장음표시 사용
131쪽
AEGYPTUS. 8sHaec est Aegyptus cuius toties Actorum VII. in Stephani oratione fit mentio, Abrahar, Ioseph 8c patriarcharum successu memorabilis. Haec eadem Mosen genuit magnum uirum & in omni Aegyptiorum
sapientia eruditum,uocatum autem a Deo, ut eius ductulsrael a dira illa seruitute sua, per admirabilem in terram promissionis emigratiois nemoiberaretur. Sed 8c Iosephu Nazarenum cum intemerata uirgine
Maria, δc Iesu puero seruatore nostro, parricidale Herodis edictum declinantem hospitio excepit. Postremo 8c fide in Christum ab apois, Histolis praedicata increbuit, & magnas Ecclesias multis taculis aluit. Praeterq3 supra memoratum Phileam, sanctissimis pastoribus clara, ex quibus tamen Paphnutium uetus historia celebrat. Illum quem Ga P lauti terius Maximianus dextro oculo mutilatum & sinistro poplite succis uul*ata tum consessorum poena ad metallum damnauerat, qui postea a Constantino imperatore ad Nicaenam synodum uocatus ac magna ueneratione habitus: unus quorundam Episcoporum sententia qui Episcopis, presbyteris, diaconis subdiaconisq3 coniugη usum adimere&lege lata ingerere coelibatum conabantur, sese opposuit, palam consessus honorabiles esse nuptias, & castitatem quanda es. Jconcubitum cum propria coniuge sicut etiam Apostolus docuit He brae. X III. Quam sententiam coelibis Episcopi, 8c Iaudauit Synois dus ut piam, Sc ut salutarem recepit, indignum arbitratus, si, quod scriptura permittit,humana coerceret praesumptio, Sc seruandae casti talis lex, impudenti fornicationis abusu, hoc ipso uilesceret, quod mastus manere nemo queat,qui rarum istud donum a Deo non accepearit. Haud indignum arbitror relatu & Monachismum nos Aegypths debere, incognitum ante id aeui Ecclesiis, & enatum primo Constanistini fili j simperantibus,post Christum Anno CCC. LX. uidelicet a morte Pauli & Antoni Eremitarum. Erant enim plusculi qui eos
in uita ceu patres Sc praeceptores essent secuti.Porro sanctos illos uiae ros persecutionum procellar, quas cruentissimas Diocletianus Galeis Tius continuo decennio exercuerant,in loca auia & deserta quae aliae
cubi commoda Aegyptus habet) abstruserant, in quibus cum magna abstinentia,precibus scripturis* uacarent,interdum reuersi ad Eccleae fias Christum docebant,neq; quicquam diuersum a caeteris fidelibus. praeter solitudinem Sc normulam uitae paulo seueriorem habebant: ea gratia ἀναχωρητο - hoc est solitari j, 8c qui secesi si len quocabantur. Deinde adaucto uitae instituto & discipulis conistractis Monasteria passim instituta sunt, nimirum scholae quaedam
ueteris disciplinae exercendae,in quibus tamen, ut animus lectione coognitione* scripturarum, sic Sc corpus per uices horarum,labore exercebatur: dimicabatur non infeliciter cum carnis incentivo & diaboli
132쪽
AEGYPTUS. uersutia, & quemadmodum in Gymnasio Tyrones ad certamen Vis, terani, sic in illis, Abbates, hoc est Seniores eruditione & pietate prois hali, suos ad luctamen in saeculo serendum, obarmabant. Interim REpiscopis auscultabant, & dominicis diebus in Ecclesiam multi pro
