장음표시 사용
121쪽
Icepimus. Quibus uerbis innuit, eam cuius paulo ante meminimus terrarum Asticae partem alia sorte populo Romano obtigisse,quam aut Mauritania aut Numidia, aut illa quae proprie Astica dicitur, obotigerit. A icam enim Punica bella domuerunt, Numidiae partem,Sc Mauritaniam bellum primum, quod cum Iugurtha populus Rot manus gessit, aperuit. Illa uero Libya quae supra Cyrenaicam iacet Appionis regis testamento in ditionem Romanorum peruenit,quod 8c Eusebius docet :& Pentapolis Ptolemaei dono reliquis prouinisci js accessit. Interiora, hoc est,tongius remota a littore & Athlanticis iugis diuidua Imperatores Auggusti sequentibus annis tentare &las cessere armis sunt ausi Notandum aute, eam regionem sere Libyam Lisi . Docari scriptoribus, quae ab occasu Aegypto imminet, nec semper totam illa uoce Asticam significari, sicut nec semper generale uocabuaelum ADicae uniuersam Libyam,sed eam tantum prouinciam quae cirae cum Carthaginem sita est, significat. Plinius sexto capite libri quin ti: Ea,inquit,quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. Lucas quoque Actorum II. capite,in gentium enus meratione, hunc tractum designans, Aegypti, inquit, es par tum Lihyae quae est finitima Cyrenae. Constat autem in tota Cyrenaica seequentes Ecclesias, inq3 his pastores pientissimos fuisse. Et est uerisiis mile, statim ab apostolorum praedicatione Euangelion edoctas Scconuersas ad Dominum uenisse. Vt enim Alexandrinae Ecclesiae ueis tustatem non attingamus, Lucas ipse tradit Actorum XIII. Lucium Lueis Cyrenensem prophetam Sc doctorem inter apostolos & reliquos renensis. Christi ministros, qui tum Antiochiae Christi negocium agerent,inprimis celebrem fuisse. Praeterea ab eodem XV. capite commendans tur Cyrenaei quida, qui quum ali j solis Iudaeis dominum Iesum praedi -ucandum esse putarent, nec participes facerent gratiae Euangelicae qui ex Gentibus essent, ipsi contra fana doctrina instituti,ipsis etiam Geritibus Christum praedicabant, nec paruo cum fructu, magno scilicet credentium numero ad Dominum conuerso.Tales igitur, quis creae dat suis defuisse fide saluandis, qui alienis non defui1sente Ecclesias autem Cyrenaicae Alexandrina Dioecesi fuisse comprehensas, illud argumento est,quod aliquot concili js Alexadriae habitis Episcopi Penis tapolitani interfuisse leguntur,neque abiimile est uero,ad eam sedem, ut facilem aditu, praeterea eruditorum hominum fama celebrern, poαstremo &Apostolicam, confluere solitos, quum aut euocati ab Epita scopo aut alia quapiam religionis caus a flagitante adducti, conuenαtus celebrare libuisset. Accedit ad haec quod tractus Libyae & Cyreones, a prouincia Africa arenis 8c serpentibus supra magnarum Syratium sinum, seiungitur, ut non difficilis modo, uerumetiam pericus
122쪽
Iosus sit horum ad illos transitus. Praeterea Carthagine celebratum a diuo Cypriano concilium extat, in quo expressa parochiarum nos menclatura admonet, ex Mauritania, Numidia & Africa,Carthagi, nem, ut ad Metropolim, rerum ad pietatem attinentium gratia Epiis
scopos coire solitos, quod & tum factum est,quaestione proposita de baptismo haereticorum, de* rebaptisandis quos illi tinxissent. Rc. Vt interim sileamus quod cum Carthago & quae infra harenas extia tere Africae Ecclesiar,lingua Latina peculiariter u far,& Latinae hoc est Occidentalis Ecclesiae cum contra Orientalis, Graeca diceretur exiis mia pars fuerint, cum sedes Alexandrina interim Graecam sibi potis
