D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

D. B ASILII

uoluptatem umbras subiens, quae propter uiam uitae existentes, ad praedones occultandos,& insidiatores tegendos,qui ex improuiso laqueos salutis nobis tendunt, aptae sunt & commodar. At ut muri urbium , qui ciuitate in orbem cingunt, omni ex parte hostium incursiones arcer; ita etiam angelus,qui nos custodit,undiq; nos prCtegit atque tutatur, nec utriusq;

lateris partes, sine custodia relinquit, sed semper iis, qui in Dominum credunt, assidet, nec recedit, nisi ipsum prauis facinoribus abigerimus . nam ut apes fumuS' fugat, ut columbas foetor arcet; sic custodem uitae nostrae angelum, lacryma-

bile, ac putidum peccatum repellit. Maare optandum quidem nobis primum est, ne malum attingamus; deinde, id si fieri non possit, ut statim post tentationem ipsius plagam , uelut bestiae uirus eiaculantis, effugiamuS. noui enim quosdam,

qui a prima pueritia, cum se libidinibus

dedidissent, etiam ad extremum tempus aetatis, propter consuetudinem &usum mali, in peccatis permanserunt . perinde ac sues dum in caeno uolutantur, semper

lutum sibiipsis accumulant; ita etiam ij, ignominia, quae ex uoluptate manat , se

42쪽

o RATIONES. Iaquotidie afficiunt. Peccatum enim dum editur, aliquo pudore praeditum est; at ubi editum fuerit, longe impudentiores efficit eos , qui illud patrant. Proinde

quam diu parua , & pauca peccata committimus, non aliter ac plantae, quae leui aura agitantur, leuiter quodamodo commovemur: ubi uero plura, & maiora fuerint mala, secundum proportionem augmenti peccatorum , etiam commotio

augeri solet. & alij quidem magis commouentur, alij uero eatenus, quoad radicitus euersi prosternantur:siquidem spirituales malitiae,omni turbine uiolentius radiceS animae , quibus per fidem in Deufulcitur, abrumpunt. Nam qui inuitus ab officio discedit, ei fortassis uenia ali-iqua a Deo tribuetur: at ille, qui de industria deteriora sequitur , nulla profecto excusatione efficiet, quominus grauissimu supplicium ferat . Scire enim debes,

peccata alia esse inuita, alia uero uoluntaria; unde alio etiam modo, eorum, quae contra uoluntatem nostram facimus, ueniam consequimur: alio uero ea, quae ex praua uoluntate proficiscuntur, da-nnantur atq; puniuntur . Nam alius quilem eo peccauit, quod a puero perpe-

B iiij ram

43쪽

D. BASILII Tam educatus sit, & quod sit ab iniustis

parentibus in lucem editus, ac enutritus in prauis tum uerbis tum factis : alius uero quanuis multa illi suppeterent , quae eum ad uirtutem excitarent, nepe , Cd catio honesta & liberalis, exhortatio parentum, perfectio ac praestantia quaedamnaturae, auscultatio sermonum diuinoru, uictus moderatus , & alia, quibus animus ad uirtutem institui ac informari solet, tamen & ipse eodem peccato ac scelere se obstrinxit. Quomodo igitur, ob secro, non longe grauiori poena talis merito erit dignus ξ ille equidem ob id solum in crimen uocatur, quod non rite usus esset illis salutaribus occasionibus, quae in mentibus nostris sunt sparsae; at hic, cum ob ea ipsa, tum praeterea, quod quasi omnem cooperationem , quae ipsi erat concessa, prodidisset, quodque ob negligentiam , in uitam peruersam inductus esset. Ruibus igitur peccatis a Deo Opt. max uenia dari poterit ξ & quasnam uitia, & quanta in se aliquis concipiens , reus iudicii inobedientiae efficitur Z certe neque ob multitudinem peccatorum, neque ob magnitudinem, sed ob solam tantummodo transgressionem, cuiusuis

