Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ARABIA.

Mosen e rubo ad educendum populum Israelis uocatum fuisse.Deaena unam post quadraginta illos annos quibus in Arabia & deserto egit ex humanis excesserit. Et eximie quadrat quod Deuteronomu X X XIIII. capite scriptum est, Mosen centum Sc uiginti annorum fuisse quando mortuus est. Haud igitur uero simile est,primos quadrais ginta annos illi uacuos effluxisse, cum & dictis & factis ea ipla aetate magnum fuisse Stephanus innuat.Testatur autem dc seriptura uxois rem eum Aethiopissam habuisse quanquam sciam hoc ipsum parum ad historiar quam Iosephus prodit, euidentiam facere,cum ad Arabiae gentes praesertim Austrinas, Aethiopum nomen pertigerit, id quod iura dixi, Sc ante me Iacobus Zieglerus noster admonuit.

ARABIAE TRES, PETREA,

DESERTA, BEATA.

Pelusio quod ex osths Nili ortum uersus extimum esse dixtimus, Arabia incipit,& Arabes iam diculur,Ptolemaeo Aegypti j cognominati partem occiduam Erythrei sinus longo tractu habitantes, quos sequens aetas,uelut ante ex Strabone docuimus,

in totu Aegypti nomine complexa est. Extra hanc tres Arabias proximas Aegypto, authores faciunt, quarum prima Petrea cognominata a ueteri urbe Petra, regia quonda gentis, & quae ProXime aduentum paradocti, seruatoris nostri potetissimum rege Aretam habui cuius saepiuscule Iosephus meminit. Sacra scriptura Petram deserti illam uocat, ammis no quidem loco, & perfluente amne irriguo, sed undique montibus& desertis clauso, ut fortasse ea caussa Petra deserti sit cognominata. Termini eius,ab occasu Aegyptus,medio serme eius Isthmi,qui inter Possidium & Rhinocoruram oppida,seu,quod idem est, inter initimum Erythreum sinum 8c Syrbonin nostri maris lacum,interiacet. Quam latitudinem terrarum Caius Plinius innuit non amplius cenae tum uigintiquinin millium passuum patere:Tantulo terrarum spacio diuersissimis a partibus uenientia maria dirimuntur, & quo tertia orbis pars cum tota Aegypto continenti adneretur . Supra Isthmum autem bona pars orientalis littoris Erythrei ad Petream Arabiam pertinens supra sinum Elaniticum & uillam unde portui nomen est Elanam extenditur: ab ortu & Meridie montana ambiunt, hinc a Felice, illinc a Deserta eam disterminantia: nam & hic tractius Ara biarum celsissimis alicubi iugis montium surgit, Sc nisi Erythreum interciperet haud minima pars Athlantis uideri poterant: Minus auistem aspera a Septentrione Syria excipitur, adusque lacum AsphaInisten & Philadelphiam dc Bathanaeam immittens, neque usquam est

142쪽

ARABIA.

foecundior quam ubi Syriae coniungitur. Altera ArabiaDeserta Ptollamaro dicta, spaciosa est,nec paruis solitudinibus uasta,qua de re nomen ei esse putandum est, cum alioqui non paucis oppidis 8c num rosa bellicosacp gente habitetur. Habet ab occasu Petream,ab ortu sinus Persici partem 5c Chaldaeorum tractum, a Meridie ante dicto montium iugo a Beata illa secernitur, qua Septentrio est Euphrates

amnis a Comagene ueniens alluit,aestiui autem occasus latus ea Syria quam Glita, hoc est, depressam cauamq3 cognominant,finit. Ab iulis duabus uelut a basi quada tertia illa Felix dicta Arabia,peninsulae

forma inter duos maximos sinus Meridiem petit,extima fronte ad ortum Brumalem flexa, pluribus in locis maxime fertilis 8c alicubi etiam bisera,si Plinio credimus,solaq3 terrarum omnium,quae diuinis honoribus dicatum Thus gignens, a Graecis viij v A Latinis Felix, 8c Beata Arabia uocata est. Haec, praeter quam ubi reliquis Arabhs adhaeret.

