Alexii Aurelii Pelliccia de christianae Ecclesiae tum publica, tum privata prece pro principibus

발행: 1778년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

pta erant nomina, ur Diaconus , qui e ambone Diptycha legebat, illa ante omnia recitaret. Si autem nomina, eo, quo digesta erant, ordine Diaconus recitaret primo certe Imperatoris nomen , mox Patriarchae illud in Sacris precibus Diaconum meminisse dicendum erit ; quem sane morem quisquis Graec6rum Ecclesiastica mo numenta novit, minime demirabitur. Ipsae autem Romanorum Pontificum epistolat hv. 'ius moris, de quo nobis sermo. est, innu mera suppeditant 'argumenta ; Felix nam que III. in Epistola Episcopis Orientalibuq data Anno CCCCLxxx IV., Latinas perinde ac Graecas Ecclesias Principis' nomen in

Dipt his ubique locorum habuisse, test tur H; id quod confirmat Gelasius, non multo post Romanae Ecclesiae Pontifex, iniepistola ad Dardaniae Episcopos b) . Cum autem minores cuiusque Regni Ecclesiae in Liturgicis officiis a primis, principibusquσomnino penderent Ecclesiis, earumque veluti patriis ingrederentur vestigiis , eamdemque ob caussam Diptycha ipsam et Pa- , triarchalis Ecclesiae in minoribus illis ob-

122쪽

tinerent; hinc tum in majori Ecclesia, tum in minoribus illis nomen Imperatoris Di-ptychis descriptum fuisse liquido patet: cujus equidem disciplinae in iis praesertim,

quae e nostro sunt argumento, testis nobis est Dioscorus, Hormis die Pontificis Summi legatione iunctus apud et Imperatorem Justinum Seniorem. Is profecto vigesima, quam , dum in Imperatoris aula versaretur , Pontifici dedit, epistola, Patriarchalem Ecclesiam Diptychorum rationem mi. noribus Ecclesiis eo communicare scribit, ut in earum singulis Principis nomen , quod in 'primae Ecclesiae Diptychis legebatur , pari itidem ratione haberetur, atque recitaretur inter Sacras Liturgiae

preces,

S. Maximus Abbas Chrysopolitanus in publica disputatione, quam Cotis intinopo si cum Monotheletis habuit medio septionio Saeculo, ipsam nos docet formulam Diptychorum, ait enim .' Inter faeras Obl riones supra Sanctam Mensam post muri, fera, ct Sacerdotes , O' Diaconos , omnem

que Sacratum ordinem cum laicis Imperat res memorantur, dicente Diacono : Et e

sum, qui in Me dormierunx Constantini , Constantis , c c. Sic autem oe vivorum

123쪽

. V 96 memoriam facit Imperatorum pose Sacratos omnes sa). Ex hoc autem testimonio duo sequuntur ; primum : Maximi aevo Con. stantinopoli Imperatorum nomina, desunctorum nimirum, ejusque, qui impebabat, post Episcopi, atque cleri illa ex Dipt

chis legisse Diaconum . Secundo : Dipt chorum lectionem in Graecorum Ecclesiis post oblationem , ante Canonia intitium fieri; id enim apprime novisse S. Maximum ambigendum minime erit , siqui dem ille diu in Heraclii Imperatoris aula, cui a Secretis fuerat, versatus est . Quae equidem Constantinopolitanae , aliarumque Orientis Ecclesiarum illius avi disciplina cum ipsemet Liturgite indole, atque natura

maximopere congruebat, cum ipta preces oblationes comitarentur: Imperator etenim

sua paritetr munera Altari offerebat; quam obrem postquam Deo O. M. Imperator, oblatis muneribus, propria studia , atque ossicia quodammodo detulerat , par erat Episcopum, atque cunctam Ecclesiam Omnipotenti Deo ejus vota offerre, eique coelestia bona precari. Quemadmodum autem

in Orientalium Ecclesiarum Necrologiis

124쪽

omnium se e Defunctorum Principum Nomina exarata erant ; ita pari ratione idipsum factum est in oceidente, ut Dyptica medii aevi testantvt ; ac praesertim illa , , quae prostant apud Ludovicum Muratorium ex ms. codice Monasterii S. Iuliae Brixiae Saeculi Ix. , atque x.; in his etenim Dypticis omnium sane Carolovingucae Dynastiae Imperatorum nomina haben

At quanta ea in re suetit orientalium Christanorum relligio, nos docet Dionysius Barsalibius Traciae Metropolitanus . Is nim in commentariiς Liturgicis, quae scripsit Saeculo x III., ne dum Dyptica adhuc in oriente obtinere, sed , quod novum plane in Ecclesiastica re merito videtur , suo aevo in illis Chalcedonum Imperatorum , Turcarum nimirum , nomina descripta esse, testatur. Imo cum Iacobitae ea e Dypticis expungenda esse n mina arbitrarentur, in eos invehitur Ba salibius , atque Ecclesiae mentem sequi ratus potissima prodit hujus disciplinae argumenta , adeoque in rem ma G xime

125쪽

xime esse ostendit pro Turcis Imperator,hus precari, ne illi Ecclesiae pacem turbarent. Qua prosecto in re etsi Barsalibius cetias praetergredi Ecclesiae leges quodam minio videatur, ex antiqua nihilominita discipli. na suam desumit sententiam, cum, ut finsius ostendimus , antiquiores Ecclesiae Pa. tres dum pro Pagauis precarentur Impe. ratoribus , paci ipsius Christiana Reipublicae quam qui maxime consulere, arbi

trati sint. ' .

Verum quicquid sit de Barsalibii sen.

tentia, ex iis, quae protulimus, tum primae, tum mediae aetatis monumentis , liquido patet, Ecclesiam ubique gentium Dy.pticis, quibus in Oriente utitur, in Occidente ad x. usque Saeculum usa est, Imperatorum, Regumque nomina summa rel. ligione exarasse, eaque inter Liturgiae ossicia legisse, ut Principibus, qui objerant, alterius vitae pacem , Ei , qui Imperium moderabatur , hujus vitae, animique bona

a Deo precaretur.

Dypticorum itaque usus maximi equi. dem momenti argumentum nobis suppe,ditat antiquissimae , Apostolicaeque illius disciplinae, qua Ecclesia tum in Oriente, tum in Occidente pro Priucipibus in Litur ia

126쪽

peculiari quadamiratione Deum O. M. precata est . Cum porro Dyptica ubique Ecclesiarum Principis, qui imperabat; Ne crologia vero eorum, qui in Imperio decesserant, nomina, ut dilucide ostendimus, complecterentur , eaque vel ad Liturgiae initium, vel post fidelium oblationes, aut consecratis elementis legerentur, . nemini dubium erit ubique , atque ab omnibus Ecclesiis abav.jad x. usque Saeculum inter Latinos nominatim pro Principe pre .catum , esse ; id quod etiamnum fit inter Orientales. Id genus prosecto argum euium, ex intima petitum Christianae Reipublicae politia, optime patefacit Ecclesiae studium erga Principem, qui quidem cum ejus veluti Pater, atque Patronus sit, optimo in. quam j'e promeretur in Sacris Myste. riis nominari, ut quisque tum e Ciero, tum e Christianorum coetu praecipuis, exi miisque votis cuncta ei bona a Deo precetur

127쪽

. f. VII. ' r' Or entaliam, Occidentaliumque Melesaxum Patres, atque Scriptores pro Principe in ' 'Liiurgia precaνi, resantur . . .

omnium primum Eusebium Pamphilum Caesareae Episcopum, qui Constantini M. gesta descripsit, testem adhibeamus. Ismnim fuse describit Templi Hierosolymita.

ni Dedicationem, magnificentissimo apparatu ab ipsemet Constantino factam , postquam ingens illud , atque ornatissimum Templum a fundamentis excitavit. Cum itaque MaraFrium quemadmodum Con. stantinus Hierosolymitanum Templum appellari jussit) dedicaretur, eoque fere omnes orientalium Ecclesiarum Episcopi, a que Sacerdotes confluissent, ut magnifice, splendideque Dedicationis Solemnia celebrarent , narrat Eusebius : illorum alios maximis laudibus Imperatoris relligione atque pietatem prosecutos esse, alios Divinis, sanctissimisque Mysteriis explicandis vacasse, vel Sacris Scripturis interpretandis; cum eorum nemo, qui Sacris pollebat scientiis , concionibus , aut panegiricis operam non navasset. At illos inter, qui

128쪽

ῆ ingrata laborabant minerva, ne Operam cui pares non erant, abuti viderentur, Sacris peragendis toti suerunt, ut ea ratione

Deum pro Imperii bono propitiarent, Eumque precibus, qua possent, diligentissimis rogarent , Reipublicae ut iugem tranquillitatem elargiret, Ecclesiam tueretur :fupplices Deo preces tandem osserentes pro IN ratore tantarum rerum auctore, pilissimisque

ejus filiis sa). Ex his autem Eusebii verabis quamquam nonnullis visum sit, originem Misis votivae pro Rege deduci pos- se quorum sententia nobis minime prObatur, ut sese dicemus de Missis Votivi pro Rege acturi ); nihilominus plane sequitur jaiti tum in Liturgia peculiari quadam formula pro Imperatore, ejusque se milia precari ; quam sane sermulam maxima sedulitate . Graeca potissimum servavit Ecclesia, cum eodem serme ordine,

ac iisdem pro sus verbis ejusmodi preces

129쪽

ηη roreoncepta; legamus in Graecorum, qua inuferius expendemus, Liturgiis, aeque ac in

allata Eusebii l riocha. Quamquam itaque , ut adhuc diximus, ab Eesesia condita Christiani publica, at que privata obtulerint Deo vota pro Primcipis bono; attamen 'distamen aliquod inatercessit inter preces . quas , cum staret Pa. ganorum Imperium Q precabantur atque illas, quibus usi sunt, postquam Constan. tinus Christi Relligionem amplexus est . Primo siquidem supplicibus a Deo preei. bus petebant, Principem ab Idolorum eui. tu ad veram perduceret Relligionem; mox, ut in eadem Relligione , cui nomen dNderat , simo imprimis animo mi consta. et . Id genus preeibus tunc vacasso tum publice , tum privatim Christianos, iam tum eodem Constantino testig erat . Cl. Caelius Lactantius in peroratione orationis ad eumdem Imperatorem k quas in anti quioribus optistae notae Codicibus prostat ad calcem operis de Vita Beatis. Sic ille

Constantinb loquitur sis): Cui Deo nos quotidianis pneribus supplieamus, ut te ir

130쪽

Io3 trustodiat r De nis inspiret tibἱ voluntatem, qua semper in amore Divini Nominis peris eres. 4uod est omnibus salutare, o tibi ad felicitatem'; ει ceteris ad quietem . OEjusmodi precibuς maximopere confidit Constantinus postquam in bello earum vim plane expertus erat; precibus enim , supplicibusque votis Christiana: Reipublicae se victoriam , Imperiumque debere , passim profitebatur ; unde in oratione , quam Episcopis omnibus Catholicae Ecclesiae scri

psit, invictam rem, ait, esse iusiam βρ-

plicationem: ae tandem in peroratione ita Ecclesiae Patres, ceterosque Christianos alloquitur t β uicumque ergo pleratem cons Rantur, gratias omnium Servatori pro nostra,

suaque ipsorum flute, o pro Re publicae prospero satu agere debent: sanctisque yrecibus , is pontinuis 'supplicationibuὲ Chν sum nobis propitium reddere ut benestiosus perpetua esse velle sa) . Neque solos ad id adhortatus est Christianos, cum ipsos

SEARCH

MENU NAVIGATION