장음표시 사용
271쪽
ASIA PROPRIE MINOR. 213 in primis Lucas tam fidus Pauli comes, R historiae apostolicorum
Actorum author. Stephanus item de urbibus,in Lycia Myram locat, cui praeterfluus amnis Myras nomen imposuerit. Plinius urbe Olympum interiss s. significat cum Hieronymus tame Methodium ei clarii Dirum,qui sub Decio imperatore floruerit, tribuat. Et qui mox paulo Tyri episcopus demu in Chalcyde Syriae martyrio fuerit coronatus. Sed fieri potuit,ut a ruinis fuerit reducta & instaurata quod sane multis per Asiam urbibus terraemotu collapsis contigit. Non tacenduria,
Lyciorum quondam quemadmodu 8c Cilicum floretissimam Remis publicam suisse,& ad Italiam us p dominatu marino pertigisse,quem admodum Cilices ad Pelusium Aegypti promotis finibus, ipsis etiam Cappadocibus, Armenis, Pamphili j s. & Lycqs dominati fuerunt.
Hodie regna illa tam celebria quondam 8c nunc quoque tot nominiae hus memorabilia,Turcae seruiunt,Turcete inquam qui de infimo &mercenariae militiae gradu, ad eam sublimitatem desidia nostra ascenis
dit, ut imperio iam non in Asia solum, sed in Europa etiam insignidi opulento praesideat.
tequam de Caria diceremus, repetere de Asia atque indio care placuit quae pars Cherronnesi proprie minori Asae tribueretur. Quod uiderem al1quid inde lucis sacrae etiam historiae accessurum. Supra autem dictum ab intimo Issico sinu ad Trapeis zuntem Ponticam urbem, initium peninsulae sumi quae minor Asia dicitur, tametsi libro XIIII. Strabo a Tarso & Cydni ostiis, usque ad Amysum Paphlagoniae, uerum Isthmum mensus est. In hac ergo Asia rursum alia est, proprie minor dicta, sed diuersis finibus termiis nata scriptoribus. Agrippa enim duplicem fecit,teste Plinio. Nos deis lectu habito,primum Ptolemaei sententia referemus,deinde Sc Lucae explicabimus historiam, quae proprios minoris Asiae terminos indiis cabit. Ptolemaeus quinto libro, Asiam proprie dicta includit a Septentrione Bithynia,a meridie Pamphilia,& Lycia,ab ortu Galatia,ab oco casu Aegeo mari. Quam partitionem ut receptam haud dubie 8c eo saeculo uulgatam, secutus uidetur Petrus apostolus dum prioris epio stolae primo capite:Petrus,inquit,apostolus Iesu Christi aduenis sparsim incolentibus, Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, Bithyoniam &c. Vbi Bythiniam 8c Galatiam ab Asia seiungit, nimiru hanc
ipsam intelliges quam Ptolemaeus. Veterum enim more harum tanturegionu quae cisTaurum in Aegeum & Euxinu patet meminit uidelicet,Cappadociae,Ponti,Galatiae, Bithyniae, Asiae,ut intelligatur Asiae
272쪽
6 ASIA MINOR. proprie minoris esse, quicquid reliquum cis Taurum est a praedictis regionibus diuisum. Enimuero & Plinius quinti libri fine, initium Asiae de qua iam loquimur, a Lyciae fine quondam sumptum esse teis stis est. Idem & Ioannes secutus uidetur, Apocalypsim suam septem
