장음표시 사용
21쪽
qui nos excitabit ac inflamabit ad mandata eius religiose persequenda, & ab illis ipsis rursus ad constantiam atque stabilitatem quandam . unde etiam fit plerunque, ut qui nimio desiderio sequendi Christum tenentur, ad nullam deinceps
uitae huius partem reuerti queant; non parentum , non suortim ampliuS amore ducuntur : quantumuis id cum praeceptis, quae Dominus dedit, pugnare uideatur. Η1c demum illud locum habet, Si quis uenit ad me, nec prae me odio habet patrem ac matrem, & alia huiuscemodi, non est me dignus. Huius rei praeclarum nobis sancti Apostoli exemplum reliquere, Iacobus, inquam, & IoanneS,
qui uno temporis momento, relicto patre Zebedaeo , ac nave, reliquisque uitae huius commodis, adhaesere Domino. Matthaeus uero surgens ex eo, in quo uectigal exercebat, loco, & Dominum sequutus, non modo lucra, quae ex uectigali faciebat, posthabuis, sed & pericula
neglexit; pericula dico, quae cum ipsa, tum suis a magistratu impendebant ma-Xima, ex eo nimirum , quod non relatis rationibus , ipsorum contempta auctoritate, munere se abdicasset. Paulus at tem s
22쪽
o RATIONES. 2tem, uas illud electum Dei, non solum ipse mundo, uerum & mundus ipso se abdicauit. Quando enim pietatis amor animum praeoccupauerit, iam omne genus belli ac periculi homo contemnit ac pro nihilo ducit; immo si omnes eum, eius rei gratia, cuius desiderio flagrat, caeciderint, infestaverintque, delectabuttamen magis, quam plagas inferent . nec iniuria: si enim propter eam beneuolentiam, qua sumus in eos, qui nos beneficiis cumularunt, ipsa natura duce, non amorem solum suscipimus , sed & omnes labores libenter subimus , ut gratiam, pro his meritis, quibus affecti sumus, referre ualeamus; quid nobis non subeundum perferendumque est, ut beneficiis respondeamus Dei in nos colla tis 3 quae
tanta sunt, ut nulla unquam oratio ea
pro dignitate complecti queat; quoruq;
tantus est numerus, ut numerado percenseri non possint: deniq; talia & tanta, ut etiam uel unum eoru satis esse possit ad obstringendos nos, quo omne, quam animo concipere possimus, gratiam habeamuS referam usq; ei, qui his nos ornauit, ornatque affatim adhuc subinde . At istanta bonitate est praeditus, ut ne referri
23쪽
D. BASILII quidem ea sibi postulet, contentus est, si
solummodo amore ipsum, ob ea, quae in nos contulit, ex animo complexi fuerimus. Quae uniuersa cum ipse mente, &cogitatione intueri soleo , ut animum meum uobis aperiam , dico, quod totus horreo, ac quasi in quandam animi abalienationem deuenio; timenS, ne quando mentis incuria socordia ue, aut pOtius occupationibus uanis nulliusq; momenti , a dilectione Dei reuocatuS, pro bro ac dedecori sim Christo Domino ac
Seruatori nostro. Daemon enim capitalis noster hostis, solet nostram Domino exprobrare negligentiam, & super inobedientia nostra superbe gloriari, qui cum
neque finxerit nos, nec mortem pro nobis oppetierit, habet nos tamen proh dolor & inobedientiae suae, & negligentiar, qua in praeceptis Dei tenendis sumus, imitatores sedulos . hoc equidem opprobrium est contra maiestatem Domini, &haec iactantia poenis gehennae longe mihi grauior esse uidetur ; quod nimiru inimiucis Christi materie,& ansam praebemus iactantiar, & elationis, contra eu ipsum, qui pro nobis morti se obiecit, atque etiam ab inseris sese reuocauit. Quare, quan
24쪽
tum quidem in nobis est, Dominum Deuamore complecti debemus , & propter ipsum simi liter proximum, ac tandem etiam inimicos nostros , imitatione in hoc exprimentes bonitatem patris coelestis, qui solem suum oriri & splendere facit super bonos simul & malos. in alias
