus etiam amoena 8c irrigua magnis fluminibus, Aseicae nomen proprie sibi usurpauit. Punica bella eam, post deuietam Carthagiis nem attriuerant. Caeterum ubi Romanorum colonia facta est,iteruria creuere opes, dc ueteris gloriae atque potentiae uestigia quaedam retiae dia sunt. In hanc Athlas mons, uelut ardoris pertesus, altis aliquot iugis suis immittit: quodq3 Italiae Apoeninus, hoc ipse ea parte suae Africae praestat, hoc uno malo incommodus, quod bestiis saeuit,quaorum fere perpetuus altor existit. Efficit autem hoc suo flexu,ut etiam ultra Athlantem Astica ad usque Nigrim fluuium excurrat, Plinio 8c Ptolemaeo. Littora aliquot sinibus flexa ab occasu, in promonistoria exeunt. Quorum Primum Metagonium, a quo Metagonitis terra cognominata uidetur, Masinissae quondam Scipionis liberais litate contradita, quam in Numidia sua censet Plinius. Nam Sc Ptolemaeus Numidiam illic nouam facit, sed Pomponio haec omnia Asricae tribuuntur. Sequens promontorium Candidum dicitur , mox Apollinis cognominatum,&proxime eum sinum in quo Carthago est, omnium eminentissimum promontorium Mercurrj, ad quod ab Ostia Italiae, non longior bidui nauigatio est mollissimo flatu, ut annotauit Plinius. Inde duo sinus alte se in terras recipiunt, sed infestε ambo nauibus & Syrtium breuiis infames. Amnium praecipui Ruis bricatus Ptolemaeo dictus, in sinum Hipponensem influens. Deinde ex penitissimis Athlantis iugis exortus Bragada, qui iuxta Vticam

mare Ingreditur, serpente illo memoratus, quem Attilius Regulus primo Punico bello multa suorum clade, machinis bellicis consecit, cuius exuuias centum & uiginti pedum longi tudinem habuisse Oroissius quarto libro tradit. Est 8c Triton celebris ex Athlante in patuisdem Tritoniam lapsus, atque inde in sinum Syrtis minoris effusus. Sed longe celeberrimus Cyniplis, ex desertis ueniens, dc per Masasti ueterem

113쪽

AFRICA. ον ueterem Aselcar gentem elapsus, inter Syrtium sinus pelagus ingreditur. Vrbiu quas memorare operaeprectu sit, ab Ampsaga fluuio m Metagonitide Sicca Plinio. Cuius olim celeberrima Ecclesia, Siccenosis cognominata, clara Arnobio Rhetore, Lactanth Firmiani praeceoptore,qui sub Diocletiano & Constantino uixit. Hunc Hieronymus tradit conuersum ad Christum, diu suspectum Episcopis fuime, ob

odium, quod antea tam acerbum in nostram religionem gesserat, qua re animaduersia ipse luculentissimos aduersum Gentes libros ceu testes non simulatae fidei suae, in lucem ardiderit, qui Hieronymi aetate extiterunt. In littore aute Hippo Regius cognominatus,Diuum Auingustinum Episcopum habuit, bene de religione meritum uirum, quIcum in Africam tanta ui hominum Vandali duce Genserico irrupitissent, & post multa capta oppida ipsum etiam Hipponem graui obstindione cinxissent,septimo obsidionis 1 nense mortuu ferunt V. kalend. Septembres, anno aetatis L X X V. quum X L. annis Episcopatum gessisset, Anno uero salutis CCCC. XXXIII. authore Prospero,

qui eum perpetuum gratiae Christi, contra opera nostra & arbitrii li' hertatem defensorem fuisse tradit. Fuit Sc alius hoc tractu Hyppo, sed Diarrhitos, quod in udo 8c palustri solo esset, cognominatus. lnde

