Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

SATRAPIAE CITRA 1NDUM.

R Hircanum a Septentrione fuisse , quorum undecim superiora a confinio Armeniae Caspi jsq3 littoribus adusque Iaxartem & Scythas

numerata, reliqua septem meridiem uersus inferiora appellata Hein rint. Equidem arbitror, Margianam, Bactrianam 8c Sogdianam exsuperioribus regnis ad Parthos attinuisse. Et aestimari haud dubie Parthici siue Persici imperiss magnitudo inde potest,ut non sine caussa Romanum imperium omnium potentissimum indignum duxerint cui parerent. Enimuero illis ceu domesticis uiribus Scytharum auxi, lia,cum quibus ex aequo ut ait Plinius uiuebant,accesserant, neque horum totum, sed Sc Sarmatarum Asiae. Persis enim ne Albani quiisdem euocati opem denegariit, & a Tanai profectum militem astuisse illis satis horum scriptorum fide constat qui res Persarum in literas res tulerunt. Singularis autem Parthorum in deuinciendis Scythis pruindentia extitit, nam cum terram fertilem possiderent, & immensi redistus regnorum essent, suspectum autem haberent Scytharum robur studium in militiae promptum & exercitum, praeterea ardore merendi licitari se abs quouis domino, mercede conduci paterentur,priΟπres ipsi Scythas multa amicitiae specie,sed& donis & pollicitationibus suos fecere,ut quoties res postulasset, numerosa illi auxilia summitteaerent. lnde geminus fructus Parthis erat, & quod tuendo l1mite 8c hoste arcendo, obiectare Scytham periculis licebat, utpote conductum N magnis stipendns excitatum quae alea Scythis non sine multo suoarum casu ludebatur. Et quod iugis militi nolestias acto consumis

plossi eius gentis robore, hoc minus rebus nouis studerent, aut Paris thorum regno quacunque caussa prouocati, damnosi esse pergerent. Nec male locata ea pecunia uidebatur, quae tanto cum foenore ad creaeditorem redisset. Tradit lustinus Scythas a Parthis cotra Antiochum aliquando solicitatos, quum cOfecto iam bello superuenissent,calumaenia tardius lati auxili j mercede fraudatos fuisse. Contra uero Scythas tantum sibi itineris-frustra emensum,questos si ipendium pro ueXastione,uel alium hostem poposcisse. Demum superbo responso ostensos Parthorum fines uastare coepisse. Ea re Phraharten regem expex ditione in eos suscepta praesto uictum 8c occisum fuisse,quod exeminplum haud dubie Parthos admonuit, ne quid simile deinceps in Scyothas committerent, sed industria illa, quam diximus, obseruarent- Nunc reliqua adiiciemus. Paropamissus oppida habet Cartanam Sc Alexandriana praecipua. Amnes claros Ochum in Caspium exeunaetem, R Choem in Indum. Infra eum Arachosia, in qua alia Alexano dria amnis Arachotus ingens in Indum egressus ingenti prius lacta

fuso. Est inibi es Arachosia oppidum Plinio, quod Ptolemaeus niinsi sit corruptus codex Aracho tum nominat a Semiramide illa Baα

212쪽

iso SATRAPIAE AD CASPIVM. 'hylonica, quaeWipsa Indos petissi, conditum. Supra eam in occasum aestiuum Ariana regio sparsis sedibus incolitur,ob interuenientia deis serta, & pleraq3 loca seruoribus ambusta. Habet amnem clarissimum Arium & iuxta ab Alexandro itidem conditam Alexandriam. Inseaquam ad Austrum siti Drangae dein Gedrosi,quorum pars Pandi 8c Arbi,frequetes populi. Strabo in Gedrosia & Nardum & Myrrham

nasci tradit,sed & Alexandru cum exercitu illic periclitatu ob aestum, arenas, es serpentes passim latitantes,a quibus morsus Miles magno numero interierit. Amnis ibi maximus, & suo alueo Oceanum in gressus, Arbis Plinio & Ptolemaeo authoribus dictus, cum oppido eiusdem nominis. Sunt alη quo Gedrosorum amnes,qui in Indum sese exonerant. Plinius nono libro,de Indici maris beluis locutus trais

dit Gedrosos Alexandri classium praesecto prodidisse in domibus

se fores maxillis beluarum facere , ossibus autem tecta contiguare.

