Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Babylone laevorsum ad oram Persici sinus iacentiu terrarumae prima Susiane est, dein Persis,inde Carmania. Nos uerso Or- dine propter Persicum sinum,de Carmania primum hinc &de ali js ordine dicemus. Habet haec ab ortu Gedrosiorum tractum ad Indos usin immittetem. Meridianum latus Indicum pelagus alluit. Persis ab occasu, a Septentrione Parthis coniungitur, a quibus eam& Gedrosiis altissima Caucasi motis iuga aliis atque ali js nominibuuuocata dirimunt, neque usquam desertior est quam ubi illis approxiis mat.Maritimam frontem Oceani, celsum promontorium finit, inde sensim cedentia littora amplum sinum recipiunt, insulis aliquot distinctum,inde peninsulae forma procurrens uenientibus ex aduerso Arais hiar montanis ita adproximat,ut fretum intermedium quo sinus Persicus funditur, no amplius quinin millibus passitum latum sit, authore Plinio. Gentium extimam oram habitantiu, praecipuae Chelonophais

ot & ichthyophagi dictae Macedonibus, quod testudinum piscium

Oceano captorum carne uirerent,& etiam pecori pastum ex piscibus Parent Strabone authore libro XV. Illarum tantam in Indico mari magnitudinem esse, Strabo 8c Plinius traduhut singularu superficies habitabiles casas in tegat, ato inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cymbis. Pomponius libro tertio Carmanos sine ueste ac frage,sine pecore ac sedibus esse, &pisciu cute se uelare tradit. Quarum oentium & Hieronymus libro contra Iovinianum secundo meminit. Ilateriora & iam Persici sinus littora paulo cultiora sunt, nec marinis tantu opibus, sed & aere & ferro illis locis abundant. Oppida eorum Prura, quorum precipuum Alexadria, ab Alexadro conditum,quem& cultiores reddidisse illos Sc a pertinaci piscium esu coercuisse,historiae memorat. Ptolemaeus Carmanam metropolim mediterraneam

facitanter amnes primae claritatis est Hylanis aurum trahens, Andainnis item dc Corius in eundem Persicum sinum elapsi. Sophronius auaestor est, etiam illi genti Thomae praedicatione Christum innotuisse, apud quem tamen nisi fallor mendo se pro καρα se legitur. De Germanis enim inter Persas, Parthos, Medos 8c Hircanos,nulla, quod sciam,scriptoribus mentio, sed de Carmanis tantum,quos Perissis Parthis proximos, notius est omnium consensu, quam ut asseratione sit opus.

PERSIS ET SVS IANE.

de Occasum uersus Persis est,sertilis iam & culta, 8c regno

quondam omniu Asiae maximo & potentissimo,nobilitata.

Quippe non contenta in Syriam, Aegyptum, Aethiopiam,

202쪽

i16 PERSIS ET SVS IANE. Asiam, Pontum, Armenias, Zc regna Parthorum usque in Indiam distionem propagasse: Europam etiam perculit,pontibus per maria ductis. ec enim petituri Macedones Persidem uidebantur, ni priores Persae Graeciam prouocassent . Haec gens, ut tradit Plinius, semper Rubrum mare accoluit, propter quod & sinus Persicus ab eis dictus, quem perpetuo tractu a Bagrada fluuio usque ad amnem Oroatin tenuere,Ptolemaeo. inde uero ad Tigrim, Susiana est,utran ab A

stro Rubrum pelagus finit, a Chaldaeis Tigris, a Medis Caucasia i ga disterminant. Regni caput olim Persepolis iuxta Araxem fluuium