circumcirca Rubro mari clauditur. Persicum enim sinum a Rubro fundi sicut 8c Erythraeum, atque ea caussa Rubri maris nomine cenae seri, de frequenti authorum consensu notius est quam ut explicatione egeat. Nunc terminis datis, ad Petream reuertemur. Parum quidem laudata haec ueteribus,ob squalorem dc sterilitatem,nobis rerum uere diuinarum memoria ita frequens 8c celebris existit, ut multis nomi nibus odoriferae illi ac diuiti Sc Beatae quam gentes extollunt,praeseris ri 8c anteponi debeat. Nam ut summas tantum rerum attingamus,lsraelem sicco pede Rubrum mare transgressum prima omnium hois spitali benignitate excepit, necaninus quadraginta annis tenuit. Quo tempore praeter ingentia miracula,uariis modis exhibita,nihil uspiam

aut dictum aut factum est, quod typis mysteri jsq3 nostrae religionis

vidi . non abundet. Est enim in ea ut loca memoremus) terra Madian,quae Mosen aduenam, cum coniuge 8c charis liberis quadraginta annis Sina mons, aluit.Est mons Sina, prius Mosi uocatione per angelum in flammeo rubi incendio, mox ia legis diuinae eodem in monte datae stupendareuelatione, nobilitatus. Qua quidem in re,no gratiar solum eximiae,

sed & misericordiar cuiusdam fuit tabularum legis promulgatio,in qua diserta Dei nostri uoluntas, & quid ipse a nobis requireret,qui salutem nostram meditabatur,apparuit. Verum quia corruptior erat status nostri conditio, quam ut ferre eam, aut ulla ex parte praestare

posset nO illius naturae, sed nostrae culpae fuit, quod iram illa est opea rata. Sic bonae leges improbos damnant, non faciunt:dehortantur acrimine non alliciunt: 8c quod in ipsis est salutem quaerunt,non poeanam. Quod ipsum c estis illa & incompraehensa maiestas datis illis Tabulis quaesiuit, Sc infirmitatis nos nostrae admonuit, si sorte deleacta fiducia dc supinitate intelligeremus nullam spem nobis salutis reliquam

143쪽

quam esse, quam quae misericordia interueniente donaretur. Ea re puto ab Euangelista loanne dictum capite primo,Gratiam nos pro grastia accepisse,hoc est, pro lege Euangelium, pro Mose Christum,quorniam 8c in lege gratia emicuerit,sed quae desponsis 8c pessime consciis animis terrori esset,ut nemo malus bonam legem unquam diligit. Per Christum autem non solum lex impleta, sed & gratia impetrata est,& uires additae, quae legi praestandae sufficerent. Ut exinde Sinai meae moria etiam legis nomine credentibus nobis sacra esse debeat,quoniaeam inde patres nostri 8c pietatis &charitatis consciam doctrinam aco ceperunt. Mons autem Choreb iuxta Sinam est. Hieronymus eunisdem cum Sina facit. Iuxta autem petra illa qua percussa SITIENTIP Ο Ρ V L O undas Moses elicuit. Petra illa erat C Η RIS T V s decuius sanguine, ceu docet Paulus, patres nobiscum fide, Sc nos cum patribus hodie* bibimus,certi per sanguinem ipsius redemptionem nobis & peccatorum remissionem obtigisse . Vere autem, o uere serintilem Arabiam istam credentibus, Arabiam inquam Petream,quae Petram id est,Christum ita nobis adumbrauit: quae regni spiritualis,cui

externa omnia contemptui sint, formulam quandam nobis explicuisit ut quod in hoc saeculo imbecillum 8c caducum est, etiam si pingue, si sertile, si beatum existat, sterile tamen squalidum* iudicari debeat. Sic Aegyptus credetibus sterilis est,neque ad eius ollas ali j respiciunt, quam qui carni obsequntur. Contra autem Arabia ista fertilis,quam