ecclesiis Asiae inscribens, uidelicet Ephesinae, Smyrneae, Pergamena Thyatirenae,Sardianae,Philadelphenae, Laodicenae. Quae uniuersae, Bithynia, Galatia, Pamphilia, dc Lycia includuntur. At vero Lucas terras quae minoris Asiae sunt,paulo arctius definiuit,& terminis contraxit angustioribus, haud dubie R ipse conceptam aliquam & usit tam loquendi consuetudinem suae aetatis secutus, sed operaepretium est eius uerba referre, quae Actorum XVI. capite, ubi secundariae profectionis in Asiam meminit ad hunc modum habent : Cum peris agrassent autem Phrygiam Galaticam regionem, uetiti* essent aspiritu sancto loqui sermonem in Asia, profecti in Mysiam tentabant ire in Bithyniam, & non permisit eos spiritus. Cum autem pertranis sis sent Mysiam, uenerunt Troadem &c. Ex quibus uerbis maniseis
stum fit,aliter Asilam accipere Lucam quam aut Petrus aut Ioannes a
ceperit, palam enim N Phrygiam & Mysiam, Asiae demit,cum pereasse profectum testatur, qui tamen Asiam ingredi uetitus fuerit, & Syis ros,Cyprios,Cilices, Lycaonas, Pamphilios, Pisidas, Galatas, Phryis ges,Mysos,prius inuiserit praedicato Euangelio, quam ei Asiam illam
intrare fuerit concessum. Intelligimus ergo Lucam eam partem peninsulae proprie Asiae tribuisse quae ad occasum proxima mari, in meis diterraneis Aeoliam Sc Lydiam supra Ephesum 8c Smyrnam,complectitur. Quam certe Hieronymus specialiter Asiae nomine uois cari tradit. Huius partes erunt, lonia, Aeolis, Lydia, fertilissimae 8ccultissimae omnium Asiae regionum quae intra maria, uxinum &Cilicum, prominent. Nec dissentit a supradictis alius Lucae locus, qui Actorum XX. ubi postremus Apostoli in Syriam reditus descriabitur, sic habet : Proposuerat enim Paulus praeternauigare Ephesumne tempus tereret in Asia, festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes ageret Hierosolymis. A Mileto autem missis Ephesum nunci js accersivit presbyteros Ecclesiae &c. Hic dicitur cauisse Paulum ne rem oram ei Asia faceret, & ea caussa praeteritam Epheisson, & petitam Mileton. Quod plane cum his quae alibi dixit, conissentit. Miletum enim in Caria statuit Ptolemaeus, quanquam in Ionia plerique, ad quam ab Asso nauigans primum continentis portum ingressus est, antea ad solas insulas conuersus uidelicet quo a littori bus Asiae abstineret. Miletum autem euocaui t Ephesios, ut quoniam certus esset se posthac Asiam non reuisurum, postremum illos, quid potissimum in coetu sanctorum agere, quid cauere,&cuius maXime
273쪽
CARIA. at rei memores esse deceret,ordine institueret. Ossicii erat non intermitistere quod ad prosectum Euangelii pertinere uidebatur:benefici j,uoaecatos ad se, ne qua parte exciderent, admonere. Nunc rursum Partes resumendar nobis,& quantum instituti mei ratio patitur,peragrandae Ionotus. Nec enim alia quod sciam) orbis pars,aut celebrior ecclesiaα.