simum linguam uendicarit,eamq3 ut matrem Apostolicae disciplina circumpositi per Cyrenaicam Episcopi reueriti fuerint. Caeterum tempus fuit,quum Episcopi dicerentur, qui uulgo nunc Parochi 8c Plebani dicuntur, uerum ath ali js ut in ordine honesto, quem Pauli etiam instituto seruare Ecclesias decet dignitate 8c multorum consensu peris missa authoritate praeibant, ita demum ut reiectis ambitionis illece hris,unica ea* maxima Ecclesiaru cura distinerentur: non enim erant apud ullos qui Christu essent professi maiora clarioraq3 pietatis coriistinentiae 8c eruditionis exempla,quam apud illos pastores quibus carteri fratres Episcopi primatus honorem ad eum modum concessisis sentctgitur Ecclesiarum Libycarum duae sedes erant omnium celeberis rimar, Carthaginensis scilicet 8c Alexandrina, quanquam Aegypto Alexandria accenseretur. Extat Epistola synodalis ex Nicaeno conciis Ito Alexandriana missa,cuius inscriptio apud Theodoretum pro norstra sententia, ad hunc modum habet: του ἄγA-nεγαλ χθιτι π
m , ris χ ρυ- Hoc es Sanctae magnae Dei gratia Alexandrinae Ecclesiae,& dilectissimis fiatribus per Aegyptum 6c Libyam & Penis
tapolim costitutis,congregati & magnam synodum Nicaeae celebranistes Episcopi, in domino salutem &c. Porro Africae est contermina Alexandria,de qua mox dicemuS.
I tra Mareotim Sc iuga montium Aethiopica ab Austro uenientia Aegyptus iacet, fertilissima quidem illa terrarum,sed quae Scipsa Nili accessu destituta, famem interdum sentiar.
Alioqui regni uetustate, cum auita potentia rerum magnarum mera moria celebris. Nominis caussa non eadem scriptoribus redditur,aliis
ab Aegyptio rege, cum antea Aeria dii ta essequocantibus: plerisque ab
123쪽
AEGΥPTVS. V ab Aegypto amne, qui postea Nilus dictus sit, iuxta sitae regioni noismen datum amrmantibus. Certe Homero uatum uetustissimo Aegyptum dictum qui nunc Nilus est Plinius asserit libro quinto,& fit fere
ut in accolas aliquid de amnium nominibus transfundatur. Quanae quam autem Aegyptios in arroganda sibi incredibili uetustate 8c de cem millium annorum cursu ceu ex annalibus obseruato ridicule halis lucinatos fuisse, indubium est . Tamen ut immodica illa sinamus propemodum constare uideo, secundum Assyriorum regnum,uix ullum Aegyptio uetustius praedicari. Tempore enim quo Abraham uxore sua comite,in illas terras peregrinus uenit, Nechoniam Pharaonem, Aegypto iam celeberrimae & Dequetissimae praefuisse losephus tradit. Hic uero fuit Pharao qui, ut Genes. XII. capite scriptum est, uxorem illi abduxit, quam sororem esse crediderat: nongenti autem& quadragintaduo anni a diluuio ad aetatem Abrahae numerantur Eusebio, ut sit consequens,non ita multo post cataclysmum, regnum illud tantis opibus, ut uidetur, auehim, tantaq3 hominum frequentia numerosum,coepis se. Diuitiarum eius tractus multae caussae sunt,quarum potissima, terrae fertilitas, raris quidem imbribus, sed solis proispemodum Nili fluentis ita foecunda, ut non alibi terrarum, aut ubeaerior aut uelocior herbarum 8c frugum maturitas proueniat,ut tam uere quam eleganter Flaccus,Pinguem δc sine imbribus amnem, dixeaerit. Caius Plinius author est, sic abunde herbis ad cibum accommodis Aegypti agrum affluere, ut uel carere frugibus possit. Quo minus mirum sit, tam large