Procul a mari condita,quam Alexander orbis terrarum spoliis refretam cepit 8c diruit,multis auri talentorum milibus receptis. Ex maritiamis urbibus Cyrus frequens quondam, quam Plinius Cyropolim, Stephanus a Persis Cyrechatam uocatam ait, in qua Epilcopus fuit Theodoretus ille uir doctissimus,cuius Ecclesiasticae historiae lucubrationes extant, praeterea pro fide nostra contra Gentes libri duodecim,

quos ipse Sermones appellat, nuper a Zenobio Acciaolo Florentiis no in gratiam Leonis Pontificis Latine uersos. Fuit & Laodicea in Perside ab Antiocho condita & Pas Lagarda Magorum castellum,in

mei. quo Cyri sepulchrum fuit,Plinio. Magi Persis magno in honore &ueneratione fuere, ut nec publica sine eorum consilio administrarenis tur, nec legitime factum uideretur quod horum sententia non approabasset. Porro Magi apud ueteres non malefici modo ut uulous hodie

nominat, sed artium rerum P in naturae uarietate eximiarum comi

tione praestantes dicebantur,quos Graeci honesta prorsus appellatiois ne Philosophos, Latini Sapientes uocabant. Ad quem modum de Magis locutus Plinius libro vigesimoquinto capite II. Pythagoram& Democritum de naturis herbarum scripsisse tradit, peragratis prious Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegyptio Magis. Praecipue autem Persici,disciplinam futura praesentiendi sibi uendicabant, translatam aliquando ab Histaspe Dari j superioris patre a Brachmanis Indiae si pientibus, quos & Apollonium ad asse Philostratus scripsit,quam posteris deinceps illi ceu per manus tradiderint. Hi sunt illi Magi qui stet

Ia ducente Christum recens natum adierunt,& muneribus oblatis adorauerunt. Ab Oriente enim uenisse eos Matthaeus testatur, nominatim autem e Persia Chrysostomus. Diuus Hieronymus Commenistario in Isaiam septimo tradit illos admonitos a daemonibus,uel inviatis Christum confiteritibus, qui regnu eorum ess et extincturus. Quarudam Sc Augustinus libro de Oarmonibus ad eum modum retulit, Profecto tantae rei sacramentum tam diserte a prophetis praedictum,

in ipso natiuitatis fili j sui articulo,ne sapientiam quidem 6c potentiam mundi huius caelandum Deus noster duxit, aeditis etiam prodigris,

quibus

203쪽

PERSIS ET SVS IANE. ισγquibus intelligerent supra naturae uires esse quod ageretur: sicut & pastoribus miraculo Christi natiuitas angelis annunciantibus reuelata, Lucae II. capite traditur. Verisimilius autem mihi uidetur Magosa domino sancto suo spiritu pro gentiu uocatione coram Iudaeis conae testanda, ad Christum quaerendum excitatos,quam admonitos a daeis

monibus. Quanquam palam est, ne hos quidem illius aduentum latatuisse,qui scriptura teste toties eum filium Dei sunt confessi. Sed diuersa de illis ut sentiamus,nisi fallor cum stella admonet noua & miracuislo aedita,tum etiam oblatio munerum & prona adoratio quam Christo exhibuerunt. Quanquam autem constat translatilium esse Persis hoc modo reges suos adorare, tamen hoc nouum fuit,quod nato puero,non suo in regno,sed Sc paucis cognito,& longe distante regione, Praeterea non in arce aut aula, sed humili hospitiolo hoc honoris uiis buendum duxerunt. Certe & oraculum, quo per somnium sunt adaemoniti palam conuincit,Deo nostro illos curae fuisse. Plausibilius uetaro quam uerius,quod hodie uulgo creditur, reges eos fuisse,non phiae losophos, cum diuersum uel ipsa Euangeli j historia innuat. In urbe etiam uictrice gentium Roma prodigia extiterunt, quae de rege illo Gentium admonuere. Suetonius in Augusto ex Iuli j Marathi authois ritate tradit,ante paucos quam Augustus nasceretur menses, prodigia una Romae factum publice, quo denutiabatur regem populi Romani naturam parturire, Senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur. Eos uero qui grauidas uxores haberent quod ad se quisque spem traheret curasse ne Senatusconsultum ad aerarium

deferretur &c. Quod prodigium Marathus & Suetonius ad Augustum retulere, uelut nouum foret, regem nasci populo Romano,qui

