Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

IDUMAE A. M I Felice, quum Pan eadem, Bathanaram, Trachonitida Sc Abileiaen

Lysaniae, nobiles Tetrarchias accepisset, uxore Berenice ducta, reae gno usque ad tempus subuersionis Hierosolymorum praefuit. Hic Agrippa est Agrippa i unior dictus, qui apud Lucam Pauli se sermone tactum i Q simulat, ut Christianus fieret. Eius Φ oratio illa est,quam Iosephustiishro de bello Iudaico secundo retulit, qua Iudaeis suadere est conatus, ne inuidbe se Romanorum potentiae opponerent,cuius & Egesippus Iosephi abbreuiator libro secundo meminit. Haud uero sum nescius quid de maiori Agrippa Eusebius senserit, uidelicet eundem eum fuisisse cum Herode iuniore, qui Caesariae a vermibus erosus interrj Sed diuersum ut senserim ipse mihi etiam Iosephus author fuit. Meae morandum autem ac stupendum etiam, Antipatri prosapiam tot diis gnitatis Sc potentiae gradibus in sublime eue fiam, uniuersam intra spatium annorum quinquaginta post mortem Christi sublatam fuisisse. Verum est illud Claudiant, Tolliantur in altum, ut lapsu grauior re ruant. Nec diuturna solent esse imperia scelere quaesita. Porro reis gno exutis illis, quum excisa iacerent Hierosolyma, omnis digniaetas Iudaica interisset, quod reliquum ditionis erat totum id Romanis cessit. Haec de Antipatro & posteris qua potuimus breuitate,eXStrais

hone, Cornelio Tacito, Iosepho, Egesippo, Eusebio & Hieronymo decerpsimus, ad quos uberiorem harum rerum historiam desideranites remittimuS.

IUDAE A.

Udara sequitur longe celeberrima quonda palaestinae pars,nem hodie a ueteri illa terrarum fertilitate quanquam aliae gentes colunt, degener. Meridie N Occasu laumaeae misceis tur, propemodum incerto limite, propter sedem ueterum populorum subinde uari tam . Nec est uerius ludaea, quam in ipso meditullio inter mare Mediterraneum 8c Asphaluten lacum, ubi ocpotissimis locis culta est: contra Septentrionem trans Ioppen mastritimam Sc mediterraneam Hierichuntem, praeterea & rrans lordaisnem usque ad montana, quae Petream Arabiam excipiunt, protenusa est. Nomen ei potissima tribus Iuda indidit. 8c ab occasu quidem ortum uersus dimensione sumpta paulo est longior quam ut lata. Ioppe oppido a Bethleem non amplius XLVI. millium pasis suum interuallo distante , quemadmodum diuus HieronymuS Licintus eius terrae incola prodidit . Constat autem Arabicas solitudines Proxime agrum Bethleemiticum incipere. At qua parte lordanem transit, etiam Plinio, si Hermolaum audimus, Perea dicta est, id est,

162쪽

i6 IVDAE A. luded trans trans amnem posita . Qua uoce Sc terra quae trans Euphratem essior οβ Straboni dicitur. Quemadmodum Transtigritani Marcellino qui trans Tigrim sunt,&Trans danuuiani ueteribus, ut nobis hodie qui trans Rhenum sunt Transrhenani dicuntur. Citatur Sc Matthaei locus IIII. capite, Secutae sunt eum turbae de Galilaea, Decapoli. Hierosolymis, ludaea 8c Transiordane, ορανον, quod Eras mus,a regionibus trans Iordanem sitis transtulit. Porro Sc Iosephum N Egesippum eo uocabulo usos esse, ipsi interpretes testantur. Et Plinius libro VI. in Parallelorum digestione citeriorem Iudaeam noominat, ut 8c ulteriorem uelut amne diuisam intelligere opus habeaamus. Loca Iudaeae oppida. plurima quondam ut reliquae quoque