semper 8c liberaliter exteris eam populis annonae afflictione grauatis quonda subuenis .Publicum enim orbis horreum, uerissimo praeconio Aegyptum esse ueteres dixerui, neque ulla imperh prouincia fuit, cui plus debuerit italia, quoties fame est laboratu ut interim de consueta annua frumetatione Sc Canone illo, cuius ipsa trix fuit, non dicamus. Certe ueterum Regum curam suis sie legimus, ne hoc munificentiae munus interiret, uecturae uidelicet celeritate 8castrorum simul ubertate, fossis adiuta,quas ultro citroq3 ex Nili alveo deductas terris longissimo spacio immiserunt, ut quoties res postulainret convehi undique nauibus frumentum Niloq3 deuehi posset. Eas fossas Augustus post uicittim Antonium, Aegyptum tunc Primum in prouinciae formam redactam, ut feraciorem habiliorem annona Vrbicae redderet, longa oblimatas uetustate militari opere detersit, authore Suetonio. inde factum ut ducenties centena millia frumenti annua, urbi illata sint, quod Sc Eutropius in Augusto asserit. Porro non frugum solum olerumq3 omnis generis, sed & uini optimi est seinrax, pari modo florum prouentu 8c odoru diues, nam Unguenta Pre ciosissima Aegypto etiam Plinius tribuit. De papyro,imo,alumine,
124쪽
:8 AEGYPTV s. det gemmis quas gignit, reserre superuacuum ducimus. Istud obiter
monendum, & in foeminis Aegypti eximiam esse fertilitatem. Nam cum alths in terris per quam raru sit geminos nasci, in Aegypto transi latitium est, terni etiam 8c quaterni gignuntur, sed & septenos utero concipi, ex Trogi authoritate libro VI I. Plinius prodidit. Cum octauus mensis serme sit laetatis omni aedito partui, ceu libro octauo de natura animalium scribit Aristoteles,in Aegypto quod miremur
salutaris est. Opes autem eius regni magis licet mirari, contemplantia
huS regalium monumentorum uestigia, quae sine inaestimabili uipeis cuniarum absolui non potuere, in quorum numero sunt Obelisci Pyramides, Sphinx, Labyrinthus, quorum suo loco fiet mentio. Haud dubie illas 8c uectigal auxit in Nilo reciprocum, auxere & redditus quos immensos ea terra habuit. Toti enim Aegypto incredibilis ueis sturae commoditas inest. Ex Aethiopia enim Arabrjs & lndia iam olim seequeti nauigatione res preciosae importatae 8c exportatae sunt, unde urbi Alexadrinae empori j fama toto orbe clarissimi extitit. Straho Amasinus grauis author, qui aetate Augusti, Aelio Gallo equeaestris ordinis homine Duce stipendia in Aegypto meruit,adcySyenenatisque Aethiopicum limitem ingressus, totam eam regionem perlustrauit, tradit libro XVII. Ptolemaeum Auleten cognominatum postremae Cleopatrae parentem duodenum millium 8c quingenum tallentorum annuum tributum ex Aegypto habuisse, nec dubitat amispliores redditus aerario Romano obtigisse, quippe qui maiori cura diligentiaq3 prouinciam administrarint. Summam autem indicatam a Strabone,Budaeus uir doctissimus libro de Asse & partibus, quaristo,septuagies quinquies centenis millibus aureorum, aestimat. Et haec quidem ex uectigalibus dic tributis. Quid aurum ex Aethiopi js Arais hi jsq; obuium, quid priuatas ueterum regum opes 8c procurationes, summa adrjecisse putamus7 Tradit enim libro VII. Eutropiusuraebem Romam post deuictum ab Augusto Antonium, ipsamq3 Aegyaeptum receptam, in tantum opibus auctam fuisse propter abundanistiam pecuniarum,ut possessionum aliarumcν rerum uenalium dupliacata precia fuerint constituta, quanquam partem eius prouinciae Diactator ante exhausisset. Nunc de situ dicemus. Ab Austro in Boream eximie longo tractu porrigitur, Nilum prope medium transmittit. nusquam felicior quam ubi undis huius rigua est. Latus occiduum Libya claudit 8c Mareotis orientale Arabia, a Mediterraneo ad Ruis brum mare expansa. A meridie Catara Re sunt,hoc est, praecipites Rasperae montium angustiar, per quas amnis ingenti aquarum mole