nemo tamen petit, nisi qui Deum uocantem sequitur,nec terrena sed coelestia aestimat.Hanc Arabiam cum Deserta,uno nomine Caius Plinius Sceniten appellasse uidetur, απο ωὶ σκιαους, id est, a tabernaculo,

quod subinde transpositis sedibus, ubi libuit cilici js metantur. Mos enim illi genti mutaxe sedes, & tabernaculis uictitare prout pecus 8c pascua inuitarint.Iam ante enim populus Israeliticus id genus mansionibus totis quadraginta annis per desertum uariauerat. Gentium uesterum in Petrea primi Sc celeberrimi sunt Nabataei, quibus finitima Agreni inter Elanitas numerati, ab Agra regia eorum, quos Zc Maaren os dictos esse sunt qui existiment,ut 8c Agra uelut Agara ab Agar Abrahae cocubina nomen habere uideri queat, est enim N Agara liuinius tractus oppidum quod oppugnatu ab Traiano historiae produi,

ut & Agra & Agara legi dici oppidum illud constet. Certe Agar

nos eos esse etia eruditis uideo placere, qui postea Saraceni dicti uint. Ismaelis proles. Nam in hoc & Beatae Arabiae tractu illos ceu uetes rem gentem Ptolemaeus 8c Plinius connumerat, de quibus mox pauolo.Stephanus de urbibus, Arabiae partem Saracam facit, a qua Saraceni dicti uideatur. Et unde Myrrham Saracenicam cognominauit Dioscorides,quae Plinio XII. libro Sambracena dicitur,uelut uix diligen

144쪽

s3 ARABIA.tissimus Hermolaus Barbarus adnotauit. Nihil mirum autem in noaminum originibus uestigandis uariare scriptores, cum haec ipsa tempore etiam & cosuetudine mutentur. Sunt in ea 8c alia minime obscura praeter Petram oppida,quoru praecipuum Ostracine,iuxta Casiurii montem, ubi Pompeius, ethnicus quidem homo,sed minime temnendum uariantis fortunae exemplum,tumulum habuit. Praeterea Bostra

haud procul Trachonis montibus posita,a qua Bostrent dicti: praeoterea Gerasa ia Philadelphia. Bostrenorum Episcopus aliquando Berillus fuit Origenis contemporaneus,&familiaris,cuius in Catalogo Hieronymus meminit. Extitit & Philippopolis a M. Iulio Philippo Imperatore,in patrio solo Bostrenus enim fuit codita,Thracensi illi, quam Macedonu reges condiderant, & Scythae sub Deci js diripuere,

cognominis. Primus autem Traianus Petream in prouinciae formam

redegit,& rectorem imposuit. Habet & Deserta,plurima oppida sed, ut dixi, infrequentiora ob solitudines interuenientes. Celebre tamen aliquando fuit Tapsacum iuxta Scenitas Euphratis impositum ripae,

postea & Amphipolis dicta, haud longe a Palmyrenis solitudinibus. Plinio. Reliqua pars Chaldaeae adiacens Nomadas habet,infestos Babyloniis 8c ad latrocinia natam gentem. Ad occasum brumalem Nuheorum Arabum loca non infrequentia agro Q Damasceno 8c Libano monti proxima, ut uerosimile sit Paulum a tempore uocationis suae Arabiam ingressum, no aliam petηsse, quam cuius nunc facimus mentionem. Iam de Felice dicemus. Haec innumeras gentes habet,uia cis atque pagis magis quam urbibus habitatur, & horum quidem maxime celebres, quί sunt maritimi. Omnium tamen celeberrimum,&unde reliquis terris nomen Sc gloria, pagum Sabeorum, cuius regionis. Thurifera Saba cognominata, ob syluam centum passuum longitudinis, latitudinis autem quinquaginta. Arbores eius ad Canis ortum, hoc est,circa medium mensis lui', incisae humorem spumeum ardunt, qui concretus aut decidit in solum, unde queat colli gi,aut cortici adis horrescens depeetitur, uelut libro XII. nat. histor. Plinius prodidit. dileque alia eius peninsulae parte hoc arboris genus prouenit. Pluriamarum autem rerum in Arabia prouentus, & ipsa soli nativa fertiis litas efficit, ut suas opes Sabeis uicinae gentes non inuideant. Habet montes, quibus prognata flumina longe lateq3 irrigant fertiles caniis pos: Fertur Sc aurum gignere uulgo inter optima iactatu. Et sua Arahicis gemmis dignitas est. Ipse margo littorum creberrimis promonis torqs distincitus nobiles portus 8c oppida non pauca nudinaria Por. tubus imposita continet: nec Arabicae solum uerum etiam Indicar 8c