Quod sane minime fabulosum existimadum est, ea ossa contemplanistibus, quae uel a Mediterranei maris beluis allata, in templis etiam diis

cata conspiciuntur.

SATRAPIAE AD CASPIUM.

Vnt iuxta Caspium sinu regiones trans Caucasum Parthoaerum imperii, quas Sc ipsas Satrapias uocare libuit,quod hois rum praefectis paruisse eas constet. Hae sunt Margiana, Bais striana, quibus finitimae, sed magis orientales Sogdiana es Sacarum regio, sui quidem iuris quondam ut tradit Curtius, sed Persis haud incognitae. De Margiana sic Plinius libro VI. Sequitur regio Maxpiane, appricitatis inclytae, sola in eo tractu vitifera, undique inclusis montibus amoenis, ambitu stadiorum mille quingentorum,difficilis aditu propter arenosias solitudines per centu uiginti millia passuum, Ripsa cotra Parthicum tractum sita,in qua Alexander Alexandriani condiderat, qua diruta a Barbaris Antiochus Seleuci filius eodem loco restituit Seleuciam. Hactenus Plinii uerba recensuimus, qui eoaedem in loco urbem septuaginta stadiorum amplam, & Margo clatro amne qui in Oxum influit, perstitiam, postremo & Antiochiam appellat in scribit. BACTRIANA iuxta iacet, meridie Cauc si js montibus ab India & Paropamisso seiungitur, ab occasu eam Ochus amnis,ab ortu Oxus includit. Media ipsa Bactro secatur praecipue claro, unde Bactrum dictum constat, oppidum eorum quod ante Zariaspe uocatum est. Bactri horrendis ingeniis sunt, multum a cultu Persarum alieni, rapto uiuere & in armis esse assueti. Mais gna illis frumenti ubertas, cuius grana tantae magnitudinis ferunt, ut

213쪽

s ATRAPIAE AD CASPIUM. 36r singula inquit Plinius) nostras spicas aequent, condere illud assolent

fossis in terram ductis,Syros uocant Barbari,quas ita solerter abscondunt, ut nisi qui defoderunt inuenire non possint. Similem usum asis seruandi frumenti Pannoniae habent . Curtius libro VI. Bactriais nae,inquit,terrae multiplex & uaria natura est, sibi arbor & uitis laris eos mites Φ seuctus alit, solum pingue,crebri fontes rigant,quae mitiora sunt fiumento conseruntur, caetera armentorum pabulo cedunt.

Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent, &c. Et paulo infra: Qua mitior inquit,terra est,ingens hominum, equoarumq3 multitudo gigniturataque Bactriani equites triginta millia exis Pleuerant. Ipsa Bactra regionis caput sita sunt sub monte Paropamiiato. Bactrus amnis praeterit moenia, is urbi Sc regioni dedit nomen. Hactenus Curtius . Non tacendum autem Bactrianos camelis praeae

