Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PARADISUS. t 83seos primo : Faciamus hominem ad imaginem nostram secundum similitudinem nostram, V T P R AE SIT piscibus maris & uolatiis libus coeli & iumentis,uniuersaeq3 terrae, omnissi reptili quod moueatur super terram. Et creauit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creauit illum, masculum& foeminam creauit eos. Beaenedixitq3 eis Deus, Sc ait eis Deus: Crescite & multiplicamini, E TREPLETE terram, & subisscite eam, & dominamini piscibus marris,& uolatilibus coeli, de uniuersis animantibus quae mouentur sua per terram. Dixitq3 Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferenotem semen quae est super faciem OMNIS TERR AE, & omnis arbor in qua est Ductus arboris seminans semen, uobis erit in escam& cunctis animantibus terrae, omni uolucri coeli, Sc uniuersis quae mouentur in terra &c. Quibus uerbis testatur propheta, in usum hominis creata omnia, eum* solum ad imaginem Dei & similitudinem conditum: iam tum significans longe aliam conditionem esse homi nis, postremo creati, es ad imaginem conditoris, quam reliquorum uiuentium quae illius gratia condita uiderentur: quippe principem eum & dominatorem caeterorum in terris statuit. Factum enim esse ait ut praesit,etiam piscibus maris & uoIatilibus coeli. Item,ut terram non repleret solum propagatione cui benedictum est, uerumetiam sibi eam subi j ceret, & omnium animantium generi dominaretur. Hoc ipso enim quod dixit, Replete terram,dominamini uniuersis anxmantibus, subqcite terram: clarissime docet, totam terram extantem& omnigenis ut tum erat) consertum fiuctibus, sedem & hortum iulum Adae 8c posteritatis futuram fuisse. Tota igitur terra paradisus

ille erat ubertate amoenitate felicitate, circunquaque illustris, in quo nihil dum sterile damnatum aut noxium erat: nam ne mortem quisdem gustasset innocens iusta* hominis conditio, si serpens ille qui ab initio malus & mendax fuit simul homini non fuisset noxius. Ac cedit ad haec quod Adamo iri paradiso posito, omnis generis antilia Deum obtulisse, Genes eos secundo capite scribitur, uidelicet ut

nomina illis imponeret. Omne igitur animalium genus paradisus,

imo uero omnia animalia, continebat. Non consequitur autem,ut,sidemus locum illum in quem creatus Adam translatus est, eximie ac prae Ceteris terrae tractibus amoenum, praeterea arboribus illis, uitae&dinoscentiae, consitum fuisse, ideo diuersum eum, aut exemptum reliquis terris esse. Etiam si incertum arbitror quo in loco primus parens nondum Patrata praeuaricatione, aut solus ipse, aut postea cum coniuge degerit, tuis enim hoc in tanta regionum tractuumq3 immensitate indicet praesertim quod historia Genes eos adusque Noam 8c diluuium, non nisi duorum locorum priuatim,quod sciam,meminin

232쪽

186 PARADIS VAE nos stilicet urbis a Catia conditae, & Eden, ubi paradisus fuit,id est

locus ille destinatus, quem primum duo homines, Adam & Heua incoluerunt. Caeterum ubi Enos fuerit, uideo quidem quosdam inis dicare ausos, sed sine testimonio, authores enim qui ab illis citantur fluxae maxime fidei sunt. Nec me praeterit quid de oppido Paradiso cuius haud longe Damasco,Mela,Plinius & Strabo meminere, mulisti sentiant. Quid Iudaei de Chebron quae Cariatarbe, id est quatuor

uirorum urbs dicta sit,reserente etiam Hieronymo,quoniam Adam, Heua, Isaac Iacob illic sepultos esse fit creditum. Quod si maxime esset, ut asseritur, tamen ne sic quidem notus nobis locus illae primae uoluptatis fieret, partim quod egressus illum Adam, post irrogatam terris maledictionem, alio in loco habitauisse scriptura teste memoaeratur, partim etiam quod tot saeculorum, quibus ille uixit, excursu Rin tanta prolis suae suoruml multitudine, uariari subinde & transis serri sedes potuerunt. In totum autem spaciosam 8c amplam re oonem complexum fuisse locum illum uel primis parentibus attribuo