dibant, consueta cum illa sacrificia peragentes, quod palam in uita Paulae Hieronymus indicat. Nullus inter eos diues, nullus paupererat, habentes alimenta 8c quibus tegerentur his contenti erant,labos re manuum parabantur in diem quibus esset opus, si supererat qui quam egentibus diuidebatur. Et in hoc quidem uitae genere uoluntaate non necessitate persistebant, mutare licebat propositum quoties ratio exegisset, neque hoc humanis consiliis dabatur loci, utcunque iri speciem honestis, ut & inuiolata cosistere Sc praeiudicare diuinis posissent. Proinde in Episcopos & presbyteros legebantur saepenumero, qui in hocce studiorum 8c disciplinae tyrocinio essent uersati, nulla enim illis uitae regula alia quam scripturarum, nempe ut perpetua Pe cati detestatione Christo domino per baptismum commortui,certa salutis fiducia in uitae nouitate cum illo resurgerent. Quod unum Vortum Catholica Ecclesia in omnibus membris suis, capite Iesu Christo ita custodit 8c seruat, ut si ad incredulorum multitudinem paucitas illa credentium conseratur, haud aliud inuenias quam Monasterium quoddam disciplinae Euangelicae, & Ciuitatem Dei,plenam concivi, hus & cohaeredibus Christi,quorum mutuam dilectitonem & pacem, non decreta & costitutiones hominum quantumuis sibi placentium. sed diuina oracula moderatur, neque cuiusquam tam arcte quicquam
Privatum est, quin ipsum commune faciat DILECTIO si usus
Postulet. Quanquam autem non sim nescius Monasticae uitae nec exis empla in scripturis nec praecepta esse, Sc Hieronymus alioqui fautor monachorum, non admodum illorum sententiam probet, qui Eliasium 8c Ioannem authores id genus uitae fecerunt: tamen ferenda uia debatur illo sticulo uel nouitas, quae modo ad disciplinam & erudiistionem conseruandam esset admissa, quia nec uota illa quae uocant solennia hodie dicuntur) tunc quenquam illaqueabant, & ieiunia etiam continua dissimulabantur, neque admodu reserebat quo uestiis tu,modo honesto,incederes: nihil uenale illis aliud quam quod in officinis uaeniret. Postremo mendicitate non erant Ecclesii js molest Ionis oe minus tyranide aut fastu inflati. Hodie specie uotorum orbis abuntit, quae minus arbitror, odiosa bonis forent, si tam seuere redderenatur, quam supine iactantur. Illud mirum proximis quingentis annis, triginta amplius monasticas sectas enatas, hodie non numero solum, sed opibus quoque celebres spectari quum ante id tempus alia repula
quod sciam non tereretur quam Benedicti. Nam quod de Basilio
133쪽
ALEXANDRI A. DR Autumno quidam somniant, fide caret. pelicis uero, & preciose
Dota illa toties renata, sed nescio quam pia, quae mercedem suam hoc taculo tanta rerum taculi,cura recipiunt.
Uodecim millium passuum inter Canopicum ostium & Alaxandriam interest, clarissimam quonda Aegypti urbium, de
quo seortim dicere libuit, quoniam cum nomine etiamnum partem ueteris dignitatis & frequentiae retineret, Alexander Maceae do post in uasam Aegyptum,loci, ubi hodie lita est, opportunitate cais plus eam condidit, muro per octoginta stadiorum ambitum ducto, ut resert libro quarto Curtius. Plinius quindecim millium passuum laxitatem habuisse tradit. Notandum autem eo loci, ubi nunc Alexandria et frequetes mortales habitasse, quod & Hieronymus super teristium caput Nahum coiirmat, o ueterem urbem eo loco constituens quae semper Aegypti metropolis fuerit. Praeterea & Strabo habitari quaedam iamdudum illis locis coepta fuisse innuit, quibus deinceps
