Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ia tapro Principe egisse preces; quam equidem disciplinam postquam ex Apostolico praecepto promanasse , eamque summa constantia Ecclesiam servasse , ostenderat ille, tandem ait : Ne perterreatur Christianusquamobrem in tempore Userrorum memoria fiat Regis sa) . Neque a reliquis Ο-rientalibus Ecclesiis Bulgarorum illas ea in re discessisse, nos docuit Saeculo di I. Theophilactus Bulgariae Metropolitanus, Acridae Archiepiscopus , qui eamdem Paulli epistolam commendans, ubique Ecclesia. rum Bulgaros inter tunc pro Principe in Sacra, atque Mystica Liturgia quotidie preces fieri consuevisse, testatur b). Novissimum denique monumentum legimus apud Gregorium Phranga , qui de Michaelis Paleologi, Saeculo x III. Constantinopolis Imperatoris gestis locutus, Historiae libro I. ait a In Diυinis praeterea , ac Sacris Liturgiis , in omnibus iterum ritibus , o incio Sacrarum Ecclesiarum clio υoce ejus flebat mentio sc) . Ex quibus profecto verbis satis abunde intelligimus

152쪽

gimus de Imperatoris nomine nedum inter Mysticae Liturgia . preces , sed & in Psalmodia, aliisque ritibus Graecos tunc meminisse. Risuum sane nomine heic veniunt, quot quot sunt diveris Liturgiae partes, quibus in sellis etiam diebus utitur Ecclesia ; quare ex his conjicere licet, etiam Orientales nominatim precatos pro Imperatore in Litaniis , atque Ritibus Hebdomadae Magnae ; quem san morem uni Latinae Ecclesiae peculiarem fuisse, nonnulli opinati sunt. Nostrum itaque optimo equidem jure conficere licet a gumentum , inter Orientales ab Ecclesia condita donec Graecum stetit Imperium in Sacris tum Mysticae , tum Psalmodicae, tum Eucharisticae Liturgiae precibus principem facile locum illam obtinuisse, qua Principi tum coelestia, tum vitae , atque pacis bona a Deo O. M. dudum precabatur Ecclesia. Hactenus Orientalium Ecclesiarum Li-

turgicam hujus precis, de qua edisserimus, disciplinam perlustravimus quare,

ut nostra persequamur instituta, ad Latinas Ecclesias gradum nunc facimus, cujus disciplinae quamquam testes sint ipsae-met Latinorum , quae singulari capite ad

153쪽

- trutinam revocabimus , Liturgiae ; operae pretium nihilominus erit, Occidentalium Scriptorum sententias , quae e re nostra sunt , de more expendere , atque coin

mendare .

omnium primam testem merito adhibeamus Romanam Ecclesiam , quae cum

Apostolicae disciplinae in Liturgica re tenax usque fuerit, Paulli praecepta secuta, pro Regibus, atque Principibus inter Sacra Mysteria precari nusquam destitit . Profecto Bonifacius hujus nominis I. Saeculo v. in epistola ad Honorium Imperatorem Romanae perinde ac ceterarum Ecclesiarum disciplinam explicans, sic loquitur a) : Ecce enim inter ipsa Μ seria preces fuas , quas pro vesri felicitate δε- pendit Imperii. Vide traditione quadam Christianis persuasum fuisse a prima ad

mediam usque Ecclesiae aetatem, Imperii felicitatem a Liturgicis precibus imprimis pendere. Ad eamdem pene aetatem Theodosio Juniori scripsit Leo L Romanus Pontifex ; in ea autem epistola , quam. Imperatori dedit, inter argumenta, quibus Divi