Palaestinae: nec enim ullorum in scripturis aut Gebrior euo aut sacraatior memoria: terram promissionis praesertim reso in ea gestas conae

Hierosobria. templantibus. Sed omnium longe clarissimum Hierosolyma fuit in medio Iudaeae situm, Sc umbilici instar habitum, tanto Q aths cunctis

sublimius, quanto ludaea caeteris Palaestinae partibus celebrior extistit. Ipse Hieronymus occasione situs, ut arbitror, non Iudaeae solum. sed & terrarum circum quacp iacentium mediam eam esse tradidit,locum Ezechielis quinto capite, tu medio gentium posui eam,& Psalismo L X XΙΙΙ. Operatus est salutem in medio terrae,&c. ad eum mos dum interpretaris, ut orientalem illi Asiam, occidentalem Europam,

a Meridie & Austro Libyam 8c Africam, a Septentrione Scythas.

Armenos, Persas, Sc reliquas Ponti nationes fecerit. Quae ratio meis di j tametsi ad excussam dimensionis normam non admodum quasdrat, tamen, quoniam Ezechiel gentium meminit quae Palaestinar ciris cun funduntur, nec facile locum alium dcderis ex quo in omnes teris rae partes aut expeditior aut commodior esse transitus posset, proofecto non modo non absurda Hieronymi sententia, sed ad natiuum sensum explicandum etiam idonea, Sc prophetico maxime sermoni congrua est. Quod ad nominis rationem attinet, traditidem author

libro de locis Hebraicis Hierosolyma initio Adonibezeth tenuisse, inde Iebusaeos a quibus Iebus dicta, quibus pulsis Dauid multo post

tempore totius eam Iudaeae prouinciae metropolim fabricatus sit, Sclocum templo emerit 8c impensas structurae Salomoni filio reliquearit. Iosephus libro VΙΙ. belli Iudaici a Melchisedech eam conditam. dein a Davide primum omnium Hierosolyma nuncupatam fuisse astirmat. Utcunque uero illa habeant, dubitari non potest uarie eam per initia ut assistet in fundandis urbibus ex is catam, ne

que tanti temporis decursu, toties captam , direptam, dirutam eandem faciem seruare potuisse. Quantum autem ueterum scriptorirum lectione collegimus, existimamus eam urbem nullo unquam tempore

163쪽

i V D AE A. ii rempore ornatiorem munitioremue suisse quIm quo lux illa coelestis Iesus Christus Dominus noster in orbem natus est. Quod ipsum partim ex Plinio, qui post euersam Hierosolymam sub authoribus excid a Vespasianis scripsit deprehendimus, clarissimam eam urbium Orientis fui Te, testante,partim ex Tacito qui famosam e m fuisse tradit,sed praecipue ex Iosepho, situm Hierosolymorum singulari diis ligentia complexo,edocti. Tacitus libro XXI. ubi de bello Iudaico:

Vrbem, inquit, arduam litu opera molesq3 firmauerant, quis uel plana satis munirentur. Nam duos colles in immensum aeditos claude hant muri per artem obliqui, aut introrsus sinuati, Ut latera oppuaegnantium ad ictus patescerent. Extrema rupis abrupta, & turres, ubi mons iuuiiset, in sexaginta pedes, inter devexa in centenos quaque attollebantur, mira specie 8c procul intuentibus pares. Alia intus moenia regiae circumiecta, conspicuo Φ fastigio turris Antonia in hono rem Anton' ab Herode appellata. Templum in modum arcis pro Prihm muri labore & opera ante alios : ipse porticuS quis templum ambiebatur egregium propugnaculum: fons PerenniS aquae cauari

sub terra montes, & piscinae, cisternae* seruandis imbribus. H ucus' Tacitus. Ex cuius descriptione facile intelligitur quo J perquam obis Dium est in sacris literis, ascendere Hierosolymam referentibus quiali js e locis eo essent prosecti, contra uero descendere qui Hierosolyaemis essent digressi, nimirum propter arduum urbis litum. Ambitus eius triginta stadiorum fuit, & pro aedificiorum augmento populi

