장음표시 사용
51쪽
cinctum, pedes suos lauare uolentem co-spexisset, e uestigio, suam quasi per confessionem quandam, indignitatem agnoscens, & eius, qui ueniebat, maiestate atque auctoritate perculsus, exclamauit, Domine tu'ne pedes meoS lauare contendis & rursum, Non lavabis equidem pedes meos in perpetuum . hanc ob rem eiuscemodi ei iactatae sunt minat, ut nisi promptitudine ac uelocitate obedientiae uoluntatem suam correxisset, no illi me dius fidius, illae beatitudines, a Deo in eum profectae, non dona, non promissio nes, non etiam illa ipsa Dei & patris, talis ac tantae erga unigenitum 8lium propensae uoluntatis declaratio suffecisset , ad praesentem illam inobedientiam expiandam . Sed si haec omnia dicendo persequi, quae reperio in ueteri ac nouo T stamento, uelim, dies me, non exempla deficerent. Verum tamen illud solum adtractationem prassentem in medium proferre pernecessarium fuerit, quod in magno illo ac tremendo die iudicii ad eos dicetur , qui a sinistris Domini nostri I s , V Christi statuentur, Discedite a me maledicti in ignem aeternum , qui praeparatus est diabolo, & angelis ipsius. non
52쪽
ideo quidem quod alicui manus attulitasetis , aut stuprum fecissetis, aut uanitatem orationis adhibuissetis, aut iniuriam aliquam intulissetis, aut aliquid aliud ex iis , quae uetita sunt, leuissimum licet illud esset, commisissetis, sed quod bona opera neglexistis. Esurij enim, inquit, nec dedistis mihi ad edendum : siiij, nec mihi dedistis potum: morbo laborabam,
ac in carcerem eram conditus, nec uisitastis me. Cuius animum, intemperantia atque libido affoeminatum ac fractum non reddidit, is facile omne peccatum effugit; quod si plurima declinat, ab uno
autem solum tenetur , talis non est temperans ; quemadmodum neque ille est sanus, qui una aliqua corporis.affectione affligitur ; neque ille liber, qui unius alicuius, quisquis ille tandem sit, imperio paret. Illis quidem, qui ea peccata patrant, quae corrigi facile possunt, Deus minitatur , se eoru prauitates uirga cor recturum, & scelera flagellis: at illis, qui iam ad sanitatem reduci nequeunt, dicit, inlid amplius caedimini λ omnia iam genera plagarum accepistis, omnia flagella, quae correctionem adhibent, pro nihilo duxistis, ruina ac interitus uos deinceps
53쪽
manent. Mala, quae casu ac fortuito eu nire solent, partim ob peccata accidunt, partim ut corrigantur moreS eorum, qui tentantur, partim ut eoS conterant atquepcrdant, sicuti accidit Pharaoni: quorufatus in perditis ac desperatis rebus habetur . his enim non amplius plagat, nec uerbera, sed euersio denunciatur. Quid enim amplius caedat .eos, quorum iam &corpora & animae flagris concisa sunt, nec tamen emendari,& ad frugem reuocari possviat λ Fit etiam 3 penumero morbus utilis , nimirum, quando erudit ac instituit delinquentemi: & sanitas inesterdum nocumento esse solet, nempe ,:chm uiaticum existit ad peccatum ei, qui . ipsa utitur . sic etiam & pecunia ministra
se quibusdam ad libidinem &:profusionem praebuit: contra, paupertas i pluriminos, qui ad malum propensi erant , ad modestiam reuocauit. neque igitur fugias , ea , . quae non oportet, neque con
fugias ad quem non conuenit: sed unum tantum fac uti uites, scilicet, peccatum s& unum tibi sit perfugium, nimiru Deus, ad quem te, ueluti ad arcem quandam , di praesidium ex omnibus malis tuis recipito . Multi equidem priorum peccato-
54쪽
rum in obliuionem ueniunt, negligentes ipsa, ac flocci facientes, tanquam nullas poenas sint ob ea daturi . at ille, qui tu dicium Dei sibi ob oculos omni tempore proponit, quique persuasum habet, omnes nos ad tribunal Christi constituros,
ut unusquisque mercedem eorum res irat, quae in uita gessit, siue boni aliquid,isiue mali perpetrauit, hic inquam sei per anxius est, & dolori animae suae medicinam adhibere studens, sejpsum reximi facit, peccata sua agnoscendo, eaq; Deo subinde confitendo, iuxta illud, Dolor meus in conspeetu meo est semper. Plurimi uero etiamsi bellum indixerint pr
uis actionibus; tameu quia eorum m moriam retinent, sepenumero peccatum iam sopitum ac quietum, ut repuerascat atque reuiuiscat, efficiunt. Nam uitium consopitum, est morbus in animo saniel. plenus . Peccatorum desertio ac neglectus fit secundum circunscriptionem . naquibus consulitur, iis dicitur; Nequaquam te relinquam, nec te in discrimine deseram. at quos Deus prorsus negligit, hos desertos, permittit desideria carnis