tantae molis urbs eXtructa est. Portum eius arcus specie sinuatum,inae .sula Pharos a Septentrione cingit & ceu aggere quodam munitatque ambit Mare quod utroque a latere,ab ortu scilicet & occasu inter insulam 8c continentem interuenit, fallacibus vadis inlidiosum,difficulter aditur. Sed fauces ramen; quae ex Aegypto Syria. adnavigantes excipiunt impeditiores sunt scopulis. Proinde ea ipsa in parte insula quo appellentium saluti consuleretur, Ptolemaeus Philadelphus rex optiomus Sostrati Gnidi j architecti arte atque ingenio fretus, turrim e caridido lapide eximie altitudinis extruxit,quam octingentis talentis constiti: Ne alicubi Plinius, nisi fallor, scriptum reliquit In illa igitur noae diurnis ignibus praelucentibus nautae admoniti, cauere periculum, Scqua parte adnavigandum esset, intelligere poterant. Eam turrim possieri ab insula Pharon uocauerunt, mox alibi in eiusmodi usum exatructa quod supra monuimus) Pharos appellarunt: qualem in proamontorio extitisse cui nomen Ceras fuit, iuxta Bizantiuin nauibus Ponticis alte praelucentem, Ammianus Marcellinus libro XXVII. prodidit. Insulam autem idem Ammianus ingenti aggerem pelagus immisso Cleopatram urbi conexuisse scribit, &Heptas adton dorso nomen datum,quoniam ei ab Alexandria ad oram insulae perducto septem stadiorum longitudo esset, ad eum modum peninsula facta Pharo, quae ante intula fu i siet. Mirum autem quod tradit Plinius noinctis diei* nauigatione olim eam ab Aegypto distetisse, tantum terrararum adaggerarunt littori Nili fluenta. lam a Meridiano latere Aleis
134쪽
ss A LEX ANDRI A. xandria Mareotim lacum habet eximie spaciosum, in quo portus est
propter mediterraneam negotiationem aliquanto frequentior quam maritimus, Straboni. Magna uero uecturae commoditas, propter Euripos qui ex Nili proximo alueo derivati, naues inde in lacum tuto deuehunt, urbii summittunt. Urbs ipsa elegantibus quondam struis
cturis Sc Aegypti regum in primis domibus clara, sed sc usis pulcheris
rimis diuisa, nec ferme unquam non sereno coelo. Temolum habuit
Serapidis illius cuius libro XVIII. de Ciuitate Dei Augustinus meis minit sumptuosissime extructum, & in eo ingens ridiculi numinis si mulachrum, quod aetate primum san cti Ambrosi j,conuulsum a Christianis disiectum Q est, idq; Theodosio illo qui cum Gratiano impeis
rium tenuit annuente: de quare Sophroni j insignis liber extitit, meis minit autem historiae Rumus. Marcellinus tradit adeo columnis &spirantibus signorum figmentis,& reliqua operum multitudine ornatum extitisse quae gentium uesania fuit ut post urbis Romae Captistolium, nihil orbis terrarum ambitiosius uiderit. Caeterum magnifiis centiam ciuitatis, bella partim & seditiones attriuerunt, magno illi damno Dictator 8c Octauius bellis suis ciuilibus fuere, sed eo maxiis mo, quod Dictatore obsidente cognita orbi bibliotheca incendio coii sumpta est. Sed & Caracalla imperator, homo iracundus es sanguia narius, quem dicacitate Alexandrini perstrinxerant, uno die ingenitem multitudinem dolo suo Sc militum circumuentam, teste Heroae diano trucidauit. Saeuihi Sc Diocletianus multis Christianorum milis libus interfectis. Inter uetera autem urbis ornamenta Musarum fuit, magnifice extructus locus, & honestarum artium professoribus priniscipum liberalitate dicatus. Et Bibliotheca LXX. millium uolumitanum toto orbe regum impensis comparatorum,instructa,cui Semein trium Phalaraeum Atheniensem, clarissimum uirum aliquando praeis