Dequentia ad triplicem murum creuerat,quorum eXtremUS nonaginata turribus prominebat: unde uerissimum esse arbitror quod Taciatus resert initio obsidionis omnis artatis sexus ducenta millia homiae

num Hierosolymis fuisse. losephus historiae Iudaicae locupletissimus

testis, Antoniam, ait, non turrim modo ut Tacitus, sed arcis instar

propugnaculum fuisse, haud longe a templo situm, quod postea Romanus miles praesidio imposito munierit, sestis maxime diebus excuabante, ne quid Iudaeorum coetus rerum nouarum pro gentis obstiis natia,moliretur. Porro non hic solum quanquam munitissimo a disiiscio, sed & ali js itidem ingentibus structuris urbem Herodes exornaae aerat, quarum praecipuum atrium suum fuit, tanta elegantia & mais gnificentia conditum, ut scribenti sibi casum urbis lachrymas obortas fuisse Iosephus fassus sit, quum ruinae eius recordaretur. Puto A Urem

illud suisse in quod Christus ad Herode Tetrarcham ductus est. Longum esset amplissimas Pontificum domos, & Prae dum prouinciae

aedes quae Praetoria dicebatur enumerare: praeterea fora tribunalia

R Lithostratu illud sublime, in quo Pilatus iudicis officio functurus, consedit, quando de Christo salutari nostro ad crucem figendo proa

Templum, Dominem Lithostraturi.

164쪽

i8 IV D AE A nuntiauit Joannis XIX. Tradit Iosephus & Helenae illi Adiabeno trum reginae Proselytae magnificas sedes Hierosolymae fuisse ad radiiscem montis appositas, Sc extra urbem ei uita defunctae Mausoleum positum fuisse,quod eam urbem aliquando famae laborantem eximia sua liberalitate iuvisset. Sed & sonte cuius Tacitus meminit, Iosephus itob μη Siloliam uocat:unde piscinae quo cuius Ioannis ΙX. capite memiσnit nomen fuisse uerosimile est. Plures autem in urbe piscinas fuisse,prster Tacitum etia Neemias retulit,ob aquarum scilicet copiam,quae uberrima Hierosolymar fuit Strabone teste,quum totus tamen ciuitaspesb edd. ii adiacenS ager undis careret. Ioannes quilo capite Bethsedam nomiis p bbasiis. Hat celebrem Piscina, quae & Probatica dieta est, di quoniapisicina. morem haberent sacerdotes in ea oues litandas abluendi. Mons Oliis novi oliveti. uarum ProXimuS urbi imminebat, prope medius profunda ualle fiuce bis sus, qua torrenS Cedron memoratus Euangelistis perfluit. Adeos autem moenibus uicinus erat, ut in fatali illa obsidione Titus Vespa, siani filius, Iudaeos fame consecturus cum murum ingenti opere cira cum urbem duceret, partem etiam montis Oliveti complexus fuerit,

teste Iosepho. Nec illud quidem tacendum, ornatissimas quasq3 Hieae rosolymorum structuras fere candidi marmoris fuisse, nec ea aetate Iudaeis opes defuisse, quae id genus sumptibus sumicerent. Huius urbis

tam ornatae, tam amplae, tam florentis, Christus uicem doluit, Chrissius inquam qui ad seruandum sanandum aduenerat: θά fleuit suis Per ea, quod propediem in manus Gentium esset uentura,quae solo ipsam aequarent, nec relicturae essent lapidem super lapide, eo quod diem uisitationis suae non intellexisset, Lucar XI. Secundo enim anno imperiss Vespasiani, circiter annum a mortuo Christo quadrais gesimum, gemina aestate, Hierosolyma, obsessa, capta, & in cineres redacta est, hominu omnis artatis & generis eo bello intra & extra urbem sexcetenis millibus uario casu extinctis-mortuis. Belli caussam Suetonius & Tacitus rebellionem Iudaeorum fuisse tradunt,sed inde natam quod antiquis sacerdotum literis contineri palam ferebatur,eo ipso tempore sore ut ualesceret Oriens, prosectiq3 Iudaea reru potirentur, quod ipsum in se transferentes Iudaei, imperi j iugum excusserant. Cornelius Tacitus pari leuitate inuolucrum huius prophetiae ad Uespasianum 8c Titum retulit. Cum citra controuersiam,prophetiae de

