장음표시 사용
321쪽
& curam cadat: omnia peruigil oculus Dei intuetur, omnibus adest atque pra 'sens est, & quod unicuique denique com modum est ac salutare, suppeditat. Saepenumero etiam in minutissimis sapie . tia diuina atque prouidentia perspicitur: nam qui coelum finxit ac creauit, & qui immensa maria aqua repleuit, hic etiam est, qui tenuissimum apis aculeum ueluti foramen quoddam fabricatus est, ut per. ipsum uirus effunderet. Sed iam tempus est, ut cum uate illud exclamem, Maam magnificata sunt opera tua domine, omnia in sapientia fecisti. Gloria, honos,& magnificentia Patri, & Filio , atque spiritui sancto, in sempiterna saecula tribuatur . Amen.
322쪽
ut semper deterius a prae stantiore gubernetur. sa pe enim temeritas populi ad improbos homines principatum detulit. proinde necesse est huiuscemodi uiris mandare magistratus, ac eos aliorum constituere duces, qui caeteros omnes prudentia, constantia, ac uitae sanctimonia longe anteeat ; ut uirtutes,quibus praediti sunt,comunes fiant eorum omnium,qui eos imitantur . nam ad mores eorum, qui gube nacula tenent, componere sese totos, ii, qui parent, solent: ita ut quales duces fuerint, tales etiam necesse sit esse eos omnes, qui sequuntur. & quales fuerint ita repub. principes, tales ut plurimum existere solent etiam reliqui ciues . Item quemadmodum si plures pictores, unius faciei formam effingerent, omnes imagi-
323쪽
nes similitudinem quanda inter se habebunt, eo quod ad ζxemplar unius pi sint; sic etiam multi mores, si ad unius
imitationem respexerint , in omnibus aeque bonus uitae character elucescet. nλuera & persecta obedientia eorum,qui parent, erga eum, qui praeest, ex eo cognoscitur, si non solum a rebus absurdis dς sententia praefecti abstinuerint, sed si neque ea,quae laude digna sunt,absque illius consilio fecerint. continetia enim & omnis corporis afflictio multas ad res perutilis est: uerum si quis proprios impetus sequutus, quod sibi libuerit, fecerit, nςς consissenti praefecto morem gesserit, m ius peccatum erit, quam recte factum . qui enim magistratui resistit, diuinae ordinationi resistit. praeterea obςdientiae maior merces est, quam recte facti, quod ex continentia descendit. Ille igitur, qui habet sua in manu mali cultum , sua autem sponte se illi subiicit, non iniuria aeque condemnabitur ac illi, qui sibi ma-hus attulerunt. PrincepS uero atque omisnis is, qui aliis praeest,dignitate ne efferatur, ut non excidat ea beatitu dine, quae ex humilitate manat . Nec ςtiam ille, qui gi operam nauat sitam, pr dicationet
324쪽
se efferat, eo quod in tali uel tali minitas eri j ordine collocatus sit c ille uero qui)dignus iudicatus est , ut Deo seruiret, aliunde laudem petet; tanquam ipsi non satis sit, appellatio domini, ad omnem
gloriae ac claritudinis exuperantiam. suta ficit enim nobis ad omnem dignitatem, talis & tanti domini seruos nos appellari.