Syllas iam & Marios pertulisset, & quorum regnum no Augustum,

sed Caesarem dictatorem cum ingenti Reipub. clade exorsum esse constat. Sed & ciuium uana spes erat,liberis suis ea caussa prae Senatusconsulto timentium. CHRISTUS erat quem parturiebat naturae proinuidentia qui sub Augusto natus est, cui* Romani Imperi j magnit docessit, imperatoribus etiam regem illum agnoscentibus,qui antea re, Adλοιο seruii sient. N VN C ad Sullanen ueniendu, quae ab Oroati fluuio ad Tigrim trium millium stadiorum longitudine in ora ipsa panditur. Habet autem nomen a Susis metropoli,&ueteri regum domicilio,quam Memnonem condidisse iuxta Coaspem fluuium cum ponte,Strabo tradit. Plinius ab Dario Histaspis filio,cuius arcem Euleus fluuius circumeat C C L. millibus passibus a mari. Mediterranea Susarum asperrimis

8c difficilimis aditu montibus praeterea & latrocini js infestis a Perside summouentur. Per quae loca Alexander non sine periculo post Susa

204쪽

118 PERSIS ET SUS IANE.

capta direptaq3 suorum copias traduxit. Curtius in Susiana Satrapeis nam statuit nobilem regionem proxime Susa. Amnium autem Susianae, clarissimus Euleus est, uel hoc nomine celebratus scriptoribus, quod Persarum reges quibus rarus alioqui usus uini est, eius undas propemodum solas bibere consuerint, quia caeteris leuior purior existeret. Notandum autem Elimaidem in Susiane esse, ψγrata, id est, Magnam cognominatam regionem,ad eius disterentiam quae in Meaedia est a quibus Elima itae Sc Elamitae dicti,a Luca etiam inter peregre profectos censi, Actorum secundo. Plinius Susianam ab Elymaide Euleo disterminat. Proximi autem Tigri, sunt Characeni itidem in Susiana, Ptolemaeo, quorum oppidum Charax clarissimum,in intiis ino sinu Persico & etiam Italiae notum quondam, Arabicarum meracium Emporium Plinio. Vt ridiculi sint, qui ex Arabia hac caussa reis ges ad CHRISTUM prosectos putant, quoniam Auri,Thuris 8c Myrrhae Euangelista meminerit. Quasi uero ditissima Persis hisce

rebus tanta copia a uicinis Arabibus importatis caruerit,cum Pliniisus tamen libro VI. tradat Arabes Parthis uendere solitos, quae emari aut sylvis caperent, nihil autem contra redimere. Ex quibus uerra

his intelligimus eam Persarum quos & Parthorum nomine Plinius comprehendit) fuisse opulentiam, ut pretiosas illas Arabum merces non ullius rei permutatione, nulla enim egebant Arabes sed numeis rata tantum pecunia comparauerit. Locus autem Dauidis PsalmoL X X. quo abutuntur,non ad Magos, sed Reges attinet,qui in Salomonem liberales essent futuri.Tropologia aute ad Christum, quem uel gentium principes honore essent prosecuturi. Supra Characen Cosset memorantur latrocini js infames,& quoniam asperis locis haribitant, terrae cultura neglecta, rei militari & merendo arri magis deis diti sunt. Prodiga gens animae, ut Sith uerbis utar. Nec Elamitae huis ius sceleris suspicione vacui quondam, de quibus Strabo meminit.

