장음표시 사용
31쪽
extendetis ad me, auertam oculos meos a vobis:& si amplificaueritis precationem , non exaudiam uos. Non enim simplicia uerba orationis prosunt, sed illud demum, quod ex seria animi affectione proficiscitur . quandoquidem & ille Pharisaeus, his sibi, non autem Deo suppli cabat. rediit enim precatio ad illum ipsum; siquidem in peccato superbiae facta fuit. Ob id etiam Seruator inquit, Supplicantes ne garrite ut extranei, qui se putant loquacitate sua exaudiendos: at id, quod ex loquacitate proficiscitur, culpa non uacat. Haec causa est, cur Deus oculos auertere soleat, quando manus extendimus, nimirum quod indicia supplicationis , occasionem irae praebeant cquemadmodum enim si quis interfecto filio alicuius, quem ille in oculis serebat; adhuc cruore conspersias manus habens sextendat ipsas patri etia tum stomachanti, petens in amicitiam ut se recipiat; non ne sanguis si iij, qui in manu eius apa paret, qui filio necem attulit, ad iram magis incitabit eum, cui iniuria data est Eiusmodi etiam sunt Iudaeorum preces, quando ad Deum manus tendunt , inmemoriam reducentes Deo patri, pe
32쪽
catum illud, quod commiserunt in unicum eius filium, atque unaquaque extensione, manus suas , sanguine Christi plet nas ostendentes . nam qui in obstinatione persistunt, hi etiam paternae caedis participes es te solent. Sanguis enim ipsius, inquit, in nos, & in filios nostros redundet . Proinde omni tempore fac memorsis Dei, o homo, & ipsum etiam atque etiam extimesce , Omnesque in societatem orationis recipito . magni etenim ponderis eorum auxilium est, qui pos- sunt precibus flectere Deum; & supplic tiones mutuae, cum in hac uita salutares sunt, tum eum ex hac uita decedemus, copiosum nobis uiaticum ad uitam futuram suppeditabunt. Maemadmodum ugro solicitudo est res bona; sic rursum tristi animo & abiecto esse, omnemq; spem salutis abiicere, eorum est, qui animam iniuriis onerant. QSamobrem omnem spem tua in Dei bonitate ponito, eiusq; rei fructum expecta , illud persuasum habens, illum, si modo uere ac rite ad ipsum conuersi fuerimus, non solum nos in perpetuum omnibus malis liberaturum , sed adhuc orantibus nobis dicturu, Ecce praulo sum. iniis enim unquam
33쪽
eorum , qui credunt, Deum omni in Ioco esse, & iis rebus, quae fiunt, interesse, ac adesse unicuique actioni,voluntatesq; cordium perspicere , aut cogitationem prauam suscipiet, aut scelera patrabit puerum tum demum homines ad scelera edenda descendunt, cum aut Deum non inspicere, aut illi curae non esse, ea, quae hic geruntur, autumant. Initium autem purgationis animae , ac expiationis, est quies; cum neque lingua res humanas proferat, neque oculi pulchritudinem , symmetriamque corporis circunspectent, neque auditus intensionem ac firmitatem animae dissoluat, eas cantilenas audiendo , quae ad uoluptatem componuntur ; aut uerba facetorum hominu , quae uel maxime solent animae firmitudinem infringere . Mens enim, quae rebus externis non est intenta, neque a sensibus
in mundum diffusa, redit quidem ad seipsam, per seipsam uero ad Dei intelligentiam cognitionemq; ascendit;& dum illa pulchritudine illustratur, ac resple
descit, in ipsius naturae obliuionem uenire solet. neque alimenti cura , neque uestitus, animam a contemplatione Illa reuocant, sed omnibus terrenis curis posthabitis,
34쪽
habitis , omne suum studium & operam in adipiscendis aeternis bonis ponit. Noli itaq; propter stuporem, qui fit in somno,