regno illo spiritali fidei & redemptionis per Christum,quod ex Iudaea

in uniuersum orbem uenturum esset, canerent, a pauperibus illis sexuis Domini nuper a piscatura ad munus Euageli j uocatis, non armis, non Dederum nexu,no opum & honoris fiducia, sed humilitate, uiris tute, panopita militiae spiritualis, doctrina. exemplo, inaudito omnibus saeculis uictoriae genere ultra limites etiam Romani im peri

165쪽

IV D AE A. H9 tum omniunt toto orbe maximi, propagatum. Video autem constais re apud receptos authores Hierosolyma eo ipso die invasa es capta, quo ante Babylonii cepissent, annis ab Antiochi captiuitate de qua mox dicemus) C C X X XI X. a secunda autem aedificatione temis

pii quae secundo anno Dari j facta est, annis D. X C I. a prima Salomonis extructione M. C. II. annis. Titus tanto rerum suciscessu urbem cepit, ut palam ipse fateretur numinis se fauore adiuuais ri. Adeo nihil est tam firmum Sc potens, nihil tam sorte 8c munitum quod casurum non sit,ubi ille, in cuius manu omnia existunt,decreae uerit. Eata uiam inueniunt. Nec illud quidem paruum inflictae ultiois nis argumentum, quod cum Aelius Adrianus imperator, annis feris me quinquaginta post subuersionem a Vespasianis factam, Iudaeos intra rudera habitare, & iacentem in fauillis urbem, utcunque structis aedifici js excitari permisisset, adeo ut praeteritum urbis casum rebuς prosperrime cedentibus, liberalitas & munificentia principis, qui de

suo nomine Aeliam uocasset, resarctura videretur. Repente tamen

natum apud principem consilium, omnia grauissimo casu prostraviiit. Nam dum diuersia ille religione decreta, Ioui templum iuxta pois nit, dum suorum deorum imagines erigit, dum peregrinis sacris hois norat, postremo & genitalia praecidere Iudaeos uetat, tumultibus pr1mum excitatis, mox rebellione facta bellum exortum est, in quo si Dioni credimus non Aelia solum sed uniuersa etiam Iudaea ad inisternecionem usque uastata est, quinquaginta millibus uirorum qui aut prani js aut excursionibus interierant, desyderatis. Eutropius author est postea Christianis relictam eam, qui incolerent. Certum auintem quantumuis amictam, Constantino imperante rursum non modica hominum frequentia habitari coeptam. Vnde Hieronymus ad Paulinum scribens aetate sua celebrem Sc uniuersi generis hominum toto orbe concurrentium plenam, & Aeliam dictam fuisse, prodiis dit . Frequentem fecerant tranquilla tempora, Sc quies a persecutioonibus, maiori securitas Ecclesiarum, quam sanctorum locorum noma in Syriam es Iudaeam illexerat, neque deerat communibus uotis principum fauor. Quanquam ne sic quidem honos loco mansit, nec

tuta ab exteris fuere quae multis iam annis conualuerant. Persarenim

Cosrhoar regis auspici js Iudaeam Dagressi, urbem illam, ingenti horminum strage facta, dc Episcopo Zacharia capto, diripuere, Heram clio imperante, annis post natum Christum sexcentis & nouem,post