stare,melioribus quam Syria gignat, de quibus est apud Plinium. Ceteterum 8c regni Sc rerum gestarum gloria haec regio a scriptoribus meae moratur. Nec obscurus est Eucratides rex, qui a Demetrio aliquanodo indorum rege obsessus trecentis militibus sexaginta millia homi num assiduis eruptionibus uicit. Paruerunt post Alexandrum,& Macedonibus Bactriani, deinde uarins bellorum casibus agitati, non re gno solum sed & libertate amista in Parthorum potestatem uenerarunt, authore Iustino. Trans Oxum fluuium S O G D I A N A est, in quorum ultimis finibus Alexander oppidum de suo nomine Aleis Xandriam uocatam condidit: quanquam Ptolemaeus alia quoque parte contermina Sacis Alexandriam diuersam ab illa statuit libro sexto Oxus ipse proxime Caucasum e lacu defluens Bactrianam longo trais mite alluit, deinde flexus in occasum tendit, tanto auctu confluenistium amnium, ut alicubi septem stadiorum latitudinem habeat, Strahoni. Recipit autem fere inter postremos Margum ex Margiane uenientem, inde magna ui undarum in Caspium sinum euoluitur. Turbidus autem Oxus potu insalubris est . Proditur Sc Sogdianam multis in locis harenis sterilem & squalida, aquaru penuria cultorem non admittere, quod sane multis locis,Orientis praesertim & Austri, alioquin fertilissimis accidit, neq; solis duntaxat ardor eius rei caussa est, de qua fortasse in india dicemus. Finis Sogdianae a Septentrione illa Scythia existit, quae Iaxarte amni praetexitur. IaXarteS Omnium Caspium intrantium fluviorum haud dubie maximus, Sacharum primum finibus nascit, multisq3 in se receptis amnibus decursu ambitioinso utrino habitantibus colonis sese praebens, procul ostrjs Oxi Hircanum ingredit. Strabo author est ex India septimo die merces ad xi

alueu prouehi posse, quae inde in Caspium, inde aduerso Cyro amne in Armenia dc Pon tu expedito itinere importui queant,quod ipsum

214쪽

iss INDIA, SCΥTHIA, TAURUs.& Plinius ex Varronis authoritate capite decimoseptimo libri sexti

confirmat. Si cui uacat legat Strabonem libro undecimo.Haec est So,gdiana quae aris Herculis,Bacchi, ri,Semiramidis, Alexandri,onuisita est, ambitioso nimirum uictoriarum commento,ut quantum gloariae uincendo illi essent assecuti, posteritas cerneret. Carca mortalitas his modis assie stat aeternitatem,cum solam animi bonitatem aeternam

esse costet. SACHARV Μ regio extrema proxima* in Scithiam conuerso Caucaso,nemorosa,& pastu quam frugibus uberior a Maso sagetis,Comaris*, 8c iuxta agetibus Essedonibus incolitur,paruisse illos Persis Curtius tradit. Sed Sc Solinus colliminium Persici regni R Scytharum iuxta Iaxartem statuit. Memorabiles autem Plinio D hae,& ab eo dicti Sacae, etiamsi Persae Scythas in totum Sacas uocant, authore Herodoto, tamen priuatim Ptolemaeus Sachis eam partem tribuit, a quibus montana Caucasi transgressis diues illa India conspicitur,de qua iam nunc dicemus. Sachis autem Sc uicinis populis Christum dominum Thomae ministerio praedicatum fuisse, Sophronius S ante eum Eusebius scriptum reliquerunt.

INDIA, SCYTHIA, TAURUS.

Inc iam procul a finibus Caspio & Persico, digressa Asia,

in ortum abit,Taurit altissimi motis iugis distincta in duo latera,longe late expanditur.Tribus eam a partibus Oceaisnus finit: qua Septentrio est,Scythicus: qua ortus, Eous 8c Sericus: a meridie Indicus uocatus, immenso littorum procursu, ut non dubiaeum sit, longitudine ex fide tabularum & Cosmographica supputatione sumpta, reliquae Asiae parem eam, magnitudine autem seu latiis tudine longe ampliorem, totamq3 fere solidam esse, & aequali littois rum margine, nisi ubi Indicus eam Oceanus uno alterove sinu ab Austro Iancinat.Sed neque his,utcunque alte ingredientibus, ita stringiatur, quin occiduam Asiam latitudine exuperet. Pars huius Australis, ab occasu Indo amne in rubrum mare,teste Curtio,influente,Bore iis freto,quo Caspius sinus funditur,terminum habet. Sunt item paratibus sua nomina innumeras gentes complexa, quod enim a Tauro in Boream iacet Scythia, quod in Austrum, India dicitur, praeterea mediam hanc Ganges fluuius intersecat, mons illam Imaus diuidit, proinde intra Imaum 8c extra Imaum Scythia dicta sicut diuerso alaistere intraGangem & extra Gangemandia. os quo distinctius accipi singula & intelligi queant, primum de Tauro tot gentium arbitro. secundo loco de India, postremo de Scythia dicemus . Breuiter quiadem de omnibus ut in opere conciso, δc praecipuis tantum indicandia suscepto,