Vaga oppidum, a quo Vagenses dicti Plinio. Silius, Tum Vaga & antiquis dilectus regibus Hyppo. Episcopum habuit Augustini aetate, Maximianum illum, adeo indiagne Donatianorum inuidia tractatum, ut Theodosium adpellare fuerit compulsus. Vtica nota est, in qua iunior Cato mortem sibi consciis uit ne in manus ueniret Dictatoris, magna prosecto infama, Sc quam

indigne Romanarurerum scriptores uirtutis nomine celebrauerinta

Proxime Vticam Carthago sita est, a Phoenicibus condita, florentisissima quondam totius Asticae urbium, quippe quae non Africae soalum maximae parti, sed & Hispanicae orae, quae a freto ad Pyreneum usque, maritima decurrit, imperauit, imo & urbes peperit, & coloisilias deduxit, Carthagine in Hispanico littore quae noua cognomia

nata est,condita. Illam aute clarissimam ciuitatem ferunt,a Scipione captam & incensam, XVII. diebus continuis arsisse, ut inde facile sit aestimare eius magnitudinem. Strabo libro ultimo prodit, muro eam trecentorum sexaginta stadiorum longitudinis complexam fuisisse, in medio autem fere arcem extitisse quam Byrsam uocarunt. Mirum autem, pineris taculis reflorere eam principum Romanorum beneficentia potuisse, quae sic diruta, sic disiecta,uastata* fuit ut ominnis muralis lapis in puluerem comminutus sit: sed refloruit tamen, Rintra ipsa abolitae urbis uestigia, noua emicuit. Augustus Caesar sita loci captus,& memoria ueteris cladis uelut misertus Colonia eam de

114쪽

M A p RIC A. duxit ciuibus 8c ueteranis eo ad habitandum missis, a quo tempore

ita armos extulit, ut celebritate nulli eius tractus urbium cesserit. Tradunt 8c Adrianum magnam illi opem tulisse, a quo Adrianopolis ducta fuerit, Sc Comodum Imperatorem fauisse urbi quam Alexanindriam Conrodianam appellari uoluerit, si Lampridio credimus. Caesterum ipsa affectatae gloriolae explosis uocabulis,cum uetustarum uis rium parte nomen Carthaginis ex integro sibi uendicauit nec uno deis inceps saeculo fidissima se cultricem Romano imperio praebuit, parentem agnoscens urbem, cuius antea tot annis aemula fuisset. Demum Mariante rerum statu,sub Theodosio illo, qui antea cum Honorio patruo suo aliquot annis imperio praefuerat, a Vandalis Germanica gente & Gensericho cuius ante meminimus) duce capta est, Anno Christi CCCC. XLIII. Christiani tum erant Vandali, sed Arriainni, Se qui orthodoxis ingens in Africa negotium secerint. Sed toleae rabile erat dissidium partium quae Christum ut communem Domianum profitebantur, Sc spes fuisse arbitra scriptura concordiam inter eos coalituram, quorum fides Dominico uerbo ceu sacra aliqua ano chora niteretur, nisi atrociora subsecuta fuissent. Siquidem Vandalis sub lustiniano a Belisiario uidiis & Gylimario duce eoru capto, Persae intestinis Christianoru bellis elati, Heraclio imperante, in Aegyptum Africam erumpere ausi, Carthaginem semel iterum grauissime afflixere. Sed & illis pro dolor) ad sita reuersis Saraceni saeuissimu&Christianae religioni uehementer insensum hominum genus, sub eoaedem Heraclio, circiter annum Christi D. C. VI II. ingenti ui homionum ex suis illis Arabsss, Africam ingressi, praeclaram illam urbem cum reliqua propemodum tota maritima regione, occuparunt, & ad hunc usque diem possident. Porro ut uetuitiora prosequamur, geπnuit nobis Carthago Tertullianum patre Centurione, quem non duhitat eruditissimum appellare Hieronymus, quanquam insensus ei oberrata quaedam, quae illum tamen ut hominem procliue erat designais

re. Habuit & Cyprianum Episcopum, cuius plenae apostolico spiritu ad Cornelium urbis Romae Episcopum quem subinde,more ueteriabus Episcopis familiari, fiatre uocitat) epistolae palam indicant, quanta dignitate & authoritate inter Asticae Episcopos Carthaginenses suerint. Quanquam illo sarculo syncera fraterna Episcoporum studia hoc solum spectarint, ut qui Christo nomen dedissent, ita disciplinae