Hieronymi mortem centum octuagintas eptem. Satis constat ea incursione Iudaeorum manum, quae se cum Persis coniunxerat, non Parum

damni nostris intulisse. Ad extremu Vrbanus I I. urbis Romae Pontifex, quem Petri cuiusdam Heremitae querelae commouerant,Cons

166쪽

cilio in Gallhs habito, repetendae illius author fuit. Quo tempore Galliarum 8c Germaniae principes flebili Urbani oratione persuasi,

ualidissimo exercitu comparato, non Hierosolyma solum,sed iustam etiam Syriae partem Saracenis ereptam, regno Hierosolymorum roscens instituto subdiderunt, Anno a Christo nato M. XC. IX. Durauit regnum adusque Rudolphi Auindspurgh Rom. regis mortem, annis paulo minus ducentis: dubium maiore ne clade amissiim an retentum. Certe nec pactis, nec foederibus unquam stetere partes,&mos quidem inoleverat Crucis ut aiebant praedicandae, qua signati milites, plerunque nostros maiori damno quam hostes afficiebant, grauissimis alicubi eo praetextu motibus excitatis. Sed & conatus

principum haud dubie pius candidus , parum prosperis successibus

excipiebatur, neque ulla uictoria illis incruenta stetit, quanquam toalerabile istud quidem suis set si perpetuum :& si non oleum quod

dicitur) 8c operam perdidissemus, post tantorum principum clades, toties nostris fusis fugatis Q tota demum Syria amissa.Quam retineri in fide potuisse,sunt qui tradunt, modo cocordem per initia conatum nostrorum,auaritia Oc ambitio quorundam non turbasset.

Ommodum mihi uisum, Sc de templo seorsim dicere, quod

ipsum quanquam saepe antea spoliatum,immesae tamen opulentiae fuisse antequam exscinderetur Cornelius Tacitus prodidit. Condiderat illud initio Salomon quadringentis octuaginta annis post Iudaeorum ex Aegypto migrationem, ut tertio libro Regum in legitur. Neque aliud ullum magnificentiae operis 8c impensarum reis galium certius indicium, quam quod sacrae literae testantur,plus cena 3 Rium quinquaginta millium hominum opere, septimo demum anno ad finem perductum esse, ut mirum no sit famam illius toto terrarum orbe increbuisse . Positu in tradunt in aedito & conspicuo colle, non suapte modo natura, sed δέ arte munito. Verisimile autem tum maxime ut muniretur curasse Iudaeos cum iam Babylonii uastassent,& rursus post solutu exilium restauraretur. Quum oppugnaret Pompeius ingenti fossa & firmis moenibus cingebatur, quae res in caussa fuit,ut tertio primum mense,nec nisi obseruato ieiunη die caperet. Tradit autem Ezdras, seniores quosdam ex Iudaeis cum instauratum ab exilio intuiti essent,plorare coepisse, prioris templi memoria, cui secundaria illa structura non responderet: citra controuersiam enim Sc splendiis

dissimum 8c pulcherrimum fuit quod Salomon, ut erat a parente iuusus, extruxit. Caeterum ut regibus Iudaeorum post Dauidem & Salois

167쪽

TEMPLUM. I 2

monem res aduersae s equenter acciderunt,ob neglectum uiui Dei cultum,ita neque T emplo unquam sua religio 8c dignitas illaesa permansit postquam aras illi peregrinas excelsat & lucos seequentare, praeinterea templum quod miremur contemptis legis ceremoniis claudeis re, & Gentilium se sacrorum uanitate conspurcare coepissent. Nec in