fuisse, Diogenes tradit. Cuius Q locupletandae studio adductus Ptolemaeus Philadelphus, Septuaginta praeclaros uiros Hebraicae pariter 8c Graecae linguae peritos ab Elea zaro Hierosolymitano pontifice
impetraui . qui parrita opera totu uetus quod uocamus instrumenis tum, haud sane multis diebus in Graecum sermonem transtulerunt. Operarpretium fuit praecipuum, libertas ludaeorum. quoS uari casus in Aegyptum transtulerant, uelut libri duodecimi secundo capite Iois sephus scripsit. Contigit autem hoc ipsum annos ante Christum naritum circiter CCCL. Super omnia autem Christianae Ecclesiae splenMM Eudor decus immortale illi urbi attulit. Marcus illam Petri dilcipulus ψηῖHistή- constituerat, quem primum Alexandriae Christum an nunciasse, &Euanoeliori suum quod ex ore Petri scripserat,docuisse Hieronymus traditi tantae uero doctrinae Sc uitae continentiae fuisse, ut omnes seictatoreS
135쪽
ALEXANDRI A. 8 ctatores Christi ad exemplum sui cogeret. Cui deinceps sancti uiri suecesserunt, quos Sc ipsos Chronographi in literas nominatim, ceu in Catalogum ob apostolicae sedis Alexandrinae dignitatem,retulerunt. Hoc honoris 8c Hierosolymitanae 8c Antiochenae, eccies hs pariter apostolicis tributum suisse,Eusebius indicat. Sed 8c Constantinopoalitani Episcopi eo modo censi relatiq3 sunt,quo modo seriem Romaanorum pontificu ad usque nostra tempora quidam deduxerunt. Non Praetereundum,pro ueteri Musaeo mox a Marci temporibus scholam more optimo institutam fuisse, cui Christiani doctores eximiae pruis dentiae 8c eruditionis uiri praeerant,& Uaer Mnων, id est,institutionum
magistri dicebantur, quod ab illis hη quoque qui nuper Christo deis
dissent nomen, necdum summam fidei ac religionis nostrae tenerent, edocebantur. Praecipuum autem horum Pantaenum nomine Hieroanymus memorat,cuius discipulus Clemes presbyter uir doctissimus. qui praeceptori successit, ut Clementi itidem praeceptori Origenes Leonidae martyris filius, a iuuentute omnibus honestis artibus imbuistus, sed & linguarum peritissimus factus, uoluptates in tantum fugit ut zelo Dei,sea tamen ut Hieronymus scribit non secundum scienistiam ferro trucaret genitalia, calcauit auaritiam, scripturas memoriter
tenuit, & in studio explanationis earu diebus desudauit Sc noctibus, cibum nunquam sine lectione sumpsit,mille Sc eo amplius tractatus, quos in ecclesia locutus est,aedidit.Innumerabiles praeterea Commentarios, quos ipse τολους appellat, immortali ingenio suo Eccleslijsdois
nauit,sexagesimum nonum annum aetatis attigit, quo tempore tantuscripsit quantum uix legere ulli uacarit. Quis autem miretur,ut homianem eum in tanta lucubrandi celeritate, multis locis lapsumet in qua tamen hoc laudis sit assecutus, ut diuus Hieronymus ingenue fateatur, magna eum scripturarum sacramenta interpretando aperuisse, & liiscet detrahat ei ut dogmatistae, tamen ut interpreti Sc qui idiomata scripturarum exacte calluerit,primas dare non dubitat. Qua re factum arbitror, ut quoniam tanti uiri monimenta probe Sc pie traditis ferinois nibus, dogmata quantumuis impia quae nullam tamen animi malia gnitatem saperent) magno numero superarent, a Nicaena Synodo damnatus non fuerit, quanquam essent qui bene alioqui de Ecclesia meritum,ceu fontem Arrianae perfidiae traducerent. Utinam hoc iudicium, quod illis patribus fuit, nostra petas sequendum duceret. Hodie clari prj uiri hareseos insimulantur ob dogmata quaedam quae scria pluris nituntur, Sc ab his insimulantur, quorum opiniones quas haobent pro oraculis) si ad uiuum seces, nisil aliud quam haeresim esse deprehendas, modo haeresis nomine dignum est, dogma pertinaciter