Aethiopicae merces conuentus negociatorum & Emporia auxere,inis

credibili copia rerum per se quidem eximiaxum, sed quas praeter in

145쪽

A R A B I A. ritum luxus nostris,aestimatione praeserat. Nihil enim hodie Orientis mercibus preciosius, nihil charius est, neque aths e rebus maiora compendia quaeruntur mercatoribus, quod profecto non accidisset. si more maiorum umeremus. Porro non terrae solum Arabicae sed Mundis sua inest fertilitas. Nam A margaritas Arabia, quanquam non sola,tamen praecipuae dignitatis, in Persici sinus littore collectas mitistit,quaru aestimationem ad insaniam usin luxus prouexerat ut Cleoα patrae margarita centies sestertium,hoc est,ducentis quinquaginta millibus aureorum aestimata sit, & altera illa Vnio, quam Dictator Carasar Seruiliae emit sexagies sestertium, hoc est, centum quinquaginta millibus aureorum Gallicorum Guillelmo Budaro supputante,fuerit coempta. Vix fidem capit summae magnitudo, sed uero tamen similis fit considerati in luxu etiam gloriam quaeri, neque ullam licitationem fatis grandem illi esse,qui hoc magis ad emendum accenditur,quo mRioris aestimatur quod est empturus. Nihil igitur mirum,quod Caius Plinius libro XII. de maroarius scribens,& simul in sui saeculi mores inuehens,Minima,inquit,qua computatione millies centena millia sestertium annis omnibus india, &Seres,Peninsula illa imperio nostro adimunt &c. Hodie in totum Saraceni dicuntur Arabiarum Rein tes, habentin Mecham ualde celebrem urbem, cum alijs caussis, tum quod Mahumetae prophetae illorum tumulus in ea uisitur. Mortuus ille erat XXI. anno imperi j Heraclit,qui eiusdem anno XV. innorutuit, primo mercator, dein Propheta, postremo praedatoriar militiae dux faxin & caput, ut mirandum sit in Diuos ab illis relatum,cui ne homines quidem boni honestum in terris locum concessissent. Manacellinus libro XXXIII. Arabas omnes, posteritatem Saracenos aPpellas e tradit. Sed Sc XIII. libro, ab Euphratis Iaruo latere adusque Nili supercilia protendi eos affirmat. Inuenio aute primum eos Pompeio Magno res in Asia gerente Romanorum militiam noscere coeae Pisse, neque exiguam operam Populo Romano nauasse. Mox ut nulla fides militiae est uexare limites imperi j, perrumpere ' urgere praesidia Orientis coeperunt, qua re Constantino magno aliquot eraptionibus factis noti iam & magno odio tunc habiti. Demum iterum conuersis studiis Iuliano Imperatore contra Persas proficiscenti adfuerunt, quanquam lubrica Sc propemodum uenali fide, ut non iniuria Ammianus libro XIIII. inter alia de Saracenis locutus,in haec Vera ha eruperit: Saraconi nec amici nobis unquam, nec habendi ultro cistro Q discursantes, quicquid inueniri poterat,mometo temporis parui uastabant, Miluorum rapaci uitae similes,qui si praedam despexerint

celsius, uolatu rapiunt celeri,& si impetrarint, non immorantur &c, Hactenus Marcellinus . Sed memorandum interim, breui temPOre -