tum in Eden, cuius Moses meminit, cum animalium mentio supra memoratorum, tum amnium paradisum rigantium situs,hodieq3 notuS, conuincit. Quis enim, uel a limine salutatis Geographiae studiis ignorat, Aethiopiam 8c Aegyptum, per quas Nilus ingredituret quis Armeniam, Mesopotamiam, Syros, Arabas, Persas, Assyrios, per quas Tigris 8c Euphrates meant et Denique quis patentissimum In. diarum tractum nescit, quem medium rigat Gangesr Quod si maxime dubitetur de quibusdam amnibus, ut uideo de Gange & Nilo dubitari, illi ne sint quorum meminit Moses, an atri, tamen ex origione duorum fluviorum Tirris N Euprhatis, de quibus ut a Mose nominatis, nemo unquam dubitauit, latu amplum p fuisse locum Eden

conuincitur . In Armenia enim quae maior cornominatur, non Eusphrates modo &Tigris,sed etiam Araxes & Cyrus clarissimi amnes, haud ita procul dissitis fontibus meant, quod ii 8c hos ipsos Proinpheta intellexisset, tamen nihil minus consequens foret, amplissimo tractu locum delitiarum expansum fuisse. Sive illorum ante diluuiisum certus aliquis fons fuerit unde laberentur, sicut ueteres Caspium ex Oceano defluentem, occultis meatibus diffluere crediderunt, siue sontem eum Oceanum ipsum intelligimus, qui liquorem his amniinhus impertiat ut Damascenus existimauit. Paradisus igitur, ut sumamatim dicamus, nec diuisus aut segregatus ab aliarum terrarum convitinente, nec insueta eleuatus altitudine locus, sed ipsa continens fuit terrarum,quatenuS ab undis extitit, nec continens solum, sed & insuislae 8c quicquid ex decreto creatoris exemptum undis fuit, ad sedem

dc culturam humanae propagationi paratum. Cuius partem fuisse intelliu

233쪽

PARADISUS. Ire intelligimus, hortum illum aut Orientis aut delitiarum, sine dubio eximie ornatum & consitum,in quem Deus factu de limo terrae primum hominem transtulit, dubium quidem quo loco, sed in Oriente tamen haud dubie positum, quod palam ex amnium paradisi nomenclatura deprehenditur . In illo arbor uitae fuit, arsu saluberrimo,praeterea arα se hor uetiti fiuctus scientiae boni & mali, quibus id nominis non hac μέ loquidem caussa datum est, uelut in arbore aut ex arbore, uita ulla inaeterior, aut scientia esset, sed quod hisce externis ceu signis positis,& ut Augustinus ea uocat) sacrametis,primi homines de internis etiam& spiritualibus admonerentur. Etenim homo tueri sese obedientia& uiuere potuisset, nec uesci uetitis, sed libertate in qua constitutus fuit abusus, praebere aurem serpenti maluit, & legem creatoris uelut

inuidentem & arcentem a melioribuS non contemnere modo, uorumetiam prodere, sublimia nescio quae & dys paria ambiens, sed 3c aduersus Deum o facinus indignum) quasi parcum remuneratoinrem, qui nihil tamen meritis suapte bonitate & uitam Sc felicitatem donauerat, intumescere, Socius consiliorum diaboli factus,& ob culpae mox agnitae reatum, in eadem mortis 8c damnationis uincula coniectus, in quae ille antea suis itidem bonis abusus inciderat. Hinc illa uiro Sc mulieri nuditas deprehensa, quae ante casum,induta innocentia latebat. Hinc mali scientia, quum Adam fugeret, cum puderet seocti. Tergiversando enim hoc magis prodidit conscientiam quo fucaotius criminis caussam amolitur, ream. agit coniugem cui quidem legem uiolanti, non obsequi sed imperare debuerat. Miser autem &moestus tandem uidit & cognouit, quod minime cognitum fuisse praestitisset: nempe quam bonum 8c exoptabile fuerit frui innocenistia, parere Deo, diligere ipsum, eius uoluntati obsecundare,ab eo se lo haerere, quod ipsum tamen de gradu iustitiae detrusus, praestare amplius non poterat. Quid inquis: Nescirene praestat quam bonum sit Deo credere & parere eius legir Bonum esse non posse putabam, qui haec ignoraret. Certe bonu est peccatori agnoscere culpam,& dolere de peccato. Nec spiritu domini caret animus, qui talia non simulate praestat. ecp aliud hodie nobis per misieram illam carnis seruitutem,