defensum,quod cum apostolica doctrina pugnat. Erasmus Roteroda
136쪽
s6 A LEX ANDRIA.rrius ivir doctissimus es nostri sarculi alter quidam si errores demas
Origenes, hoc alicubi laudis illi authori tribuit, ut in scripturis expoisnendis sic dicat primum esse, ut nemo cum illo conferri possit, atque hanc eum ut illius uerbis utar) Venerem sic exorsum, ut nemo post illum ausit manus apponere.Demum Tyri mortuus est Origenes magna paupertate, quoniam ante eum Ambrosius Diaconus Alexanis
drinus homo nobilis,oblisfiet,qui liberalitate sumptibus in uita iulum adiuuerat. Hieronymus tradit Ambrosium in hoc a plerisque reis praehensum quod uir locuples amici sui Origenis senis Sc pauperis
moriens recordatus no sit. Habuit alios quoque Alexandria summos
uiros, uidelicet Dionysium Origenis auditorem, qui & ipse scholam
κατηχέσεωμ tenuit,& Pierium,qui ob eruditionis famam iunior Origones dictus est. Didimum item Hieronymi praeceptorem, ab ineunte aetate caecum, ut mirum sit Geometriam discere potuisse. Eius de spiritu sancto a Hieronymo translatus liber extat. Et ante hunc Athais nasium magnum uirum, qui cum scripturae deditus 8c ueritati, Arriais norum se blasphemis de Trinitate disputationibus, quantus erat opra posuisset, in maximam inuidiam non Episcoporum modo compluarium, uerumetiam principum Augustorum quos scripturarum inis scientissimos pertinax Aulae factio dementabat incidit: ac deinde agitatus insidi js, cum ne tantillum quidem a scripturarum praescripto discedendi adulandiue prurientibus auribus animus esset, saepe Aleae xandria pulsus, & aliquoties in suam sedem restitutus est. Constantiaeus illi insensus ad latebras haud raro conditissimas uirum insontissi naum adegito Caeterum ut erat sagacis animi, plerunque sibi mortem Arrianorum conspirationibus intentatam,celeri fuga Praevertit. Qua de re, quoniam metus muliebris 8c uitae cupiditatis amplioris quam Episcopum deceret,suspitione premebatur, Apologia se purgare coatactus est. Marcellinus libro XV. author est, es magicarum artium uanitatis quibus instructus futura praenosceret, Sc in totum arrogantiae
qua altius sese efferret,quam Christiani pastoris ratio exigeret,ab Alexandrinis insimilatum fuisse. Erant hi natura leues 8c seditiosi,qui Episcopis 8c Ecclesiae sanam Christi doctrinam aemulanti magno sarispe damno fuissent. At vero Liberius Romanae urbis Episcopus,miis
sertus Athanasi j, quod nec uisus nec auditus,tantis insidi js agitaretur, ndicta caussa codemnari hominem maxime Christianum nephas
duceret,imperatoris Constanti j arbitrio palam sese opposivit Qua de caussa in Synodo quadam Mediolanensi, Arrianorum stud's &fais
Uente imperatore conflata, confestim iussu Constantii in exilium reuissus, triennio Berrhoea'Thraciae exulauit. Dubium autem an exiiij molestia an uero pristinae sedis ac dignitatis amore,seu principis callidiΩ
137쪽
A LEX ANDRI A. simi quod oc ipsum uero simile)pollicitationibus Episcoporum quoinrundam haereticorum precibus impetratis, fractus corruptus cy horni Iais animus, demum Arrianis N imperatori ceu Platina scribit mais nus tradidi hcoepit deserta Athanas' caussa,amplecti quos antea oppugnauerat. Haec ipsa cum essent bona fide ad Constantium perlata, repente Felix orthodoxus Episcopus, quem maximis uotis in Liberr