146쪽

ioo ARABIA. adeo illorum potentiam successibus auctam fuisse, ut circiter annum

Christi D. C. XVII. Persarum regnum ad Saracenos transierit,

deliraq3 Mahumetae superstitione in immensum propagata,post Sysriam & Aegyptum & Aseicam perculsam, magnis copiis in Asiam profecti ipsam etia sedem imperi j Constantinopolim obsidione preomere fuerint ausit: quo tempore Carolus Pipini pater Francorum in Gai s regnum tenuit. Sed Sc Heracli3 Imperatoris ignauia exiguus ignis erroris tanti, cum restingui per initia sine labore potuisset,laninoem plurimorum assensu, qui armorum gloria & uictoriaru successu

religionem aestimabant,adeo exardere malum coepit, ut nullus ampliα iis remedio esset locus. Asiae iam Sc Africae pleraque omnia Saracerinorum erant,neo hoc illis satis, in Italiam Sc Siciliam uiolenta manu ingressi,eas terras plus ducetis annis uexarui Postremo sub Constantino illo qui Leonis imper. pater fuit, Anno Christi D. CC. XLII. Gaditano freto traiecito, in Hispaniam pro fusi, Bethicae 8c Lusitaniae N Tarraconensis fertilissima loca occupauerunt. Quo tempore Beda presbyter magna Sc pietatis Sc eruditionis fama florebat, qui literis ultro citro Φ ad principes imissis magna id sedulitate moliebatur,ut militia coscripta Saraceni Hispania pelleretur. Sed surdis uelut in prouerhio est narrauit fabula. Nec minus septingetis annis unde temporudesidiam ato adeo ueternum ipsum intelligere queas securi illi Hispaniam tenueriat, donec princeps maximus Ferdinadus C A R O LI nostri V. maternus auus uniuersa illos breui tempore Hispania pepuistit. Clitus unica, sed spectatissima quidem illa uirtute, satis periculi Lactum nostris quantum in illarum gentium perfidiam Christianorum Principum industriae & magnanimitati licuis Let modo intestinis hesis lis freno iniecto, arma sua non solum gloriar sed tuendae quoque pio tali,& publicae quieti destinassent. Enimuero Saraceni mixtum haereis si 8c Iudaismo, a Mahumete coflatum delirium sequntur,quod ipsum S Turcae, qui prima sub Saracenis in Asia stipendia meruerant, ceu

per manus traditum receperunt,hodie* custodiunt. Eadem enim est Utriusw gentis religio,idem erro Par uesania, quae tamen, si Ons plaincet,libro quem ipsi Alcoranum uocant, coditur. Solenne est illis more ludaeorum circumcidi abstinent& a suilla carne, puto, quoniam Arahia etiam Plinio teste, sues non habet. Vinum non bibunt, & mense quodam toto ieiunant, caetera libidinosi 8c quibus una uxor non pla aeceat,inter multaS uolutantur, quas tamen ita ad coniugia iura scruanaeda adigunt, ut adulteris capitalis poena statuta sit. Veneris diem pro sabbato habent. ullam foeminam nisi operta facie ih publicum prois dire sinunt. Christum ex ueteri Hebionis haeresi, purum quidem hoominem, sed prophetam tamen eximium suisse aiunt: et Mosen & suis

147쪽

um Mahumeten consociant, & legi Mosaicae non nihil tribuunt.Votis 8c piaculis quibusdam plurimum deserentes: quo fuco suo tantam orbis partem dementarunt. Sed antequam Arabia digrediamin. aon indignum notatu mihi uisum, Aretarum nomen, cum Arabiarum tum Aethiopiae regibus tritum & peculiare fuislle. Nam & in Syria paululum ante Pompei aduentum Aretas rex a Damascenis receptUS, Aretas rex cuius libro XIII. meminit Iosephus. Praeterea Aretas Saracenorum princeps sub lustiniano, 8c eodem saeculo Aethiopiae Aretas, rex po aerens:postremo Pauli apostoli aetate Damascenorum iterum rex Are tas,ille cuius praesectus Paulo Iudaeorum suggestione insidias struxit,& ut e muro demissus elaberetur,adegit,sicut ipse alterius ad Corin thios XII. capite meminit. Sophronius autumat Eunuchum Canis daces Felici Arabiae Euangelion praedicasse. Ego Paulum iam conis uersum 8creuelatione edoctum,& in Arabia Christum docuisse arbitror. Continue enim Christum praedicauit Synagogis, ut ait Lucas,

quod is esset filius Dei.