Fuerunt 8c Lazi, &supra Persidem Uxi j bellicosi & Mardi proxiis

mi iam a Septentrione Medorum tractui,de quo infra. Dignum auorem memoria quod libro ΙΙΙΙ. Q. Curtius scriptum reliquit,Persas regum arcana incredibili fide caelare, non metum, non spem elicere uocem qua occulta prodantur, ueteres reges disciplinam silenth uitae

periculo sanxisse, & linguam grauius fuisse castigatam quam ullum probrum. Qua caussa Alexandri consilia saepe perplexa impedita

suissent, quod eorum omnium quae apud hostem gererentur esset ignarus. Inter suppliciorum autem genera excoriationem Persas hacthuisse Marcellinus libro XXIII. tradit, poenam sine dubio uiciis Dis etiam gentibus cognitam, ut uerisimile sit, quod de Barptolemaeo

Orientis apostqlo excoriato, proditum est. Nec tacendum Xerxis fa

205쪽

ASSYRIA, SIT TACENA, ADIABENA. is

cinus plenum humanitatis,qui cum exercitum situm innumera homi num Asiaticorum multitudine congregatum ex aedito quodam loco conspicatus esset, memor mortalitatiS, illachrymari coepit,quod post centum annos nemo ex illo superuicturus esset. Hoc factum libro IX. Valerius illi uitio uertit, uelut uitae immodicae cupido,ego contra laude dignum puto, ac mirandum etiam quod regi & potentia & feliciis late maximo hoc in animu incidere inter uictorias potuit, ut se suos mortales esse fateretur. Frequenter enim in prosperis rebus fragilitattis humanae obliuiscimur.

ASSYRIA, SIT TACENA,

ADIABENA.

Ssyria Transtigritana est, Sc Armenia maiori a Septentrioaene,ab ortu Media, a Meridie Susiana immanibus motium . ut iugiS interuenietibus clauditur. De hac oc in Mesopotamia dictum est. Eius regio, qua Susianae imminet, Sittacena dicta, & iam extra ambageS amnium posita,cui nomen Sittaca urbs dedit a Graecis condita, proxime montem Zagrum ex Medis uenientem. in quo ScCtesiphon illa cuius supra quoque meminimus. Ptolemaeus supra Sittacenen Apolloniatem regionem statuit, dehinc Sc interamnem Arbelitin,de qua ante dicitum est. At Plinius sexto libro confusis noaeminibus eandem Arbeliten, Pal estinen 8c Sittacenen uocat. Strabo eandem Sittacenen Apolloniatem ab Apollonia dictiam ita fit sarispe, ut locorum uicinitas ipsa etiam nomina communia habeat. Sitta, cenam ab occasu finit Tigris, tot iam fluminibus auctus quem accoaelae a Borea reflexum Passitigrim nominant, teste etiam Curtio,apud

quem tamen Phasim Tigrim pro Passitigrim mendose legitur. in terflumina autem sita Adiabene, nomen ta transitus dissicultate sortita est, fere enim tot amnibus diuiduae terrae pro incerto uario auctu cursu* fluuiorum difficulter permeantur. Graecis transire significat,unde χραοὐκ cum priuatiua,ipsa regio dicta. Quanquam Ammianus qui his locis stipendia meruit a fluminum nominibus, prouinciae datu nomen fuisse autumat, consessus interim hanc, quam diximus, ueteribus uisam nominis causam. idem author Osrohenos

illi assignat & horum municipium Ecbatanam facit, alia haud dubie a Medicis Ecbatanis,de quibus suo loco dicetur. Constat Osrohenos bellicosos homines esse, es sagittandi peritissimos, quorum magia Umnumerum Alexander Seuerus post deuicitos illis in locis Parthos Romanae militiae adscripsit & post eum Galerius Maximinus contra Germanos eduxit, utilissimam eam militiam ratus aduersus nuda A

206쪽

i66 ASSYRIA, 8 ITT ACEN A, ADIABENA.

procera Germanoru corpora.Tantae molis erat Germanos uincere.