locum plebs Romana selegerat, sedem linquere & Liberio Apostatarcedere locum magno omnium bonorum moerore iussus est. Constat
sane & Uulphilam Gottorum episcopum orthodoxum ante,& d Oractrinae fama apud omnes celebrem, a Constatio imperatore pecuni j Scorruptum fuisse, quo Arrianorum dogma reciperet. Profecto haud
minus illi offensionis pepererunt fidelibus, quam apostolis peperit ludas, cum mercede accepta Dominu proderet. Christus enim fures δίlatrones uocat Ioan . decimo, qui uerbo eius prodito Sc aliena doctriaena recepta, oues suas hypocrisi, lenocinio pietatis circumlita,inescant. Sed ut ad Athanasium reuertamur, mortuo Constantio uix credibil1 casuum uarietate sub Iuliano imperatore fatigatus, sed ad extremum Alexandriam regressus in concussa animi constantia ex humanis exiscessit, cum annis XLVI. Episcopatu functus esset. Hic est Athanain
1ius cuius Symbolum passim legitur in Ecclesi js,& de Psalmorum usu
libellus circumfertur, alia maiori cura aedita monimeta,quae Iubens Praetereo. olebam referre,sed cogor ob fidem historiar, Arriu ipsum qui uanissima haeresi tantum incendium ingessit orbi, presbyterum
Alexandrinum fuisse, philosophiae studi js inflatum hominem & reis fractarium, cuiq3 Alexander Episcopus suus uir doctissimus persuais
dere non potuit,quin foedo errore tripudiaret. Concilium Nicanaum conuictum scripturis anathemate percusserat, si forte resipiscendi ulis Ius locus esset. Sed durae ceruici nihil erat remedi j quod adhiberetur. Atque utinam cum hominis uita error quoque ipse desiusser, maiora incendia a morte flagrarunt &Hydradian morem pro uno capite celaratum repullularunt. Mortuus est Bizanti j sub Constantino sub quo& emicuit, profluuio uentris repente oborto. Fertur & Basilidem ueterem haereticum Alexandrinum fuisse. Sed nullus ager tam benigne reddit frugem, quin simul quae sunt noxia,&quibus abuti queas,generet. Non praeterierim postremum Alexadriae Patriarcham Joannem Eleemosynarium cognominatum, eo fere tempore durasse, quo post Heraclium imperatore urbs illa tam nobilis adeoq; fide in Christum memorabilis, a Saracenis,foedo hominu genere,recepta est.
138쪽
dicarum & Arabicarum mercium, per Aegyptum uetust stissimam negotiatione fuisse,ipse in primis propheta Esaias
conuincit,qui capite X L V. eius diserte meminit, & uero fit simile,quod Hieronymus,dc ante eum Strabo ceu dixi prodidere, naualia eo loco & habitacula frequentia fuisse,quo loco postea suam urisbem Alexander extruxit. Sed aucta commercia Augusti imperio constat,paucis antea nauibus per Erythrarum egredi ausis,quum postea contra praedones sagittariis armatae plurimae prodiverint. C. Plinius sui maxime saeculi,Claudiorum scilicet & Vespasianorum explorator diligentissimus XXIII. capite VI. libri eam nauigatiohe ab Aegypto ad Indiam usque Sc econtrario scripto prodidit,certa notitia paleis
scente,dignum memoratu adisscit nullo anno minus sestercns quinis gentis millibus constitisse merces quas illae regiones remitterent,&remissas tamen centuplicato uaenisse, cuius summae tanta magnitudo