215쪽

INDIA, SCYTHIA, TAURUS. 36'suscepto, quo ad reliqua perquirenda lectoris animus adduci uia compendiaria posset. Montes Asiatici cohaerentes sibi, qua ad Tanaim& Asiam Syriamq3 pertingunt, in totum Tauro scriptores terrarum attribuunt, quem Macedones Alexandrum secuti,Strabone authore, Caucasum dixerunt. Gentes quae accolunt ali js atque ali js ac subinde nouis nominibus uocant. Proprie tamen Taurus est ubi a Medis Aiasyri j si ueniens Armeniam atque Asiam inter maria iacentem ingreaditur. Huius initium ab Eoo littore Plinius auspicatur, finem autem in Pamphiliae promontorio Chelidonio etiam Strabo determinat. Illinc sensim molliterin exurgens ,repente fit celsus atque ingenS,Per mediam illam incedit Asiam, & donec Gangem fundit,serme integer& solidus est, fit quide uno alterove cornu meridianus, uelut Indiam Praetentans, tamen nusquam ample ingreditur, sed coeptum seruat liis

mitem, Sc a fontibus primum Gangis ad Septentriones 8c Oceanum Scythicum dispalescit nihil minori altitudine quam in indiam erat inisgressus. Sed Sc iugis porrectus ceu brachiis in Scythiam immittens supra Caspium grandibus sylvis opacat terras & amnibus rigat, uelut sensu quodam captandae gloriae, quam tamen haud alia ex re ambit, quam ut quam plurimis sese impertiat. Nam 8c ad Austrum digres

sus primum Arianen & Paropamissum antea a nobis memoratas Satrapias cingit,inde ne a desertis quidem & caloribus abi, orrens,ad rubrum usque Oceanum ingressus Carmanos a Gedrosi s summouet. Caeterum ubi Indum fluuium aedit,prae altitudine etiam aestiuis menae sibus riget, nec alio in transitu eius grauius periclitatum fuisse Aleis xandri exercitum legimus. Inde Persis, Parthis, Medis, Assyrins mulistipartitus imminet largissima sui copia facta,& quanquam altrinsecusabit in latera, tamen medium interim cursum pertinaci iugo dirigit, adeo ut Tigrim & Euphraten in Armenia ortos amnes uelut inuitus transmittat. Postremo sessus demittit sese humiliori iam incessu uais gus, pelagoi demum quod Asiae minori praesacet, excipitur. Plura

eius nomina memorantur, nec mirum in tantis terrarum spachs,N

gentium, quas lustrat numerositate, cum unius seequenter loci plura nomina audiamus. Vbi incipit, Imaus est, ea uoce uelut indicat Pliniisus,nivosum accolis significante. Inde Hemodus 8c Paropanaisus,inde magis in occasum progressus Oroates, S illa rursum parte, qua immani sua altitudine in Boream & Scythicum Oceanum excurrit, Imaus dictus Ptolemaeo. inter Parthos uero es Persas, Choatras, Assyriis ImminenS Zagrus, citra autem etiam Parachoatras. Ad initia Meso

Potamiae Niphates, ἁπο - νεί pay, ut Hermolaus Venetus testatur.

Qua Mediam ingreditur Caspius: Antilaurus autem in Armeniis iam mediterraneusAregionem Sophenen dictam,ab Austrinis para

216쪽

t o INDIA, SCY ΤΗΙ Α, Τ AVRVS tibus summoues. Haud procul inde Masius dictus enimuero & Goris dyus Armeniae,unde inTigrim amnes defluunt, & Abus qui Euphraten & Araxem fundit,Tauri esse ramenta uidetur. Moschicus est a Septentrione. Pariedrus aute ab occasu,Armeniam finiens. Supra Colochos Coraxicus & Heniochius, ab iuxta coletibus Heniochis,dicitur.