maius aut tutius refugium,quam quod a nobilipsis ut reis mortis,dolore & detestatione mali, ad eum tendimus manus, cuius solius miseis ricordia seruari nos scimus. At quanto satius fuisset tueri innocetiam, 8c a uetito cibo abstinere, quam crimen tanto posteritatis malo comis missiam deprecari, contraq3 dominum &creatorem impia praeuaricaaetione pessum abitum esse fateri. Quotius aute quisq3 est ex omni mortalium numero qui hoc sensu capiatur, ut errata sua saltem intelligat,

nedum doleat. Sed legem obiicis naturae. At ea percellit costientiam,

R iiij

234쪽

188 PARADIS v S.

non tranquillat, & gratia animari nos ad poenitentiam,non natura, theologi paulo saniores confirmant. Siquidem dura est doloris etiam iusti conditio, quo* magis aestuat 8c animum affligit, hoc feliciois rem esse illum testatur qui, quod doleat, non commilit. Quanquam nosmetipsos plerunque respicimus dolentes, nec aestimamus quam indigne egerimus, sed quam aegre illo quod amisimus careamus. Ita dolent in seruitutem redacti, dum meminerunt libertatis, quam insiaeoni aliqua culpa amisere. Sic moerere decoctores videmus dum diutitiarum quas possederunt, recordantur, & iam miseri discunt quanto satius fuisset recte uti diuiths, quam indulgere uoluptati. Multos crapula grauibus morbis implicat,plerosque ob crimen paternis sedibus exilia summouet. Dolent igitur,anguntur & moerent, qui in has molestias incidere. Sed quanto praestabilius fuisset, illos uitae parsimonia sanitatem tueri, quam ad eam sic respicere, ut de recuperanda desporent, hos autem uirtute & probe gestis rebus patriae frui dulcedine, quam amissae tanta animi perturbatione recordarir Breuiter infeliciistas est nouisse malum in quod incideris. Miseria autem, ne dicam stultitia, detestari casum cuius tute tibimet ipse author fuisti. Vehemenistissimi enim sunt arietes illi, qui ad hunc modum patrati sceleris ream conscientiam quatiunt : & hoc acriores esse tardiorum stimuli asso, lent, quo excellentius & praestantius iudicamus quod amisimus, sed seruile quiddam secum trahunt & de selle magis pra sentium malois rum quam de aequi aut iusti amore manant. Antea boni maliq3 8c

mortis nomina tantum norat Adam, dum innocenS degeret, mox

lapsus ut in omni casu quid bonum fuisset, quid malum 8c mors

essent, magno suo suorum p malo didicit. Ita enim diminutus capite est, ut nec se asserere in pristinam libertatem, nec assequi ipse quoiscunque conatu dominicam legem potuerit. Haerebat iam uenis &medullis concupiscentia, satanae persuasio alte radices iecerat, origiaenalem conditionem mortalis fragilitas extruserat, atque inde caro es.se humanum genus coepit, sui amans, obtenebratum desideri js, nec

ullarum minus quam diuinarum rerum obseruans. Ita enim maloprieuaricationis uitiata est natura primorum hominum, ut cum anistea pro uoluntatis N arbitri j libertate accedere ad Deum licuisset, post lapsum, ne uelle quidem carni remanserit, dixit enim D E V Si Non disceptabit spiritus meus cum homine perpetuo, quia caro est: Genes eos sexto. A talibus igitur init as, quum Adam seruus esse peccati coepisset, non nisi seruos genuit: quae sane conditio ex priamis illis parentibus in omnem posteritatem traducta est. Ut omniano DOMINO opus haberemus, qui pro beneplacito uocatioinnis suae seruitute eximeret Sc donaret libertate in se confisos & creis

235쪽

PARADISUS. 18'dentes, quando primi parentes hoc ipso maxime deliquerant, quod seruaturo non credidissent. Is demum fuit D O M IN V S ille coelois rum 8c terrae, Iesus Christus, iam tum quidem hoc ipso adumbratus fidelibus, quod uenturum e mulieris semine, Deus praedixit, qui seris