Sed Sc illud non indignum relatione est, Romanos haud unquam longe ultra Ctesiphontem in ortum progredi ausos, nec impune seocisse, si qui tentassent, neque unquam, quod sciam aut Medorum aut Persarum sedibus horum signa illata fuisse. Traianus quidem felicisissima in Parthos uictoria potitus hoste represso limitem restituit,Cteis siphonte,Babylone, Seleucia, Sc Edessa, claris urbibus ab hoste receis piis, praeterea maiori Armenia, Assyria & Mesopotamia in prouinaeciae formam redactis. Post enim & Galerius Maximinus prosperri. me gestis rebus, quinque Transtigritanas prouincias statuit, quarum

eius faeculi nomina erant Asarzamena, Mozena, Zabdiena,Rheuomena, Carduena, quas Iovinianus imperator post Iuliam casum turispi ignominioso foedere cum hoste icto,omnes restituit. Incertus igitur impexi j limesTigris fuit,nec diu reten ta sunt,quae ultra eius ripam Romani cepissent, saepe ita amissa, ut praestiterit no fuisse capta. Proin inde prudeter Adrianus promotum a Traiano limitem ipse coercuit, Euphrate contentus, quo dubiam fortunae aleam declinaret. Nunis quam enim inulta cessit Romanis uictoribus Parthorum tentatalia herias,neque ulla alia gens, exceptis Germanis,illata damna seuerius

vindicauit. Quippe qui a Lucullianis Pompeianisq3 expeditionibus post Armenias Sc Syrias occupatas ad usque casum Sc interitum Imri perih Consularibus & Patri ths ducibus caesis non sese modo ipsos,

sed Sc prouincias quas eis Romanae uictoriae abstulissent asseruerint Nunc ad propositum reuertendum. Nec tacenda naturae in Syria opulentia, multis in locis liquore, quem Naphtam uocant, eXtante, quo non alius citius pertinaciusue conceptum semel ignem fovet aut retianet. Ammianus picea eum specie Zc glutinosa,& bitumini persimilem esse tradit,neque alia re ulla extingui flagrantem,quam iniecto puluerire. Similis naturae limus est Comagenes stagno quodam estusus,Maltham uocant accolae, quem accensum terra tantum extingui tradit liishro II. Plinius. Bitumen quoque & Assyria Sc Chaldaea tanta copia reddit, ut in Babyloniae muris condendis pro cemento ipsum fuisse constet. Limus est quod miremur) aquis extraetus in Assyria iuxta lacum qui Ammiano Sosingites dicitur, in Iudaea uero e lacu,qui ea caussa Asphaltites dictus est, quod caetera sterilis hunc unum lentorirem aedat,qui mortalibus in usu sit. Asphalion enim Graeci bitumen uocant,&Pistasphalion,quod siquidius est,authore Plinio, quoniam ad picis naturam accedat. Curtius quoque iuxta Mennium Oppidum Chaldaeae fontem esse tradit, qui ingentem bituminis uim emundat.

Mirum autem in undis, tam aduerso incendiis elemento, materiam inueniri adeo amantem ignis, ut ardore eum complexa undaS ita re

207쪽

MEDIA, PAR ΤΗΙ Α, HIRCANIA. 36ispuat ut astusis ardeat magis. Est d c in hominum ingeni js mirandum, quod Plinius prodidit iuxta alueum Tigris oppidum esse Babylacen CXXX. millium passuum a Susis, cuius incolae aurum odio habe ant,&conquisitum defodiant,ne quo cui sit in usu. Quam diuersis illati a nostris moribus dis nitunt et ostrum enim illud Ouidianum est primo Fastorum,

Aurea nunc uere sint saecula,plurimus auro Venit honos,auro conciliatur amor.

Sed N in Sittacena ecclesias Christianoru fuisse,notum est,ac ne nunc quidem liquet an desierint, quum sit certum hodieq3 apud Indos seeisquentes esse Christianos . Legimus tamen sub Constantino in Si

meonem Ctesiphontis Episcopum clarum uirum,& multos suarum ecclesiarum fratres a Sapore Persarii rege saeuitum olim esse. Et extat

epistola apud Theodoretum Constantini ad Saporem,pro fide Christiana tuenda,quam ille antea esset PersecutuS.