Sed & Gordisci nomen in minori Armenia persert. Supra Albanos autem ubi portae sunt Gordyaeus,& haud procul dissitis iugis Poliaristes . Proxime autem Cilicum mare, Amanus. Inde Ciliciam Pamphialiam cp a Cappadocicis Galaticism populis disterminas,qua Asiae iam proprie distar incumbit iterum Taurus, Celenius, Cragus. Ato haec quidem cohaerentium fere iugorum nomina. Extant sparsim per Ioaeniam, Lydiam, Phrygiam, & Troadem inclyti moles,Tauri ut uidentur pars, quorum nomina suis locis reddentur. Plinius author est Scgilias, suas terras ingressum, Graucasum uocare, quonia nive candeat. Simul aute atque frangi coepit 8c innumeras obire gentes,Ceraunius in uniuersum uocatur,etia si nominibus populorum per quos meant

laciniae,distinguuntur. Quod ipsum suis in Plinium castigationibus

vir disertissimus Hermolaus Barbarus adnotauit. Quantus autem inaecedit,clarissimorum amnium foecundus es genitor 8c altor est,admiae rabili etiam hac in parte prouidentiae artificio, quae montes planiciei non hac sola caussa imposuit quo mortalibus donari amnium perens nitas posset,lierumetiam ceu de industria sublimes ad solem & aestus expositis partibus, hoc est Indiae 8c Aethiopiae praetexuit,ut niuium capax altitudo magna illas copia reciperet, nec facile dimitteret,sed asis seruaret aestibus, ut gelidus & in sublimi retentus humor, appetente primum sole, in tanta imbrium penuria,squaloreq3 arenarum Sc sicciis

late colliquatus alimenta praeberet amnibus sitimi cessantium terra rum riguis incrementis dilueret. Cres cere enim etiam Indiae flumina

aestate, & proxima rigare instar Nili, Euphratis & Tigris,certum est,

C. Plinio eam caussam inter alias fertilitatis Indicar in primis reddete. Quod ad India attinet, primus eam Alexander Macedo cum exercitu ingressus mortalibus aperuit pleniore notitia. De Herculis enim dc Bacchi gestis rebus non modo incerta fuere a Graeciae scriptoribus, sed fabulosa etiam pro sua illa ad nugandum procacitate Prodita,nullum apud eos tam impudens mendacium esse Plinius dixit,quod teste careat. Iidem incompertam Septentrionis oram, quae supra Moeotimest Griphium es Arimasporum, sed &Hiperboreorum commentis asperserui, aeditis etiam uoluminibus. A quo uanitatis genere ne hos quidem qui Alexandrum comitati sunt & Indiae res literis mandarusi in totum abstinuisse, Strabo grauis in primis author indicat. Constat tamen prope omnium consensu, dc recentissima etia experientia,pluae

217쪽

INDIA, SCYTHIA, TAURUS. I trimis illam gentibus pro magnitudine habitatam, inter quas tamen

deferta exustaq3 solibus loca, sed & bestus alicubi infesta,& sylvarum

Mastitate inculta iaceat. Latitudo eius a Caucaso ad Oceanum,hoc est, a Septentrione ad Meridiem inaequalis est. Nam quae citra Gangem terra iacesiminus abit in Austrum,atque ea re ubertate soli temperie coeli maiore esse creditur, certe plures eam amneS rigant, quam illam