Pentis caput esset calcaturus. Caeteru testante Esaia, aliunde ille quam de contagione incarnatus genitusq3 in mundum uenit,cuius quidem incomparabili uindicatione, sic sumus manumissi, imo uero nec mais

numissi, ted redempti, ut non libertini quod omnium tamen mais numissorum est sed uere liberi factit in filios 8c cohaeredes coelestium rerum, inenarrabili illa misericordia interueniente simus cooptati. lnenarrabiliem dico, quia nec bonitas Sc magnitudo illius qui praeoteritus & contemptus est enarrari, nec eius qui praeteriit& contemis psit ingratitudo digne unquam reserri poterit . Vt silea interim quod leges raro benignae sunt admonitis, saepius parcunt his qui ignorantes peccant. Haud enim indignum est commiseratione quod a nesciis committitur. At quum admoniti peccant, non animi solum in lenistiam leges sed & fastum 8c perfidiam aestimant. Vt nimirum in primorum parentum delictum, hoc maior misericordia fuerit,quo indiis gnior erat praeuaricatio cis parceretur. Certe uim Sc magnitudinem eius hoc ipso deprehendimus, quod non nos solum quos praecessit Christus 8c qui secundarium eius aduentum e coelis expectamus, sed patres etiam nostros qui multis annorum millibus priorem illum adis uentum praecesserant, ex anticipata spe & fide in eum qui uenturus erat, liberarit 8c saluauerit. Et haec fuit illa C R V C I S potentia, quam scitissimis numeris Fortunatus Episcopus, ad hunc modum complexus est: De parentis protoplasti Fronde factor condolens: Quando pomi noxialis: Morsu in mortem corruit: Ipse lignum tunc notauit Damna ligni ut solueret. Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat Multiformis proditoris Ars ut artem falleret Et medelam ferret inde Hostis unde laeserat Enimuero ut aliae causise sint, q uibus ad eum modu coeleste illud adimnum diuinae maiestatis omnia dispensarit,tamen quantu intueri in

illa caligans hominis animus potest iustitiae eius suisie uidetur, ut ras

236쪽

Is , PARADISUS.tionalem creaturam, prius quidam angelicam, mox & humanam ad imaginem suam conditam, libertati arbitrii relinqueret: u quoniam illae uolentes tantis rebus abusae essent,no haberet ulla creatura quod responsaret, sed semel mundo testatum fieret, solum Deum uere &ex se bonum esse, Sc aeterna sua libertate non nisi bonum constituentem extra omnem lapsus 8c erroris aleam consistere, reliqua omnia

ita infirma caduca es se, ut nisi ille uegetet & cose uel pestium abeant, ut hoc modo omnis gloria in Deum redundet, per quem dc in quo ut inquit Paulus omnia. Porro & sub peccatum omnia conclusa, ut

misericordia in omnes, agnosceretur. Peccatum autem acceptum a

hitrss libertati qua primi homines abusi sunt,referimus. Homo non adactus, sed uolens, quin & de lege seruanda cum poenae notificatiosne admonitus. Vt palam iam iustitiae diuinae sit, quicquid peccato ira rogatur a Deo: contra uero misericordiar, quicquid uitae aut salutis his quorum damnatio est, impertierit B onos condiderat primos homines Deus, bonos esse ius rat, donarat libertatem quo commenodabilius obedientiae studium esset, & ut mandato fieret locus. Frustra enim illi mandatur, ut obediat quinon potest: hon obedire. Potuit igitur obedire Deo, & auscultare satanae potuit. Hoc ipso uero quod elegit, sui mali fuit author, nec latuit dominum futurus casus, nihil minus tamen cadere Sc praeuaricari libertatis fuit. Sed praescientiam di Dinam obiicis quae non fallitur, ut exinde labi primos homines oportuerit. Profecto lapsi sunt, praesciente domino. Caeterum ut nec mandatum de non uescendo illos priuauit libertate, aut ad seruandum impulit, ita nec praescientia. Impium enim est & ignorantiae plenum putare, aut inducere in animum, quod incolumi praescientia non postuerit primos homines is hac libertate donare dominus cum idipsum Palam scriptura prodat. Quanquam dispensationem consilioru Dei ab aeterno decretam, uel uno Christo domino teste uideam. Video tamen certo sua culpa primos homines peccasse, & abusos libertate,

qua bene uti potuissent. De hac enim, nisi fallor, scaturigine sonistes illi incomprehensibilis gloriar, bonitatis, iustitiae 8c misericordiae