est,ut concipi animo & supputari uix possit.Tantu abest ut quod ante quoque in Hispaniae mentione admonuimus nostra primum aetate summa copia Vlysipponem nobis illas merces aduectasse, aut illac primum intrasse maria,credere opus habeamus. am ne Alexandria quidem in totum a ueteri illa negotiatione hodie destituta iacet,quanquam negari non possit magnam partem illi Lusitanica nauigatione
detractam, neque Aegypto solum, sed & Siciliae Sc Venetis a misisisse uectigal, tanta mole mercium tot nauium numero quotannis in
Hispaniam importata, ut iam esse coeperit Vlysippo, quod Alexanis
a tot ante saeculis fuit:)cum illa urbi Venetae odores & arorinata cum reliquis exoticis quae transmarina vocamus submitisset,ea. mais
snae Europae parti sufficerent, rebus nostra primum aetate mutatis,.ysibona oceanum Australem ingressa, An tuerpiae submittat, quo non aliud hodie Germania celebrius emporium habet. Quam mois teste autem hanc uicem Aegyptiorum Sullanus tulerit, ipse prodiis dit, legatione ad Iulium pontificem Romanum superioribus annis missa quae 8c dolere illum ob ereptum ueetigal & simul hoc consilii animo uoluere palam innuit, Nisi abstineant Lusitan hoc se curat rum, ut peregrini nostri itinere ad Hierosolyma 8c reliquam Palaris stinam prohibeantur. Eiusmodi minis assecuturum se,quod maxime cupiebat apud Iulium,ceu candidum 8 religionis amantem Episcois
Pum, qui arcere Lusitanos posset, sibi persuaserat, sed insectis reis hus spe frustratus est. Aethios
139쪽
s Ametsi huius in Africae descriptione meminimus, tamen
1 quoniam rerum ad scripturae captum attinentium memoriam celebratur,repetenda est Hanc maximis quonda & plurimis oppidis habitatam bella perculerunt. Proinde libro sexto Plinius. Aethiopia,mquit,uicissim imperitando seruiendo* clara, & potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante, & Syriae imperiatasse eam nostro O littore, aetate regis Cephei, patet Andromedae faαhulis. Hactenus Plinius . inter caetera aute insignia, insulam habet meae diamnem, fertilitate 8c incredibili hominum frequetia nobilem,quarn ilus primo ambitu suo coplectitur Meroe dicta est, quin in millibus stadiorum a Syene distas aqua & Meroeni coloni dicti. Alveus Nili laeuum latus stringens, Altaboras unde &Astobori dicti uideantur
Hieronymo quaeit. in Genesim. Qua uoce ramum aquae e tenebris venientem significari tradit Plinius. Dexter uero Asi us apes, quod ipsum latetis lignific atione adisscit. Urbs in Meroe uetustissima,Saba, quam postea Meroen denominauit Cambis es rex in sororis memooriam ut Iosephus libro Antiquit. secudo testatur, Strabonem, ut arbis tror imitatus. Sed & Plinius, oppidi Meroes in ea meminit ab introiae
tu insulae LXX. millibus pasctuum distantis, quae regia Aethiopiae habita sit. Haec est Saba illa reginae Austri sedes nam & Aethiopiae N Aegypto praefuisse eam, Iosephus tradit) quam Salomonis fama
excitatam cum maximo comitatu Sc donis plusquam regi js in Pala,stinam uen i me, tertii Regum decimo capite legimus. Commedatur Ra Christo Matth. XII. R Lucar XI. quod amore sapientiae ueI res non audirent. Aduertendum aure Meroenos foeminis parere solitos, sequuta aetate Reginas suas Candaces appellasse,uoce perinde commmuni illis, atque Pharaonum ac Ptolemaeorum in Aegypto regibus fuisse ante diximus. Quadere&Eunuchu illum a Luca memoratum Eunuehur Act. VIII. quem ex Esaiae lectione edoctum Philippus baptizauit, qmώς ex aula Candaces reginae fuisse intelligimus. Praeterea Lucae traditiori ne admonemur, illi genti scripturarum lectionem iam inde a Caridaisces artate familiarem atque usitatam fuisse, neque alia caussa Hiero in lymam ceu famigeratum religione locu quotannis, quamuis distante itinere uisitare consueuisse. Caius Plinius scribit Publium Petronium