suae facere, cogitationesque omneS e
plore , utpote, quibus institutio ac disci-
55쪽
plina nihil emolumenti amplius sit allatatura . Etenim peccatum longe grauius est, quam sit uulnus, aut cicatrix , audplaga intumescens ac inflamata. non licet malagma: imponere peccato, sicuti plagae et neque oleum , ulmulneribus, nequcthaeccilli usui aut adiumento ullo esse pos sunt. Maior enim est , inquit , uis morbi, quam ut iis rebus remoueri possit. Et quanuis non uniuersa Iudaeorum ges peccatum admisisset', nec omnis populus iniquus extitisset; tamen.ob hoc tapius poena in omnes redundauit , omneq; cor tristitia conficiebatur, cum uideret uni-luersum populum ob unius peccatum in seruitutem abduci. iniemadmodum ain tem sectioicis aut cauterij, non medicus causa est, sed morbus; sic etiam & ur-lbium euersio, ex intemperantia delin quentium initium sumens, Deum omnit culpa liberat . accidunt enim saepe, ac ita omnem mundu redundant, propter paucos quosdam mala, & sceleris unius unia uersus populus particeps est factus. Solus Achar rei sacrae furtum fecit , to ta tamen acies flagris caesa est. Zambri cum Madianitis rem habuit, Israel tamen poenas pependit. Et sicuti pestis, quae
56쪽
ubi unum hominem, aut pecus inlia serit, etiam in omnes appropinquantes per successionem quandam dispergi solet, ita etiam hi, qui scelera patrant, proprium
malum advinneS deducere contendunt , ac summopere desiderant,quamplurimos sibi similes fieri, quo cum maliS conue fando,opprobria effugere possint: & dum alius alteri morbum impertitur , omnes simul laborant atque simul etiam concidunt . Neque enim fieri potest , ut ignis, si materiem ad comburendum aptam attigerit, sistatur,ac cohibeatur, ne totam pervadat penetretque, & uel maxime si uentum secundum nactus fuerit, qui flamam hine & hinc transuehat: eodem modo neque peccatum , quod unum attigit, facile est sistere, ac continere , ne ad omnes appropinquantes progrediatur; praesertim si uenti maliciar illud incitent inflammentque . Nam actiones corporis tempore, occasione, labore , adiutore,& aliis denique rebus indigent; at animi commotiones sine temporis mora fiunt, sine lassitudine perficiuntur, & sine neg tio consistunt: omnia tempus aptum, Omnia idoneum habent . Ac sane aliquan
do quispiam ex hominibus illis austeris,
57쪽
& ob grauitatem quadam arrogantibus , temperantia se praeditum esse fingens, ac medium locu tapenumero inter illos tenens , qui ipsum uirtutis ergo beatu praedicant, mente ac cogitatione peccatum in se concipit. per obscurum enim cordis motum , imaginatione ea cernit, quorudesiderio tonetur ; conuersationena de nique quadam minime decoram expressit, atque in occulto cordis domicilio euidentem in seipso uoluptatem fingens , manifeste peccatum intra se patrat. plurimae siquidem peccata, eo appetitu , qui suscipitur de industria, perfaciuntur: proindet
corporis actiones a multi S praeciduntur qui uero sua sponte, N:uoluntate uitiisse contaminant, ij sola mentis agitatione peccatum perficiut . uti enim umbrae corpus, sic etiam animam peccata consequi solent; efficaces nimirum actiones effingendo . Persectu itaq; ac omnibus numeris absolutiim uitiu est, cum quis mete de cogitatione & opere peccat; mediti uero cum in ea appetitione, quae cogitatione suscipitur, sistitur peccatum . quare non omni ex parte poenae expers est ille, qui cogitatione delinquit, sed quatenus abest a malo, eatenus etiam ipsi de molestiis de
58쪽
metur . Illum quidem, qui receptus cum sit in collegium fratrum , deinde proseiasionem aspernatur, sic oportet statuere, se in Deum deliquisse, coram quo, & per quem receperat, se pacta professionis seruaturum. Si uero in Deum aliquis peccauerit; quis, quaeso, pro eo preces fundet Θinui. enim se Deo totum dicat, deinde aliud genus uitae ingreditur, sacrilegus efficitur, dum seipsum a diuino cultu abducit, & donum Deo iam dicatu aufert: cui generi hominum aequum est ne ullus unquam aditus ad fratres pateat, etiamsi solius tecti gratia accesserint . nam lex
Apostolica aperte nos iubet, omnem in- Ordinatum uitare, nec cum eo coniungi, ut pudore coram omnibus suffundatur.