154쪽

Divinae Legis instituta se enixe secutum esse probat , precis hujus illud recenset :Cupiensque , Leonis verba sunt, per omnia placere Deo , cui pro vobis ab Ecclesia supplisaturi a) . Nequit sane Deo placere is, qui vel negligit, vel levi nimium animo eam prosequitur precem , quam pro Principe cuique Christianorum facien

dam esse, lege quadam Apostoli post Chri

stum sanxere . Tandem Saeculo I x. absolutissimum Romanae Disciplinae monumen. tum legimus in epistola a Nicolao I. Romano Pontifice Imperatori Michaeli III. Theophili filio data : Summus siquidem Antistes Romanae Ecclesiae Liturgicam hanc precem explicanS, una antiquam , seque ac continentem hanc disciplinam luculentissimis verbis testatur; ait enim b): Romae Constantini, Constantis heodosi Majoris, Valentiniani, oe ceterorum Imperatorum nomen inter Sacra Minseria i praetermisse memoramus. Romana itaque dyptica omnium complectebantur Imperatcrum nomina , quae Sacerdos inter Sacra M steria impraetermisse recitabat , cum manca

a Epis. xxv. ad Theodos. Imp. t. II. Edis. Paris b) Epis. viii. ad Mich. Imper.

155쪽

illhaec desideraretur precatio. Quod si Romanae Ecclesiae ea tum erant instituta , eamdem inter reliquas omnes occidentis Ecclesias Saeculo I x. viguisse disciplinam, procul dubio erit; si quidem iam tum Latinae omaes Ecclesiae Romanam Liturgiam vestigiis prosecutae erant. Post Romanam Mediolanensis Ecclesiae disciplina se se offert , quippe quae prae ceteris Latinis Ecclesiis solertissima merito habetur Sacrarum antiquitatum in re praeseditim Liturgica custos. Hujus autem disciplinae certiores nos facit Ambrosiana Liturgia, de qua edisserendum nobis erit: Ambrosius etenim hujus Liturgite Auctor, vel certe instaurator haec loquitur in Relatione contra Simmacum, qui consulari, qua pollebat, auctoritate , idololatra cum esset , nullum non 'movit lapidem , quo Christianorum mores carperet: nses, ait Ambrosius, ipsis Imeratoribus pacem a Christo rogamus. De illa utiquam loquitur pace , quam a Deo Imperatori precabantur ex

Apostolico praecepto in Mystica Liturgia. Hujus sane precis nil descriptius , quam quod explicat Auctor librorum de Sacra-1nentis , sive is Ambrosius, sive alter Ambrosio

156쪽

hrosio serme suppar fuerit: Conserat o Lgitur, ait ille , quibus verbis est, ct cujus sermonibus P Domini Iesu : Nam reliqua omnia , quae dicuntur , laus Deo deferatur , oratio praemittitur pro Populo , pro Regibus , pro ceteris sa) : quae profecto sententia pro luculentissimo nobis est totius Latinae Ecclesiae monumento , cum idem Auctor primo libri tertii capite M pertissimis verbis testetur, se eam rituum disciplinam explicare, quae in Latinis, atque potissimum Romana vigebat Ecclesiis: In iis autem ante Elementorum Consecrationem Christianos publicas preces pro Regibus egisse vel ex iisdem verbis liquido patet, cum orationem pro Regibus, aliisque praemitti consuevisse, dicat ille Helcautem animadvertendum erit in Latinis Ecclesiis duplicem quodammodo fuisse precem pro Principe in sacra Liturgia, genericam unam , peculiarem alteram : gens rica sane ea erat , de qua heic laudatus Auctor loquitur , quae vota Christianae Reipublicae pro Regum bono complectebatur ; peculiaris praeterea ea erat precatio, quae pro Principe nominatim fiebat, I cum

157쪽

elim e sacris Dypticis ejus nomen . reci

tabatur a

Pari itidem ratione de universae Latinae Ecclesiae disciplina loquitur Hilarius Saeculo I v. Romanae Ecch siae Diaconus in Commentariis quae olim Ambrosii nomen usurparunt ) ad Epistolas Paulli. Quamquam enim Hilarius Luciferianorum Sectae adhaeserit , adeoque Pelagianorum sententiis plerumque scateat , ut observat Posse vinus in suo Apparatu accurate tamen Latinorum Liturgica sui aevi monumenta posteris prodiit. Is itaque sic precem hanc , de qua nobis sermo est , ex ordine narrat sa): me regula /Ecclesiae esstradita a Magi yro gentium , qua utuntur Sacerdotes nostri , ut pro omnibus supplicent: de'recantes pro Regibus hujus Saeculi , ut subjectas habeant gentes , ut in pare postri , in tranquillitate mentis, o quiete Deo nostro forυire pusimus . Orantes etiam pro iis , quibus sublimis potesas eseredita, ut in justitia, c veritate gubernent Rempublisam , suppeditante rerum