Eoam quae ultra Gangem dicitur, traiit tamen parallelum Tropicum aestiuum, fere undecim graduu distantia,& ad duodecimii gradum latitudinis ora littoris pene media attingit Ptolemaeo. Quae ultra Ganrigem est, quanquam inter Taurum Sc Oceanum angustis lateribus

extat, maxime ubi sinibus invaditur, tamen ultra aequatorem circuluetiam Ptolemaeo nouem minimum gradibus procurrit. Et si nuperriis me coperta sequimur,ad Brumalem Parallelu extima immittit. anisges fluuius omnium toto orbe maximus creditus, ab imao delapsus decem & nouem fluminibus, hist magna parte nauigabilibus rece ptis,uastus incedit, & alicubi lacus uerius quam fluuius,latitudine centum stadiorum patescit, nusquam angustior VIII. mille passuum, nec minore usquam altitudine quam XX. passuum,authore Plinio, qui & lndum XIX amnes recipere prodidit,caeterum aquarum modestia quadam nusquam latiorem quinquaginta stadi js, aut altiorem quindecim passibus. Igitur India quae inter hos amnes iacet mercium diues, omnium Φ illius orae partium sertilissima est, quippe illi etiam hyems fructus aedit, omniaq3 in totum in ea regione grandiora proceriora* proueniunt, quam ali js terris. Plinius tradit Indos prope genistium solos nunquam emigrasse finibus suis, quod haud dubie soli

ubertatem arguit. Migrationes enim sponte susceptae haud alia magis caussa fiunt, quam ut mutatis sedibus meliora cultiora occupentur. Animalium maximum apud illos elephas, usu eius adeo uulgato, ut

iunctis illis etia arent & inuehant. Arbores multis locis liniserae: gemmarum & margaritarum magna copia. Piper sola mittit,reliqua mais gna parte cum Arabicis Sc Aethiopicis littoribus communia habet.

Mirum autem in tanta laxitate terrarum & montium, quae aurum talmen Sc argentum ferat,neque aes illi neque plumbum gigni,quod ueinteres modo prodiderunt, sed margaritis illa permutari. Deserta eius dracones habent, tantae magnitudinis serpentes, ut elephantes, cum quibus eis perpetua discordia est, circumflexu facili ambiant,nexul

nodi perstringat,ut libro octauo scribit Plinius. Megaschenes prodiis

dit sexaginta amnes Indiae numerari,GenteS centum uigintinouem, quarum multa regna existant. Cluilioribus autem populis multiparistitam uita rationem degi, alths tellurem exercentibus,militiam ali js capescentibus,multi merces suaS euehut, res externas inuehimt.Respuσ

218쪽

iτα INDIA, SCYTHIA, TAVRVLhlicas optimi R ditissimi temperat, iudicia reddunt, regibus assident,

quintum genus horum,celebratae illic,& prope in religione uersae sapientiae deditum ut ait Plinius,uolutaria semper morte uitam accenso prius rogo finit.Duplex eorum genus es se,quorum alterum intra ne smora & sylvas degere traditur, non dissimili ritu Essaenorum Syriae, Bragmanes & Gymnosophistae uocantur scriptoribus,praecipue auatem Straboni & Philostrato. Dicuntur H Samanaei qui carnibus ueasci neptias habent,panis tantum & publico orizae farinae cibo aliti,

ceu libro IL contra Iovinianum ex Bardesane tradit Hieronymus. Ante aut dictum a nobis coloratos esse Indos,uerum no tam eXUstos,

quam sunt Aethiopes. Plinius XIX. capite sexti libri scribit a Gange versa in Meridiem plaga tingi sole populos,quantum ad Indum a

cedant,tantu colore praeferre sydus. Quod sane admiratione dignum est,cum Indus amnis exitu suo in Rubrum mare,haud ita multu trans Parallelum aestiuum abeat, & Orientis pars quae ultra Gangem iacet, ad aequatorem etiam attingat: praeterea Claud.Ptolemaeus in extima