Dei, manant, quocunque animus cogitantis sese uerterit. Arbor erago ligni uitae in horto illo stetit, pariter arbor scientiae boni denaaisit. Sacramentis iam tum egit Deus cum homine, Sc per externa in ternorum admonuit, spiritalia Φ corporalibus adumbrauit, & nolmina dedit rerum quarum admonerent, ut fere ubique eum morem

scriptura seruauit, & hodie regnum fidei, quod est regnum spiriotus licti, in omniuma credentium condibus, per sacramenta dc signat Disibilia, Baptismum maxime & Eucharistiam, in Catholica Ecclein sia exercetur, quibus itidem rerum quas exprimunt quas* offerun

237쪽

PARADISUS. I9

animo,nomina imposita sunt: recte enim uere*,id est secundum seri, Pturam, aqua qua tingitur lauacrum regenerationis, & panis eucha xistite recte 8c uere corpus Christi uinum* recte & secundum scripturam sanguis Christi dicitur. Horum enim consecratione Sc usu,certo uescuntur credetes 8c corpore uero es sanguine uero Domini. Aliud tamen est quod sensus accipit oblatum, aliud quod mens & animus amplectitur. Hoc enim faucibus receptum uentriculo & aluo coditur, illud cordi animoq3 per fidem insidet: nec dubium quin ut uerus paonis & uerum uinum est,quod cosecratur,ita uerum etiam corpus lesu, 8c uerus sanguis in cruce fusus pio animo ad fruendum,hoc est uescendum, obueniat. Sed longe aliud erat arbor uitae quam uita illa cuius

admonebat, & longe alum scientiBarbor quam ipsa scientia,ut supra ex Augustino dictum: ita longe aliud sunt signa Eucharistiae ab his

quae aprendit animus, & quibus cor per fidem uescitur. Arbitror au/tem & haec mysteria paradisi externis signis indicata,ut alia multa uexteris testamenti rerum mutatione inducta cessasse, quum uidelicet primi homines lapsi essent, & non modo serpenti quae crimen conflaueaerat,verumetiam terrae toti quam incoleret posteritas maledixisset do minus noxqsi 8c damnosis rebus orbem aspersisset,ut mox paulo, non mors tantum in nostra corpora pro suo iure si iret, sed bestiae quoque & morbi diutini, insuper & coeli & elementorum intumae af fligerent. Nec aliud maledictionis uoce intelligo quam mutationem primaevae amoenitatis 8c ubertatis, in eum statum quem hodie oris

his retinet, hoc est laboriosum,mortalem, uarium,serumniS Plenum,

Qui quidem diuinae beneficentiae moderatione, quanquam a primis illis delichs 8c beata fertilitate degener factus est, tamen sudori & lais horibus ita sufficit etiam ubertatem, ut terrae terris, & populi popu lis ex abundanti submittere alimoniam possint, unde & prima ueinterum commerciorum 8c commigrationis gentium initia manarunt.

Porro quod fame, quod musca, quod peste, quod best is affligimur,

merito ueteris transgressionis uelut nota quadam censoria admoneae

mur, ne supinos nos efferamus, sed extimulemur potius ad eum suis spiciendum qui nostri est misertus,cum damnare potuisset. Longe uero grauissimum est & planum periculorum satanae regnum, in too tum pariter orbem ex prima illa serpentis impostura, cum humano genere Propagatum, Plenum inquam iniquitatis concupiscentiae &desideriorum,quod soli inobedietiae acceptum referimus. Etenim hoc magis noxium infestumq' intelligitur, quo praestantior externis illis caducisi rebus animus est, quem prope solum appetit. Porro ut alia quoque huius immanitate deuinci uastarii demus, liquet tamen nulistam quantumuis preciosaru rerum cladem tanta esse P os se,quanta est

238쪽

PARADISUS. animarum iactura, quae cum orbis etiam interitu conserri nequeat Enimuero Christus unius animae lucrum pluris quam orbis fecit: ut liquida caussa sit cur orare nos ne tentatione succumberemus,iusserit.