Onsum nescius quam late, Pomponio PIinioq3 Syriar noaemen pateat, sed quo dilucidiora fiant singula, praesertim in compendio,nOS eam quae citra Euphratem est,& ut Strabo nis maxime finitione circumscribitur,primum designabimus,mox res liquas illas partes, quibus & ipsis sua nomina sunt, ordine reddituri. igitur ab Aegypto &supra memorata Arabia, qua in Syrbonin lain cum vergit Syriae initium est,a Meridie in totu Petrea,Ortu uero bru sγri mali Deserta Arabia Palmyrenisq3 solitudinibus terminata. Latus eius Septentrionale Euphrates excipit, & citra eum Ammani montis Ciliciam disterminantis iuga in Issicum usin sinum,quo Syria finitur, immissa. Occiduu latus uniuersum, mare alluit quod a Phoenice praeaecipuo eius littoris tractu,Phoenicium ueteres dixerui. Terra praestans eximia ubertate, sed hac re praecipue felix quondam,quod in eam lainma primum doctrinae es miraculorum Christi dimanavit. Urbes eius Plurimar, quarum praecipuas suis locis reddemus. Partes Syriae sunt, Palaestina, Phoenice, Damascena, Coele, Decapolitana, Antiochena, S proxime iam Euphrati, Comagena, Apamena*, & ubi Scenitis se miscet fluminis decursu, Paropotamia cognominata. E quibus,quoraniam ab occasu Syriam ingredimur,post descriptas Arabias Palaestiis

nam expediemus, regionem adeo insignem cum locorum, tum uero rerum gestaru quas scripturae memorant,celebritate,ut priuati operis

sit illam ad plenum describere, nec possit paucis dici quicquid de illa uel breuissime dicitur.

148쪽

is 2

PALAEST IN A.

Tolemaeus quinto libro Iudaeae, Palaestinae nomen tribuite& finiri eam monte Antilibano confirmat libro XVI. Strabo,& libro XX. Augustalis historiar Tacitus: nec diuersus

a Ptolemaeo Hieronymus totum tractum quem Iudaeorum. tribus incoluere, Iudaeam uocat. Qui subtilius uerius diuisere,paristem Palaestinae Iudaeam faciunt, cui ab occasu 8c Meridie Idumaea, hSeptetrione & ortu Samaria Galilaeacp itidem Palaestinae partes coniungantur. Plinius quinto libro, quanquam Idumaeam cum Palaestiana confundit quoniam & Philistim N Edom sparsim ea loca tenuisse