abundantia , ut amota perrurbatione fuccedat laeritia. Ea itaque erat I v. Saeculo

moth. Diuitigod by Coosl

158쪽

I3t DPatrum Latinorum mens , ut precem pro Principe inter ritus minime recenserent , sed illam tamquam legem ab Apostolo Paullo Magistro' genitium traditam haberent, quam iccirco nemo Sace dolum impune violare ausus esset. Pacem autem , quam Regibus a Deo precabantur, tum privatam , tum publicam rem latererat; eo siquidem illorum vota Vesetebantur, ut & subjectas illi haberent gen-νes, ejus nimirum populi obsequerentur voluntati , atque vererentur imperia ; &in pac' potiri essent, externis nimirum prohiberentur bellis ; utrumque enim Christianam Relligionem maximopere interest, ut fideles ea fruantur tranquillitate , qua si careant, nequeunt in Deum, qua par est , animi contentione serri . Cum

autem Reges sublimis potesatis jura albquibus credam, quibus jus dicere in Republica est , merito & pro illis singillatim precabatur Ecclesia , quo recte credito sunm munere , Christiana: Reipublicae pax, atque tranquillitas undequaque imperturbata maneret ; hinc quanti sit hujus precis .indoles nemo non Uidet . Lege Ambrosii sententiam prorsus

simillimam in epistola Theodosio Impera-

159쪽

I3r miori data. Recte itaque allatam hane Hilarii Diaconi periocham inter hujus precis

Italicarum Ecclesiarum monumenta Saec

ii 1 v. imprimis habemus . Sarcta tecta aeque erat Apostolica isthaec lex in Africanis Ecclesiis Saecinio IV. , eo ut inter immania , quae optatus Mileuitanae Ecclesiae medio I v. Saeculo Episcopus, Donato objecit crimina, vel illud prae ceteris execratur: cum jam tunc , ut ipse ait , Donatus meditaretur contra praecepta Apostoli Pauli, Po-

resalibus, ct Regibus injuriam facere, pro

quibus , s Apostolum audiret, quotidie ro gare debuerat sa) . Maximo ioitur crimini Donato vertitur, pro Regibus minime precatum esse , cum inter Apostoli Paulli haud consilia , sed praecepta merito recenseret Ecclesia Principis obsequium, quod certe detrectat quis quis quotidianas Deo preces pro illius bono offerre vel negligit , vel sorte recusat . Non multo post Optatum eamdem fusori calamo explicasse sententiam Augustinum Africanum pariter Episcopum in epistola Paulino scripta, jam supra vidimus. Is enim nedum Afri-

ω I b. II r. contra Donatis. p. 66. Edit. Paris.

160쪽

m i 33 DAfricanae, sed omnium Ecclesarum disci. plinae testis est, cum de ejusmodi Litu

gica prece locutus: illam, ait, omnis, vel pene omnis frequentat Ecclesia.

Eadem prorsus fuit Hispanae Ecclesiae ratio , cum Musaraba Liturgia illud ab oriente illata fuerit , sicuti infra ostendemus. Satis interea habemus Concilii Toletani VI. canonem x I. in medium

afferre , quo jubetur : ut Sacrificiorum libamina quotidie pro Rege , cI' Regia simpe celebrentur O). A septimo itaque Saeculo , quanta fuerit Hispanae gentis erga Principes Relligio , testatum faciunt Toletani Patres, qui praeter publicas preces, quae in Re Sacra fiebant, quotidianam, VO-tivam nimirum , Liturgiam pro Rege , ejusque stirpe celabrandam esse decreverunt . Hinc forte aliquibus Historiae consentaneum visum est, Hispanos ceteris Latinis Ecclesiis auctores fuisse Missae v tivae pro Rege . Vide , quae ultimo hu.jus: Dissertationis paragrapho de id genus Missis dicemus.

Caroli Magni Capitularia in Ecclesiis totius occidentalis Imperii eamdem pla-

SEARCH

MENU NAVIGATION