44쪽

cuiusuis mandati inobedientiae aduersus Deum condemnamur . Discimus praeterea ex sacris iliteris, eandem esse condemnationem , & idem iudicium omnis inobedientiae diuinae. in ueteri nan que Testamento, cum tremendum illum

exitum Achar legimus, aut eam historia quae est de eo, qui in die festo ligna colligebat, quorum uterque nihil aliud unquam , nec in Deum , nec in hominem admisisse, neque omnino quicquam nec magnum, neque paruum perpetrasse r peritur, sed hic quidem ob solam lignorum collectionem dedit poenas, nullum inueniens locum, nec excusationis, nec poenitentiae; nam diuino iussit, statim ab omni populo lapidibus appetitus, & obrutus est: ille uero eo quod paululum quiddam ex his rebus , quae offerebantur , auertisset: quanuis nondum essent illa in synagogam illata, neque adhuc ab iis, qui huic muneri praeerant, recepta,

causam tamen, & ansam interitus, non

solum sibi ipsi, sed etiam coniugi, liberis,toti domui, & omnibus denique suis praebuit. Ae sane peccati illius tempestas uniuersum populum ueluti ignis quidam absumpsisset, quantumuis neque id,

45쪽

quod perpetratum erat , sciuisset, neque illius facinoris fuisset conscius, nisi populus confestim ex ipso interitu eorum hominum , qui erant e medio sublati, iram Dei praesentiens, non fuisset conturbatus , & ni euestigio Iesus filius Naui, una cum senioribus, terram spargere coepisset; & sic sorte deprehensus reuS, poenam iam dictam pependit. Maid uero Maria soror Mosis λ nonne cum paululum reprehenderet Mosem, & id quidem merito, dicendo, mulierem Aethiope ipsum duxisse, tantam experta est Dei iram, ut ei, etiam ipso Mose pro ea manus ad

Deum tendente, non condonaretur se

Ieris mulcta. Sed quid multis de iis disserimus , ipsum hunc Mosem seruum, ac summum Dei cultorem silentio praetem eundo λ illum, inquam, magnum, & qui tanto honore a Deo dignus habitus est , ut illud audiret, Noui te praeter caeteros omnes, & inuenisti gratiam in conspectu meo . hic, cum de aqua contentio esset, nec ullius alterius rei gratia , nisi quod solum populo murmuranti ob penuriam aquae dixisset, Nutti ex hac petra educam uobis aquam huius solius rei causa statim ei Deus minitatus est , dicendo,

46쪽

dicendo, In terram, quam recepi me uobis daturum, non intrabis. quae erat tum ex his promissionibus, quae factae erant Iudaeis, princeps ac primaria. Cum igitur uideam hunc ueniam deprecari, nec tamen eam consequi, cum, inquam, uia deam huic nullam ueniam, ob tot ac tan

ta egregia facta, dari, solum propter breue illud dictum, non'ne plane perspicio illam seueritatem Dei, quam describit Apostolus p non' ne & illud uerum effemihi patiar persuaderi, Si iustus uix conseruabitur, impius & peccator quo tandem in loco comparebit λ Sed quid ego

haec commemoro Θ Eli sacerdos, etiamsi uita eius nullum in crimen esset unquam uocata, tamen quod filios suos non asperius obi urgasset, tantum stomachum mouit patientiae diuinae, ut contigerit, cum Allophili bellum in Hebraeos mouerent,

ut & illi ipsi illius filij e medio tollerentur , &uniuersus populus profligaretur. circa arcam autem sacri Dei Testameti, ea acciderent, quae ne audita quidem unquam antea fuerant. nam quam licitum non erat, neque Israclitis, neque ipsis Gliam omnibus sacerdotibus attingere ,

neque etiam quiuis illud, quod erat ipsi

47쪽

rimpositum recipiebat, eam impiar m nus hinc & hinc transserebant, & pro I cis sacris in fanis idolorum reponebant , in quibus compotationes, & conuiuia celebrari erant solita. Ac sane facile hinc colligere licet, etiam ipsum nomen Dei risui ac ludibrio tum habitum fuisse. post haec etiam ipsum Eli quoque miserandus finis excepit: denunciatum est ei,& posteros ipsius, & illum ipsum a sacer dotali dignitate remotum iri . quod sane

factum est, licet suae uitae gratia, nu quam esset senex reus factus . nec etiam

omnino ipsorum filiorum uitia silentio praeteribat, sed Lepius eoS commonefaciebat , ne amplius in similibus facinoriabus persisterent, dicendo, Nefiiij, ne, non belli rumores sunt isti, quos de uobis audio . tamen quia non eum Zelum,