mediam uitae partem inutilem facere, sed tempus noctis diuide; cuius partem tribue somno , partem precationi: immo etiam & ipse somnus pietatem meditetur. Solent enim ut plurimum hae imaginationes , quae in somno fiunt , ueluti ex
tremae quaedam resonantiae es e curarum
diurnarum. Quid uero beatius illo homine esse potest , qui ad preces orto die descendit, & hymnis ac carminibus conditorem celebrat; deinde cum sol clarius illuxerit, ad opera se consert: ita ut
ubique preces simul adsint, & hymnis
quasi sale quoda opera condiat sua. nam hilarem, &ilaetum animum consolationes, quae ex hymnis petuntur, efficiunt. Preces uero & ante cibum fiant, pro his beneficiis, quae Deus nunc in nOS confert, tum quae in posterum est collaturus, & post cibum etiam , quae & grates heneficiorum acceptorum contineant, &petitionem promissorum. Bona est precatio, quae euidentem,& apertam Dei cognitionem animae facit: hoc est enim
Dei inhabitatio, nimirum cum aliquis
35쪽
D. B A S I L Ι ΙDeum per memoriam sibiipsi insidentem habet: sic efficimur templum Dei, quando non curis humanarum rerum memOriae continuitas dirimitur, nec mens in opinatis perturbationibus turbatur, sed omnibus relictis ad Deum semigrat, expellens eas perturbationes, quae se ad intemperantiam uocant, atque in studiis, quae ad uirtutem ducunt, commorat S.
QSod autem est aliis diluculum, hoc est illi, qui pietati operam dat, media nox.
nam nocturna quies uel maxime otium animae tribuit, cum illo tempore neque oculi, neque aures noxias auscultationes,
aut spectacula in cor demittere soleant, sed mens sola per se cum Deo uersatur,& memoria repetedo delicta seipsam corrigit, sibique terminos declinandi mali praescribit, auxilium denique a Deo, ad perficiendas eas res, quibus studet, implorat . Hoc etiam & de Mose literarum monumentis proditum est, nempe quod non eodem modo semper uixerit, sed interdum sanctius uiuebat, interdum uero propter imbecillitatem dissoluebatur, at que longe imbecillius operabatur . nam cum manus Moses extolleret, Israelitae superiores euadebat, cum rursum demitteret
36쪽
ORATIONES. 9teret Amalec inualescebat . quae tum accidebant, signa erant humanae constitutionis, declarantia , ualidiora tum fieri ea, quae contra nos decertant, cum uis
effectrix nostra concidit . at si erecta ac diducta fuerit, tum longe ualidius efficitur id, quod in nobis primas fert, ac euides est. extollitur enim ille, qui rebus supernis studet, at contra distrahitur, qui omnes suas curas cogitationesq; in eas res, quae ad corpus pertinent, costri. Proinde illi, qui in templo Dei sunt, nec maledicta, nec uerba uana turpibusque rebus reserta proferre debent ; facessant cum iis, sed in templo eius, iuxta Dauidem , unusquisque gloriam praedicet. assistunt angeli, qui uerba excipiut,adest Dominus, qui eorum, qui templa ingrediuntur,animum considerat. nouit enim Deus uniuscuiusque precationem , tum etiam quis ex animo,quis au ide coelestia inquirat; deinde quis negligenter, ac remisse summis labris uerba loquitur, cor autem ipsius longe abest a Deo. Cognoscit praeterea num quis bonam ualetudinem, num diuitias, num gloriam humanam petat: nihil enim horum petendum
est, sicut psalmus praecipit, sed in tem -
37쪽