deuolutus, non fl here inter occursantes scopulos ut ait Plinius) sed ruere uidetur. A Septentrione autem nostrum mare infidum & raris Portubus
125쪽
portubus hospitale claudit. Fuit autem tempus, authore Strabone, quum illud tantum solum Aegypti nomine censeretur, quod irriguus amnis facundo suo limo pos et obducere, a Cataractis uidelicet HSyene ad usque Nili ostia, quam distantiam Psinius quingentis octuaviniaquinque millibus passuum mensus est. Sed aetas posterior ut
ferme uariant regnorum limites) in bonam Arabiae partem ab ortu, ab occasu uero, trans Mareotim 8c Parcetonium,Aegypti terminos extendit, addita etiam parte, quam a Meridie in arenae squalore genae
tes possident, qui Libyaegypti j Ptolemaeo uocati sunt. Caius Plinius libro quinto a Pelusiaco primum quod inter Nili ad ortum uersa ostia extimum est Asiam incipit, ut stet uetus sententia Nilum inter Asiam Sc Africam terminu esse, quodq3 Aegyptus dicitur,nec huius
nec illius in totu esse,sed collimitia partium duarum terrae, qua parte amni, cui omnia debent, imminent, in unius nominis appellationem
consensisseagitur difficilis accessus id regnum esse, recie losephus 8c
Ammianus prodidere, ab occasu enim non motana solum, eaq3 Pera ardua,uerum etia arenosa, ubi Mareotis iacet) palustria ambiunt: ab ortu autem montana iuxta Erythraeum sinum assurgentia, praeraterea continens quae inter nostrum 8c Rubrum mare est, deserto diu
ficilimo transitu a Petrea, eam 8c Palaestina dirimit: dein ab Austro montium praerupta, & a Borea importuosum pelagus finit. Sed neisque his tantis naturae praesidi js septa & communita,m tanta rerum Schominu copia ab exterorum se incursionibus tueri potuit. Pro Deum immortalem,quam seiuolae hominum spesrquam stulti saepe conatus existulet Utinam tandem rerum gestarum, uel ueterum uel recentium fide, Christiani principes disceret, nullum unquam a condito aevo imperiuin tam firmum es stabile nullum tam potens regnum,nullam clauitatem uel optimis instructam legibus tam munitam unquam fuisse, quin aut ceciderit aliquando aut mutarit dominu,ubi id demum fatali prouidetiar fuisset uisumuntereunt enim regna 8c oriuntur. Neque id sentio uelut damnans Ciuiliu reru administratione aut prudentia, Scno uerendos existimem summos illos Magistratus,quos a Deo ordiae natos esse Paulus admonet: sed quod ad moderatione animi,adeo ad mediocritate, existimem Christianu principem respicere oportere, ceu conscium caducarum rerum, ut tale quid nimis quod ille dixit) in uita concupiat, cogiteto mediocria perenniora ingetibus,& raro esse
diuturna, quae sunt immodica. Ipsa Aegyptus primum a suis, hoc est, indigenis regibus, qui Pharaones dicebantur, gubernata est. Pharao aute,ut Iosepho libro Antiquit. quarto placet,ueteri Aegyptioris liningua regem significabat. Nec priuatu hoc, sed comune regibus nomen erat, cum singulis alioqui sua nomina essent, authore etiam Eusebio.