Sinarum regione in qua Cattigara oppidum est, Aethiopes Indiae statuat,coloris,ut uidebatur imitatione ita dictos. Sed fortasse de Indis qui citra Gangem sunt Plinius est locutus. Quanquam manifestu est

nigroris caustam ex toto solem non esse alioqui candidi nascerentur Indorum infantes, quod Strabo negat,sed calorem corporum & siccitatem,praeterea 3c sanguinis adustionem, ingeniumq3 seminis unde foetus cocipitur,pariter ad hoc facere, ut hae gentes atrore sint infectar. Quadere Albertus Germanus in libro de natura locoru tradit. Sed N solis ardor quamuis uehemes, aequalitate tamen noctium cum dieae bus illis in locis temperatur, Sc Lusitana maxime nauigatio prodit quantum ueterum quidam errarint, qui intra tropicos habitari terras negarunt. Sub aequatore enim dies perpetuo non longior duodecim

horis est breuia* illic dilucula & crepuscula sunt, propter sectionem

horizontis cum arquatore angulis rectis, nec uariat usque adeo declio

natio Tropici iuxta quem dies plurimu sesqui hora noctem superat, quin si aliae caloris aucti caussae rio accesserint, temperata etia & comae moda illis in locis habitatio esse mortalibus queat. Ad hunc modum Architectus coelestis,in suo illo creationis opere,duabus potissimum rebus,& uices temporum digessit,& tenebras noctium ardoribus opPosuit,longiusq3 ad latera summotis, longiorem lucis praesentiam in Partitus est, uidelicet rotunditate terrae, & obliquo illo meatu solis a Tropico in Tropicu,aequinocth circulo obliquis angulis interfecto, quem nos ex circuli imaginaria obseruatione, in stelligero coelo,distrihuto designatoqi syderum habitu deprehedimus. Inde omnis dierum noctiumq3 dc partiu anni uariatio manat, fitq3 diuino munere,ut aesta

219쪽

INDIA, SCYTHIA, TAVRV s. i stis tempore hoc longior dies sit incolis regionum, quo longius ab

aequatore illi abscesserint,atque hoc modo solis distantia lucis diuturis nitate compensetur. Neque nobis tantopere dissitis ab aequatore,hybernarum noctium molestia inique ferenda,qui sciamus ali js quoque diuerso in latere positis tunc luminis caloris Φ beneficentiam imparatiri,qui & ipsi sole ad nos redeunte, suam hyemem tanta tenebrarum longitudine, ex aequo serunt, quo aestatis munere nos perfrui quea,

mus. Sane nec hyemS extra naturam est,&eX nivibus magna commoditas deprehenditur, obstetis uidelicet uehementi in frigore aruis,rais dicibusq3 8c seminibus a gelu, ne prorsus enecet tantisper defensis,donec serenitas adueniat,quae Zc niuem diluat derivetin, & luce terras foueat. Sed ut redeam unde coeperam,adeo nota tritaq3 nobis hodie Inis dia faeta est, ut eam nullo non anno ingrediamur, & homines Indos etiam Germania uideat, nec miretur amplius.Proinde in spem adduis cor fore ut propediem eius quantumuiS remotae,pleniorem notitiam

habituri simus,modo sint,qui regum animos ad honestissima illa gentium perquirendarum studia excitare non desinant allud interim gauis dio esse phs debet, quod in his remotissimis regnis sunt, qui Christa IE S V Μ nobiscum confitentur,& quibus magnus quoque honos hahetur. Sophronius tradit Barptolemaeum Indos primum erudi jsse. Sed & Thomam in Indiam uenisse idem hoc ipso innuit,quod Calais minae illius ciuitate obdormiuisse eum tradit. Quod ipsum & Hierois nymus confirmat de Panteno scribens in catalogo,qui sub Caracalla imperatore, & Demetrio Alexandriae episcopo, legatis Indiae postuis Iantibus, missi is fuerit.Meminit & Rufinus Meropii cuiusdam philosophi qui Constantino imperante Indiam ingressus, occasionem auis gendae illic religionis nostrae haud paruam praebuerit. Postrema teris rarum 8c sub axem iam uergetia,diuerso a latere Caucasi S C Υ T Η ΑΚ