Christianae uitam omnem addicerent,ut mori etiam Sc testem uerit iis sanguinem sundere bravrj Sc triumphi loco gloriosum ducerent. Summa tum infamiae nota erat, eum negasse, quantumuis exquisitis tormentis & supplici js excruciatum, quem sacro in lauacro cum se,

lanni mundi Sc carnis & satanae renunciatione. Tetcosessus. Ut non alia

115쪽

AFRICA.esia magis de caussa tanta illi authori & taculo delapsis recipiendis disputatio fuerit. Sed ut uirtutum omnium,ita huius gratiar pro Christo moriendi exempla in pastoribus erant eximia. Enimuero turpe Scimpium fuisset tanto ardore & conatu ad certamen inhortari milites Christi, aciemq3 contra fidei hostes tanta circumspectione instruere, cuius,qui ductor Ecclesiae esset,primo in loco non auderet consistere O felicem illis, quatumuis in speciem duris aerumnosis* faeculis,Christianorum conditione, nihil tum in pastoribus simulatum,nihil insyncerum uidebatur, & quanquam subitide pullulantibus ulms,ceu morbis quibusdam,labor curandi Episcopis augeretur ut nullo unquam tempore a nato Christo satanae studia interquieuertino tamen ut inae gentem charitatis exercitationem sileamus, hic fructus uel maximus inde illis redundabat, quod in sudore & solicitudine apostolicae funis ctionis detenti,ne respicere quidem illis in tantis rerum turbinibus,adauaritiam, ambitionem, dominatum,luxum ,foedas nimirum pietaistis pestes quibus ocios as&securas mentes impostor ille fraudulentus illaqueac ullo momento dabatur. Proinde beatissimus ille antistes, qui tanta grauitate, cura, sollicitudine, hoc suam Ecclesiam docuit,ut non tantum Christo uiuere, uerum etiam ingruente persecutione mori assueuerit, exemplo confirmare quod docuisset uoluit, occisus pro Christi nomine Valeriano 8c Gallo imperantibus,anno circiter quarto postquam dilectissimus frater suus Cornelius Galli 8c Volusiani iussu Romae es et interfectus Anno Christi CCL. Sed & Augustini

aetate Aurelium habuit Carthago clarum uirum, cui libros suos de Trinitate ille inscripsit. Memoratur & Eugenius orthodoxus praesul, cuius eruditae aliquot lucubrationes ad Hunnerichum Vandalorum regem scriptae extiterint, ceu de ipso tradit Gennadius. Sed ad loca nobis reuertendum.Mediterranea Africae Libyphoenices coluere,genus Punicum, ut ait Liuius, Aseis mixtum. Quorum est Bizacenus ager amnem Bragadam transmittens, adeo fertilis, ut centesima eum selige foenus reddere agricolis Plinius tradat lib.V. Alibi testatus,eum agrucum siccus est,nullis tauris arabilem esse: cotra uero ubi imbribus maduit, tam benignae culturae esse, ut uili etia asello, S a parte altera iugianu uomerem trahente proscindatur, quod ipsum uidisse se Plinius

innuit.Est & Tagasta inter Africae oppida celebre ubi se genitu libro Confessionum secundo tradit Augustinus. Est praeterea oppidum Madaurense Plinio, in quo natum Apuleium Platonicum serui. Sed N Melditanum, seu Miluitanum quod Optatu habuit praesulem qui ad Valentem & Valentinianu Aug. cotra Donatianos scripsit,cuius in Catalogo script. Ecclesiasticoru meminit Hieronymus an tractu litis toris sunt Praecipue clara, ea, Leptis,Taphra, Neapolis, & Leptis

116쪽

νo AFRICA. altera,quae magna cognominatur, praeterea Tapsus,Clupea, Zama, quorum crebra in histori js mentio. Illud obiter monendum ex Lepti tripolitana Septimium Seuerum Imperatore ortum fuisse, uirum per omnia magnum, si a Christianorum sanguine temperasset. Nullos enim prorsus honores patiebatur in imperio suo uenales esse,uirtuti& bonis moribus,non arri,emptisue suffragi js,uoluit ad publicas functiones patere uiam. Graecarum & Latinarum literarum,sed & Philosophiae gnarus erat. Atque tutinam his ornamentis tam uti pro gloria Christi potuisset, quam est illis contra pietatem abusus. Hic est Seislptimius qui Lateranum quenda ex amicis praecipuum ad tantas opes

ProueXit,ut mox aedes eius omnium in Urbe ob ornatum Sc magnificentiam celeberrimae haberentur, ac Laterani aedes dicerentur: quod

nomen hodieq3 durat. Aedidit postea & Mauritania Aemilianum

Augustum. Adeo nulla terrarum pars fuit, quae urbi Romae non imis peratores dedit, postquam Senatus authoritate posthabita,exercitus legendorum Augustorum sibi prouincia arrogarunt. Supra Leptina Drten Syrtes ipsae intra uadosum & reciprocum mare,aestu procellarum exisundante,incertis sedibus leniter subsidui, neque arenarum cumuli auluuionis uehementia congesti, praehendi ob incertas uices, neque cais ueri possitiat. Prosunda enim reddutur, quae Paulo ante uadosa erant, contra uero breuia innavigabiliaq3,quae ante nauigabantur. Qua uarrietate subinde alternate infamem eius littoris oram atrocitas periculi reddidi plenis enim uelis adactae naues,uado Q illisae fatiscunt & subis uertuntur. Harum Sc Lucas meminit capite XXVII. Actorum, quod nos in Cretae mentione explicabimus. Duplicauit natura malum,geis minosq3 in sinus condidit, quorum alter Carthagini propior, minois rem,alter in Cyrenaicam inclinans maior spaciosior* maiorem Syristim amplectitur,quod terrarum inter utranque prominet,clarissimus

amnis Cyniphs ex iugis Atlanticis 8c desertae Libyae parte delapsus pelagus influit. Neque minus periculi est illis in locis, praesertim ubi

maior Syrtis est, ab arenis continentis , quam pelagi, uento uideliincet agitatis conuolutisq3 turbinibus, quibus ut ante diximus) iter in gresbum obrui sus cari* contingit. Mirandum autem in tantaloiscorum desertorum uastitate, quaedam esse insularum instar, Strabo Abases uocat) quae caetera fertilitate uincant. Est iuxta alteram Syristini Tacapa ciuitas in medrjs arenis sita, solo super omne miracullum riguo ac sertili, biseram enim uitem bis in anno vindemiat. De qua re libro decim ooctauo Plinius grauis in primis author prodidit. Sed 8c hoc dignum scitu in Africa noctes maxime roscidas esse, eoaedem authore, magno argumento, hoc ipso sollicitam fuisse naturae Prouidentiam, ut multis in locis unius penuriam commodi, alterius

Prouentu

117쪽

CYRENAICA REGIO. Paprouentu eompensaret. Rariores enim in Africa imbres cum sint, rotrem Deus illi pro imbribus dedit, ne humore coeli frugifera Libyae

prorsus destitueretur. Non praetereundum,etiam in Assica iuxta iam

dietas Syrtes & kequentem quondam Lotophagorum gentem,Triopolim est e, a trium urbium numero,Taphrae, Abrotant, Leptis maagnae,quarum paulo supra meminimus, Asticanam aute cognominastram,ad disserentia Syriacae quam Tyri j, Sidon', Arad Obtinent, uelut annotauit Hermolaus. Ipsae Arar Philenorum medio ferme sinu Syrtis maioris apposita sunt finis Aselcar,ac terminus quondam Carthaginensium regni positus, quum inter hos & Cyrenenses de finibus esset disceptatum. Cuius rei historiam Salustius in bello Iugurthino retuli nec praeterii t in Africae descriptione Pomponius.

CYRENAICA REGIO.

Yrenaica regio 8c ipsa ad Africam pertinet, quanquam ab

Aegypti regibus aliquando gubernata. Plinius eam, quemai admodu es Pomponius,Catabathmo finit, eo nomine ops Pidum,cum ualle repente convexa in. Aegyptum inclinante,signita cans in totum enim Aegyptus ad circumiacetes terras collata demisissiori Sc humiliore situ esse uidetur,ut no sine caussa supina eam iacere,& campestrem patescere,idonei scriptores prodiderint. Vrbs in ea coleberrima & quae Cecropis Atenarum regis artate codita esse creditur uel Eusebio testante) Cyrene fuit,aliquot millibus passuum a littore γναε. distans, aemula quondam Carthaginis, & clarorum uirorum memois hia celebris. Habuit synagogam perueterem, Iudabis iam olim a Te glaiphalassare Assyriorum rege cum reliqua Syrorum multitudine in hanc Libyae partem translatis, quum uidelicet Achas rex Hierosolyaemorum, contra Rasim Syrorum & Phacee Samaritarum reges illum grandi pecunia sollicitatu euocasset, iniuriam quam accepisset esset ultus ceu in libro IIII. Regum cap. XVI. proditum est. Ab hac urbe Cyrenenses dicti qui e Cyrene essent, ceu Symon ille CVrenesis,cuius Desost tain Evangelio fit mentio. Aliae item in hoc tractu urbes erant, quae renense. quoniam cum Cyrene Pentapolim constituebant Pentapolitanae nomen seruarunt. Eae sunt Berenice, Arsinoe, Ptolomais,Apollonia,&ipsa Cyrene. Quaru tractum cum reliqua Asrica uulgus mercatorum hodie Barbariam uocat Meminit& Lucas huius Pentapoleos Actoae pentapolis rum ΙΙ. capite. Forma littoris, a magna Syrte fere recita in ortum &Aegyptum pro tensa, nisi quod semel iterum promontori js aliquot uidelicet Phycunte θά fronte Cherronesi, in pelagus excurrit. Mareisuum, atrox, & importuosum, quale totius propemodum Africae

118쪽

τα C J CYRENAICA esse memoratur. Marittima satis culta & frugifera sunt,sed quae arbois

rem ultra latitudinem XV. millium passuum amari.non serant. Viterior plaga in Meridiem couersia repete arenis & solitudinibus squalet, inter quas tamen ceu in insulis quibusdam sparsis terras colunt gentes aliquot. Quaru praecipuae, asamones, Hasbyta Macar,& ultra eos Orientem uersus Hammanientes Aethiopicis iam proximi.De quorurum omnium cultu 3c moribus Pomponius Plinius tradiderunt. Iuxta mare,postremus littora tractus, quem Alexandria dc Aegyptus excipiunt,Mareotis dicitur,unde quadriduo per desertum fabulosum 8c aquarum usu prorsus destitutum ad locum eum peruenitur, qui quondam Iouis Hammonis templum sustinuit,syluarum, fontiummamoenitate 8c uniuersa coeli sementia eximiu,ad quem Alexandrum Macedonem fama loci commotum penetrasse Curtius libro IIII. scripsit. Minime autem fabulosum arbitror quod de fonte eius loci qui medio die Digidissimus noctu calidissimus existat, tot recepti authois xes prodidere . Vt enim inexhaustie potentiae est opifex ille naturae rerum omnium parens, ita profecto in opere illo mirifico,ab se ex ni hilo in lucem aedito, gustum sui mortalibus praebuit,& uestigia quaris dam impressit, quibus assequi illum pietas & colere ut authorem &amare ut sontem omnis plenitudinis posset. Certe & Augustinus il lius fontis meminit XXI. libro de Ciuitate Dei capite V. Nec defuit experientiae sua occasio, quum armis Romanis omnis ille tractius pa, tuit Cornelio Balbo duce,a quo & superatam istam Libyae partem &triumphata fuisse Plinius tradit. Ptolemaeus libro quarto Cyrenaicae partem Marmaricae Libyae nomine censuit,quoniam Marmaridae populi supra Cyrenaicos & Paroetonios late habitarint. Plinius quoque quinto libro, Mareotim Libyam post Catabathmon Aegypto conis

terminam facit,Marmarides in ea connumerans.Haud quidem diuers,gentium locorumq3 nomenclatura,in eo tractu authores,sed eadem propemodum diuersa quadam ratione tradui. Quis enim in tanta hominum locorumq3 cum uarietare, tum mutatione, perpetuu tenorem

seruare possit paria tradendircum in hoc maxime argumenti genere nihil magis praeclaros uiros ad scribendu non admodum distantibus temporibus impulerit, quam quod interminae sunt reru humanarum uicissitudines. Et quemadmodum homines,ita& regiones urbes,Parigos,uicos & uillas etia singulas, tot modis ad casum interitumq3 expositas esse videmus. Sane neq; regnis,quae 5c ipsa suas habet periodos, quicquam diuturnum manere,ut uerissimum sit quod sermone uulgi circumfertur, Nullum unquam sarculum aduentare,quin suam quanaedam morum 8c rerum faciem a prioribus diuersam, secum inuehat: ut non alia in parte naturar,fidelius nos mortalitatis & incertitudinis reis

119쪽

CYRENAICA REGIO. τ,

rum omnium diuina prouidentia admonuerit, si forte coelestia cogi, tare, Sc ad aliam uitae conditionem retinendam accingere noS Pergeraremus. Nam ne terra quidem ipsa adeo in tuto locata est,quin alicubi motibus horrendis aut subsidat & undis cedat locum, aut aestibus rea pente inundantis Oceani alluatur & flaccescat. Quanquam autem dubium non est,quin bonam partem urbium locorum P quae memoraininus, aut bellorum internitiones aboleverint, aut absumpserint uel sponte enata uel suggesta incedia aut motus terrae qui Syriacas Asiaisticasq3, praeterea 8c Thraciae Graeciaeq3 ciuitates ceu suo quodam iure percellere & dissscere assolent) quassarint, aut uicinis in agris exorta calamitates desertas fecerint, seu si nulla iniuria reliqua nocuit,nomiana tamen mutari contigerit. Multas aute ipsa uetustas,quae nihil non

consumit, luXauerit. Contra uero multas enatas,quarum hodie alicua hi magna celebritas existat, nec notitia ad nos earum Peruenerit, nesdum ut ueteres meminisse illarum potuerint.Tamen,utcunque habeo

antres,praestat semel, imo uero necesse est uel uetustissimorum loco rum perinde atque illaesia incolum aq3 existant,ad tuendam historiae cognitionem,summa diligentia meminisse. Vt enim historia res plerunisque remotissimis sarculis gestas, ceu recenteS osteri animo, neque uris quam tam nuda est, quin locorum 8c regionum,regumq3 8c popuαlorum subinde mentionem inculcet: ratio ipsa flagitat, ut in illa perinnoscenda uetustissima quaeque, etiam si abolita extinctave sint loca, tanquam nuper nata ob oculos ponamus,atque non ubi sint,sed quo loco tractuue suerint pleraque, magna cura perquiramus. Quam operam, si ulli alii, certe sacrosancti illi Bibliorum libri maxime exigunt: neque potest apostolicarum lucubrationum, ipsa* in primis Lucae

historia recte sine accurata aliquot locorum obseruatione intelligia

Diuus Hieronymus suo in Hebraica loca prooemio, tradit Eusebium Pamphili Caesariensem Episcopum, post decem Ecclesiasticae histois

rite libros, post temporum canones, quos in linguam Latinam ipse Hieronymus transtulit,post diuersarum uocabula nationum,quomodo apud Hebraeos aliquando dicta sint, & tum dicerentur, exposita, post topographiam terrae Iudaeae, Sc distinctas tribuit sortes,ipsius Hierusalem,Templissi in ea cum breuissima expositione, picturam, ad extremu in hoc laborasse ut congregaret de sancta scriptura omnia

iam pene urbium, montium, fluminum uiculorum & diuersorum loaecorum uocabula, quae uel eadem eo faeculo mansissent uel immutata

essent postea, uel aliqua parte corrupta. Quam lucubrationem Latiis nitate donare Hieronymo haud dubie uisum, nulla alia caussa adduincto,quam quod uideret quod & Eusebius uir tantus ante se uiderat parum lotis manibus ad tractationem scripturarum accedere,qui nOM

120쪽

ν4 CYRENAICA REGIO.

titiae locorum, quibus sacri libri scatent, rudes & ignari existerent. Extant etiamnum Hieronymi in Acta apostolorum fiagmenta quaesdam, palam testantia quantum illi facultati quae pernoscendis id geonus locis impenditur, uir ille doctissimus tribuerit. Caeterum post Eusebianarum lucubrationum interitum,post Hieronymi desiderata id genus monumenta,sic benigne nostro saeculo diuina nobiscum misericordia agit utcunque exulcerans 8c ad summum periculum deuos lutis rebus) ut cum ipsis syncerae solidaeq3 pietatis studi js uelut postliis

minio reductis, reliquarum itidem doctrinarum ornameta, quae quisdem ad huius maiestatem illustrandam conducerent, raro quopiam ac propemodum incredibili prouentu felicium ingeniorum, ita augeo stant, & uires recipiant, ut certa mihi spes sit,per bonam Domini noaestri Iesu gratiam breui futurum, ut nihil sint hoc quidem in genere doctrinarum desideraturi, quorum animos, candidus 8c syncerus amor profitendae ueritatis imbuit. Nuper Iacobus Zieglerus Landauus, uir non pietate solum, cui merito primas in omnibus tribuimus,ueae rumetiam eruditione rara ante in illis qui iactarunt pietatem & honestissimarum disciplinarum notitia excellens,Tabulis aeditis, quibus

Aegypti Syriaeq3 8c Arabiarum loca quatenus illa ad scripturarum

explicationem attinere uidebantur ira in lucem cum pleram omnium

locorum obscuritate protraxit idq' diligentissima indicatione adhubita ut in hoc uno uiro haud dubie sartu tectum acceperimus,quod temporum iniuria, foedaq3 illa studiorum πανοMχία in Eusebio Hieronymol nobis abstulerat. Me quidem nuperrime Lucae historiam, rerum ab apostolis gestarum, cum selee tis aliquot amicis 8c fratribus

Ecclesiae nostrae,reuoluentem, no alia ad hanc regionum 8c locorum ex picturis demonstrationem, caussa magis impulit, quam ut inraretissimis illis ad distendum animis hanc quoque uiam aperirem quam tererent, quod sane egis sieme fateor Compitalium more statuarum, quae aliis, quod ingressae nunquam sunt, iter indicant: neque perteis sum,ueteribus recentia, alienaq3 nostiis alicubi miscere. Maxime auistem Ecclesiarum pastorum* ueterum, & rerum ad religionem attianentium,per interualla meminisse,quod operae huic uideretur resporisurum precium, si gustum offerrent studiosis, quo deinceps ad reli qua uetera Christianae disciplinae monumenta diligentius perquirenaeda alacri studio firmarentur . Sed uideo me imprudentem etiam, in describendo, indulgere calamo, atque iterum uelut ex integro praetiari. Proinde ad reliqua Cyrenaicae nobis reuertendum. Ammianus

Marcellinus qui sub Iuliano militauit, libro vigesimosecudo: Aridiois ra inquit Libyae in supremo obitu regis consecuti sumus arbitrio: renas cum residuis ciuitatibus Pentapoleos, Ptolemaei liberalitate suis

SEARCH

MENU NAVIGATION