constat tamen hanc a Iudaea,praeterea & Samaria & Galilaea sep Palastitim rat. Libenter igitur horum sententiam sequimur,qui Palaestinae nomine ceu generali Idumaeam, Iudaeam. Samariam & Galilaeam compleaectuntur. Illi enim opinioni &scripturae suffragantur,& usitata uulgo, Christi & apostolorum temporibus is haec partitio fuit. Matthaeus enim XI. capite de Ioseph, Cum audisset,inquit, Archelaum regnais re in Iuda, loco Herodis patris sui,timuit illuc abire, sed oraculo adaemonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae, ac prosectus habitauit in ciuitate quae uocatur Nazareth &c. Parum apte fuisset locutus Matthaeus, si alia a Iudaea Galilaea non emet. Porro ab Archelao deflexit. qui Iudaeam post patris mortem ab Augusto acceperat, in Galilaeam aute secessit, cui Philippus frater illius,minus seruus patrizabat enim Archelaus) Tetrarcha praeerat. Proprie igitur hoc loco Iudaea pro . Parte Palaestinae accepta est. In eodem capite Bethleem Iudaeae cognominatur,ad differentiam eius quae in Galilaea esset,Hieronymo:quanquam ipse Iudae non Iudaeae legit. Sed alia quoque exempla sunt, ut Lucae undecimo : Ascendit autem Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth in Iudaeam, in ciuitatem Dauid quae uocatur Bethleem M. Et Actorum IX. capite: Igitur Ecclesiae quidem per totam Iudaeam,&Galilaeam 8c Samariam habebant pacem. Et Ioari. IIII. capite: Reliquit ludaram & abissi iterum in Galilaeam, oportebat autem eum ire per Samariam S c. Hic Ioannes ita discernit a Iudaea Galilaeam ut intermediam Samariam faciat, quod ita habere re ipsa Ptolemaeus inis dicat Sed & Idumaeam a Iudaea Marcus separat III. capite,his uerbis: Et ingens multitudo h Galilaea secuta est eum, & ab Iudaea & ab Hierosolymis Sc ab Idumaea 8c Transiordane. Porro quod Hiero in

lyma hic Marcus nominat Iudaeae urbem, ea caussa puto factum, ut indicaret, Uel ex illa urbe multos eum sectatores habuisse, in qua eius man Aesa perdendi cottidiana consilia captarentur. Transiordanis autem reaenis regio. gio ab Hermolao ea dicta, quam Plinius libro quinto Peraeam nois minauit, de qua suo loco dicetur. Nunc ut eo Pergam unde coepeis

149쪽

IDUMAE A. tosram, admonitum uolumus Lectorem eam Palaestinam quae has parates omneis ambit, ab ortu aestiuo Libano terminari, a Septentrione Phoeniciae parte, ab Austro Arabia, ab occasu mari Phoenicio. Eaodem regio Chanaan quondam, sed proprie qua Iudaea est dicta, terora scilicet promissionis, quam ante Abrahae in ea loca aduentum&Chananaei & Pheresari tenuerunt, quod palam ex XII I. capite Geones eos deprehenditur.

nicasse, Strabo libro XVI. prodidit. Certe scriptura III. Regum nono capite, in Arabia suisse, & ad Rubrum mare attigisse Idumaeos, testis est. Constat eos a Hierosolymis Meridiem uersus non plus seoptuaginta circiter millium passuum distantia remotos, authore Hieaeronymo, qui ab Hebraeis ferme haud aliter quam Edom dici eos ab Graecis autem uoce rio nihil deflexa dumaeos appellatos tradit,quod

ante ipsum Sc losephus scripsit. Augustinus libro XVI. de Ciuitate Dei,idumsos patrem Esau habuisse,qui idem quoniam Edom dictus sit, nomen illis exinde datu fuisse existimat. Regio ipsa, qua parte maaritima est Sc ubi Iudaeae approximat,eximie fertilis est,in Arabiae tano tum confinibus sterilescit, & motibus quos sacrae literar Seyr uocant, aspera est. Abundat & palmis,unde illud Lucani libro III. Gaza Sarbustis palmarum diues Idume. Maroni quoque alicubi palmae

Idumaeae celebrantur. Quanquam autem Iudaeis hoc modo uicini, Scie S eorum utcunque sectatores extitere, tamen ut aduene-exsortes

quemadmodum & Samaritani semper illis contemptui fuerunt. Vrhes Idumaeae pluscular numeratur ab authoribus,sed inter eas tamen, quas iam antea Phoenices,&ante hos Palaestinenses tenuerint ex meo

diterraneis potissima est Maresa:dein Plinio Rhinocorura maritima, 8c Raphia paulo remotior a littore: rursum ad mare vergens Gaza 8c uicina ei Anthedon,post, Agrippias ab Herode uocitata Propterea & Ascalon & Azotus Philippi praedicatione clara ciuitas, Act. VIII. Aetolanaliae Φ iuxtaq3 positae, Idumaeis tribuutur, quarum aliquas Iudaeae alist, nonnullas dic Phoeniciae tribuunt, ut in confesso sit, his locis &seddibus gentium, ut fit, nomenclaturam uariasse, quod propemodum necesse est fieri, toties succedentibus, qui priores pepulere, Praeterea summa limitum inconstantia, subinde arbitra uictoria aut ampliante illos, aut coercente. Ascalone Antipater ille Herodis parens, quem