autem res extraneas uim amoris impendere , religio est. na si charitatis bonum, dilectionis solo nomine circusseribitur,ac terminatur, ridiculu sane est, hunc & illuad amandu eligere, hos solos omni bene uolentia coplem, alios uero innumerabiles a comunione, & societate illius boni excludere . Q uod si hominum sceleratissimorum coniunctio per aliquam charitatis causam conflatur, considerandum nobis magis certe est, cum quibus, &qua de causa nos coniungamuS. nec interim nos moretur commune mundi odium'. si enim dilectissimus Dei filius odio habetur, quid mirum, si & nos odio digni iudicamur, ab iis praecipue, qui uel maxime Odio abundant e sed ut nullum aedificium diu stare, & sustentari potest, uincula ubi sustuleris; sic nec Ecclesia adaugeri, & ad suum fastigium perduci poterit , nisi pacis, & charitatis uin-
25쪽
culo costricta fuerit. Etenim nihil naturae nostrae tam est proprium, quam societatis ad inuicem commercium, m tuumque in communicando auxilium ,& fraterni amoris studium. Magis nanque unusquisque nostrum ope,& beneficio proximi opus habet, quam manuS manu altera. cum enim uideam nullum ex membris nostris per se ad actionem
aliquam peragenda satis sibi ipsi esse, quomodo in animum inducere potero atque mihi persuadere, meipsum mihi ad omnia huius uitae munia obeunda suffectu rum ξ neque enim pes tuto unquam gressum fecerit, ni ab altero, simul ac se mouerit, fulciatur; nec etiam oculus probe rem aliquam intuendo cognoscet, si par ticipem officii alterum non habuerit, uel pari studio rei uidendae intentum . sed N auditus acutior ille esse solet, qui per utrasque aureS uocem excipit : apprehensio etiam illa fortior existit, quae ope digitorum, & ambarum manuum utitur. In summa, nullam rem , nec ex iiS, quae natura ipsa profert, neque quae a nostra suscipiuntur uoluntate, sine conspiratione& mutuo consensu eorum, quae generiS
sunt eiusdem, persici posse uideo. Etiam
26쪽
ipsa precatio, quae comprecatoribus caret , seipsa longe debilior esse deprehenditur . Commoneat te, quaesO,mutuuS amor uespertilionum, qui toga ueluti quadam catena constricti inter se cohaerent, ne unquam separationem, ac uitam solutariam , societate atque communione, praestantiorem esse existimes . nihil enim est, quod nos ab inuicem seiungat, nisi nosmetipsos sponte ab aliis semoveamus. unus enim est Deus , una sideS, una eademque spes . Sive igitur caput uosipsos esse arbitramini , num, obsecro, potis est caput dicere pedibus, Vobis non indigeo siue etiam in aliquo alio uos ordine constituitis, istud minus dicere potestis his membris , quae in eodem corpore μο-biscum sunt collocata. nam & manuS mutua opera egent, & pedes se inuicem sustentant, & uis comprehesiua oculorum in consensu consistit. Ne itaque in illam cogitationem uel potius opinionem deueniatis , ut uobis petauadeatis dicentes, Sumus extra omnem calamitatem,eXtra omnem aleae iactum , nullius rei
indigentes, quid societate indigemus aliorum Z Deus quidem conditor insulas a continenti mari distinxit, homines au-
27쪽
D. BASILII tem,qui in insulis degunt, cum his, qui
in continenti uitam trahunt, dilectione& commercio coniunxit atque consociauit. Amicus autem ab assentatore hoc uel maxime differre uidetur, quod hic quidem ideo conuersatur, ut uoluptatem capiat; ille uero non deest, neque conuers ri desistit, etiam cum his, qui se molestia aspergunt. ini id Z non intelligis quid facias proximo, cum te ab ipso seiungis Θ an non illud ipsum, quod tu ab alio pati nolles, si quando huiuscemodi
malum accideret λ Ego uero quotiescunque illud Domini nostri mihi in mentem revoco, uel etiam audio , Ex hoc cognoscent omnes , uos meos esse discipulos, si uos mutuo inuicem dilexeritis. item &illud, quod discipulis suis iamiam discessurus, carnalem suam admini strationem absoluens, quasi doni loco reliquit, ii quienS , Pacem meam relinquo uobis. haec , inquam , cum audio, dicere pros cto non positim, me sine mutua charitate,& sine pacis flagranti studio, seruii Is s v Christi dici merito, & iure haberi posse. Proinde, eam nos inter nos charitatem& affectionis aequalitatem habere conuenit , qualem homo natura ipsa duce,erga
28쪽
unumquodque membrum suum gerit, aequalem uniuerso corpori sanitatem optando, eo, quod etiam dolor uniuscuiusque membri parem corpori molestiam exhibeat. at qui incongressu unum praealtis charum habet, is seipsum reum facit , cum perfecta charitate non sit praeditus . Q uapropter ab omni societate, &congressu procul arceatur singularis ista affectio, perinde ac pugna quaedam indecens . nam ut haec manifestas producit cinimicitias, sic illa inuidiam ac simultateS generat . aequalitatis enim priuatio
ubique existere solet principium, & dispositio omnis inuidiae& simultatis, & uel
maxime apud homines minorum gentium . Quemadmodu igitur Deus, summa bonitate affectus, communem, & aequalem omnibus nobis lucis usum benigne praestat, solem suum exoriri faciens super bonos pariter, & malos; ita & imitatorCS Dei, communem, & parem charitatis radiu in omnes, nulla habita ratione personarum, iacere debent. nam ubicunque deficit charitas, ibi omnino eius locum odium subeat necesse est. Et si Deus, uri Ioan . inquit, charitas est, ipsa inuidia daemon sit oportet. ut igitur ille, qui cha A v ritatem
29쪽
ritatem habet , Deum ipsum in se manentem habet; ita qui inuidiam fouet, daemonem haud dubie in se ipso nutrit
atque alit. QPapropter aequum est, ut cuncti eadem in omnes sint charitate, honorem autem unicuique pro dignitate
tribuant. Et sicuti in nobisipsis uniuscuiusque membri laborantiS morbuS, totum corpus conficit; sunt tamen alia me
bra alijs praestantiora: neque enim unquam tanti facimus digitu, pedis, quanti alia membra, licet dolor totum corpus aeque affligat) pari etiam ratione unusquisque nostrum aequalem affectionem,& diligedi habitum erga eos omnes, qui in societate aetatem degunt, habere debet ; honos uero maior, id, quod ipsa Ctiam natura docet, praulatioribus est deferendus. at in his rebus, in quibus spiritualiter copulati atque coniuncti rumus, neque corporis affinitas plus aliquid sibi, quod ad charitatem attinet, uendicabit; neque, siquis frater alicuius secundum carnem existat, filius filia ue, maiorem tamen eis exhibebit astectionem, quam extraneis . inui enim in his naturam ducem sequitur, is declarat, & palam facit, nondum se naturae omnino uale dixisse,
30쪽
ORATIONES. 6sed adhuc a carne regi, & gubernari.
Deum opi. max. gloria, & honos in omne tempus consequatur. Amen.
Ecessarium est nos, fratre precationem nostram non
syllabis explere, sed magis animi proposito, & actionibus, quae uirtute o-nini tempore uitae nostrae condiantur . neq; enim existimamus Deuadmonitione, quae fit per uerba,egere uerum nosse, etiam nobis non petentibus, ea, quae nobis conferant. nam diuinae aures non opus habent uoce, ut ea, quae dicuntur,percipiant . cognoscit enim Deus, sola cordis nostri motione , Ca, quae petimus. Annon audis Mosem, nullum uerbum faciendo, sed suspiriis suis tacitis Dominum interpellando, illud a Domi no accepisse , Quid clamas ad me Z Qui uero perperam uiuendo , putant se productione orationis seruandos esse , haec uerba audiant, Mando manus uestras