poenam solum & uindictam diuinae iustitiae irrogata illi genti affliis

ctio est, sed & in admonitionem,ut neque regno neque templo,figuris nimirum 8c umbris rerum tribuerent, sed ad altiora intenderent animos, finemo inquiperent, cuius gratia illa fuissent introducta. Id quidem adeo disertae per prophetaS egit, ut palam innueret ne legem quidem tanta comminatione promulgatam, bonam se dedisse, nec placere hircorum & taurorum sanguinem &c. Hinc illa est rerum calsuum* in regum & sacerdotu historia uarietas. Regnum toties inuasum,demum & translatum.Templum tot modis spoliatu,incensum, restauratum, rursus spoliatum. In qua tamen uicissitudine afflictio num nihil horum sic in totum sublatum aut subuersum est, quin ad praescriptum per prophetas finem suum peruenerit: Legi durandum erat ad Ioannem,Templo ad mortem Christi,& solutum illud in cruisce templum triduoq3 reaedificatum. Sed Sc regnum tum primum luis daeis in totum ereptum est, quum ille ueniret qui erat mittendus. Nos

hoc loco paucis & qui templum inuaserint,& qui instaurarint censeo himus. Primum, post diuisum Iudaeis a morte Salomonis regnum, Sesach, quem Sussachum Iosephus nominat,Aegypti rex & amicus Hieroboam: quippe qui profugum in aulam suam recepisset,post captam Hierosolymam ipsum etiamTemplum spoliauitInde grauibus inimiciti js inter Israelem dic ludam enatis,Ioas rex Israelis Amasia deis Dicto no urbem modo cepit, spoliato templo, sed & thesauros regios abstulit. Nec externis modo,sed domesticis etiam regibus ad praedam patuit, Achaz Iudae princeps impius homo, 8c regnandi gloria ela tus,quo regem Assyrium Te alphalassar tum Syriam populantem, contra Phaceen Israelis regem concitare, & suarum partium facere posset, quicquid potuit pecuniarum corradens, ne Templo quidem Pepercit,quanquam eluso consilio. Simile quiddam 8c de Ezechia Iudaeorum rege scriptura prodidit, sed pio 8c Deo charo principi iustisissima fassiti caussa fuit. Maluit hic pecuniam quam urbem perdere,nec Ditionem quaesiuit ut Achaz, sed liberationem, & caducae rei dispenaedio saluti multorum cosuluit. Sed 8c ipse hostis potentia elatus,quum datam Ezechiae fidem uiolasse diuina ultione repressus est.Vtinam nostri iam olim Ezechiae consilio in Saracenos & Turcas essent usi, aurum Φ quod in persundiorias illas expeditiones profusum est,hosti

datum, & pactis redempta pax esset quod illustrem Senatu Reipub

168쪽

TEMPLUM. Venetae aliquoties secisse legimus) profecto meIius haberent res Christianorum Orientis, quam perpetuo illo belligerandi more hactenus habuerint. Praeclare enim Cyrus ille Alexandrinae urbis sub Her clio imperatore Episcopus,qui quum armata manu imminere Aegyapto Saracenos uideret,neque ullam spem haberet in Heraclit ope,ignauius tum ut tempora ferebant agente, optimum ratus cum gente pascisci ad praedam nata, annuum eis tributum aliquot millium promitae tit. Hostis conditione accepta toto triennio Aegypto abstinuit. Dein

mum delatus apud Heraclium Cyrus,ut qui Aegypti opes in hostem

transferret, Manuelem quenda Armenium successorem accipit, quo tributum negante, continuo Aegyptum Saraceni occupant. Imperaintor poenitentia ductus, Cyrum mittit oratum Saracenos, ut finibus excedere annuumq3 ut hic ante dedisses tributu accipere uelint. Tum quidam ex Saracenis ingentem quandam columnam digito ostentas,

Putas ne inquit, Cyre fieri posse, ut hanc columnam deuores Quo fieri posse negante,Tam, inquit ille, difficile est factu ut deinceps nos Aegypto excedamus. Ita saepe nostris obfuit temeritas. Contra fides seruata hosti &, quae eximium Christianismi ornamentum est,manis suetudo saepissime profuit. Est & sub Ioachimo rege spoliatum temissa , plum,& mox paulo Sedechia capto,incensum & dirutum,annis quaisi, dringentis quadragintaduobus postquam a Salomone esset condiatum eo serme tempore quo Tarquinius Priscus Romae regnauit, ananis ante natum Saluatorem paulo minus sexcentis. Inde restauratum,