D. BASILII plo ipsius quisque dicit gloriam . Sed , orem admirandam,coeli enarrant gloriam Dei; angelorum ossicivm est, gloria &praedicatione efferre Deum;tota coelestis multitudo hoc unum agit atque studet , ut gloria conditorem afficiat ; uniuersa creatura tum silens , tum uerba faciens, tam mundana, quam terrestris gloriam tribuit effectori suo; homines autem miseradi, relictis domibus suis, & ad fanum concurrentes, quasi sibi ipsis opem laturi, non praebent aures sermonibus Dei, non percipiunt suam naturam, non moerent si in memoriam peccatorum inciderint, non pertimescunt iudicium, sed ridetes,& dextras inter se iungentes, domum Orationis, domum loquacitatis faciunt, negligentes ac nihili pendentes psalmum, qui testatur ac dicit, QSod in templo
omnes dicunt gloriam . tu uero non solum ipse non dicis, sed etiam alteri, conuertendo te ad illum, impedimento es. Deus autem gloria non eget, uerum uult ut tu dignus esse possis gloria: nam qualem semetem homo fecerit, talem etiam percipiet. Par autem est nos, Deo, qui nos bonis cumulat, gratiam habere, nec
dedignari, & iniquo animo ferre, quod
38쪽
bona recondat atque coseruet: & si quidem nobis ea praebuerit, optima atque iucundissima ea iudicemus; sin uero di stulerit, aequo animo laetura in feramus i melius enim fortassis res nostrae ab ipso, quam ipsi optare possimus, administrantur. Halcyon maritima autS est, ea cum in ipsis maris litoribus parere soleat, in arena ova deponit, nidumque facit media hyeme, nempe tum , cum multis ac uehementibus uentis , mare terram alluit: sed tamen omnes uenti tum se remittunt , & unda maris sedatur, cum Halcyon septem diebus incubat . totidem enim solum pullos excludit. cum autem cibum appetunt, alios septem dies ad pullorum incrementum, minutissimo animali summae liberalitatis Deus concedit. quam rem ita se habere, omnes ij, qui mare nauigant, norunt, eosq; dies Haucyonios appellant. Haec tibi loco admonitionis sint, ut ea solummodo contendas a Deo, quae ad salutem pertinent, Ob di uinam prouidentiam , quae est in animalia rationis expertia. Q id enim tui causa etiam earum rerum, quae Opinionem hominum excedunt, non factum, & paratum est, qui ad Dei similitudinem is
39쪽
D. BASILIIctus es p siquidem propter auem adeo
paruam, magnum ac terribile mare coercetur , ac iussu Dei media hyeme sedatur. Quod si Halcyoni tanta Deus tribuit, quanto maiora dabit iis, qui se ex toto corde inuocauerint λ QSamobrem persuadeamus nobis fratres, ne & in aliis precationibus, & tempore tentationis, ad humanas spes confugiamus, neq; hinc auxilia quaeramus, sed in lacrymis, & suspiriis, ac in assidua oratione , & continua uigilia preces fundamus. hac enim demum ratione seretur nobis auxilium in calamitate, & miseriis, si & humanam opem ueluti stultam nihili fecerimus, &omnem spem nostram, in eo, qui seruare potest , posuerimus , atque defixerimus . Cui soli gloria, & cultus, una cum aeterno patre, & uiuificante Spiritu sanis cto, in sempiternum tribuatur. Amen. De peccato
40쪽
Aximum bellum , d ch rissimi, ac uarium, in dies singulos nobis ueritatis hostis inferti infert enim, ut scitis, nostras cupidi
ciens , & a nobis ipsis ad ladendum nos, semper robur atque uires sumens. Et quemadmodum improbi ac auari homines , qui hoc unum student, & uolunt, ut ex alienis bonis ditescant; cumq; nec ualeant, nec possint aperte uim afferre hominibus , in viis insidias struere solent . de si animaduerterint locum aliquem prope ipsos, aut uallibus profundis diffractum , aut densitate arborum opacum, in hunc se abdentes, & uiatorum praesensionem huiusmodi operimentis praecidentes, confertim ex improuiso ipsos aggrediutur; ita, ut non possint prius periculi laqueos prospicere, quam ubi in eos inciderint . sic etiam ille noster iam multisa iaculis hostis diabolus, mundanarum