ruicdignitate, aut Christianismi per initia, Asia obseruantior fuit,ut
non sine dolore retractari eius possit memoria quam tam paucis retro saeculis,incuria magis nostra,quam ulla urgete necessitate amisimus,
Ariam ab ortu Lycia,& in littore Telmessus finit,ut dictura
est. A meridie atin item occasu pelagus hinc Aegeum,illinc Rhodiense, a Septentrione Phrygia, Lydia, lonia. Strabo Maeandrum eius hac parte limite statuit, qua Ioniam attingit. PliniuAsinum lassium, qui tamen citra Maeandri ostia Miletum etia ab Ionia excludit. Pomponius Basilicum facit Cariae finem, qui lassio Boream uersus proximus est. Quod hoc libentius admonendum duxi quo minus mirii fiat Lectori usqueadeo in Asiae proprie dictae terminis esse uariatu. Caria ergo, peninsula Doride prominens latus Asiae occiduua meridiano dirimit. Dores eam coloni habitarunt e Graecia profecti, qui & nomen terrae dederui, deinceps Dores, Dorici & Dorienses appellati. in eius isthmo Halicarnasias quonda summae claritatis ciuitas, quae Herodotum & Dionysium historicos genuit bellis postremo aio trita e cuius ruinis nuper munitissimum oppidu Sancti Petri cogno. mine Rhodies es extruxerat, proximis annis una cum Rhodo a T urca captum. in peninsulae cornu Gnidus hodie Caput Chii a nautis Italia: Gni uti dicta, A citra eam ab austro Loryma cotra insulam Carpathum a Borea aute Ceramus fuit Choo obuersa. Media enim Doris inter Coon& Carpathum incedit, floretissima quondam cum res Graecoru incos
lumes est ent, iam minus culta non minus tamen fertilis. In continente
mons Phoenix Ptolemaeo dictus,excelso iugo a Tauro egressus,latu Cariae austrinum a Boreali disiungit,& Tauri in Asiam procursum finit. Iuxta eum oppida fuere, Mindus maritima, intus aute Almda,&Alabada Molonis qui Rhodi docuit patria,& Stratonica aeque clara, nisi quod Alabandae sorum Romani tribuerui, Conueritu instituto, qui Alabandicus cognominatus est. Illi enim rebus Asiaticis ordinanis dis,quo expeditior iurisditio foret in urbes eam cuiusq3 regionis praecipuas distribuerui, adiectis dioecesibus hoc est agri parte unde illb sori
causis comearetur. Quae partitionis ratio prouinciaru prope omniti
sui neq; hodie Principum curae neglectui est,Galli Pariameia uulgo,
274쪽
CARIA. Germani Regimina uocat.Inde Sc Metropoles dictae Romanis urbes illae primariae 8c Dioeceses,urbium scilicet ventium Q unius iurisditio nis,administrationes, quas uoces postea Episcopi Orietis in ordinandis Ecclesiarum ritibus, a Romanis sunt mutuati, mox Sc Latini illis usi,nec tum aliud hisce nominibus continebatur Christianis,quam ordo publicus Zc politia quaedam, ad hoc instituta quo syncerior esse disciplina omnium ordinum 8c ecclesiarum posset, uidelicet,euocandis constituendis ministris, synodis celebrandis,alendis curandis* pauperibus,censendis castigandisq3 moribus, & id genus rebus aths. Caeaeterum promotis,ut fit,terminis, Latinae maxime ecclesiae ius etia prois Phanum arripuere, ueteribus episcopis non ignoratum modo, sed &neglectum Sc contemptum, quod a Christo diserte sibi a cura saeculi
interdictum esse existimassent. Proinde ius suum hoc est, diuinum quod in scripturis c6tinetur,administrabant,Humanum seu prophais num in legibus Regum contentum praesidibus 8c curatoribus prouinciarum relinquebant. Sane plusculos in Asia conuentus Romani ha huerunt,quorum quinto libro naturalis historiae C. Plinius meminit. Prope aute HalicarnassumTroezene oppidum cuius incolae Troezeni3,ali j a Peloponnesibus, & regio Troezena Plinio libro decimo nominata. In mediterraneis, ysia urbs,& Tralleis quasThebais fluuius persundit Eudon alluit, unde Tralliani dicti. Iuxta Lycaones autem Modieea. Laodicea est