Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ALBANIA, HIBERIA, 193 qui Lactantium tueri pergunt. Porro si ulla de terreno regno instauaerando scripturarum argumenta suppeterent, longe similius uero es inset, terram uniuersam pristina dignitate 8c amoenitate donatum iria domino, ut hac quoque a parte auferretur maledictionis calamitas, quam quod tractus ille duobus hominibus per initia attributus,tanis tam electorum fi equentiam manere, uideri debeat. Et essent loci scrupturae ad hoc ipsum accommodi, ut ille Petri de nouis coelis, & terra noua, secunda Petri ultimo,nisi costaret Miltiariorum uanitatem larii olim,nec strepitu partium nec inuidia hominum, sed aptissimis scri, Pturarum telis confossam, ut Plura de ea reserre opus non habeam.

Et de paradiso quidem hactenus.

ALBANIA, HIBERIA,

ra dictum est a nobis, Sarmaticas gentes intra Maeotin& Rha fluuium distidas ab Austro Caucasi js iugis finiri, cistra autem in Caspium,& Pontum inclinates,hinc Albanos, illinc Colchos,inter utranque autem gentem Hiberos iacere,a quibus inter se perpetuo montium tractu discretis, sua nomina etiam terris

imposita sunt: & Albania inde, & Hiberia, Sc Colchis dicta est. Praeis

cludit illas atque excipit a meridie Armenia, maior cognominata 8c Moschicis immissa montibus, de qua mox dicemus. Orientale latus quod Albaniae est, sinus ille Borealis Oceani,quem Hircanum & Caspium adpellari diximus, terminat. Occidentale, qua parte Colchis iacet, Pontus alIuit Euxinus. Media ipsa Hiberia Caucasi js & Mois schicis montibus, quae Tauri pars sunt, uelut septis quibusdam incluis ditur. Terrarum illic angustia siue Isthmus,qui duos illos sinus interiscipit, non amplior CL. M. passuum est, tam arcte rursum Asia, duorum occursu marium premitur. Persedere eam Seleucum Nicatanorem cogitasse, Plinius ex Nepotis authoritate prodidit.Nec desueis re ueterum quidam qui occultis meatibus in Pontum influere Caspiisum putarunt. Constat enim, teste etiam Plinio, Euxinum mare per Thracium Bosphorum fere meridiem uersus fluere, undarum uideliincet ui ac multitudine sese in Propontida exonerante, quod ipsum ex amnium Maeotin & Euxinum ingredientiu cum numero tum etiam memorata scriptoribus magnitudine accidere uerosimile est . Nam

quae de Caspio ab illis sunt prodita, Strabo libro undecimo ut indiagna fide respuit. Plinius autem capite XIII. libri quarti,illa de cauiasa a quibusdam creditum tradit Pontum caput & sontem reliqui mainris esse quod terris interiacet, quoniam aestus inde semper in Propon

242쪽

t 6 ALBANIA, HIBERIA, iidem, nunquam reciprocantibus undis influant. Ipsa ALBANI A superfusa montibus Caucasiis adusque Cyrum amnem ubi Armeniae N Hiberiae confinium est, descendit, claris* amnibus e Caucasoue nientibus perfunditur. Primae gloriae Cambyses est,quem magnis aliquot fluminibus, inter quos Zc Hiberus est,receptis, sed Zc nauium patientem Cyrus excipit: a quo Cambysena regio dicta. Secundum Cambysen maxime clari Cassius 8c Albanus memorantur Plinio. Terra non aeris solum salubris N sereni, sed eximiae etiam fertilitatis est.Multis in locis semel sata bis terve fructum reddunt,nouellae uites

in bimatu feraces cernutu adultae fere tantu reddunt,ut parS uuarum

maxima in palmitibus relinquatur, sicut libro XI. scribit Strabo. Paralleli latitudinis, idem Albaniae, Hiberiae, & Colchidi sunt, qui

Pannoniis,Datiae, Moesiae, ut indigne eius terrae fertilitatem Aeneas uideatur admiratus, uelut remotioris a sole Sc temperie, cum nec Pannoniis nec Datqs nec Moesrjs praedicata defit fertilitas. Et satis conis stet,suum quibus* locis Genium esse,tractumq; Albanorum non in ortum solum,uerumetiam ad Oceanum devexa planicie conuersum, Praeterea& a tergo altissimis montibus septum & multis magnisci, amnibus irriguum, breuiteri tali situ esse qualis fertilium locorum assolet. Opsida eius regionis plura, sed ex ueteribus memoratum, Chabala. HIBERI A quo angustior est,hoc frequentius habitatur, sed minus tamen memorabili rerum prouentu. Vrbium eiuS,celebera rima Harmastis,Plinio,quar 8c Harmosice dicitur Straboni.Dissiciis tes autem sunt aditu Hiberi propter montium quas diximus angustiisas,& itinera alicubi etiam manu excisa. Quanquam in totum uix aliis in locis divicilior est trasitu Caucasus quam ubi Hiberos & Albanos a Scythis Sauromatis disterminat. Pilae illic sunt seu portae Sarmaticae N Albaniae Ptolemaeo Plinio Caucasiae dictae,& inter ingentia natuaerae opera relatae, montibus repente interruptis, adeo* ad transitum Permittendum inuitis,ut qua iter est, fores etiam ferratis trabibus obodantur, & orbis terrarum eo loco portis mirum dictu discludatur. Haud longe 8c Armenicae pilae sunt,nihil aequiores transeuntibus,ut magnae Pompeio gloriar fuerit ingredi cum exercitu ad Hiberos auaso, licet post deuictum Tigranen nihil illi imperuium uidebatur proMpter famam uictoriarum, quae irtibus etiam 8c inaccessis terrori esse consueuit. C O L C HIS extima est occasum uersus,& nobis proxioma, regio non historia modo celebrata, sed & fabula Medeae scilicet 8c Iasonis, & aurei illius uelleris fama, quae unde locum habuerit,&unde Poetis nugadi occasio data sit, abunde explicuit libro undecimo Strabo. Constat hodieq3 eum tractum auri & metalloru esse diuitem,

sed gentium haud dubie mutatione facta. Veteres enim Colchos orio

243쪽

COLCHIS, BOSPHORUS. ine Aegyptios fuisse, atque his demum locis consedisse quum Seso.

ures potens Aegyptiorum rex, post Europam in uasam Sc tentatam Scythiam, partem exercitus apud Phasim fluuium, dubium an data opera, an itinerum & militiae pertesiam,reliquisset. Unde & illud Va.

Ieria Flacci libro Argonautich quinto, ubi Iasonem inducit Templi

picturam conliderantem,

Cunabula gentis Colchidos hic ortusq3 tuens,ut prima Sesostris Intulerit rex bella Gethis,ut clade suorum Territus,hos Thebas,patrium P reducat ad amnem, Phasidos hos imponat agris,Colchosq3 uocari Imperet &c. Et mox paulo: Et iam Sarmaticis permutant carbasa braccis.

Quod ideo dictum uidetur quia Colchi sicut libro secundo tradit Herodotus, linificio haud absimili Aegyptiaco celebrantur,ut intelligain mus linum Sarmatis pro pellibus e quibus Braccae 8c Rhenones fierent in mercatu aut negociatione permutare consueuisse,sed 8c e lino

Carbasa esse notum est. Herodotus Sardonicum Graecis dictum fulsisse Colchicum illud linum testatur,nec magis inter indicia ueteris oriaginis refert linificiuin Colchorum,ceu ab Aegypti js inductum,quam circuncisionem, qua Sc ipsa usos sua artate Colchos fuisse tradit,perueterem eum morem Aegypti s fuisse affirmans, etiam si authorem ut ignarus propheticae scripturae non indicat. Amnium eius tractus mas ximus & clarissimus est,Colchorum qui rura secat ditissima Phasis, ut inquit Lucanus. Plinius iuxta etiam urbem hoc nomine fuisse,ait. Strabo centum 8c uiginti pontibus iungi fluuium antequam in Ponis tum ueniat author est. Nec miru id esto cogitantibus primum quam uagus, dein quantum fluviorum hinc & inde recipiat,quorum praeci, pul& per se etiam nauigabiles Glaucus,Hippus 8c Cyaneus memois rantur. Ptolemaeus Hippum dic Cyaneum seorsim Pontu ingredietes facit. Vndosum esse Sc uehementem,satis Flaccus indica quum ait: Magnus ubi aduersum spumanti Phasis in aequor Ore ruit &c. Ex oppidis inter mediterranea, Surium maxime clarum est: e maritiis mis autem Dioscurias Emporium adeo celebre quondam, ut Plinius tradat Romanos CXXX. interpretibus negotia Dioscuriade gesississe, ob gentium quae illo cJfluxissent linguas tam dissonas. Vt ea re inter memoranda posuerit idem author, quod Mithridates potenotissimus Ponti quondam princeps, & a Romanis trium clarissimois rum ducum successione quadragesimo demum anno superatus,viginti duabus linguis totidem gentibus quibus imperauit, quos iu inter,

244쪽

iq8 ALBAN. HIBER. COLCH. BOSPH. Colchi suere locutus,neque ab ullo suorum unquam per interpreae tem appellatus, traditur . Supra Dioscuriadem in Bosphorum qui Cimmerius dicitur, terrae sese fastigiant, & Palude atque Euxino ita coguntur in arctum, ut latitudo alicubi haud amplior duorum iugeis rum existat. At qua Chersonneso ab Europae littoribus uenienti seis se opponit,paulo est latior,& pene insulae forma patescit, claris quondam oppidis, & quorum maxime uetustum Cimmerium memora ditur,liabitata. Fauces Bosphori X X. stadiorum latitudinem habent. Cimmerium autem a Cimmerio oppido dictum, ipse etiam Strabo innuit. Gens in eo tractu uetustisisima Heniochorum multis olim nominibus diducta, nam & Cercetae 8c Achei atque Sidones, celeberis rimi uero, & qui late aliquando circum imperitarunt Cimmeri j. Meis

morabile autem in hoc tractu tam remoto, clarissimarum urbium

Graeciae Colonias stetisse,nec in Asiatico solum sed & Europeo litto, re, id quod maris beneficio tribuitur, etiam si Romanos armis illo usisque Sc amplius Pompeio & ante eum Lucullo duce, penetrasse conis stat. Adeo ignara sui mortalitas est, ut immensum etiam ambiat, &quod ille de Alexandro dixit: Vnus Pellaeo iuueni non susscit orbis. Hoc ipsum profecto in totu queas de cupiditate dicere. Perinde enim atque in hydrope sitim auget quicquid bibitur: ita in ambitione nulla est satietas, sed hoc magis crescit amor habendi quo plus occuparis.

Antea Macedones ad fontes usque Tanais penetrarui. Neque Aegypti reges sane, neque Persae, Scythia abstinuerunt. Romam autem ut aemuli Macedonum paria sunt ausi. At uero praeter nomen &memoriam nil habet hodie inanis gloria, quod horum impensis ferat acce pium. Diuersa nunc rerum facies est,conuersa sunt imperia. Macedo nes 8c Romani olim Sarmatis N inter eos Turcis metuendi immineis hant, nunc Turca Macedonibus non imminet solum, sed imperat.

Partem autem si non maximam,certo tamen optimam & cultissimam terrarum tenet, quae Romano quondam imperio paruere. Vnum

hoc solatio esse debet,quod esse audio plurim as harum gentium,quae Christum ut seruatorem agnoscunt & colunt. Hamaxo uitas enim, seu ut uulgus uocat Moschouitas propemodum intimos Sarmata rum Christianos esse constat, nec dubitatur de Hiberis quos Geor, oianos uuloo dici Aeneas prodidit . Notantur autem a quibusdam ob cerimonias, sed tales ex parte,ut illis uel apostoli usi uideantur: 8 occiduae,id est Latinae ecclesiae uti possint. Non enim cerimon 3s,sed

scripturis ecclesia nititur Illas mutare aut caussa potest,aut consensus, has ne angelus quidem e coelo ueniens,mutauerit. Armeα

245쪽

ARMENIA MAIOR.

'' Eceptissimi scriptores duas Armenias faciunt,maiorem scil1cet 8c minorem. Maior ab intimis faucibus duorum sinuum, Euxini R Casph Austrum uersus progressa habet a Septentrione ante a me dictos lHoschicos montes,& Cyrum amnem ex Hiis

heria uenientem: ab ortu Caspio ipso Sc montibus Caspi js e Media

uenientibus excipitur: latus occiduum claudit Euphrates,ab eo maxime loco, quo Pontum ingressurus a Tauro in meridiem repellitur. Plinius Pariedros eos moles,Ptolemaeus Moschicos uocat Inde enim recta ad Austrum 8c Amanum montem progressus amnis, limitem

se Armeniarum costituit. Ab illo autem flexu in Boream 8c Hiberos quod Armeniae reliquum est Pariedrus a Cappadociae Sc Ponti poispulis summouet. Niphates mons, celsus es nivosus,meridianam eius oram ab Assyrijs 8c Mesopotamia disterminat. Regio intus fere montibus 8c collibus exasperatur, Sc innumeris convallibus ceu laciniis quibusdam diuiditur: quarum quidem eximia est fertilitas, nisi quod uitem loca quaedam respuunt. Strabo libro XI. tradit Tigranem illum, quem in bello Mithridatico Pompeius domuit, captiuum aliae quando apud Persas, septuaginta convallibus in precium de regno

suo datis, sese redemisse. Harum pascuis equos tradunt tam praestanis tesoloni, ut cum Parthicis Medicis 8c Albanis nobilitate certent reliquo pecore propter agri bonitatem abundant. Montium praeter limitaneos quos diximus, praecipui sunt Antilaurus mediam eam transuerso incessu permeans donec reflexus ad Boream Sopheis nen celeberrimam Armeniae partem includat: 8c quoniam Tauri tuis

bis hinc Sc inde uenientibus sublimis ipse, obvertitur,inde nomen est λrtitus. Est 8c Abus celebris Periardes a Ptolemaeo uocatus,& Gordyus, seu quod idem est Gorduus, Straboni etiam Gordyaeus dictus, in quo arcam Noe a diluuio consedisse, multi ex nostris Berosum quendam secuti asserunt, & nomen Ararath, quod Geneseos VIII.

legitur, Armeniae tribuunt. Diuus Hieronymus undecimo commenitarioruin in Esaiam, ubi de fuga filiorum Sennacherib propheta meis minit, Ararat regionem in Armenia campestrem, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis, & ad radices montis Tauri iacentem facit, quam haud dubie Strabo Araxeam planiciem seu campum ab amne coonominat. Sed 8c arcam illis ipsis Tauri altissimis iugis post diluisuium haesisse idem Hieronymus tradit. Plinius aute ut 8c hoc obiter moneam)Gordvaeos montes alio itide loco haud procul Caucasi portis libro VI. cesuit. Inter amnes Euphrates maxime clarus,post quem Tigris,inde Araxes: at 3 8c Cyrum quanquam terminalem Armeniae annumerat. Longissime a fontibus abit Euphrates. Tigris uelocitate,

246쪽

24. ARMENIA MAIOR. ut supra est di stu eminet. Araxem commedat fertilitas sed haec Iaus ei

cum ali js comunis est. Cyrus magnitudine praedicatur. Mons Abus. sex millium passuu interuallo, Euphratem & Araxem,hunc in ortum illum in occasum abeuntes fundit. nec longior illius cursus in Pontum futurus erat,quam huius in Caspium ni Tauri immanitas nostrum ei mare abnegasset, effecisset , ut qui proximo littore erat quieturus, longissimo itinere rubro,& Armeniae suae quantuuis spatiosae prope incognito mari,fessus incumbat. Nec sum nescius 8c Phasin Armeniae annumerari Straboni, quem constat tamen Colchidis esse,sed fit saepe Dicinitate parum distantium locoru,maxime autem sontium unde amnes defluut,ut ali js ato ali js annumeretur. Est 8c lacubus insignis Arismenia, quorum Praecipuus Matianus, post Maeotin m aximus Stra,

honi creditus. Deinde Arsinus, in quem Tigris labitur, a Plinio nisi is alius est) Arethusa dicitiis. Mores incolarum qdem quondam qui

Medorum,quibus ab ortu coniunguntur. Ad Armenium aute quendam Thessalum,qui illis in locis cum Iasone militarit,originem nominis referri uideo,etia Straboni. Nec enim in totu fabulosum est qd de

lasone & socrjs antiquitas tradidit. Translatilius ille ueteribus uatibus mos fuit,remotas historias tectorus quibusda ac uelut ornamentis de fabula petitis inuoluere, ne non interim oblectarent, quum prodesse pergeret. Vrbium Armeniae duntaxat uetustaru quarum recepti scriis Ptores meminerint,praecipuae sunt iuxtaTigrim,Tigranocerta aedito de munito loco, iuxta Araxem aute Artaxata, ab Hanibale quum ab

Antiocho in has terras discessisset codita. Sunt & Arsamosata Plinio S Carcathiocerta. Quae quide nomina sere plurali neutro proferunis tur,quemadmodum in Medis Ecbatana,in Syria Gystala ut exempli gratia dica) in Perside Susa in Bactris Bactra,in Armenia minori Cumana, is aura in Cilicia, Mazaca in Cappadocia, in Galatia Gangra, Paphlagonia Ptera. Nec id rarum Lectoribus in Iocis praesertim eius Asiae quae inter Euxinum & Cilicum mare protenditur. Est & Nicois polis extructa a Pompeio inter Euphratis & Araxis inma,cum cotra Mithridatem Lucullo saccessisset. Memorat & Albanopolis Sophronio,Bartholomaei apostoli tumulo clara. Iam oli m Armenrj Christia, nar religioni deuotissimi fuere, ut libro nono Eccles . historiar testatur Eusebius: feruntur hodie* haerere a Christo sed hoc ipsi odiosi quia husdam quod in sacra Coena aquam Calici no miscent ideoq3 8c haereseos insimulantur. Sed diu hoc superciliu scriptoribus quibusda haud hono more durauit, ut quo suis a suis ritibus discedetes,ceu haereticos Perstrinxerint,cum constet ne impium quidem uideri posse quod scriPtura recipit, nedum haereticu. Id sere genus digladiationibus factum

est,ut Graeci a nostris discesserint.

247쪽

ARMENIA MINOR.

B Euphrate occasum uersus minor Armenia panditur, ea parte Cappadociar cofinio terminata quam 8c a Septentrione Ponticae gentes coercent, a Meridie autem finit Cilicia Scmons Amanus. Regio ipsa non inlaequens est, Sc Asiaticis iam opiis bus atque commerci js splendescit. Pariedrus es Scordiscus ferme occiduum eius latus stringunt,& Tauri iugum a Cilicia abeuntis,superiora eius a brumali occatu terminat. Patentissima ubi Ciliciae 8c Comais genae imminet,ubi Ponto approximat, angustior. Insuper 8c Septenistrionibus se subducit, & paulo est Australior quam maior Armenia. Oppida eius, icopolis, Leotopolis,Theodosia, Sebastia,Comana, Chryse . Nicopoleos conditor Pompeius fuit, clarissimis quondam illis in locis contra Mithridatem Sc Tigranem uictoriis potitus,unde S urbi nomen datum. Porro eadem ne sit quam in maiori Armenia indicauimus an diuersa haud satis liquet, quanquam coniectura duae cor, tantum in re militari uirum, non uno in loco testari de suis uicto xiis uoluisse,Alexandri fortasse imitatione, quem in Persis,Carmainnis, Sogdianis, Arrjs, Paropamisadis, extimis uidelicet terrarum a se subactarum,ut sic dicam marginibus,oppida frequentia dς suo nomine appellata extruxisse costat. Caeterum Sebastiae episcopus fuit,Meae litius ille, uir cum doctrina tum pietate clarus, qui Constantino imperante euocatus, Antiochiae praesul constitutus est,nec multo post,ut libro nono tradit Eusebius, ab Arrianis exilio uexatus, ob doctrinae puritatem uaria fortuna est iactatus. Strabo amnem Melam minori Armeniae tribuit,in Cappadociae monte Argaeo haud procul Maza cis ortum, & in paludes fusum, e quibus eluctatus,mediam ingresse sus Armeniam,iuxta oppidum Melitam a Semiramide conditum,Euphrati sese misceat.Iuxta eum Melitenus ager eximie fertilis,& proxia me Ciliciam Cataonius in quo Claudiopolis antea is aura dicta,praeαterea Mopsecrene,& Comana. Non praetereundum autem,in huius Armeniae finitione Strabonem Sc Pliniu longe uariare a Ptolemaeo.

Illi enim Sc Cataoniam 8c Melitenen 8c in totum quicquid supra Meolam austrum uersus ad Comagenem pertingit, cum Tracheae Ciliciae Parte, Cappadociae tribuunt, quemadmodum 8c Martianus 8c Soliis nus. Contra,Ptolemaeus his eam finibus includit,qqos supra indicainuimus, quanquam & Sebastiam in Cappadocia numerat,sed fieri potest,ut cum plures ferantur haud distatibus locis Sebastiae haec ab illa Cappadocica diuersa fuerit. Quod obiter admonendum duxi, ne illi

cum Ptolemaeo collati Lectorem perplexum redderet. Lubens autem hunc sum sequutus, quonia descriptionem eius etia tabulis expressam

uiderem,quibus uel solis memoriae legentiu succurritur. Nulla autem

248쪽

diox CHERSON NEs Vs. diuersitas est, Armeniar ne Cataoniam 8c Melitenen-res1quas idgenus praeses haras, an Cappadociae annumeres. Eadem enim est agri Transpadani situs ratio,seu Italiae illu seu Galliae tribuimus.Sed praei stat tamen admoneri de his Geographiae candidatos, quibus hic laisi hor noster desudabat Enimuero & Strabo saepe mutatos Cappado,ciae fines author est,quem Plinius nisi fallor, no hoc tantii Ioco est imitatus,etiamsi nusquam eius, quod sciam, in Indice authorum quos est

secutus,memini cum Pomponium tamen citet, proximum aetati sua

authore,& quem haud dubie Strabo antecesserit. Istud obiter monendum ab Euphrate 8c iam dicta Armenia initium eius peninsulae fieri, quae minor Asia nominatur, inter Euxinum 8c Cilicum protensa. Vtrino aut intimo recessu sinuum ab Issico & Amani portis,ad us Trapezuntem quae in ora Ponti est,iatitudinem circiter ducentorum millium passuum esse per continentem ex Plini j traditione deprehenditur. Iustinus libro quadragesimosecundo, ab rjs locis ad Caspium, undecies centenis millibus passuum Armeniam patere tradit. I

Roinde & Chersonnesus dicta scriptoribus, peninsula illa ingens inter Euxinum, ut dixi, & Cilicum Pamphilium mare protensa,& ab occasu, Bosphoro, Propontide,HAleis sponto, Aegaeo,Cretico* mari excepta,claris maria & ipsa gentium, 8c quaru magna laus no modo in ueteri illo 8c ethnico disciplinarum artium* genere, uerumetia in Christi religione praecipua gloria fuit. Partes eius peninsulae sunt, Pontus, Cappadocia, Lycaonia, Paphlaisgonia,Galatia, Pisidia, Cilicia, Pamphilia,Lycia,Caria,Ionia, Aeolis, Lydia quae & Moeonia, Phrygia, Bithynia. Qui subtilius diuisere, Phrygias a Mysorum tractu seiungunt, & Lycaonum qui supra Casriam Lyci js finitimi sunt seorsim etia meminere. Nos ut in transcursu, summatim singulas complectemur. Fateor autem me hucusque tantis itineribus co sectis,& absolutis pene immesi orbis partibus, saepe quiadem haud parum indoluis se, quod uiderem no urbes modo, sed genae tes etia & regna ab impi js tyranis desidia quadam maioru nostrorum amisia teneri,in quibus magnae fidei nostrae Ecclesiae, aut in totum aut magna parte interrjssent. Nunc uero cum in hanc Asiae partem ingrediendum mihi est non diuitem modo es fertile langulari quadam coeli clemetia sed & celeberrimaru Ecclesiarum alumnam quonda, dc quae florem illum Graecae linguae quae totu nobis Novum Testamen iunx consigna uix praeterea uiros doctissimos, pientissimos,uiollatissimos

aedidit, Zc summam quandam doctrinarum studiorumq/ ad pietatem

attinense

249쪽

CHERSONNES V s.

attinentium rationem complexa fuit, non Possum non uehementer

dolere, tantum dignitatis N pietatis ab hac itidem parte longe maxiis ima clade nostra de orbe Christiano detractum. Quis enim uir bonus N amans pietatis uel a lachrymis abstineat, cogitando quantum damni Reipublicae Christianae in illis cultissimis regionibus Orietis pro pemodum sola maiorum ignauia datum sitir Et ut demus fuisse, qui proximis saeculis haud admodum aut uitae moderatione, aut doctri nae synceritate Christianae disciplinae res Oderint, & ossiecerit interim

Graecanica aut leuitas aut inconstantia, tamen remedia adhiberi uiistiis, & doctrina, si qua parte corruptior facta fuisset,emendari sensim

honorum consensu es authoritate,& adiuerticulo errorum in semiis tam reduci fanae doctrinae potuisset. Video enim hisce serme caussis factum ut nostrorum ab illis animi defecerint. Accessit quidem quod Graeci, Constantinopolitanae sedis fauore, Romanae urbis Monaris chiam ferre noluerunt, nimirum memores quantum & alys apostoaticis sedibus suis, olim & dignitatis & authoritatis coram omni Ecclesia fuisset, & quod regni cuiusdam speciem adumbrabat summi iuris

uendicatio tam ambitiosa. Vtcunque autem his de rebus aeque & iniisque controuersum est, constat hinc uelut e scintillis incendium istud tantarum dissensionu exortum fuisse, quod Christianissimam illam.& tot saeculorum cura, studio, opera retentam communionem Eccleissiarum Orientis & Occidentis penitus distraxit&absumpsit. Sumuis disse quidem calidam ut aiuno auaritia traditur,faruum & pestilens