Vagoses Artaxersis illius cui Ocho cognomen fuit Praesectus uiolaisuit testibus Iosepho & Eusebio . Mirum autem ab Alexandri posteaeris. Ptolemaeis uidelicet & Antigonis, adeo indignis modis tractari; Iudaeorum religionem potuisse, quum ipse tamen Alexander Syriam

cum exercitu ingressus, non urbi solum Hierosolymae,sed Templo honorem habuerit, neque ab immolando pro legis ritu abhorruerit.& Andromachum in Aegyptum moturus tutorem dederit. Contra,

illo mortuo Ptolemaeus Lagi filius,qui primus inter eius duces AegyPto praefuit, ede prophanasse Templum legitur. Sed omnium insolentiam Antiochus uicit Aliae rex, qui Epiphanes, id est, illustris coingnominatus, quum Senatus authoritate Aegypto cedere iussus esset, iudaram ingressus Templum spoliat, uasa conflat, Iudaeos ad idolois

rum cultum adigit, qui parere nollet occidit Samaritis ut Iouis aedem in monte conderent,author fuit, denique a facris suis in totum coerciistis Iudaeis,aram extruxit,& super ea porcos immolauit. Adeo nullum superfuit contumeliae genus, quod deus illorum idololatriae uelut lais Itonem redditurus, non immiserit. Haud obscure enim diuus Auguis

stinus libro XVIII. de Ciuitate Dei indicat, Iudaeoru cultum ab eo

tempore

169쪽

tempore quo prophetae apud illos esse desissent,quotidie in deterius

collapsum elanguisse. Quanquam autem essent eX omni numero mari quidam heroes, qui Templi populit religionem saluam cuperet,c eximie de uindicanda Iudaeorum libertate mererentur, neque masIigne conatibus interdum succederet, tamen ut in rebus ad ruinam inisteritumi pronis,nihil solidum, nihil diuturnu erat, subinde prospera aduersis turbabantur. Postremo Romani qui post Alaicam Sc Asiam debellatam, Palaestinae pepercerant, intestinis Iudaeorum discordiis adducti, uicto Antiocho, etiam Iudaeam subiugarunt. Primus Pomo peius inuiolatum antea Romanae militiae Templum,cepit,&iure uia storiar ingressus, caeteris abstinuit. Dein M. Crassus homo auarisistismus, expeditione contra Parthos suscepta, fama* diuitiarum Temis pli commotus, ex itinere Hierosolyma diuertit, aurum quod ille inis tactum reliquerat,d emplo abstulit. Cassio quoque tyrannicidae Syaeriam uexanti, sacrum illud patuisse constat, quod ante quidem & Gabinius & Scaurus 8c Varus afflixerant.Titus uero Vespasiani filius,

structurae, arbitror, admiratione captus, cum post direptam urbem, tantum opus in imperh ornamentum manere cuperet, onustum praeada militem ab incendio seustra arcere conatus est. Arsit igitur inuito

eo Templum,quod ut Iosephus ait)sententia Dei dudum damnauearat aderatq3 euolutis temporibus fatalis dies. Mirum aute quod idem Iosephus asserit, eodem die sub Tito incensum, quo ante Babyloni incendissent: hoc est decimo Augusti die. Verum Titus, qui seruare