tenent per gentes innumeras sparsi, quarum nulla tamen exiguo suois rum numero clauditur . Mons Imaus Caucasi ramentum, quem 8cGraucasum accolae,id est,niue candidum uocant, duplices iacit,ut anae te dustum est. Atque horum quidem qui extra Imaum in ortum iacet, praecipui memorantur Seres,Plinio, Solino,Marcellino,maximis amnibus ex Hemodis, sed & internis domesticisq3 montibus exortis,longe late* diuidui. Horum sylvae lanam aedunt, quam aqua perfusam ex arborum frondibus depecti A colligi ueteres prodidere. Proinde R Sericam dictam a gente, neque alia preciosiora censeri uestimenta solita,quam quae de huius lanuginis filis texta sunt.Porro costat eam telam differre a Bombycina, quae multis iam a saeculis uulgatissima est,uermiculis eam sedetibus, qui Mori solqs passim,& iam nunc etiain Germaniae locis aliquot ad eum usum nutrivtur. Dubium uero an

220쪽

1ν4 INDIA, SCΥTHIA, TAURV s.coeli Sc loci ingenio lanam illam a Seribus missam sponte arbores

cedant, an animalcula sint, quae more aranearum eam texant. Iulius

Pollux a uerme procreari ait,qui My dicatur. Vnde & Seribus nomen esse uideri possit. Certe Apollinari Sex dicitur singulari numero illius loci accola,ut plurativo Seres,de quibus iam diximus. Nec sat scio an probe Seruius,qui confusis lanae generibus,Apud Indos inquit,sunt quida in arboribus uermes qui Bombyces appellatur, qui aranearum more tenuissima fila deducut unde est sericum,nam lanam arboream non possum accipere quae ubique procreatur. Hactenus Seruius Ipse Plinius receptus in primis author seorsim dc lanae meminit Bombyciis

nae,& lanuginis sericae,quam 8c caniciem uocat libro sexto,neque uermium in eius relatione ulla mentio est, cum Bombycinam tamen uerismibus tribuat,libro XI. Et Marcellinus non vermium sed arborum foetum uocat lana sericam.Sedes Plinius capite X. Nitem XI. libri duodecimi laniserarum arborum meminit quas nulli uermes uestiui: sed alia naturae munificetia longe diueris,hoc ferunt ipsae,quod Seres de suis arboribus decerpunt. Vetus autem fama est has gentes a retiae quorum mortalium consuetudine abhorrere, sua tantu uendere non emere peregrina,ac ne linguae quidem illis cum aduenis commercium esse,sed reru precia oculis aestimari. Pomponius libro III. tradit eos rebus in solitudine relictis, absentes peragere. Vnde a Marone ante

dictum uideri queat, Ignoti facie,sed noti uellere Seres. Ex quibus omnibus intelligimus haud infelices illos esse,quippe qui

Paucorum indigent,commendatur enim a frugalitate, & apud se natis conteti uiuere dicuntur. Felicissimi aute quod prope soli Scytharum, armorum usum ignorat. Parcis eorum opibus nemo inuidet,& quoruniam proximis iniurη non sunt, raro etiam iniuria patiuntur. Sed nec terra horum maligne cultoribus respodet, Sc est caussa cur soli agere, 8c suis rebus perfrui uelint. Gentium secundum Seras praecipuae Esissedonum,d ocharorum,Phrynorum , luarum Plinius,Dionysius meminere.Sed Sc Atacori finitimi Seribus memorantur,ab omni noxio flatu collibus seclusi, eademq3 qua Hyperborei aeris temperie,ceu Plinius libro sexto tradit. Qui & Eoum Oceanu Sc Sericum circumis nauigari asserit. Praeterea etiam Scythico emenso,Seleucum 8c Antiochum reges per fretum supra memoratum in Hircanum mare Sc Caaespium uenisse ait, praesecto classis eorum Patroclo. Vt no dubium sit

fabulosa esse,quae de impervio illo supremi syderis gelu Sc glacie antiis quitas nulla fide prodidit. Citra Imaum serae gentes Sc bellicosae rellis quam Scythia amne Iaxarte Oceanoq3 8c freto Caspii maris clausam, dissipatae 8c per solitudines habitant, de quibus quum Parthorum faceremuS mentione,ex parte meminimus. Post arma potissimum illis uenationis

SEARCH

MENU NAVIGATION