126쪽
, AEGYPTV s. Ita Nechonias Pharao dictus ille quem Abraham uidit, Sc Cenchres
cuius cor contra Mosen Dominus indurauit, Aerythraeis demum fluctibus obrutus, Eusebio. Quanquam hic Appioni, Amasis, Iosepho autem nisi fallor, Techmosis uocatus est: sic & aliis alia fuere nomina. Post hos,mutatis rebus,quu Iudatis rex Ezechias praeesset, ad Aethiopes regni iura deuenere. Deinde Cyrus Persa, quum Medorum 8 Assyriorum in se opes 8c regna transtulisset deuicta Asia etiam Aegypto, Sesostre,superbissimo rege deuicto,potitus est. Verum sub Da rio cui Nothi cognomentum fuit,defectione facta,suis iterum regibus paruit usque ad Alexadri exitum,qui annis plus minus quadringen iis ante natum Christum, Babylone Chaldaeae, ex humanis excessit. unde Ptolemaeorum regnum,a Ptolemaeo Lagi filio praecipue ex Alexandri ducibus initium habuit. Huic enim Aegyptus cum obuentiasset,iactum est, ut Ptolemaeis dictis qui successiisent adusque Cleopa tram illam quae sibi admouit aspides, ducetis ferme nonagintaquin annis Aegypti regnu durauerit. A quo tempore occasione Civilium
bellorum Romani rerum potiti,mox paulo regnum amplissimum in prouinciae formam redegerunt:ad eXtremum autem ipsius etiam ima perii luxatis uiribus,sub Heraclio malis auspici js lecto imperatore,too tam eam Saraceni occuparunt,annos circiter quindecim post Grego,
ria primi mortem, qui fest annus Christi D. C. XIX. Reges illi
suos Sullanos uocant, uocabulo perinde omnibus qui praesunt coma muni, atq; Pharaonum ac Ptolemaeorum ante fuit. Neque uero Aegyptios sua fraudari gloria par est, quippe illi non tam externarum genotium iugum sustinuerunt, quam imposuerunt. Ut enim alios authois
res sinam ipse Plinius locuples testis est,& Aethiopiae praefuisse Aegyptios Sc Syriae, nec paucis annis illis terris imperitasse. Nunc ad situm reuertemur. Amnis Nilus, ut dictum est, ex Aethiopia delapsus,me diam Aegyptum tranat,iest omnium in Mediterraneum uenienistium maximus, septem enim ostrjs grandibus effunditur, plusculis interim quoniam parua sunt) non numeratis. Illorum extrema Caanopicum scilicet 8c Pelusiacum centum septuaginta millium passuatim interuallo distant. Quod terrarum interiacet frequentissime hais hilatur, Sc eximie fertile est. Ab eo autem loco quo diuidere se de xtraq; S leua digredi Nilus incipit, fere triquetra forma iacet, atque ea caussa ueteribus ob adsimilem Graecae literae Δ effigiem, Delia uocata insula, quam 8c inferiorem Aegyptum uocitarunt: quae non
fuisse aliquando sed stagnantis Nili deuecto limo subsidente post
Homeri tempora enata creditur, unde a Seneca dictum uideatur Aeae Byptum non tam terrarum fertilitatem, quam ipsas terras Nilo deis
bere. Crescit hic aestiuis mensibus, Sole Cancrum ingrediente, Lus
127쪽
na. ut Plinius resert) noua quaecunque post solstitiuni est, sensiim
modice*,Cancrum Sole transeunte, abundatissime autem Leonem, S residet in Virgine, thsdem quibus accreuit modis, in totum autem reuocatur intra ripas in Libra centesimo ex quo coepit die. Puteos hahet Aegyptus cubitoria notis distinetos, hominesq3 Nilometras quisthus hoc muneris demandatur, ut quot cubitis amnis cum est maxiamus, assurgat, diligenti obseruatione percipiant. Iustum incrernenae tum Plinius tradit esse cubitorum XVI. Minores aquae non omnia rigant parcius ueniendo, ampliores detinent tardius recedendo, harserendi tempora non dant solo madente, illae absumunt, sitiente: ubi Plenum incrementum deprehenditur laetum, Sc ceu festum ab incolis ocium peragitur, ubi parce uenire Nilometrae indicant,certatim nulli