MEDIA, PARTHIA, HIRCANIA.

Edia,inquit Plinius,ab occasu transuersa, oblique Parthiae occurrens utraque regna includit. Habet ipsa ab ortu Cais spios & Parthos,a meridie Sittacenen & Susianen,& Persiis da, ab occasu Adiabenen, a Septentrione Armeniam &c. Includere dixit utraque regna, quod a Caspio pelago longo introitu ad usque Carmaniae desertae immittit, & ceu cuneo quodam Parthiam a Persia diuidit. Sed in Occidua quoque parte Caspios,Pomponius & Ptolomarus locant,amnibus claris Cambyse & Cyro proximos,ut sit uerisimile toto eo littore hoc nomine authoribus uocatas fuisse gentes quae

accolunt. Porro Caspium sinum & portas Caspias Plinius ab his qui

ad ortum habitant, dictas tradit. Iuga uero montium illic interrupta opere manufacto,ut uix singula plaustra meare possint. Portae dicunis tu nomineTauri montis angustiis admodu uulgari. Medoru caput, Ecbatana sunt, urbs maxima, quam Seleucus codidit amoenissimo in

ioco aere aestiuo in primis salubri. Aestatem enim Ecbatanis Medorum principes, hyemem Seleuciae Mesopotamiae transigere solebant. Est & Apamea Medorum inter insignia oppida praecipuum. Haec est Media fortissimarum gentiu,in quam Iudaeos post captam Samariam translatos fuisse, ante ex Eusebi j authoritate diximus.Multis ista anaenis Assyrioris regibus paruit, ac deinde a Sardanapalo estoeminatisissimo principe defecit, Arbacto praeside eius, ad regni culmen euecto, a quo usque ad Astyagen illum, qui Cyri Babyloniae domitoris madternus auus fui florentissime regnatu est annis plus minus CCC L. Q is P iiq

208쪽

is 1 MEDIA, PARTHIA, HIRCA Ni A.

Hinc ad Persas summa imperiss Orientis peruenit, Astyage a nepote suo Cyro capto & Hircanis imposito,uelut lib. primo tradit lustinus.

PARTHORVM tractum Caucasus ramis suis ut brachiis compleoctitur,caetera planum desertis etiam alicubi squalentem: plana eius aestiuus maxime calor, montana uicissim brumae stigus infestat.Prois inde per uices in aestate sub mdianis locis potissima amoenitas,in hyeme clementius per plana coelum est. Parthis uicinae gentes sunt,a Meae

ridie Carmani per deserta sparsi,a Septetrione Hircani ab ortu Arri, ab occasu, de quibus iam dictu est,Medi. Plinius VI. libro semperfuisse Parthiam in illis montium radicibus tradit.Primi autem hoc nomine dicti quoniam exules essent, quos Parthos sua lingua Scythae uocant. Caput horum Hecatompylos urbs regia,quam C X X XIII. millibus passuum a Caspi js portis abesse tradit Plinius,alicubi testa, tus in media eam Parthia sita esse. Memoratur & Choara locus amoenissimus Parthiae Choana a Ptolemaeo dicta, diuersus ab illo quem libro XLII. Iustinus Daran siue Dasan nominat,authore Hermolao: ab rege Arsace in praeruptis montium conditum,circumq3 affluentis, simae fertilitatis. Sed non est instituti nostri,Parthorum loca, quae plurima feruntur,referre,sicut nec aliaru regionum. Quid enim hoc aliud esse quam actum quod dicitur) agerer monendus tantum, ut in seis stinato opere & in transcursu Lector, quo locoru commemoratione iuuet memoriam, & quod nobis duntaxat adumbrantibus intelligit, hoc ipsum apud ueteres scriptores diligetius perquirat. Plinius Arsiainciam inter potissimas Parthiae urbes enumerat,8c iuxta, isseeos equis nobiles campos,praeterea Parthiarnen regionem & Alexandropolim conditore Alexandro, qui haec loca cultiora isequentiorat reddidit: quanquam ne sic quidem admodum per initia profecit. Tradit enim Iustinus, Alexandri successbribus quum Orientis regna diuiderenatur,adeo cotemptui Parthiam suisse, ut externo eam socio Stenagori gubernandam tradiderint. Post, rebus selicius auctis ita creuit praeter omnium expectationem genus illud hominum ad bella haud dubie