Et sicuti nulli alij nos praeterquam soli
Deo cultum tribuere par est, sic etiam neque in ulla alia re spem nostram constituere debemus, quam in Deo omnium rerum domino. qui enim in homine spe
collocat iam, aut qui ob aliud quiddam
rebus ex humanis se iactat, ueluti ob potestatem, aut pecunias, aut aliquid eo hrum, quae uulgo splendida esse existimaniatur, is non potest dicere, Domine Deus meus in te spem defixi meam . cautum enim est, ne quis spem poneret in principibus: & literis proditum est,maledictum eum esse hominem,qui spem suam constituit in homine. Beatus igitur re uera ille est, qui nullam earum ob rem, quae in hac uita inamae habentur , superbit, sed qui omnem gloriam suam sitam habet in domino; & cuius exultatio est Deus, quique dicere possit iuxta Apostolum, Mihi
325쪽
uero nulla alia in re liceat gloriari, nisi istcruce Christi. Si enim quis ideo se laiactat, quod sit seruus regis, & quod magnis honoribus ab eo aGctus sit; quantinte magis decet in te ipso gloriari, quod
seruum agas magni illius regis, accersi
tus ab ipi ad summam familiaritatem. Qui autem uere princeps est, is non ex externis indiciis cognoscitur, ueluti chlamyde purpurea, aut diademate, sed ex eo, quod sit praeditus ea uirtute, suae est apta ad regendum . ille uero , cui uoluptates imperant, & qui saepius cupidit tibus ducitur , seruus cum sit peccati, ineptus est ad imperandum. ac eoS qui dem, qui resistunt,subigere,fortis re uera est, ac eius, qui praeest: at iis, qui aliquid: admiserunt, facilem se ac benignum praehere, illius est, qui animi magnitudine& lenitate caeteros omnes longe praeterit.
plurimi enim ex illis priscis, domini eorum effecti sunt, qui illos iniuria affec rant , uerum nulla fama de iis ad posteros peruenit: sedauerunt uero iram, qui philosophia multis praestiterunt, quorum memoria immortalitati consecrata est. eos ςnim, qui quavis re iniuriam inserunt , inoia,eas ob res,quas ante getarunt, puni-
326쪽
mus; quis enim esset fructus poenae p) sed , ut aut illi idem in posteru meliores essent, .
aut aliis exemplum modestiae praeberent. Saepenumero etiam in minutissimis sa
pientia diuina perspicitur . qui enim coelum finxit & immensa maria repleuit, itale idem etiam tenuissimum aculeum apis quasi foramen quoddam fabricauit, ut
per eum uirus effunderet. Hunc oculis
huius carnis intueri non possumus: nam id , quod corporis est expers, non potest cadere in oculos carnis. quod etiam ipse unigenitus filius Dei attestatus est dicendo , Deum nemo uidit unquam . At dices, Ezechiel uidit, uti literarum monumentis proditum est uide , quaeso, quia dicatscriptura. Vidit, inquit illa, similitudinem gloriae domini, non tamen ipsum dominum; immo neque ipsam gloriam.
. re uera uidit. tamen cum conspexisset
exemplar gloriae, & non ipsam gloriam cecidit in terram prae timore .si uero similitudo gloriae conspecta tanta trepidationem & timorem hominibus incutiat, ipsum si quis conspiceret Deum,omnino deleretur, iuxta illud, quod dictum est, Nemo uidebit Deum,& uiuet. Eam ob rem pro sua eximia humanitate Deus velum propriae
327쪽
propriae diuinitatis obduxit, uidelicet cce Ium, ne occideremus. Nec existimes uelim ista mea esse, sunt uerba uatis: sic enim ille inquit, Si aperueris coelum,ir mor, qui a te proficiscetur, inuadet etiam ipsos montes, & resoluentur a se ipsis ac
contabescent. Sed quid miraris, quod Egechiel similitudinem gloriar conspiciendo ceciderit e Daniel seruum conspicatus domini, obstupuit, in faciemque prolapsus est, & quoad duceretur ad similitudinem fili j Dei, non ausus erat respondere. QSod si Gabrielis conspectus timorem iniicere solebat uatibus Dei, quid
si ipse Deus oculis acciperetur, nonne omnes Omnino conciderent λ Si aute uis aperte ac penitus cognoscere, fieri non posse ut natura Dei comprehendatur, accipe quid dicant tres pueri in camino ignis Deum celςbrantes; Benedictus es, qui profunditates maximas perspicis, &qui sedes super Cherubin. Dic mihi prius,
obsecro, quae'nam sit natura Cherubin , di tunc eum, qui ei insidet, contemplari poteris. quanuis EZechiel uates eos descripserit audacter dicens, Miatuor facies uni inesse, unam quidem hominis,
alteram leonis, aquilae alteram, postrerimam
328쪽
mam uituli , & unum quenque sex alis esse praeditum,oculosque eorum omnes in partes ferri , unicuique denique rotam triangularem suppositam esse. nec tamen quan uis nobis Armam eorum descripserit, possumus naturam eorum consequi. quod si thronum,quem exposuit, nequeamus comprehendere, eum, qui huic insidet, nimirum Deum , qui in coinspectumnqn cadit, quomodo, amabo,comprehendemus Θ Nam facies ad faciem, & perfecta cognitio incomprehensibilis maiestatis Dei in futuro taculo dignis exhibenda promissa est, nunc uero siue Paulus quis
sit, siue Petrus, cernit quidem ea uere, quae uidet, nec errat, neque imaginatur, per speculum tamen & ueluti in aenigmate cernit, & id,quod nunc ex parte a Lsequitur,grato an amo suscipit: perfectam autem cognitionem in futurum magno cum gaudio expectat. nam id, quod nunc in cognitione perfectum esse uidetur, breue quiddam ac obscurum est; ita ut magis absit a claritudine, quae erit in futuro saeculo , quam abest a conspectu faciei ad faciem . adeo igitur infinita est cognitio Dei, adeo difficile est :humanae natu
ris assequi in hac uita diuina mysteria;
329쪽
cum semper amplius quiddam per promotionem unicuique accedat, & omniabus id quod ex dignitate est, desit, donec uenerit illud, quod omnes numeros perfectionis habet: veniet aute tum,cum id, quod ex parte est,abolebitur atque e in dio tolletur . Mai uero res comprehendi posse ait, uia quadam & consequentia, per cognitione rerum intellectum suum promouens; & in his, quae facile percipi possunt ac in minoribus, Ea assidue comprehendendo, exercitatus; is per comprehensionem hanc etiam ad eam, qua excedit omnem intelli entiam, sui ipsius comprehensivam imaginationem perduxit. non'ne igitur ille nobis , qui gloriatur, seposse existentium rerum cognitionem assequi, minutissimi animalis se micae, inquam,naturam explicabit'& aperiet, an spiritu & anhelitu uita ipsius constet an ossibus corpus distinctum, an neruis & ligamentis compages firmatae sint pan musculorum & glandularum munimento neruorum natura contineatur λ an
uertebris dorsi medulla, a syncipite ad caudam usque extensa sit ξ an neruosiae membranae ambitus, membris, quae mouentur, motiuam uim tribuit λ an insit idi
330쪽
ORATIONE s. Iosi epar, & uas, quod bilem sub epate recupit , & renes, & cor, bc arteriae, & uenae,& membranar, atque ipsum denique diaphragma λ num nuda sit, num pilis praedita Θ num pedes indiscretos, num uero plures digitos distinctos habeat Θ dein quam longo tempore uitam propaget, di quomodo partus edat, quantoq; tempore ferat partum e & cur non sint pedestres omnes formicae atque alis praeditae, sed quaedam ex his humi serpunt, quae dam uero per aerem feruntur λ Proinde qui cognitionem rerum existentium ostetat, is primum formicae naturam expo- , nat ; ita deinde de natura eius facultatis, iquae omnem mentem exuperat, disserere poterit. mrod si minuti stimae formicae natura non dum cognitione assecutus es, quomodo, obsecro, naturam Dei, quae comprehendi atque percipi nequit, te coprehendere posse gloriaberis λ Nam existimare, se essentiam Dei, qui omnes res longe antecellit, comprehendisse, magnae arrogantiae est: ac fastus . ac sane tales mihi uidentur etiam illum ipsum iactantia praeterire, qui dixit, Super astra ponam ledem meam . Nonne magnus ille David, cui occulta & abdita sapientiae suae