quem par erat, contra ipsos demonstras.set, & sibi ipsi, &ipsis ac populo uniue se, tantam iram conflauit. Quod si reprehensio ea de causa suscipitur, ut uita eius, qui deliquit, emendetur, certe ui- , tuperationem in eius ignominiam fieri, qui peccauit, censendu est. Et quavis multis in rebus aliquis uideatur sibi recte agere, in paucis uero secus faciat, nempe,

quod

48쪽

ORATIONES. Is

quod aut unum quoddam mandatum neglexerit, aut ob aliquod facinus silentiu tenuerit, aut non eum zelum, qualem diuina uoluntas postulat, ostenderit, tamen ob hoc solum merito reus emcitur atque poenas luit. & si ignorantia aliquid huiuscemodi perpetrauerit, nec hac ratione quidem inultus abibit. Tales igitur quam plurimas, contra Omnem inob dientiam sententias, in ueteri Testamento latas esse, reperimus, nec leniorem etiam iis, ex nouo Testamento, immo longe grauiorem iudicii seueritatem disco, unde illud , Seruus, qui uoluntatem heri sui cognoscit, nec ei satisfacit, multis flagris caedetur; at quem praeterierit, fecerit autem ea, quae poena digna sunt, leuius sane uapulabit . ac prorsus Christus eum, qui ex ignorantia peccat, non omnino iudicat liberum esse a poena, sed grauiorem multo comminationem extendit in eum, qui cognoscendo uoluntatem Dei, delinquit. & rursum inquit , Coelum & terra funditus delebuntur, dicta uero mea non interibunt unquam .& beatus etiam Apostolus ait, Cogitationes uestras puras essicite, & omnem

sublimitatem, quae sese cotra Dei cognitionem ,

49쪽

tionem effert, omnemq; mentem,ut morem gerat Christo, cogite. omne sublimitatem , inquit, & omnem mentem, non

hanc aut illam: & sitis prompti ac parati ad uindicandam omnem contum ciam . Et alio in loco rursum, Si talia patrantes, digni sunt morte.& iterum, Qui in lege gloriaris , non obseruando legem, Deo ignominiam inuris . adeo nihil relinquitur , quod Deus non persequatur ac puniat. Quod si putas haec uerba esse, nec ita se rem habere, en tibi illum in Corintho , qui uxorem patris cum habuisset, omni alio crimine uacans, ob hoc solum, nos tantum ipse traditus est Satanae in perniciem carniS, eousque, quoad uitium emendaret seu, digno nimirum fructu poenitentiae, sed& omnis simul Ecclesia, eo quod non reprehendisset illud peccatum, in illa e dem crimina uenit. ini id uero aliud mali fecit ille Ananias , cuius sit mentio in illo libro, quo res gestae Apostolorum memoriae proditae sunt, quam illud lipsum, quod nescio , num tanta ira fuerit dignum λ bona sua cum uenundedisset Pecuniam ad Apostolorum pedes detulit, noniihil de precio detrahens, atque Ob

50쪽

ORATIONES. I 6

hoc solum illa ipsa hora una cum coniuge morte affectus est; neque dignus est habitus, cui facultas concederetur cognoscendi, qua nam ratione poenitentia ob delictum agere potuisset; neque spa-cium dolendi, neque terminum poenitendi miser habere potuit. Administer a tem talis ac tantae sententiae beatus P trus, qui aliis omnibus discipulis antepositus fuit, & qui testimonium maius , ac beatitudinem longe ampliorem caeteris omnibus adeptus erat, cui denique claues regni coelorum erant concreditae, ille, inquam, cum audiat a Domino, Nisi te lauero, non poteris meus esse particeps , quid de nobis miseris futuru est equale sane cor, etiamsi esset lapideu, m tu non perstringerent Dei opt. max.recte facta λ & uel maxime cum nullam significationem peccati, aut alicuius contemptionis dedisset, sed potius honore, qui

heru decebat, usus esset, ac eum cultum ,& reuerentiam exhibuisset, quam exhibere seruum, & discipulam par erat . cum enim suum, & omnium rerum dominu , ac Deum, & regem, & conseruatorem,&, ut uno uerbo omnia complectar, uniuersum, specie ac habitu serui, linteo prae

SEARCH

MENU NAVIGATION