Sic & rosa a principio sine spinis prodierat, sed post ad pulchritudinem foris uepreS accessere, ut haberemus oblectationem summo cum dolore coniuncta, memores peccati, ob quod spinas & tribulos nobis terra producere iussa est . uerum prauitas perturbationum, quae ex igno rantia Dei fit, reprobam nobis affert huius cognitionem . Magnus ille athleta Iob cum uarias atque diuersas tentationes sustinuisset, non erat nescius, unde hae ma-
59쪽
narent . proinde dicebat, Sagittar Do mini corpori meo infixae sunt; quarum uirus penitus exhaurit sanguinem meum . David autem cum ex anima laboraret,
ipse seipsum plectebat, sese omni genere suppliciorum, per modum cuiusdam confessionis afficiendo. ioniam sagittae tuae inflaae sunt mihi, inquit, & firmasti
super me manum tuam, ideo non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, non
est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum. Ac mihi quidem uidentur illa sagittae, de quibus hic sermo est, spirituales esse, uel potius ipsa uerba Dei, quae
animam ipsius pungunt, atque uulneri bus conficiunt, quaeque ipsam conscientiam excruciant, cum ille tantus uir ad tam turpe facinus descedisset. cum enim non esset bene munitus, non restitit igni tis telis inimici, sed merito clauo concupiscentiae uulnus in anima accepit. inae admodum autem diaboli sagittas, quae ulcera & plagas corpori Iob iniece rant, quoniam Deo permittente ac uo lente id effecere, sagittas Domini nun cupauit, in quiens, Sagittar Domini corpori meo infixae sunt, quarum uirus sanguinem meum consumit. sic etiam α
60쪽
ORATIONES. I 2IDauidem uerisimile est, hoc loco sagi
tas Domini appellasse , cum eum aduersarius, Deo Opt. max. permittente,
affligeret, ne in posterum illud diceret,
No commouebor in ceternui . Nam cum
aliquando, benignitate Dei potens ac rerum,omnium assu ens effectus, ita se extulisset, ut non dubitaret gloriari ac dicere, Ego dixi, cum mihi res essent secundae , non commouebor in aeternum.
ea de causa merito sane traditus est tentatori, qui animam illius attingens, longe maius illi damnum, quam ipsi Iob d dit . Ego autem tres has differentias nostrae affectionis esse perspicio , quae nos cogunt, ut Christi dicto audientes simus; seruitutem, inquam, mercedem, S adoptionem. Aut enim metu poenae uitia declinamus, & tum similitudinem specieq; gerimus seruorum': aut lucrum, quod ex mercede profici scitur, captantes, compendii nostri causa, ea, quae sancita sunt, seruamus ; in qua parte mercenariis similes efficimur: au; ob ipsum amorem, quo sumus in eum, qui nobis legem sciuit, gaudio exultantes , quod digni iudicati sumus, qui tam illustri, & bono Deo se uitutem seruiremus; qua ex ratione filiis