Lyco amni e Lycia uenieti imposita, magna urbs 8c Pauli maxime tempore clara,ante enim Mithridatis eam obsidio fregerat. caeterum restaurata suilac ciuium fortunis 8c dignitate adeo prouecta, ut ciuem habuerit Hieronem,duo millia talentorum in populum laris gientem,praeter pecuniam quam urbi exornandae impedit. Praeterea Zenonem es ipsum opulentum, cuius filius Polemon fuit,Ponti rex, ut alibi quoin diximus.Laodiceae situs amoenissimus est,praeter enim Lycum fluuium Capro etiam Sc Asopo de proximo uenientibus alis luitur. Ager circumiacens non fertilis modo, sed Sc praestans uelleris laudatissimi prouentu. In totum aute selix regio,si terraemotus praecipuum Asiae malum) non infestarent. Hanc ali' in Phrygia locarunt, sicut 8c Hierapolim, ego Plinium secutus Cariae attribui Ptolemaeus Laodiciam uocat, & notus est eius urbis Conuentus Laodicensis diactus Plinio. Iuxta fuit Antiochia ad Maeandria uocata,Massico amne e Cadmo ueniete circunflua,haud procul allabete Maeandro,in quem
emittit Massicus. Sed illustrior Laodicea est propter Paulli qui Chri,stum illic docuit,& epistola quae prior ad Timotheu inscribitur,ex ea
urbe Ephesum misit. Plures autem eius nominis cum passim fuerint, constat clariores non fuisse una Syriaca illa Lucae euangelistae patria,
dc altera Asiatica,de qua iam diximus. Fuit Zc Galatica confinis Phryis
275쪽
giae Laodicia,haud procul Colossis, in qua Paulus non fuit, sicut nec
Colossis, quod ipse palam Coloss. II. capite indicat. Quanquam eiusdem epistolae ultimo capite de utraque admonuisse uidetur,illa scilicet Asiatica Hierapoli uicina, altera quae iuxta Colossas est. Sic enim Colossenses alloquitur: Cum recitata fuerit a uobis epistola,facite ut& in Laodicensium ecclesia recitetur. Et eam quae scripta est ex Laodicea,ut uos quoin legatis S c. primam scilicet Laodiciam Phrygiae inistelligens Colossis proxima, quam no uidit Apostolus.Dein alteram Caricam iuxta Hierapolim,ex qua Ephesum scripserat. Non quadratenim ut ex eo loco scripsisse uideri debeat Apostolus ad que tauquam
peruenit. Vt aute demus eande Laodiceam esse cuius hoc ipso capite meminit,tamen diuersam ab illa quae II. capite nominatur, es duas in
Asia Laodiceas esse,quarum meminerit Apostolus, de ipso sensu epistolae covincit. In ora Cariae ultima est Iasius urbs, de qua sinus Iassius seu Iasius cognominatus est, nam & simplici f. 8c duplici utraque uox effert. Solinus,apud lasium,inquit, urbe Panioniae pueru Delphinus adamavit. Sic enim illic legendu arbitror, no Babyloniae ut sere habet exemplaria. Est enim Panionia sacra quonda lonibus regio,sic dicta,
authore Pomponio,quod eam communiter Iones colerent. Strabo libro X ΙΙΙΙ. tribus eam a mari stadisssabfuisse,8 templum habuisse ait Neptuni cognomento Heliconii, in quo statis diebus Prienenses omnium Ionum nomine sacrificabat. Quod quide illud sacerdotium erat quod iuxta lassum fuisse Solinus innuit. Puto autem & apud Plianium capite VIII. libri noni legendum:Puerum Alexader magnus Panioniae Neptuni sacerdotio praesecit S c. non quadrat enim Babystoniae uocabulum,cum,quod id temporis in Asia agebat Alexander, tum etiam quod remota a mari Babylon etiam si tunc ab Alexandro capta fuisset,lamen haud magno habere Neptuni numen potuit. Aciscedit ad haec,quod Strabo in octauo tradit Prieneses sacrificio Panio, niae homine quempiam iuuenili aetate uigente praeficere assuevisse, ut intelligamus Alexandri consilium etiam occasione adiutum, ne non illum praeficeret sacerdotio,cui palam fauere numen esset uisum. Libuit hoc obiter, quonia Assi mentio incidisset Lectori aestimandum proin Ponere, quod uiderem Hermolaum uocem Babyloniae inexcussam transmisisse.
Linius quinto libro,Ionia inquit,a lassio sinu incipiens inuis meroso ambitu littorum flectitur. Terminatur ab ortu Lyis dia, quae SI Moeonia est, ab occasu Aegeo, a Septentrione
Aeolide, ut quicquid Phoceam inter & Iassum iacet, totum Ioniae trio
276쪽
i ONIA. Miletus. buatur. Vinium esus maxime celebris Miletus, caput aliquando reo olonis, Sc super octuaginta urbiu per cuncta maria genitrix,ut ait iniis nius. Ex Mileto fuit Timotheus ille Musicus,quem libro II. instiis tutionum Quintilianus duplices mercedes ab discipulis quos alia inis stituissent exigere solitum scribit, facilius ratus rudem docere, quam dedocere qui praue didicisset. Hanc urbem Sc Paulus ornauit oraatione illa quam ad Ephesiorum presbyteros habuit, digna meo iudiiscio quae omnium Templorum postibus insculperetur, ut simul ossiis
cm&qui praesunt, admonerentur, nec immundas manus, longe minus impium animum sacris admouerent, Recclesiae perdi scerent inisdieti os esse coetu suo qui aut avaritia squalerent sordidi, aut manda,
ta docerent, doctrinas hominum: Qui Curios simulant, &Bacchatan alia uiuunt. A Mileto urbs Priene fuit, Biantis patria, 8c mons uiis cinus Mycale. Promontorium Trogilium aduersum Samo, 8c ultra Epheses. Pangilium, in pulcherrimo sinu posita Ephesus longe omnium loniis carum urbium clarissima, & Aliae olim lumen dicta. Urbis splendois rem situs auxit, primum oppidorum frequetia circunseptus, quorum omnis olim Asiatica claritas fuit. Obiectar autem sinui insulae erant memorabili fertilitate, & quibus ora etia Asiae aliquid debeat. A finiastris Maeandrus fluit, a Phrygiae monte Aulocrene quem Carlenium Ptolemaeus uocat exortus, dc per Cariam placidus omnes eos agros sertilissimo rigans limo,in Aegeum effluit. A dextris Caistrus, & ipse Asiaticarum opum uector, quem e Lydiae Cylbanio monte uenienatem Sc frequentibus auctum fluuiis, sinus ille Ephesinus excipit. Creis ditum est utroque amne tantu limi littoribus inuectum, ut terras proopagarint in maria, sicut in Aegypto Nilus, & insulas continenti anis
nexuerint. Mons Peon uitibus consitus&arbustis nobilis,latus uris bis ad auroram vergens spectabili amoenitate praecingit. Caeterum D, a relictione Noperosissimo Dianae templo in tantum aucta fama est, F ut eum duodecim urbes Ionia aliquado teneret,omnium tamen Praecipua Ephesus habita sit, nec aliud opulentius templum per Asiam,aut ornatius creditum,aut spectatum, quam Dianae Ephesinae templum. Strabo author est, in Cataoniae Comanis, aliisq3 Asiae locis ditissima sacerdotia numinum fuisse,& quibus regio sanguine orti praeficerenis tur, pars cp agrorum 8c iurisditionis illorum potestatis esset. Omnium
tamen Opes,donaria, anathemata, Ephesium numen uicit. Templum urbe mcdia surgebat,Graecae magnificentiae uera ariarniratio,ut ait Plinius. Ducentis id & uiginti annis factum serebatur a tota Asia possis tum m in palustri solo, ne terraemotus sentiret aut hiatus, longitudo
CCCCXXV. pedum, latitudo CCXX. erat. Columnae centum
uic inliseptem a singulis regibus dicatae. Iuxta templum Asylum erat libertatis
277쪽
libertatis inuiolatae ad stadi j spacium ab Alexandro extensum. Quod
Augustus tamen damnosum esse ratus, quoniam impunitate propoα sita multorum libido ad scelus inuitaretur, irritum fecit,ut refert Strais ho. Fons Callipias prope templum amoenus,& qui procul uenientes
uel aspecitu recrearet. In tus imagineS,simulacraq3 auro,argento,ebore, marmore conspicua. Donaria item a regibuS,urbibuS,gentibus,populis collata,dicata*,quae omnia uel per se ipsa spectata 8c cognita pereogrinantium itinera & sudorem leuare dispendio 8c operae facere pre cium uidebantur. Alioqui & urbis luxus, & elegantia, & copia foveis
bat aduentantes, superq3 omnia rumore sparso,ut fit,alrj alths fama exiscitati succederet,nec ullus esset uisitandi numinis finis. Cum uotorum quoque nullus esset,magnus ibi artificum prouentus, maior sacerdois tum erat, splendore, Ornatu,Οpulentia radiabant omnia. arc aeuo ullo aut saeculo ea maiestas uidebatur interitura. At uero moles illa mais gnificentissima, tanto numine, tantis opibus,tantaq3 fama per orbem
nota, C H RIS T O Ephesis per pauperem, humilem in Apostolum
praedicato,ita cessit, ut pluS minuS triennio magna urbis pars, Diana spreta,& reiecto idolorum cultu, redemptionem per illum factam amplexa fuerit, praeterea libros ueteris inscitiae & magicae superstitionis Plenos, nec Parvo Precio comparatos, flammis tradiderit, ceu Lucas XIX. capite scripsit. Praedixerant prophetae futurum,ut spiritum fidei gentes essent accepturae,relicturae idola, Christum secuturae,qui no IuXu,Ornatu,splendore,simulacris,opibus,donorum elegantia: sed fide humilitate,abstinentia, beneficentia,synceritate,& proximi dilectione colitur. Ethnicorum sapietes a sacris auri argentio usum summouenis dum existimarunt. Nec inepte sane,nec impie Persius:
Dicite inquit,pontifices in sacro quid facit aurum r empe hoc quod Veneri donatae a uirgine Puppar. Quid ni igitur Apostolii audimus ex prophetis id repetentem Actoaerum XVII. ut ne opinione ducamur,coli Deum rebus humana factis
manur Et cum non facrae modo sed & prophanae literae testentur ad Euangelin praedicationem opes illas temploru & falsorum numinum casuras fuisse, praeterea Lege abrogata, ne Iudaeorum quidem iussa quondam N imperata a Deo opuletia substiterit, ipso etiam Templo
funditus subuerso quid oro nos agimusr dum contra Veterum eXemplum, contra usum ecclesiae tot saeculorum, contra clarissima scriptuis rarum oracula, in hoc incumbimus, ut domus sacrae id genus elegata trjs sint cosertar,uelut hoc instituto rem gratam domino faciamus,qui manibus humanis no colitur. Quanto satius soret opes in pauperes,
hoc est: uiua Dei templa ut inquit ille quam in no sentientes structu ras estunderer illud enim,nisi fallo scripturae iubent, hoc uetant. Sed
278쪽
IONIA. redeundum ad Ephesum,in qua illustranda Paulinae uigilan tiae Ioanis,nes Euangelista accessit, hunc enim Ephesi commoratum & defunis ctum esse libro III. tradit Eusebius. Certe irenaeus libro de hsresibus secundo Asiae eccles as Ioannem praefuisse, & ad Traiani usque principatum uixisse, docet. Vt inde colligi queat Ioannis Euangelium sero scriptum,urgente, ceu Hieronymus tradit, Hebionitarum haeresi,qui Christum ante Mariam fuim,hoc est,uerbu aeternum carnem factum esse,negabant. Sic seruauit in quae F momenta temporum organa sua. dominus,quae VERITATEΜ tot modis, satana suggerente,inuasam, uindicarent.Haec est Ephesus,quam ex uinculis Romanis Apo stolus est consolatus. Scripsisse eum N priorem ad Corinthios Epheis si,ex itinere,cum aliae coiecturae sunt, tum haec praecipua est,quod Luiscas Actorum XIX. Paulum subsistentem in Alia Timotheum &Erastum praemisisse in Macedonia tradit, quum ipse mox paulo esset secuturus. Et quod ultimo capite eius epistolae, Salutant,inquit,uos in domino multum, Aquila & Priscilla &c. Quos Ephesi tamen reliis quisse Paulum cum ipse in Syriam tederet,palam indicat idem Lucas Actorum XVIII. Nunc reliqua Ioniae reddemus. Supra Ephesum Magnesia iacet Thessalorum colonia, ad Maeandrum cognominata, propter eam quae ad Sipylum dicitur, in Lydia. Vulgatus iste getibus mos,quo errori dimerentia succurrat. Sic Syriae Laodicea una ad Libanum dicitur,ne seorsim prolata uox, eam indicet quae in eadem Syria ad Orontem iacet. Germani haud alio magis discrimine cognomines Iocos explicat. Colophon & ipsa Ioniae urbs est, ad Halesum amnem sita, cum Mirante monte, a quo terrae in altum abeuntes peninsulae forma Chium uersus prominent, in qua Erythrae quae Sibyllae Eryis threar nomen dederunt & Clazomene iacet, & extra peninsulam in altero sinu Smyrna, dein Phocis illa quae Massiliam in Gallia genuit,loniae maritimae postrema. Smyrna amoeno littore sita, amne Melete affunditur Plinio,vastata quondam a Lydis, sed Regum opera inteis grata,ut Pauli faeculo haud dubie pulcherrima fuerit. Eundem sinum amnis Hermus influit, multos alios, sed praecipue Pactolum & qui Phrygiae nomen dedit Phrygem,recipiens.Plinius montem Smyrnae Mastusiam tribuit, &Conuentum Smyrnaeum indicat percelebrem quondam,sed longe posthabendum Ecclesiae quam apostoli in ea uris he condidere. Polycarpus eam tenuit,apostolorum discipulus,qui diiscere solebat, Nihil esse pro uero recipiendum, quam quod constaret ab apostolis traditum Quam sententiam Sc Papiae Hieronymus triabuit. & ipse secutus est epistola quadam ad Theoph. contra Ioan nem Hierosolymitanum episcopum, ubi inquit,Scio me aliter habere apostolos,aliter xeliquos tractatores,illos semper uera dixisse,istos in
279쪽
IONIA. 7 α3squibusdam ut homines errare Idem author tradit Polycarpum a Ioanne episcopum factum,totius Asiae principem uirum fuisse. Vitius certe exustus est sub M. Antonino & Aur. Commodo, Anno Christi
CLXX. nec multis annis post eius mortem ingenti terraemotu conacussa ciuitas,decennali libertate donata est, quo se instaurare posset Dura sene illis sarculis Christianorum conditio fuit, quum principes Augusti tuedae religionis praetextu,ipsam quae uera est religio fidem in Christum subuertere & extinguere niteretur,quum deoru suorum ueterem cultum,praeterea & cerimonias tot saeculorum usu cosensu receptas, & totum illud satanae regnum, quod carcis animis longae consuetudinis praescriptio ingesserat, aduersum doctrina quae unum Deum praedicabat, plures negabat,tanta cum colentione propugnant dum destendendumq3 recepissent. Nihil enim quietum nostris aut inistegrum, nihil non summo cum discrimine coniunctum erat. Primum impietatis & blasphemiae nota succrescentis Euangeli j fama traduceis batur. Deinde lari e quoque maiestatis arcessebantur,qui sacrosancti imperii Romani receptam, atque adeo maiorum prudentia, consilio& authoritate inductam religionem deoru contempsissent, apud aras& delubra Numinum non Lacrificassent, incensum disss maiorum mi. norumq3 gentium non adoleuissent. Quorum uidelicet crirninu,cum reos sese Christiani cottidiana confessione sua testarentur,nec diuelli minis ullis a Christo,longe minus abduci persuasione possent,crudealissimis edictis N proscriptionibus afflicti sunt, Sc Indicibus proposiaeta praemia feruntur,ne reliqui esse ullo loco Christiani possent. Mitisissime autem tum res agebatur, cum caueretur Christianos no requirendos quidem, sed oblatos puniri oportere. Quale Plinio suo Pro uinis
clam moderati Traianus rescripserat. Cessantibus autem & interdum conniventibus Principum animis, aderant artifices incendiorum,c lumniis,criminationibus,delationibus, saeui qui in illorum aulis perininde atque in pelago uentorum turbines, subinde alias ato alias peris
secutionum procellas commoueret. Interim uulgus communes casus rerum aduersarum undecunque ingruentes in Christianos transfereis
bat. Si pugnatum erat improspere,si annona laboratum, si terraemoaetus, si alluviones, hiatus, pestes, si grandines A cataractae nocuissent, si exundassent flumina, deorum id quidem irae tribuebatur sed inde natae, quod Christianos ferret ac toleraret imperium. Nullum proabrum erat, nullum dedecus, quod insontissimae professioni non imis pune obflceretur. Proinde tanta indignitate tractatis ne in publicum quidem prodire interdum Christianis licebat. Quod equidem admois nendum duxi, quod animaduertam multos esse aetate nostra,qui praesenti rerum statu persuasi, dum legunt audiunti Petrum Romae tot
280쪽
annis sedisse,Linum Cletum,Clementem, aliosi ueteses Vrbis epuscopos, tanta cum dignitate, grauitate & uigilatia praesedisse ecclesiae, Polycarpum autem episcoporum Asiae principem fuisse,perinde tum aut pace,aut dignitate 8c splendore,aut fauore hominum habuis . ecisclesias ueteres,atque hodie habet per Europam: cum longe diuersum uetus historia prodat, longe p ai' sint hodie nostrorum mores dic ri, tus quam illorum fuissent, quibus nihil erat inter insidias, Sc persecuistiones quietum. Memorabile uero quod scribit diuus Hieronymus: Legem iam olim a Romanis latam fuisse,quae iubebat minime dimitti Christianos,qui semel ad eorum iudicium essent pertracti,qua caussa& Apollonius Romanae urbis Senator,sub Commodo principe tot annis post Petrum a seruo suo, quod Christianus esset proditus, quanquam insigni uolumine in Senatu lecto, fidei suae rationem redis
didisset tamen huius sententia capite truncatus est.Putamus ne,aut loci aut refugi j multum eius temporis episcopu habuis e si uirum illum Senatoria dignitate conspicuum, quemq3 8c urbis fauor & ordinis,
suorum odio eximere debebat,nec ciuitas nec dignitas tutata est,quinei ob sectam cui se deuouerat moriendum esset Arbitror autem nois tum omnibus ex omni triginta episcoporum successione,quae a Petro& Paulo usque ad Sylvestrum 8c Constantinum imperatorem annois rum minimum trecentorum spacio deducitur, nullum fuisse de quo, Lege illa obtinente supplicium sumptum non sit. Iam in Gali as,ut liis tiro quinto tradit Eusebius,apud Lugdunu& Viennam, Antonino Vero imperante circiter Photini tempora,cui Irenaeus successit,Chriastianis interdictum suit, ne ullis domibus habitarent,ne balneas ingrederentur,ne prodirent in Publicum, ne publico priuato ue loco conis spicerentur. Qua prope incredibili saeuitia magna pars nostrorum latebras 8c specus inhabitare compulsa est. Cui aute uerosimile fiat,miistius habuis se in ipsa urbe tyrannorum alumna,illo sarculo Christi cultores, quam in Prouincia habuerint rProinde admirari me fateor. quorundam inaduertentiam,qui parum expensis temporibus,primis illis ecclesiae Romanae episcopis, templorum extructiones, possessiois Des agrorum, & nescio quae munera per urbe uelut suam, Christianis distributa assingunt. Quasi uero credere opus habeamus,hoc eis Peraemisiam,tanta indignitate tractatis, & communi totius ciuitatis Ethnicorum odio contemptis, Ut ne prodire quidem,ceu dixi,plerunque auderent,& benigne secum agi tum crederent, quum intermissis persecutionibus, in urbe tolerarentur.Ipse Tertullianus uetus author,& qui sub Imperatore Pertinace multo tempore Romae fuit, palam innuit,
ne suo quidem tempore alia templa Christianis suisse, quam simplices domos in quibus statis diebus fideles cogregabantur, couiuia etiam,