labori parcitur, quo moles illas quibus immodice exundantem coercent, aperiant, undamq3 simul canalibus ductis derivent, inuitent . Eleganter enim Plinius, in XII. cubitis, inquit, famem sentit A egyis plus, in XIII. etiamnum esurit, XIIII. cubita hilaritatem aiuerunt. XV. securitatem, XVI. delitias. Porro in ripas amne collecto, quod ad Librae finem contingi .fatio apparatur, quae mense Nouembri apPetente perficitur. Messis autem tempus Maius exhibet, teste libro XVIII. Plinio. Sed Senecae uerba libet huc ex IIII libro Naturalium quantionum apponere, Quantum crescit, inquit, Nilus, tantum spei in annum est, nec computatio fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis respondet,quam sertilitatem facit Nilus Is arenoso & sitienti solo & aquam inducit & terram, nam cum turbulentus fluat omnem in
siccis 8c hiatibus locis secem relinquit, & quicquid pingue secum tulitarentibus locis illinit. Iuuat agros duabus ex caussis, dc quod inuno
dat & quod oblimat, ita quicquid non adqt sterile 8c squalidum iacet,
si creuit super debitum, nocuit. Mira itaq; natura fluminis,quod cum caeteri amnes abluant terras Sc euiscerent, itus tanto caeteris maior adeo nihil laedit nec abradit, ut cotra adissciat uires,nimium Φ in eo siequod solum temperet, illato enim limo arenas saturat&iungit.Deaebet illi Aegyptus no tantum terrarum sertilitatem,sed ipsas. Illa facies pulcherrima est, cum iam se in agros ingessit, latent campi, pertae sunt ualles, oppida insularum modo extant, nullum in mediterraneis nisi per nauigia commertium,maior est laetitia gentibus, quum minus terrarum suaru uiderit.Hactenus Seneca. Incremeti eius uariae causste afferuntur ab authoribus, quaru tamen mihi probatissima uisia,quam Seneca reisscit quanquam fassus Anaxagoram, Aeschilum, Sophooclem Euripidem, tradidisse, inq3 ea opinione omnem uerustatemnime quod solutae magnis aestibus nives ex immanibus Aethiopiae
iugis largius quam ripis accipi quean defluunt. Compertum aurem
128쪽
81 AEGYPTUS. vel Senecae saeculo fuit, Athlantem illum Aethiopicarum gentitum a phitrum, etiam aestiuis mensibus circum altissima iuga sua nivosi spectari. Contemplantibus igitur tantum montem ab Occiduo priaemum Oceano assurgetem perpetuo procursu nunς in Austrum nunc in Boream abeuntem, uniuersam Africam disterminare, alicubi ultra
parallelum Cancri solstitialem Meridiem uersus egressum: prosecto uero similimum uidebitur, tantum niuium dissolui posse, quum ad eum parallelum Sol approximat, & rectis, hoc est fortissimis radiis
latera etiam Borealia montium colliquat. Plinius tradit obseruatum, prout nives imbresue in Mauritania satiauerint, ita partiore aut ineaeriorem uenire Nilum. Iuba enim rex studiosissimus, & cui exploraista isthaec compertaq3 esse potuerunt ut nihil hactenus invium fuit reis gum diligentiae) proxime Athlantem Mauritaniae inferioris Nilum exoriri existimauit. Quam opinionem ipsa amnis magnitudo comae probat, tam spacioso itinere, quicquid est undarum ex Athlantis tu gis laeuo latere in Meridiem defluentium, excipientis. Translatilium autem & ali js locis solstitio amnes increscere, in Ponto enim fieri