Et Paulus apostolus, ad externa illa incommoda patienter ferenda,iaceu irrogata a domino quae feramus, hortatus,contra spirituum fallaciam id est,illud ipsum satanae regnum Panopita etiam fidei obarmat credentem,ne quod uulnus ab hoste accipiat. Nouit enim quam saristius ille infirmis immineat, qui sortem callidus praecipitasset igitur sa, cramentis illis paradisii post uiolatam legem intermissis, & alia facie

terris per maledictionem inducta,ipsum pariter decorem paradisi ter restris de medio sublatum esse,hoc ipso,ut arbitror,intelligitur,quod Paulo supra ex scripturis terram totam primaruis illis delici js uestitam filisse demonstrauimus. Nec nos remoratur quod ait Moses,domiae num Deum Adamum de paradiso uoluptatis emisisse ut terram ope raretur. Intelligimus enim eum de conditione in conditionem neque hoc fortasse solum, sed & de loco in alium locum,ut exulantem, ne ubi praeuaricatus esset,habitaret,emissum,atque hoc modo etiam eleis Rum fuisse Sc ante paradisum uoluptatis cherubim locatum & flamὰ meum gladium uersatilem ad custodiendum uiam ligni uitae circunis

ductum &c. Hoc est, immortalitatis donu ad coelos receptum,uitam perpetuam mundo ereptam interposita Machaera illa igneae zonae quam ueteres quoque ceu limitem quendam fecerunt rerum caducaaerum&coelestium, ut locus immortalitatis non amplius terrenus,sed

coelestis, a nostro orbe latissime separatus existat. Ad quem modum uir doctissimus florens Tertullianus, idemq3 author uetustissimus, interpretatus est. Vtitur plerunque scriptura simplici rerum narratio ne,& in sublimium arcanorum descriptione, ad nostrum maxime carptum sese demittit, ut a figuratis etia inuolucris uerborum&nostrae imbecillitati maxime appositis,non abhorreat Nec statim est a literarsensi remotum, quod de spiritualibus 8c inuisibilibus traditur. Ho,rum enim non minus est historia, quam rerum corporalium alioqui

non nisi allegoria enarrari inuisibilia possent. Quod non esse palam primum caput Ioannis Euangelistae, de uerbo per quod omnia sunt

creata conuincit,praeterea es serpens hoc ipso loco Mosis in quo non allegorice modo,sed ex literae historia satan intelligitur,eodem modo 8c coeli nomine creati ut in Genesi scripta est) angelicae natuxae cre tionem uideo a doctissimis interpretibus intelligi,ut ad hunc mo dum Moses non aliud indicare quam coelestem paradisum uoluerit. Quanquam nec allegoriam admodum remoror, modo hoc mihi detur, ut necessariam eam,non ascititiam,ad literae sensum capiendum dicere liceat: Sc ideo his uerbis usum Mosen, ut ex illis aliud intelligamus,

239쪽

PARADISUS.

quod proprium Allegoriae esse libro XV. de Trinitate docuit Auis

ustinus. Proinde & Chuonradus Pellicanus homo citra controuersiam Sc pius 8c eruditus, & cui in Bibliorum tractatione, ut peritis sismo Hebraicae linguae interpreti, fidere possis: suis in Gencsim nuperseditis commentari js de illo loco Mosii locutus Picturatus,inquit,uia detur esse sermo, significans idem quod,Firmissime muniuit paradiis sum contra homines, hoc est, facultatem ac spem omnem ademit seliis citer ac perpetuo uiuendi & mortem euadendi in hoc faeculo &c. Certe scriptura Novi Testamenti non alius usquam quam coelestis ac uti tramundani paradisi meminit. Christus Lucae XXII. ad latronem, Hodie inquit, mecum eris in paradiso. Spiritus huius cum spiritu seu anima Christi futurus erat in gaudio, loco haud dubie ingentium deliciarum, sed quas terrestris paradisus spiritui,ut supra est dictum, non exhibet. Paulus item in secunda ad Corinthios XII. in tertium se coelum raptum innuens, R in paradisum raptum se tradit : licet uero duis

bitet in corpore ne an extra corpus raptus fuerit, tamen non dubitat

Ambrosius Apostolum exponens, in coelestem eum paradisum esse raptum,nempe illum de quo Christus latroni sit locutus, & ubi Hie rusalem,mater nostra existat. In eum locum si sint rapti Enoch & Heis has, non refragatur Ambrosius. At in terrestrem alique locum trans

latos,etiam Augustinus abnuit. In Genesi quidem 3c epistola ad Heis braeos Enoch raptus traditur,ne ulla fit loci mentio ullius: nec aliud in Regum historia de Helia legimus. Iesus quide Naue in paradisum raptum asserit, sed coelestem illu intelligi debere,satis illa conuincunt, quae secundo capite quarti libri Regum de Helia in coelum rapto reseruntur. Sunt Plane praeter iam memoratas, caussae aliae quoque quae

aequo Lectori facile suadent, ut re propius inspecta, colligere animo possit,terrestres delitias quae innocentiae paratae erant, hoc est, consio tum illum paradisum primorum parentum desi jsse. Quarum praeciapua est, quod Moses Genesis VII. tradit terram totam & omnes montes sub uniuerso coelo, aquis diluui j obrutos Sc mersos,ipsami continentem centum quinquaginta dierum spacio, durante diluuio, uastatam suisse : quam sententiam ut indubitatam Augustinus libro

de ciuitate Dei X V. contra ueterum quorundam deliria, aquiS monteS eximentium, magna asseveratione tuetur. Si igitur illuvie tam ue hementi tamq3 immensa terrarum facies occupata est, Orbe in uniuerssum merso,quis credat hortum illum primis hominibus ad colendum datum extitisses Aut enim tota terra sub undis non fuit, aut locum paradisi undis obruit diluuium. Praeterea Genesis tertio capite ita ad Adam dominus locutus est: Maledicta terra propter tecin laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitae tuae, spinas Sc tribulos germinabit

240쪽

is 4 PARADISUS. tibi, & comedes herbas terrae. Quo loco simpliciter, ni fallor,terram

uniuersam intelligit. Indefinitae enim locutiones ut quorundam more loquar plerunque in scripturis uniuersalibus seu in genere enunisciat si aequipollentnaec exemplis est opus cum id nemo nesciat. Quod si propter uiolatam ab inobedientibus legem splendor uetus terraiarum interqt, primigena illa uenustate ablata, certe uerosimile non uia detur, eum locum in quo patratum est crimen atque unde maledictio telluri irrogata est, praeterea labes 8c interitus reliquae hominum proopagationi immissus, situm decorem retinuisse. Quin contra in scriae pluris videmus pleraque loca flagitiorum, parum honestis nominiae

hus ceu inustis notata esse, uidelicet ne memoria commissae impietaistis aut criminis intercideret, quanquam non loci, sed hominum culpa

fuisset. Vt isthaec subinde cogitati uerosimilius uideatur,aut exustum solibus locum illum, aut ali js caussis desertum factum esse, ubi scelus tantum primi homines perpetrarunt, quam aut habitari seequente aut sua etiamnum florulentia durare. Quod si quis est, qui terrestris illius adhuc amoenitatis ullum usum reliquum indicare queat propter quem adhuc durare credi debeat, equidem lubens mutauero sentenistiam. Etiam si fatear hoc me non uidere, sed certus sim spiritus bonorirum hona inum, qui hac luce defunguntur nulla amoenitate corporali capi posse. Corpora autem resurrectionis itidem spiritualia, nec tera

restris sed coelestis conditionis, Christo es Paulo testibus futura esse. 8c si quae iam sint in gloria terrestri amoenitate non capi. Ad quid igitur,oro,terrestris amplius aut quaeritur paradisus aut intelligiturr Finge autem ut sit, sicut esse contenditur, primum nobis mortalibus uia

ad illum preteclusa est, dein immortales facti ante diem resurrectionis sevi eo non possumus, ut ante est dictum. Vbi uero aduenerit dies ille qui animas corporibus 8c corpora animabus reddet, nihil terreis stre sequemur, sed erimus ut angeli Dei:& uictores per Christum, de ligno illo uitae cuius Apocalypseos secudo Ioannes meminit,aede mus, & spiritalis ille cibus non corporalis erit. Non sum autem nesciaeus, praeclarum authorem Lactantium Firmianum paradisi delitias in hoc asseruari tradidisse,ut iudicio in terris facto, Deus iustos uiros &cultores suos in eundem locum morte sublata reuocet: sic enim scri psit libro diuinarum institutionum secundo. Sed meminisse oportet, illorum errori inuolutum fuisse, qui putarunt credentes post aduentum Christi in terris mille continuis annis suauiter acturΟS,antequam postrema satanae ex catenis dimissi rabies mundum quateret, ac deismum regnum illud coeleste inciperet. De qua re compluscula ex Milis lenariorum haeresi ita enim a mille annis hi uocati sunt prolata liis

bro ultimo coscripsiqad quem Lectorem remittimus. Vt nihil agant, qu

SEARCH

MENU NAVIGATION