Vdaeae extrema occidentem uersus, & proxima Casto monti, Idumaei tenent, origine Nabataei, quos orta seditione inde egressos, Zc Iudaeis coniunctos eisdem legibus commuα

150쪽

io 4 IDUMAE A. constat Idumaeum fuisse, natus creditur. De quo sane & ηs qui ei suco

cesserunt, quoniam illius aetate Iudaeis regnum ademptum, & seruautor noster Iesus Christus in mundum natus est,non alienum ab insito tuto uisum mihi,si totam seriem quam possem breuissime comple 'eorer, haud parum enim inde lucis, nisi fallor, 8c locorum notitiae Rhistoriae Euangeliorum accedet. Igitur Antipater magni uir animi, 8c apud suos ferme propitia fortuna usus, uxorem Arabicae gentis Cyaprin nomine duxit primariae nobilitatis foeminam, ex qua quatuor filios suscepit, Phaselum Herodem,Iosippum, & Pheroram, filiam auae

tem aeque dile stam patri,Salomen. Duo ex fili js potissimum emerseaerunt,Herodes uidelicet Sc maior natu Phaselus, quos adultos repenis te ad amplos honores evexit. Enimuero prudens callidus P quum

ingenti studio Romanos utpote badaeorum dominos, & qui Palaestinam paulo ante prouinciam fecissent, coleret, uidereto fortunae 8c suae ς liberorum summam in illorum fauore coisistere: bello primum ciuili Pompeiano,C. Caesarem Dictatorem in Aegyptum tendentem incredibili animi promptitudine est prosecutus. Mox Sc bello ei tanva cura, sedulitate, magnanimitate, affuit, uir nimirum & gentium Sc locorum Aegypti Sc Arabiae peritissimus,ut Dictator gratiam refesrens,& ciuitate illum donaret,& Iudaeae tutorem faceret. Tradunt quidam ante quoque hoc honoris a Pompeio quum Syriam Impeo

rator cum exercitu ingressus esset, Antipatrum accepisse, Caesarem autem confirmasse ei dignitatem, idq3 uelut auctarium gratiae adieacisse bene merito, ut Herodes filius eius, nondum quintumdecimum annum egressus, tutor Galilaeae esset, Phaselus autem Hierosolymois rum dux consti tueretur. Quod quidem annos ante natum Christum

circiter quinquaginta accidisse constat. Porro Iulio Caesare Romae in Pompei j curia caeso dc Triumuiratu per Octauium Augustu,M. Antonium 8c M. Crassum, in uaso quum deuictis Cassio & Bruto tyrannicidis, Antonius in suum Orientem nauigaret, Antipatrum insidi js

Malachi ludari res nouas molientis, ueneno sublatum de medio intelis

ligit. Interim Iudaei quibus non suspecta modo, sed Sc molesta fuerat

Antipatri ut hominis alientilenae potetia, ne fili j parenti succederent,ne:ue ullo in loco honorifico terrae suae essent, summis uiribus adniteae hantur, ornatissima leuatione ad Antoniti tum in Asia agente, missa: quam cum Hircanus iam Herodis per Mariam nem filiam socer, cui Pompeius Pontificatum cotulerat in accusandis deprimendis* Herodis liberis nihil diligentiae intermissuram ex antea stis rebuS cognosceret, uir sua aetate non opibus solum, uerumetiam dignitate N authois ritate magnus, uideretq3 quo in loco perieri futurae res essent, si uotis aduersarioru succederet: seitinato itinere ad Antonium corendit,rem

omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION