Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

GALATI A. ais quoniam quartam quisin portionem regni Galatici teneret: unde Scorigo uocis propria deducitur, quae usu postea inualescente ad plures etiam praefecturas translata est, ceu supra in Syriae descriptione admonuimus. Erat olim regia eius ordinis dignitas, & qui genere Tetraris chae erant instar regum habebantur. At uero post deuictum a Pomis

peio Mithridatem, detractum aliquid ueteri mori fuit, & ad tres duisces potestas deuenit. Mox Deiotaro regi, qui ciuili bello Pompeia no se miscuit, soli datum regnum. Inde Amyntae qui ei successit. Poae stremo sub principe Augusto in prouinciae formam redacta Galatia. a M. Lollio propraetore primum omnium administrata est. Haec est Galatia quam Petrus praecipuus apostolorum,epistola plena ut Erasmus inquit) apostolicae maiestatis erudii siquam Paulus peragrauit ScEuangelio suo Christum pure docuit, Secunda profectione sua, atque item tertia,Galatiam ingressus,Luca teste Actorum XVI. 8c XVIII. Inde factum, ut cum Romam captiuus deductus esset, de gentis illius inconstantia Sc falsorum fratrum artibus admonitus, Epistola ex Vrbe missa peracerbe eos, ut immemores apostolatus sui 8c doctrinae 'sanae,carpit,inique ferens quod tam cito aliud doctrinae genus receperint,ia pseudoapostolis Euangelium anili operum iactatione subueristentibus, aurem praebuissent, cum admoniti tamen toties fuissent, adeo certam firmamin & indubitatam esse suae reuelationis doctri

nam,quam cum praecipuiS apostolorum contulerat, ut anathema esse dicat diuersum docere aut tradere ausos, nec seipsum eximat ultioni,

si diuersum unquam atque illos docuisset, tradat. Certe Hieronymus stultitiae insimulatos fuisse ab Apostolo Galatas putat,quoniam stoistiditatem quandam Barbaram redoluerint, & ad intelligentiam sueis rint tardiores: qua caussa & Hilarius ipse Gallus es Pictavis genitus, Gallos, in Hymnorum carmine, indociles uocarit. Nunc oppida reddemus, quorum Praecipua, Ancyra, Gordium, Laodicia, Pessinus. Iuxta confinia autem Bithyniae, Dadastana, Sc ad Cappadociae paristem Taulum Trocinorum. Ancyrae episcopus fuit Marcellus uir doaectus, sed qui tamen in scriptis suis Sabellianam haeresim sequi hoc est, patrem cum filio confundere uideretur: qua re deiectus Episcopatu, successorem habuit Basilium medicum, tempore Constanti j imperaα toris. Mox paulo cum se falso eius dogmatis insimulari ostendisset. episcopatum recepit. Hieronymus Marcelli huius inter scriptores N

item Basili j meminit medicam artem nominatim huic tribuens. Nec enim alienum aut incognitum fuit, ueteribus ecclesiarum praesulibus Medicae rei studium, habuitq3 exemplum professio non in Lucas istum, quem Apostolus ut artis professorem, sere Medicum cognoin

minat, sed bc in apostolis oc presbyteris, qui iuxta CHRISTI N

262쪽

tur.Diuino semper honore dignam iudicarunt mortales eam artem quae morbos tolleret, ut daemonia etiam culta quondam & adorata

grauissima iactura Gentes seduxerint, haud alio magis fuco quam morborum quos inflixissent, insperatis subitis* remediis. Ea Daude

nec nostra saecula caruerunt nec futura carebunt. Hoc enim carnis in

genium est, ut quam maxime uacare morbis, & sine dolore agere ueis lit,neque ulla quantumuis blandiete uoluptate capiatur,quum aegroatat,sed summum bonum in sanitate collocet, & praecipuae beneficenistiae loco habeat, si sit qui malo mederi, & afflictae incolumitati saluta,

rem adhibere opem queat. Ideo etia Christus dominus noster,quanis quam alius rei gratia in mundum missus, tamen ad hanc carnis infirmitatem se quoque benigne demisit,& intuitu fidei languores sustuis lit,haud nescius pharisaeorum ingenη, 8c quid hac in re humana suspiceret imbecillitas. Caeterum ut de certa Deitate sua testaretur,non modo omnes qui ante se fuerunt magnitudine miraculorum uicit,uerum

etiam authores praestigiorum quae mundo pro miraculis fuissent, subegit 8c expulit. Diserte admonendo ne unquam illorum miraculis accederemus, qui ingesturi eo fuco M praetextu doctrinam essent traditioni suae aduersam. Ad haec, & discipulos suos diuina illa uirtute comitatos in orbem emisit, quo haberent quod in gentium conspeis ctu idolorum & magorum, hoc est daemoniorum imposturis opponerent, & ad doctrinae ac functionis confirmationem non suam,quae nulla erat, sed eius a quo missi essent uirtutem ostenderent. Verum ista quidem ad eum modum facta, rari muneris erant . Posteri ergo qui miraculo non potuerunt, consilio curarunt aegrotos, & industria est adiuta beneficentia, quam ardor charitatis efflagitabat,quanquam Sc ipsa diuina uirtute commendata. Quid enim in herbis,quid in flois ribus, succis, radicibus, quid in aliis terra mariue enatiS, quorum moado in medendo usus existit, quod a creatore illo Deo nostro donais tum inditumi non sit aut quo non possit optime uti, qui curando oregi, pastor est constitutus Paulus in ecclesia donum fanationis inister posteriora quidem censet,nec iniuria, cum longe sint potiora quae ad fidei 8c iustitiae aedificationem attinent,ut longe potior corpore anama est:caeterum cuius proprium sit non explicat,haud dubie illo ipso innuens omnium esse posse quod charitatis est praecipuum . Legimus Boazanem quendam Persidis episcopum sub Cabada rege qui temopore Iustini uixit, ob medicinae praestantiam in magno honore hais bitum, & praecipue dilectum regi fuisse, nec dubium quin barbarus Rex hoc aequiore animo Christianismo fauerit, quo magis artem est

admiratus, illius scilicet qui apud suos Christum profiteretur. Habet

nostra

263쪽

GALATI A. at

nostra quoque aetas Episcopos passim Plebanos uulgus nominat rure agentes, qui praeter doctrinae Sc consolationis munus quod auis do popello magno studio impertiunt, medendi etiam diligentia egeaenis iratribus nec lucri nec quaestus respectu adhibita,in summa gratiauersantur. Sunt quidem qui declinant homicidium, ac recte quidem illi, cum id scelus ipsa in primis pietas odio habeat. Sed reus esse homicidii nequit qui hoc unum spectat mededo ut iuuet decumbentem, non gravet, sanet laborantem, non perdat. De indoctis nulla hic mentio ei cum sit turpe profiteri quod non didiceris. Sed nimium mihi Baiilia mentione digresso ad loca Galatiae reuertendum est. Ancyra 8c Anquyra atque etiam Anchira dicta est Galatica illa cuius Ancyis rana seu Anchiritana synodus quondam fuit, de qua in Collectaneis

Gratiani leoitur. Alia est Ancyra Phrysiae, Plinio 8c Ptolemaeo,nois

minatim haec oppida separantibus. Gordium plerisque in Phrygia, Plinio in Galatia statuitur. Sed ante eodem teste dictum est Galatas pleraque Phrygiae loca incolere. Haud magnum oppidum fuit Goradium, sed celebre tamen in literis, ob Gordi & Mydae regum uetustatem, Sc quod eius templum ingressus Alexander, nodum Gordium quum manu explicare non posset, gladio secuit, ceu libro ΙΙΙ. trais dit Curtius. Est & Laodicia in Galatia proxime Pacatianam Phryisgiam, clara episcopo Pelagio doctissimo uiro 8c Nazianzeni Greisgorii aequali. Laudatus est propter constantiam qua in Tyanaeo concilio Nicenae fidei praescriptum defendit. Pesinuntem a Mithridate conditam , Strabo, a Tolis obogis inhabitatam, Plinius testis est.

Hinc Romani idolum matris Deum in Urbem transtulerunt, tanto numine tantum uidelicet imperium ornaturi Dadastana a Ptolemaeo

in Bithynia locata, fato Imperatoris Ioviani memorantur, qui a Persis regressus, mortuus illic in cubiculo est repertus, cum fanus se quieti dedisset. Magna Christianis in eo principe spes erat, sed aliud dois mino uisum qui repente humanis eum rebus exemit. Amnium G latice praecipuus Parthenius. Intrat eam & Sangarius in Phrygia oristus & Gallus qui Cybele is illic genitalia mutilatis Mystis nomendisi ea maxime de re infamis ob religionis foeditatem,quam illi sunt

professi. Hieronymus author est uel sua aetate dogmatum impuritaate quadam laborauisse Galatiam, & uestigia apparuisse ueteris stulistitiae. Dignum autem admiratione tot faeculorum decursu propriam eos linguam in tanta gentiu diuersitate seruare potuisse. Praeter enim Graecam,ut ait,qua tum omnis Oriens est locutus,Trevirorum etiam lingua paucis mutatis sunt usi.

264쪽

Alatiam ab Austro Pisidia excipit, regio haud magna, sed

quae tamen duodecim urbes sustinuerit. Lycaones eam abortu & occasu attingunt. Nam 8c supra Cappadociam Lyiscaonia ponitur,Ptolemaeo,& item alia Plinio in Asiaticam iurisditiois hem uersa, quam & Ptolemaeus agnoscit. A meridie Pamphiliam ha het,iuxtaq3 in Isauriam etiam & eius Ciliciae partem quam Tracheam hocarunt,protenditur. Certum autem his maxime locis,ut gentium fines ita 8c nomina confundi, quod Hermolaus quoque annotat,asseis

rens Pisidas ipsos quondam, & Lycaones Sc Phrygas dictos,regioniis hus haud ita dum in partes diuisis. Vrbium Pisidicarum Therbasa ScSynda praecipuae, praeterea Oronda a quibus Orondicus ager iuxta cognominatus. Apollonia item Sc colonia Romanorii Caesarea, quae Antiκhu S Antiochia dicta Pisidiae Plinio. Propter Antiochos enim quorum V multis annis floretissimum in Asia regnum fuisse constat,multae pasin sim Antiochiae extiterui. Et hac quoque parte quaesita memoriae aeternitas, consecratis uidelicet urbium nominibus de conditorum nomiisne,quod & honoris caussa saepiuscule factitatum in Palaestina docui mus. Antiochiae pisidiae Paulus cum Barnaba synagogam ingressus praeclarum illum sermonem habuit,cuius Lucas Actoru XΙΙΙΙ. meis minit damnata ludaeorum obstinatia, primum omnium in ea urbe excusso pedum pulvere,ad praedicandam gentibus fidem sese accinxit. Clarissimus autem locus est aduersus ministerii supercilium,quod ita sibi plerique tribuunt, uelut credere opus habeamus,de suo nutu at humoritate peccati remissionem pendere. Cum costet tamen in omni scriptura ieiunam de elanguem esse externam operam omnen etiam,postolicam, nisi internum regnum spiritus quod ipsum regnum est Dei,operam nostram aut iuuet aut praeuertat. Neque est,ut sibi admodum arrogent episcopi aut presbyteri, cum ne Christus quidem ma gnus ille ovium pastor, fidei* dux,& ut Paulus eum uocat consumismator,quin ceu apostolatu fungens Zc uoluntatem patris exequens, dicere no erubuerit: Nemo uenit ad me,nisi pater meus traxerit eum. Et iterum: Pater, quos dedisti mihi &c. Cum tamen ipse idem cum patre ab aeterno & praedefinierit, & uocarit uasa praeparata in gloriam:

sed&Matth. XI. etiam uocet omnes laborantes, Noneratos,certo

pollicens sese eos resecturu. Vere igitur cum Paulo dicimus: Quid est Pauluset quid Cephas ' Ministri illi sunt per quos credidimus. l lam si in Apostoli suisset manu spiritum FIDEI donare his quibus annunciasset Euangelion, Sc conuertere ad fidem expertem pietaris gentem aut senagogam lege tumentem, prosecto hoc ipsum Antiochenae syisnagogar praestitisse quippe qui ad Rom. IX. optauit anathema esse Pro

265쪽

pro fratribus, quo ad Christum couersi,salui gerent. Sed non fuit hoc

in manu Pauli aut ullius apostoli. auod enim remittitur peccatum, quod cofertur spiritus iustitiae solius Dei opus est. LydiaeThyatirente dominus aperuit cor ut intenderet his quae dicebantur a Paulo, Aet. XVI. Proinde non est ut in hominibus gloriemur. I. Corinth. III. Dominus addit cogregationi sanctoru illuminatos suo spu. Adt. ΙΙ. Paulo igitur Antiochiae concionante illi crediderut qui ordinati erant ad uitam aeterna: reliqui surdis auribus offensi magis quam persuasi, persecutionem mouent in Apostolu. Proinde multi audiui Christum loquentem etia ex discipulis, qui ab ipso deficiut nec amplius cum illo ambulant,Ioari. VI. Multi baptizatur qui nec habet nec recipiut cum baptismo spiritu, sed cum Simone mago nullo fructu simulant: multi in dominica coena participat, quibus nec corpus domini cibus nec sanguis eius potus est,sed non credetes,non etia diiudicant, & indigne sumunt. Quod profecto no fieret, si,qui signum adhibet 8c impertit,miis nister idem spiritu fidei per signum daret & mentem recipietis eoipso in melius mutare posset. Ita arbitror uim totam absolutionis ab eius fide pendere qui absoluitur, no ab eius authoritate qui denunciat absolutum. Vere absoluit seu remittit, qui fidei dono cor serenat. Quod si

dura est ceruix 8c incredulus manet animus,lta desperatus est morbus, ut ne Paulus quide curare eum possit. Haec aute non ad contemptum

ministeriss sed ad assertione gloriae Dei attinet,nempe illius quam misnisterio in totum Apostolus detrahit, negans aut in se, aut Petro,aut Apollo aut ullo homine gloriandu,sed in eo solo cuius est incremenistum. Nihil minus interim suo inteius apostolatui, ne periculu quidem uitae pauescit,ut per Euaget' cursum ad dominu conuertatur,quibus est datu. Haec enim est uoluntas domini,ut praedicetur Euangeliu,ut munus ministeriss magna cura,sedulitate,uigilantia eXerceatur,ut imis portune & opportune instent episcopi, quo quam plurimos adducat Christo. In hoc enim abiturus in coelos misit apostolos ut uerbo etiaexterno annuciaretur redemptio,ecclesiae coalesceret Baptismo & Eucharistia vegetaretur, ueretur credentes, ab 'ceretur increduli praesisidente semper & moderante omnia per spiritum fidei C H RIS T O, cuius solius est interni uerbi administratio, qui nouit qui sintsul,qu1 nobiscu manet usin ad staculi consummationem, qui erigit infirmos, afflictos co latur stantes conseruat. Legimus quidem in Actis etiam Apostoluimperti jsse spiritum uirtutum & miraculoru, sed no nisi credentibus hoc est,his qui a domino spiritum fidei accepissent his enim

solis imposuerut manus. Sed ut ad Pisidas reuertamur,no tacendum quod Plinius tradit Solymos aliquando uocatos eoS a Solymo,arbis

tror,regulo fratre Milyae eius quam Cragus uxore habuit.

266쪽

Vnc Cilicia reddenda, quae authore Curtio,propemodum tota, nisi ubi pelagus est, motanis includitur. A Septentrio,

ne Cappadocia terris a nobis in minore Armenia recenis

sis,ab ortu Syria, ab occasu Pamphilia, ipso in uniuersum Tauro seis questro, dirimitur. Austrinum latus, maritimum est, ad Issum usque oppidum,sinui quem ante Issicum uocari diximus,immisitim. Eolo co angustiae per montem Amanum transmissae Syriam aperiunt,portae Amanicae & Pylae,& Syriae etiam portae scriptoribus cognominaistae,quod portis sicut & Sarmaticae & Caucasiar) praemuniri Sc claudi

queant. E diuerso & ab occidente iuxta Anemurium promontorium& amnem Melam,fere exasperant eam montana,in quibus & Ciliciae alicubi portae sunt, periculoso Alexandri transitu notae. Oppidis ciriscum,castris inter asperas convalles positis, proinde & Graecis ea Ciliciae pars παχεοτte cognominata est. Unde illa est apud Strabonem libro XIIII. Ciliciar in asperam&planam siue campestrem diuisio. Campestris fere ubique fertilis est, & ut ait Marcellinus, bonis omni bus diues, maxime ubi Amano & Syriae finibus approximat. Genistes illic commixtae,nomen etiam miscuerui, & Syrocilices dictae sunt. Amnes in Cilicia celebres, Pyramus & Cydnus. Urbium notiores

quondam, Istas,Rhosus,Mallus,Mopsos, Anchiale, Aegea,Soloe ScCaesarea apud Anazarbum cognominata. Quarum omnium metrois,si polis Tarsus fuit, larissima ciuitas,& quam Romani incolumi etiamae num imperio, propter dignitatem & uetustatem, liberam esse uolueis runt. Cydnus eam amnis e Tauro lapsus perfluit, non admodum magnus, sed liquore,ut tradit Curtius, memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alueum turbent. Proinde incorruptus idem frigidiusimus, & ubique fontibus suis similis in mare evadit. Strabo libro XIIII. mederi eum neruorum doloribus,tradit: quod & Philostra, tus in libris de Apollonio, prodidit. Alexander fluminis amoenitate

captus, cum in eo lauisset, grauissimo morbo correptus est. Supra autem monuimus Friderychum Aenobarbum Imperatorem,in Cilicia,

pari lauadi studio delectatum inter asse. Haec est Tarsus quae Paulum nobis apostolum sicut ipse Actorum XXI. 8c XXII. capite indicat) genuit, uirum citra controuersiam sanctissimum, & quem erudiationis excellentia caeteris apostolis praeferre non dubitauit uir doctiusimus Caesarien. Eusebius. Vt mirum non sit, in tot locis, tanta disci, Plina,grauitate, constantia, haud ita multis retro faeculis Christianam fidem per tot celebres ecclesias,Ciliciam coluisse, quae tam fideli iam

olim Doctore profecerit.Testantur historiae de Tarsensi ecclesia, Scepiscos

267쪽

CILICIA.

episcopos illius magnos uiros fuisse docent. Memoratur & Rhosen sis contio, & Aegea Ciliciar, ante Aesculapii Fano culta, mox Christi Oraculis celeberrima. ba aspera Cilici Seleucia fuit Calicadno amni imposita,quam aliqui litauriae quae proxima Ciliciae est, tribuerunt. Plinius Tracheotin uocata fuisse, sine dubio. ob situs asperitatem,admoηnuit. Celebrem fuisse uel illud argumento est, quod synodum aluit

Seleuciensem cognominatam,cuiusTheodoretus meminit. Solos oppidum Pompeius, Pyratico bello confecto, & plus mille trecentis nais uibus cobustis, Pompeiopolin de se uocauit, captiuis expugna,quOS uita dignos iudicasset, eo deductis. Obiter corrigendus Curti j locus est,apud quem libro III. legitur Alexandrum uiribus corporis receptis ad urbem Solis peruenisse &c. ubi non Solis,sed Solos legendii, ut sit Soli pluralis numeri, a quo Solenses dicti,ceu Aratus ille qui a Paulo citatus creditur Act. X VII.) Solensis fuit ,cuius de astris opus φωνό eL. inscriptum extat. Ab eadem S Sol sinus dictus sicut a Ci1icia Cilicismus, sermo rudis & barbasculus. Profuerit fortassis & hoc annotare, Hermolaum Tarsis nomine in fac is literis Carthaginem maona ex Eustathii authoritate intelligere, cum Hieronymus tamen quaestionibus in Genesim, losepho innixus, Ciliciam intelligat, Rabusu in m deprauatum retur. Tarsi suburbana, Iulianum apostatam condiderii quu in pugna cotra Persias suscepta ex uulnere interia sset, Anno tertio imperil,septimo ex quo Caesar a Constantino fuerat oris

dinatus uitae anno XXX I. authore Socrate. Dignum autem relatu Antiochenses adeo nuncio mortis eius gavisor, ut festum tripudium eoerint,vehemetissima illa acclamatione per totam urbem intonanter

Maxime fatue ubi sunt tua uaticiniac Vicit Deus & Christus eius unis terminatus enim erat se Gallilaeos ita Christianos uocabat post uiis ctoriam de Persis relatam,repente subuersurum. Quum igitur militiae Imperator ageret,casu quoda Iuliani magister Sophista Libanius Parisdagogo cuidam Antiochiae Christiano, obuiam factus,illud scomma obisscit: Quid putas,nunc agit ille Fabri filius z Respondit mox Paedagogus Auliano cocinnat loculum. Significans breui sepultum iri tyrannum,qui Christum tantopere persequeretur. Nec uanurn responsum suit,quum mox paulo,occisi Iuliani fama tota urbe percrebuisset.

PAMPHILI A.

Amphiliam perinde atque Ciliciam, sed curuato magis amuhitu Taurus insinuat, frequentissime habitatam regionem, nec minus claris amnibus perfusam. Diremit eam a Cilicia Pomponius Anemurio promot rio, linius Mela amne,Ptolemaeus

268쪽

α11 PAMPHILIA. Tauro ea parte ad littus digresso. Mopsopiam aliquando dictam eonstat, quoniam Mopsi uetus regnum fuisset. Amnis in ea celeberrimus Eurymedon, post quem Oestrus &Cataractes,quibus ab impetu daista nomina uidentur, fundit eos Taurus, ea parte Sardemisius dictus,

qua Lycios a Pamphiths disterminat.Lyciis enim & Phrygibus ab occasu,ut ab ortu Cilicibus Pamphilia coniugitu partem austrina mare alluit,portuosis sinibus perquam commodam, in quibus 8 requetia oppida iacent. In primis Attalia ab Attalo cognomine Philadelpho dicta si Straboni credimus, & Sida a Cumanis Asiae condita. Fuere Scri P Perga inter praecipuas ob Fanum Dianae, quae inde Pergea dicta est. Praeterea Aspendus, & ultima Pamphiliorum Phaselis,Pomponio. Pergam uenerunt apostoli, Paulus Zc Barnabas, e Papho maritima Cypri urbe traiecti, Actorum XIII. atque inde Antiochiam Pisidia

profecti,demum in Lycaoniam uenerui, inde rursus Pamphiliam inisgressi sermonem locuti sunt Pergae descederunt* in urbe Attaliam, atque inde rursum in An tiochiam Syriae unde primu erant egressi ueis nerunt,sicut Lucas Act. XIIII. scribit. o est aute,ut persuadeamus nobis aut hunc Lucae aut consimiles alios scripturae locos,recte accipi aut intelligi doceriue posse sine pertinente regionu cognitione,quam tamen ex diligenti demostratione-apto Chartarum usi,discere paucis mensibus studiosi haud multo labore possint,modo huic diligetia accesserit. Sidae quidem apostolos egisse no legimus, praestitit tamen illa urbs memoria Eustathh ciuis sui, qui prius Berctoeae Syriae,mox

8c Antiochiae episcopus & Arrianoru artibus oppressus,TraianopolinThraciae urbe,Constanti j iussu relegatus est,authore Hieronymo. Inter praeclara eius opera uolumen extirit cotra Originem aeditum de Engastriinytho, hoc est, Pythonico, qui daemonio afflatus, uaticinata Tales enim Graecis P γα imθους uocari Coesius scribit libro V. quod tantunde est quasi uentriloquos dicas.Vt Augustinus quoq; Pythois nissam cuius Lucas Actorum XVI. meminit libro de doctrina Christiana secudo uentriloquam uocauit uelut reddita Graeca voce. Quem locu Gratians Pandectis suis inseruit XX VI. q. II. cap. Illud quod. Dicti autem ita uidetur,quod uentrem Sc praecordia,hoc maxime tempore daemon agitet, quo fanatica illa oracula proseruntur. Inde ins nire & furere etiam uates dicti ueteribus,ut Maroni libro VI.

Non uultus non color idem: Non comptae mansere coma sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument. Item:

Bacchatur uates magnum si pectore posset Excussisse Deum, tanto magis ille fatigatos rabidum sera corda domans, &c. Hoc

269쪽

PAMPHILIA. 213 Moc ipsum aute animabus quibusda in corpora delegandis,per praecedentia quaedam commerita accidere libro III. Periarchon Origenes scripserat, quemadmodu de eo in epistola ad Auitum tradit Hieronymus. Pueros item Sc pene lactantes malis repleri spiritibus,& in diutis nos atq; hariolos inspirari asseruerat, adeo ut Pythonicus daemon tetineram etia aetatem possideret. CJtra,Sancto spiritu alios etia in utero donari asserebat, Ioannis exemplo qui Christu agnouerit & adorarit nondu aeditus. Quem errore tanti uiri, uidelicet quod meredo demeaerendoue bonos ac malos spiritus animae sortirentur,necdu riatae in lucem,S quod Pythones nasceretur, puto Eustathium reuellisse. Alio quin satis costat, Sc scriptura teste receptum sed & compertu animos hominum agitari daemoni j s. & oracula promi pleruno uera,quibus tamen fidere nemo pius debeat. Certe proxime praeterito anno uisus est Engastrimu thus adolesces in Rhetia nostra, qui stato tepore correptus daemonio & acerbe agitatus,atin inde decumbes pluscula tan de εκ σι locutus est,Obscuris uera inuoluens ut dixit Poeta: sed N paolam collaudans dogmata ex colemo impia, si forte parum attentis pro suo more posset imponere. Vidit eum puerum 8c audiuit nugantem, uir doctissimus Ambrosius Blaui eritis cum in Rhetia superiore Christum praedicaret: Usqueadeo ne nunc quidZ quicquam candori euanis gelico a deceptore illo spiritu tutum. Non absimilis huic praesagio nuper Anabaptistaru fanaticus ille somnus erat, quo correpti sensim deae cumbebat,inde ingeti sudore exorto iacebant, tantillia immoti,donec apertis oculis, ac uelut respirates aegre se in pedes erigerent,continuo inclamates, Diem domini prae foribus eme,quibusda etiam annum 8c diem indicere ausis, quibus iudicium supremia expectaremus. Fertur& Mahumetem Engas rimython fuisse,& morbo Comitiali laborare

creditum quum daemonio tamen agitatus prophetaret. Pamphilia hodie sicut Sc Cilicia & reliqua Asia minor,Turcarum ditioni paret Mahumeticam Sc ipsa impietate recipere coacta. Quae tametsi unu Deum colendum iactat, & historiam ueteris instrumeti praetexit,tamen quia caeca Christum doininu non agnoscit, & Trinitatem etiam respuit,nihil leuiore dementia iam in his locis laboratur, quam cum Dianae 8c

Iovi, Neptuno Apollini 8c Aesculapio, decalatissimis quonda Asiae numinibus uano ritu Sc impostrice fiducia sacra fierent.

LYCIA. .

Phaselide N eo flexu Tauri quem diximus Lycia sese aperit, clarissima quondam Asiae regionum, Sc sexaginta oppida complexa, e quibus tamen Pauli apostoli aetate triginta sex

V iiii

270쪽

Massyestes interdum,S Cragus,atq' etiam Anticragus 8c Laodiceam

uersus,Cadmus appellatus, Straboni,Plinio,Ptolemaeo. Oram mariσtimam Trimes us finit,uetus Oppidum, ad Cariam reliquii orae quod contra Rhodum est,inflectes. Primariae urbes Lyciae fuerui, Xantus, Patara, Pinara, Olympus, Myra Tlos. Amnium in mare cadenuum Xanthus e Crago, Lymira e Massycite fusus. Diuerso a latere Lycus eodem monte delapsus, perq3 Lycaonas 8c Phryges means Maean drum ingreditur. Liuius octauo libro belli Macedonici Nilum uocat amnem illis locis celebrem cuius 8c Plinius libro quinto meminit. Est in Lycia Chimera mons, nocitibus flagrans, nec procul eo Ephestium Patara oppidum 8c ipsum flagrantibus iugis, ut ait Plinius. Patara Fanum

Apollinis habuerunt, magna frequentia celebratum, unde Patar*us cognominabatur. Sed cesserat Euangelio Christi uetus impietas. Ad eam urbem Paulus ex Epheso in auigans appulit, inde Tyrum Phoe niciae uectus. Actorum XXI. Cum factum esset,inquit Lucas,ut solauissemus auulsi ab eis,recto cursu uenimus Coum, es sequeti die Rhodum, es inde Pataram, Sc nacti nauem quae trarjceret in Phoenicem,ea conscensa soluimus : cum autem incepisset nobis apparere Cyprus, relictaea ad sinistram, nauigauimus in Syriam, & uenimus Tyrum, nam huc nauis evponebat onus Rc. Erat aute Cyprus hoc modo quo Lucas tradit, praeternauiganda Sc ad sinistrant relinque da recta in Sy.riam nauigantibus. Quod e tabularum descriptioniblis planissime di Mγra. scitur. Lyciae quoCp Myra est,maritima urbs in cuius portu, Apostoolus iam captiuus in Alexandrina naue quae Italia petebat, transpositus est Luca eum es Aristarcho Macedone comitatibus. Actorii X X VII. Quo in loco obscruandu quod cum antea e Pataraeo portu rccta Tyrum nauigasset Apostolus, iam nunc a Centurione reductus, alia uia 8c obliquiore quide nec sine dispedio nauigat, sublecto uidelicet orientali Cypri latere, eoq3 emenso pelago. quod Cyprum a Cilicia & Pamphilia dirimit,id factu, quo colluctas Mentoru impetuS declinaretur, arripi enim in alto nauis es longe ab instituta prosectione repelli post tuisset, si consuetam profectione seruasset. Vt enim in terris alia subis inde pro re nata, atin alia itinera suscipiuntur,ita 8c in pelago uarians pro coeli Sc uentorum dispositione consilia. Quanquam incertiora Omnia sunt nauigatibus. Nihil enim minus aut fidum aut constans pelago est. In Hieronymi libello de locis Actorum,quidam Hieronymucitans,non Myram, sed Smyrnam legendum putat ut, cuia, longe diuerso latere Asiae Sc in lonici littoris recessii Smyrna iaceat, Myram

autem Lyciae,praetur alios Sc Plinius agnoscat Sc Strabo. Sed Sc ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION