장음표시 사용
141쪽
mitana Ecclesia , teste Cyrillo ejus Pa
triarcha medio IV. Saeculo : In qumta enim concione , qua Catechumenis Sacrorum vim , atque ritum pro illorum captu , explicat, Liturgiam omnem per partes commendans, ut ad Elementorum Consecrationem ventum est, haec loquitur il
le a) Deinde vero posquam confectum
est illud spiritale facrisciunt, oe ille cuia
tus incruentus, super i a propitiationis hο-stia precamur Deum pro communi Ecclesiarum pace , pro Mundi tranquillitate , pro Regibus , pro militibus , pro confoederatis V). Igitur Hierosolymitana Ecclesia continuo post ipsam Consecrationem pro Principe precabatur , atque Dyptica recitabat, ut praecedenti capite diximus. In eo au
tem ab Latinarum Ecclesiarum disciplina di scessit
V Sic reddendam opinor graecam V cem συμμα , quam alii vel vago nimium vocabulo focidim , vel minus proprie commilitonem dixerunt . Idque praestat vox illa suapte natura denotat foedus illud, quo quis eumdem habet amicum, di inimicum cum socio, ut Suidas in hac voce nos docet. Diuit oste
142쪽
α DIscessit illa , siquidem hae ante incoeptum
canoneni has plerumque recitabant preces . Verum hujus moris ipsum S. I cobum Apostolum merito Auctorem habemus , qui cum Hierosolymitauam primus coagmentarit , atque moderatus sit Ecclesiam, tum Liturgiam, tum Sacrorum omnium rationem eidem tradidisse, ambigendum non erit. Neque inconsulto Cy
rillus super ipsa propitiationis hosia illas
fieri preces dixit , vim etenim , quam ex eadem hostia illae adipiscerentur ostendit: Peracta quippe Consecratione , ipsemet Christus Summus Sacerdos Patri preces cum offerat , nemo non videt quanta, ac quam Divina preces illae polleant
Alexandrinae tandem, aliarumque .Egypti Ecclesiarum parem ceteris ea in re disciplinam testatam faciunt Athanasius, atque totius AEgypti Episcopi . Athanasius mno equidem verbulo nos docet, unam, individuamque rem fuisse precem pro Principe, atque ipsam Liturgiam; insimulatus enim eo quod in Templo non adhuc sacrato Mysticam Liturgiam perfecisset, sic apud Constantium Imperatorem de objecto cri- Η Σ mi.
143쪽
V rio tamine se purgat: Cum Ecclesiae paucae numero essent, o aligustissmae, ingenti edito
tumultu , rogabanx populi , ut in magna Ecclesia conventus ageretur, sita Liturgi a pro Graecorum Patrum more appellatur,
venire Sacro faciendo) ibique omnes preces fundereur pro tua falute sa) , quod factum est, cum populum vi in ossicio continere, viribus par ille minime soret. Quo itaque Populi sacer fiebat conventus , eo pro salute Principis cuncti supplices vota Deo faciebant. Confirmatur hoc idem omnium AEgypti Episcoporum luculenti
simo testimonio. Cum enim Saeculo V., Leone Imperatore, Alexandrina plebs iniquo Arrianorum conssilio in Proterium sanctissimum Patrem , atque Urbis illius Archiepilcopum irruisset, eoque interfecto, ad Archiepi copalem Cathedram Timotheum quemdam evexisset , supplicem libellum totius AEgypti Episcopi cum Alexandriae Clem Imperatori dederunt, ut & in reos
144쪽
animadverteret , atque, Timotheo eiecto, tranquillitatem illi restitueret Ecclesiae . Inter eas itaque laudes, quibus interemptum Proterium prosequuntur, quo Imperator sceleris purum, vitaeque integrum illum haberet, atque Alexandrinae plebis immanitatem sentiret, ajunt: ab illa Proeterium obtruncatum esse, qui flemnes conventus celebrabat , o Servatori omnium
nostrum Christo preces , ac vota faciebar pro religioso Imperio vestro, oe pro Chri-si-amantissimo Palatio sa). Hoc igitur sim dium veluti proprium erat atque peculi re eorum character, qui Christi , atque Apostolorum vestigiis pressius instabant . Hinc sequitur Alexandrinam Ecclesiam , quae ex eodem Apostolico fonte propriam hauserat politiam , in Liturgia pro Impe, ratore primum , mox pro ceteris Aulae Proceribus sacras preces fudisse ; quod profecto usque illam tenuisse institutum, Iacobitarum , atque Coptorum Liturgiae , quas inserius expendemus , testantur.
grium Hs. Ecel. L. II. e. VIII. p. 22 I. Edit. Colonis
145쪽
m ii 3 DAntiochenam Ecclesiam iisdem perin. de vacasse precibus in Sacra Liturgia satis abunde docent, quae jam protulimus, leophili Antiocheni Episcopi verba altero ad Autolicum libro , atque Gelasii Romani Pontificis Epistola , Dardaniae Episcopis data Saeculo V. Quamobrem Sodiculo I x. , id quod etiam tum sarctum tectum morem hunc fuisse ostendit , i ta Basilius Graecorum Imperator Ludinvico III. Galliarum Regi scripui : Θ
tuor Patriarchales Sedes, unum Imperium im
ter Sacra MUteria memorari , a Deseris Apostoliis usque nunc traditum habent ta). uis quis autem vel a limine Ecclesiasticam Historiam salutavit procul dubio novit, eam fuisse Ecclesiarum condi. tionem , ut quemadmodum in Imperii illa , ita & in Ecclesiae Politia a principibus minores plane penderent Urbes, eo ut his illae velut magistrae , atque dominae morum, sacrorumque leges ferrent. Hinc neminem fugit, Patriarchalem Liturgicas leges tulisse, eisque paruisse minores E clesias ; quod prae ceteris scite ostendunt
146쪽
boritur argumentum : si enim quatuor illae orientis Patriarchales Ecclesiae in Sacra tum Mystica , tum Psalmodica Li- turgia pro Principe precatae sunt, eiusque Nomen a Dypticis recitarunt, consequens est ceteras, quot quot suere, Orientis Ecclesias idipsum perfecisse in Sacris Mysteriis, quo unaquaeque illarum Principi Ecclesiae morem gereret , ejusque obsequoretur Liturgicis legibus . At praeter laudata, eaque eximias huius disciplinae monumenta, e re maxime nostra erit, id ipsum confirmare aliis sane luculentissimis Orientalium Ecclesiarum memoriis , quas inter principem facile locum tenet Persarum Ecclesiae decretum . Postquam enim Imperator Theodosius Junior Isdigerdi, sive Isdegerdi Saporis filio, Persarum Regi , quem testamento Arcadius ejus tutorem instituerat, misit S. Ma- rutam, ut Persas Christianam doceret Relligionem, Marula Isdigerdis permissu plu-H 4 res
σ) Origis. Ecclesias. L. T. e. v. g. II. II 3. Edit.
147쪽
es condidit Episcopatus in Persarum ditione , Episcoposque creavit, quos inter Metropolitica jura penes ipsum stetere ;ac tandem quo tenella adhuc Relligio fi
mas egeret illuc radices, Anno ccccx II. Episcopos omnes una con Vocavit , atque
Concilia indixit tum Antiochiae Margianae tum in aliis Persicis Ecclesiis , ut Ecclesiasticae disciplinae firmas conderet le- .ges . In his autem Conciliis , quae in Syriaca Canonum collectione habentur , hunc legimus primo loco canonem sa): Oratio , Deprecatio , o Suvlicatio us
ratur coram Deo vivo , sancto pro R gibus , oe Principibus , ut tranquillam , pacificam vitam degamus in omni fan-EIitate; ipsique cogitationes figerbas duras non foveant contra Populum Dei. Hanc sane precationem ex Paulli verbis , atque praeceptis Marulam derivasse, nemo non videt. Precationis autem ipsam et verba efficientem sui rationem denotant , siquidem Isdegerdes etsi Christianam Relligionem subditas gentes edocere, Marulam , sineret , in antiqua tamen majorum suo
rum o Apud Ren auritiam is uisori Alem ex vita πι--mae, Anno I egerae II. Gn. I.
148쪽
α ra Irum i Relligione firmus steterat ; quamobrem optimo jure precandum erat nedum pro Regibus , pro eorum nimirum
bono; sed & ne ipse cogitationes superbas,
o duras contra Populum' Dei fomerent .
Nemini itaque dubium erit,' Christianos, ubicumque gentium versati sint, in ipsa-met Liturgia, supplices preces Deo obtiniisse pro Principis , cui parebant k bono , quaelibet illius seret Relligio. Persicum nimi laudatum canonem, de publica prece, quae in Liturgia Sacrificii fit I loqui , perte ostendunt illa : offeratur eoram Deo viυο; quibus satis apte indigitatur Litu gicae precationis indoles . Hinc postquam idem Ιsdegerdes Anno Imperii sui x Iv. , occasione incensi ab Abdia Regiae Urbis Episcopo Ignis Templi, Christianos persecutus est , cujus deinde pressit vestigia Vararanes ejus filius, iisdem attamen pre
cibus se) , iisdemque sanctissimis linu
bus obtemperarunt illi , donec Persarum Imperio potiti sunt Misamedante sectae Principes, testibus Mari, & Amri Nestorianis in Kajumae Vita .
149쪽
Antiquam , atque Apostolicam hane disciplinam AEgypti Ecclesias tenuisse, etiam postquam Iacobitae Alexandrinam sedem invaserunt, testis est Johannes sorte Iv. ex Catalogo Patriarcharum Jacobitarum a Bollandistis post Reneaudotium edito illius Ecclesiae Patriarcha in epistola Ana. stasio Imperatori , hujus nominis II. da. ta, quam legimus in vita Zachariae Lxiv. Patriarchae Jacobitarum apud Reneaudo. tium . Sic enim ille Anastasium alloquitur : Domine Imperator Deus IN num tuum , Ο Μ esarem ruam eonfera Ceto Novit autem Ille , me indesinenter orationes, precesque facere pro Imperio tuo
psori , sicuti nobis Scripturae Sanctae prae ripiunt . Quam equidem Liturgicam precem in aliis obtinuisse AEgypti Ecclesiis, quas Iacobitarum Episcopi moderati
sunt, atque etiamnum moderantur, nemo
dubitat , cui principem Ecclesiam ceteris de Liturgica re , ut supra dixi , praeivisse issum erit. Pari etiam ratione Hierosolymitana Ecclesia pro Principe in Liturgia precata est post v II. Saeculum , in quo, capta
150쪽
pta a Saracenis Hierosolyma, Nestorianis plerumque Patriarchatus obtigit sa) ; Fodi mula enim Liturgicae hujus precis prostat in quarta Homilia Eliae Nestoriani Hierosolymae Patriarchae , qui deinde Nisibis Patriarchatum in Mesopotamia occupavit. Sie ille in laudata Homilia , quam se-sto Nativitatis Domini recitavit: Regem, oe Principem Nostrum Deus in septis aditi muniti collocet. Heic autem quaeret so lasse quis de Rege, atque Principe , pro quo illhaec tunc fiebat precatio, foret ne
Graecus Imperator , an Saracenorum Princeps: Hanc sane quaestionem inferius, Nestorianorum Liturgias commentaturi, expendemuS . In antiqua itaque disciplina ceterae pariter Orientis Ecclesiae permanserunt tum stante, tum occidente Graecorum Imperio. Ecumenius sane, qui inter Graecae Ecclesiae Saeculi v III. vel forte Ix. Scriptores recensetur, in commentariis, quae
supra laudavimus, ad Epistolam Paulli Timotheo , satis aperte testatur, suo aevo in ipsis Sacris Mysteriis Ecclesiam publicas