malum, quo exorto, ceu Platina scribit, nunquam consistere pietas

eo loco potuit, quo ante constiterat. Prosecto digna fuisset publica defensione Asia, quae tot nobis Martyrum,tot Consessorum Christi, tot fidelium, id est, sanctorum hominum myriades peperit, & quam principes apostoli, Petrus, Paulus, & Ioannes,& si Sophronio creo dimus) etiam Andreas, innumeris Eccles is fundatis erudierunt,id*mox a Christo in coelos recepto, & antequam illa in Europa ecclesia celebris esset. Vt transmittamus interim,Barnabam,Timotheu,Epaophram,Tichicum, Apollon, Archippum, alios nihil minus apostolicos uiros,uel ipsius Pauli praeconio celebres & quorum ministerium cum suo conferre adaequare no dubitauit. Quorum quide omnium indefessae diligentiae Asia ceu vinea quaedam fuit,quam ab inueterata paganismi superstitione repurgatam, recenti uitae salutisin doctrina excoleret.Tametsi uero no sum nescius,parum probari uel ipsi Paulo aemulationem, & haud satis dignam Christiano, sed & carnalem remessie assiectatam nominum uel apostolicorum iactationem cum ministri fuerint apostoli,nec potestatem habuerint ullam incremeti, sed ministeri j tantum: dc uere apostolicam Ecclesiam esse constet, non eam

250쪽

αo4 CHERSONNE S VS. quae audiuit Apostolum, aut landatorem eum habuit,sed quae doctrinam apostolicam tuetur,& moribus apostolicis uiuit) tamen non inis dignum, ut arbitror, nec alienum a prjs consili js fuisset, quando semel ad gloriationem apostolatus aut Petri aut Pauli,contendendo deuentum fuit, memoria repetere tot praeclaras Asiae matrices, tot populos ueteres, tot genteS, praerogatiua quadam apostolicae doctrinae eximi as, & recordari Christianam eas fidem edoctas fuisse antequam ecclosiae Romanae uel nomen extiterit. Aetate enim haud dubie Romam

uincit Asia, tot modis de primis illis & recentibus Euangelii fontibus

pota, es tanto maiori credentium numero . Neque horum solum, sed etiam Doctorum fide & sanctitate celebriore. Habuit enim & Ioan nem euangelistam, qui supra pectus domini recubuit, &radiantissiamo suo Euangelio reliquis apostolis,rerum a Christo gestarum testiis

bus,ceu colophonem quenda adiecit: ut illud interim transmittamus, quod de Graeco sermone omnem noui testamenti scripturam haustamus, quod Graecorum interpretum authoritatem Latini scriptores sunt sequuti, & de eorum cultissimis uinetis, ceu racematione facta, quicquid aut dignit memoratu aut utile cognitu uisum fuisset, in sua, magno scenore doctrinae transtulerunt. Sed auget dolorem casus reis rum tam recens, & quod audire cogimur nuper amissas non Asiae stalum ecclesias, sed Sc Europae. A tempore enim quo res Saracenorum

inualuerunt, hoc est ab Heraclii imperio,afflictae quidem es armis ociscupatae Akicanae, Aegyptiae es Syriacae ecclesiae fueriit,sed principum tamen uirtute 8c industria saepe de hostium manibus uendicata Scutcunque restitutae sunt, quanquam subinde aduersis casibus obruentibus,hostis no iniuria solum uerum etiam uictoria grauis esset. Mox Turcarum uires tenuibus initius,ut fit plerunque,per Asiam sese sparis serunt,annis retro plus minUS septingentis, paululii ante CARO LImagni imperium, a quo deterius habere Aselcar & Asiae res ceperunt, malum in haud satis praeuisum serpsit Ut supra quoque admonuimus: sed non ita magna tum iactura fuit religionis, quin per Asiam frequentissimae ecclesiae durarent, licet subinde magiS ac magis premerentur. Cuius rei fateor, Graecorum inter se dissidia, dum partibus studerent reguli quidam,&Turcica auxilia implorarent, atq; in gremio hostem alerent,magna caussa fuere. Sed durauit tamen communio & patuit Asia multis annis Imperatoribus nostris, quibus cum Orientis priniscipibus etiamdum familiaritatis Sc amicitiae plurimum erat, nec alio magis quam religionis nomine,non Francis solum,sed & Germanis,

nempe Ottonibus, Chuonradis, Friderychis & Henrychis . Asiam

enim Chuonradus secudus cum exercitu ingressus,ad Ciliciam usque peruenit,magna Asiaticarum ecclesiarum spe, tametsi paruo successu, Propter

SEARCH

MENU NAVIGATION