Templum no potuit, hoc impetrauit a milite, ut saltem turres aliquot superesse sineret,quae indicio esse posteritati possent quantam urbem Draprili4q Romanus deleuisset. Constat aute TemPlum a Babiloniis oincensum, primu restaurari ab siis coeptum, quos Cyrus exilio adhuc durante dimiserat,quem numerum quinquaginta millium fuisse Eua ἰ sebius scribit: postea uero captiuitate in totum laxata, secundo anno

regni Darq ceu tradit Aggaeus, a Zorobabel 8c Iesu filio Toedech

utcunque quadragesimo demum anno absolutum est, annis ducentis ante Alexandrum. De hac aedificatione locus ille IoannismΙι - capite accipitur, Quadraginta & sex annis extructum est Templum hoc,&tu in tribus diebus eriges illudz o plus enim septem annis in eo condendo Salomoni, quanquam ingenti hominum numero,laboratum est.Herodes coeptum opus octennio absoluerat. Fractae erant exilio opes, es remoram Samaritani iniecerant toties restaurationis impeis dito consilio, qua re factum ut ne coserri quidem primae illi structurae secunda potuerit. Memorandum autem quod libro XXIII. de Iuliano imperatore Marcellinus scribit Faventem eum Iudaeis de Hierosolymis condendis Sc reficiendo Templo,post fatalem illam subuersio

170쪽

,14 IDVDACORVM DISPERSIO.nem decreuisse, negotiumq3 Alippio cuidam Antiochensi qui Britatannias ante reXerat, maturandum dedisse. Qui post coeptum opus re horrenda ceu prodigio admonitus, ob crebras flammarum eruisptiones, quae inter fundamentorum uestigia eructassent, intermittere laborem fuerit coactus. Certissimo argumento,non placere domino,

ut post abrogatam legis iustitiam, & cosummationem a Christo praeis

stitam Templum denuo, uidelicet umbra Post lucem,restauraretur.

Ne est ut quisquani de Ammiani bona fide dubitandum existime quum in Oriente sub Iuliano militasse eum constet.

IVDMORUM DISPERSIO.

Voniam in hanc rem incidimus, uisa mihi & Iudaeorum diis

spersio ad locorum memoriam capiendam digna quae resera retur, maXime quod uarie magis quam uere quidam de illa tradiderunt. Sparsos Iudaeos primum intelligimus,non sponte Palaeastinam egrestas,sed aut ui abductos quum essent captiui,aut iure belli Henditos, aut qui compulsi rebus aduersis,fuga sibi consuluissent. Primus omniumTeglaiphalassiar Iudaeos in Cyrenem sparsici nec multo post magnum eorum numerum e Galilaea 8c iuxta iacentibus terris, in Mediam 8c Persidem transtulit: quod ante Romam conditam fatactum esse Eusebius affirmat, alio item tempore ab illo, quo Syria inis uasa Rasin regem occiditiSaepe enim Syriam cum exercitu ingressum eum, ex quarto libro Regum intelligimus. Post hunc Salmanazar,&ipse potens As yriorum princeps, Samaria occupata, regem Osiam deuictum cum reliquo Israele, qui decem tribubus censebatur trans Euphratem & Tigrim, multo antequam tribus Iuda caperetur,abduae Nit. Neque enim haec propinquo aliquo tempore, sed iusto annorum

interuallo gesta sunt, nec a nobis de quibusvis, sed de memorabilibus tantum dispersionibus fit mentio. Porro Nechaonem Aegypti regem quum aduersum Assyrios in Iudaeam exercitum duxisset, Ioacham regem captiuum in Aegyptum deduxisse tertio itidem libro Regum traditur. Miserabilis tum status Palaestinae fuit, quum inter Assyrios Aegyptios Φ uelut de regno est certatum, in medio enim positantilis lam unquam laetam uictoriam habuit, sed perpetuis ictibus partium,

8c ceu rupes aliqua marinis exposita fluctibus, aut hinc aut illinc exortae tempestatis procellis obruta est. Dispersionum autem longe maxima fuit in Babylonica illa captiuitate, cuius tamen, ut postremae schiis

Plura quod sciam) meminit,quado Ioachimo rege cum omni familia abducto, mox paulo Nabuchodonosor euersa urbe Sedechiam filii 8 luminibus orbatu, cum maxima captiuoru multitudine transtulit: quam

SEARCH

MENU NAVIGATION