equestris ordinis Aegypti praefectum, Augusti tempore Aethiopiam
cum exercitu ingressum,Candacem reginam uicis Le, monoculam quiadem sceminam Straboni, sed prudentia & animi aequitate magnis uiris comparabilem . Nescio autem an illa fuerit, Eunuchi domina, motissimis a partibus Salomonem adierit, cum Pharisaei tamen coaram admonentem & diuina uirtute se filium Dei esse contestantem,
140쪽
Candace,cuius meminit Lucas, an alia Ipsa series annorum & rerum gestarum propemodu aliam fuisse admonet, nec dubium quin longe post eo nomine Reginae Aethiopiae dictae fuerint. Idem enim Plinius de Aethiopiae regno ut Neronis exploratores de eo renue uissent libri VI. capite XXIX. sic infit: Regnare scilicet retulerunt) eis
minam Candacem,quod multis iam annis nomen ad reginas transiit. Haec Plinius. Nec mirum uideri debet,quod rerum illic foeminar po tiantur,cum non insueta harum gubernacula fortissimis nationibus fuerint. Mota enim est Assyriorum Semiramis, notae & Scytharum reginae,& Theutam quae Lyburnis praefuit historia Romana ut quae urbi suae negociu facere ausa sit celebrat nec in totum fabulosum esse putandu est, quod de Didone illa Africana uetustas cecinit. Quod ad religionem attinet,habeo authores minime indignos fide,qui hodie illam gentem Christu confiteri,nec alio quam ceremon's re uidelicet tantilla) a nostris abesse ritibus asserui.Fertur autem es Indica illa nais uigatione,quam Lusitani principes peragunt, fidem in Chr1stum ociscimiis austrinis* Africae partibus accrescere. Et quoniam in Aethioaepiam Mathiam apostolum uenisse praedicatum Euangelion, Sophronius prodidit, fieri potuit, ut terrae illae aliarum gentiu incursionibus rarius petitae auitam pietate retinere, & quod ex apostolo didicissent, in hunc usque diem seruare tueriss illaesum potuerint. Dignum Rhoc
obiter notatu mihi uisum, indorum interdum nomine censeri Aethiopes,sicut e contrario Indi Arabesw no raro Aethiopiae tributi, quod gentium ultro citrΟΦ nauigantium commercio,praeterea & sormae stis
militudine accidisse uidetur. Solibus enim aestiuis Indi haud multo minus quam Aethiopes aduruntur. Vnde nimirum a Marone dictum libro Georg. tertio,ubi de Nilo loquitur, Et uiridem Aegyptum nigra kecundat arena, Vsque coloratis amnis deuexus ab Indis.
Pomponius libro tertio famosissima illam Solis mensam illi Aethio, piae tribuit. Cuius uisendae cupiditate adductu Apolloniu Tyanaeum philosophum,post multifariam peragratas regiones,demu & Aethiopiam ingressum fuisse,ex Philostrato, ad suum Paulinum Hieronyis mus scripsit. Tradit & Iosepsus ut 8c illud adnotemus) Mosen reruin Aethiopia gestarum glaria magnum fuisse antequam a Deo novstro dux lsraelis transferendi fuisset lectus. Aqua opinione minime aliena sunt quae Hebraeorum undecimo capite de Mose reseruntur: nec admodum dissentit aetatis ratio. Quadraginta enim annorum fuisisse Stephanus Actoru octauo confirmat, quum Aegyptio occiso in terram Madian perfugisset, inibi aute uxore Sephora ducta,reliquos quadraginta exegit, eodem authore, ut iam constet octogenarium