natum,ut cum Romanis ceu diuiso terrarum orbe,de imperio magna

gloria certant. Paruerunt illi ab initio regni,Medis & Assyrias dein 8c Persis. Macedonibus etiam seruierunt, quorum uexatis 8c per Asiam imminutis rebus, occasione discordiae intestinae, Datrum Anistiochi & Seleuci, superioris Antiochi nepotum, primo bello Punico, L.Manlio & Attilio regulo C O S S. desecerunt. Mox ab Arsace, obisscuro quidem, sed magnanimo industrio* homine, regni fundamentis iactis, intantum crevere, ut Trogo teste, non minus Arsaces eis

memorabilis factus sit, quam ante Persis Cyrus, Macedonibus Aleis xander, Romanis Romulus fuerit. Sed & memoriar beneficentiae

209쪽

MEDIA, PARTHIA, HIRCANIA,

eius hic honor tributus, ut omnes exinde reges suos Arsaces 1Iuncta Parint. Inde res illorum indies magis ac magis creuere, sed florenistissimae post Augusti excessum uisae sunt, quo tempore inter eos &Romanos, ceu aemulos gloriae, uincendi ardor palam erupit, neque ulla partibus quies fuit, subinde alternantibus uictori js, donec Rosma Imperio prorsus exuta est. Potentiae hoc uel unum magnum aris gumentum est, quod Marcum Antonium triumuirum sedecim uaislidissimis legionibus Syriam ingressum, multis prael Js illorum attratum, demum fuga sibi consulere coegerunt. Bello caussam praebuerire auxilia Cassio & Bruto in Thraciam contra Augustum Sc Antonium missa, praeterea Sc dolor de Crasso, quem haud multo antea

Horodes rex deprehensum interfecerat . Mirum autem ad eum mos dum illis gentibus regnum constitis se, ut toties uelut per uices nauistatum, nunquam tamen interierit. Eripuerant Macedones, sed Paristhi uendicarunt. Hodiet Persae retinent auitam dignitatem regni.

Porro ipsa successio ad hunc modum habet. Primi Assyri j rerum potiti a Mino, ut ante dictum, Medis cesserunt Arbacto transferenae te, inde Cyrus ad Persias transtulit, Alexander Persis domitis Mais cedonibus suis reliquit, His Arsaces Parthis suis eripuit, multis faeis

culis deinde ab his regnatum ad usque Alexandrum Seuerum,ananis post natum Seruatorem nostrum ducentis, quo tempore Artas hano rege ab Artaxerse Persa uicto, ad Persas rursum regni apex translatus est. Inde ad Saracenos, Turcarum mercenario milite, qui ex Scythia se receperat,adiutos, Persicum regnum peruenit,haud multo ante Heraclium Imperatorem Orientis,maximo Φ Christianae pie tatis casu. Ex eo enim tempore Turcae per Asiam celebres esse,&Dictoriarum successionibus elati, aspirare ad regnum coeperuns,brex

vim omni Asia sunt potiti. Sed asseruerat tamen non ita pridem Persis regnum suum Tamberlanes ille, qui captum Turcarum principem Pa aiten in cauea aureis catenis ligatum, ad mortem usque ceu uisendam bestiam circumduxit, exercitu eius ad internetionem

caeso, in quo ducenta millia hominum peris recentior historia proodidit. Id uero contigit Anno Domini, M. CCC. XCVII. Boinnifacio nono, Romano pontifice. Hodie in hoc totus est Psophis Persarum rex, ut auitam gloriam suis asserat. Nunc ad Parthos reis uertendum, ac de moribus quidem eius gentis, si quis nosse pluscula uelit, legat librum quadragesimumsecundum Iustini. Vino sere fatactitio ex palmis utuntur in potu. Sed tanta illis bibendi auiditas, ut certent etiam, Sc gloriae loco ducant, si quis potando quamplurimos uicerit. Quem morem iam olim a Carolo ali jsq3 Franciae regibus sublatum , nuper iterum Germaniae nostrae luxus militaris intulit,

210쪽

i64 SATRAPIAE CIΤRA INDUM. pestem bonorum morum, & quo non aliud ullum uitium disciplinaretiam militari magis noxium aduersumq3 existat. HIRCAN I inter

Parthyaenen & Caspium pelagus siti sunt, gens ad arma nata,& quae laboribus periculisq3 militiae indurata,alacritate quadam prstia ineat. Clauditur ab ortu Occasuq3 & Meridie Caucasi iugis quarto latere, in ipso Caspio littoribus transuersis inter ortum Solstitialem & Bois ream us ad Margianam procurrit.Metropolis Hircanorum Hircaonia dicitur, amnis clarus Sibaris,quem Q. Curtius libro quinto Stois berim, Diodorus libro XVII. Stioberim, paucis, ut saepe fit, literis

mutatis,nominant. Multus est in eius descriptione Curtius. Ab his Caspium mare Hircanum quo* appellatum,atrox,saevum N importuosum,raris insulis, quarum potissima Talca contra Hircanorum littus posita. Illius aqua longe dulcior quam reliqua marina,quod proopter magnitudinem amnium, circum qua magno numero Caspium ingredientium,accidere non dubitat Plinius. Veteres regnum Hircaaenorum dixerunt,necp aliter quam uice regni ab Alexandri succestariis bus est administrata: quod ideo annotandum duxi,ne quis angustam esse eam regionem suspicaretur. Hircanis Sc ParthisThomam apostolum Christum praedicasse Sophronius tradit.

ter Parthos Carmanosq3 R Indiam terrae iacent altissimis montibus inclusae, quas Satrapias, hoc est, Praefecturas Plionius uocat. Persae enim Satrapam Praesectum nominant,ut

inde intelligatur, Persarum Parthorumq3 ditioni eas attinuisse: quanae quam idem author alicubi Indiae partem eas a quibusdam creditas esse innuit. Strabo est author, Satrapias illas, nec Parthorum semper nec Indorii fuisse,sed uicissim rebus,ut siquariatibus iam his,iam uero illis

paruisse. Probabilis igitur M. Agrippae sententia est,capite XXVII. sexti libri relata, Plinio . Quae Mediam 8c Parthiam 9 Persiden ab Oriente Indo,ab Occidente Tigri,a Septentrione Tauro Caucaso dicto, a Meridie Rubro mari, hoc est, Persico sinu terminat &c . Quo loco Agrippa non sedes ipsas gentium, sed regni limites designauit,

ad quos Parthorum Persarumq3 nomen pertigerit. Satrapiarum nomina sunt, Aria, Paropamissus, Arachosia, Gedrosia. Gentes, Arii, Paropamissadae, Arachosii j, Gedrosq. Ptolemaeus Drangianam Arachosiae ad icit ab occasu, 8c Carmanis finitimam. Plinius certe his locis Drangas censet, sicut δέ Strabo libro X V. Dignum autem relatione, quod Plinius annotat, Parthorum duodeuiginti regna sic enim diuidui prouincias inter duo maria uidelicet Rubrum a meridie

SEARCH

MENU NAVIGATION