istud,Theophrastus prodidit, hoc ipsum in Gallia Padus facit, etiam
foecundans quae humectauit,authore Plinio. Rhenus noster qua parate Rheticarum alpium convallibus egressus Acronium lacum funis dit, singulis annis crescit solstitio, estq; aquarum ex hyeme modus, Pro ut illa montium uertices plus minusue grauarit nivibus.Simili auctu & Euphraten & Tigrim rigare annuo reditu, praeter caeteros,
Strabo, Plinius, Ammianus, Solinusq3 tradunt . Illud memorabile quod libro VIII. Plinius docet,Crocodilum faeuum quadrupes Nialo gigni ex ouo, quantum anserinum est,crescere autem plerunque ad magnitudinem decem dc octo cubitorum. Hoc aute bestiae ingenium esse, ut ouis excubandis eum locum deligat, quem summo auctu suo Nilus eo anno non sit egressurus.Ita optimus ille maximus &incompraehensae maiestatis Deus noster inter caetera rerum in sua natura insigniu monimenta illi quoque, caetera noxio animali,ut aliis multis,
sensium quenda praesagum & diuinantem indidit,uidelicet hac quo
parte aestimationi coelestium diuitiarum accessionem facturus. Nonommittendum, itum ubi per Cataractas eluctatus Syenem Insulam Praeteriit,adeo placido meatu fluere,ut & secudis & aduersis undis naMiget,at hoc certius expeditius* quod Austri A vptu non perflat. Vrbes in tota illa regione plurimae quondam Sc maxima sed Aethiopica Sc Syriaca bella attriuere, pars Romanoru armis patuit. In supelltu multibus & rebellione ipsi sibi malum,ut Carcias quod dicitur nua
heS, attraxerui, prouocatis ad uindicta Romanis, nam& Copton mea
morabile emporiol maxime celebre urbe dc Busyrim Achilaro quon
129쪽
dana authore rebellantes, Diocletianus solo aequaui multis millibus Iudaeorum occisis, non alio nomine quam quod cum Achillaro res nouas moliente pariter conspirassent. Thebas autem Aegyptiacas omnium eius ditionis clarissimam urbem, quae Sc Dio spolis uocaaebatur Eusebius author est Augusti primum aetate penitus dirutam, cum Cambises eam iam antea grauiter afflixisset, ut prosecto uerissiae me sit a poeta Venusino ductum, Feriuntq3 summos fulmina moles. Erant sane Aegyptii ut in abundante dc luxuriante solo natura inis fati, uari j Φ,& imperi j, externi praesertim, imparientissimi, tamq3 adseditiones procliues, ut leviculis de caussis maximos tumultos excistarint. Supra modum autem superstitiosi, Sc ut Hieronymi uerbo utar Dius facundi, quippe qui per allium Sc caepasceu numina dois
mestica iurare Sc animalia quaedam ridicula ueneratione colere conssueui sient. Neque alia caussa tantu horum in ludaeos odi j fuit, quam quod diuersissimam religionem sectarentur,ia unum Deum uerum, uanissimae persuasioni Deorum Aegyptiacorum, constanter anteponeret,ut Psalmo C. XIIII. patet. Et erebantur praeterea puritatis Sciustitiae fiducia, cum essent uel una libidine spurcissimi, neque cibum cum Hebraeis, neque cum cxteris sumebant,Genesis X L III. quasi
omnibus illotis ipsi maxime loti essent. Alexader ille Macedo,in quo dubium, fortuna ne plus an uirtus habuerit loci, Aegyptum in ditiois nem suam redaeiam in Nomos plures hoc est,praefecturas diuisit, &qui praeessent Nomarchas dixit,id est, omorum praesides,tutius arishitratus gente natura leuem seditiosamq3 8c in calumnias principum Pronam, plurium quam unius authoritate administrari, sublata hoc modo saepius concursandi facultate. Plinius quinto libro circiter quiriquaginta Nomorum nominatim meminit. Sed 8c Caesar Didiator. idem arbitror, quod Alexander metuens extincto Pompeio,regnum
Aegypti Cleopatrae eiusq3 seatri minori permisi . ueritus, ut inquit
Suetonius, prouinciam facere, ne quando uiolentiorem praesidem nacta,riouarum rerum materia esisset. Caeterum postquam prouincia esse
coepit, ex equestris ordinis uiris, Augusto decernente, administrata est,authore Cornelio Tacito. Inter oppida famigerata, nullum est in interiore quidem Aegypto secundum Thebas, memoratius Syene. clarissimuuirtus pepSolem sus
130쪽
8c iuxta situm Pthmuis, a quo Pthmuitani dissiti.Hoc Phileam habuit
Episcopum,clarum uirum, qui cum de martyrum laudibus elegantisissimum librum scripsisset demum & ipse persequete Maximino,quod sacrificia deorum respuerat, capite pro Christo truncatus est,ut libro xim octauo refert Eusebius. Hic est Maximinus qui a Galerio Maximiainno Augusto Caesar cum Seuero lectus,Orienti praesectus est,quum Seuerus Italiae praeesset, mox paulo ex Caesare Augustus laetus, &Galerius Maximinus appellatus,triennio imperio praefuit homo nouus 8c rudis,per militiae ordines promotus, patria Dacus, sorore παmentarn genitus, & qui Daza uocaretur quum priuatus ageret, suanesti in Christianos animi, quiq3 Thebaicam Aegypti undantissimo
Martyrum sanguine aspersit, postremo uino, cuius auidissimus erat,& crapula distentus,Tharsi obsessus, ne in Licinit manus uiuus uea Maxentisi niret seipsum strangulauit. Eodem tempore Maxentius extitit, Aureis
Maximianus. lii Maximiani Herculss, qui cum Diocletiano Iovio imperauit) filius, di Faustae uxoris Constantini frater, nihilo parente mitior fuit, ut sit prosecto mirum, Constantinum imperatorem in illa persecutorum corona,respicere ad nostra potuisse,quanquam ne ipsum quidem adamodum syncero in Christum animo fuisse constat. Caeterum Philea Episcopi Sc martyris in Catalogo scriptorum etiam Hieronymus meis minit. Reliquarum urbium celebrium Berenice praecipua,& Arsinoe contra intimum recessum sinus Erythraei posita,a quo Arsinoites Nomus dictus est,altissima pyramide conspicuus. Esse & Babylonem in Aegypto oppidum munito loco situm, a Babyloni js quondam,sede in illis locis a Regibus impetrata,conditum,Strabo affirmat magnae fidei author & oculatus, ut sic dicam testis,quo non alius scriptorum. quos equidem uiderim, Aegyptum,ut Augusti aetate habuit,diligenotius prodidit. Ultra Nilum occasum uersus Memphis iacet, Regia quondam Aegypti principum,& ab ea stadiorum aliquot interuallo Pyramides illae stupendae altitudinis turres, inter orbis quondam miracula habitae,quarum situm Plinius libro XXXVI. reddidit,non aliud fuisse eas testatus, quam pecuniae regum stultam ostentatione/Habet inferior Aegyptus multa oppida, quarum tamen famam ob scurarit Alexandria Canopico ostio uicina, 8c in Pelusiaco Pelusium,
quod nostri uulgo Damiatam uocarunt,recetibus etiamnum si sunt recentia quae duobus retro sarculis obtigerunt) nostrorum cladibus nimis notam,saepe capta magno damno, & saepe amissa est,interdum
8c pactis haud scio quam decoris, Sullano reddita his modis illudenis
te nostris ambitione atque auaritia, donec in totum Aegypto atque
Syria pelleremur. Quod factum esse lego sub excessum ex humanis
