장음표시 사용
131쪽
α io etiam, ut Eusebius Pamphilus scribit se milites , qui divinae Fidei doctrinam nou. dum susceperant , iusserit Dominica die
τι--πε Iis in campo puro, quo nimirum ut scite interpretatur Valesius) neque Α-rae , neque Sepulcreta essent, omnes convenire, ut simul culicti , signo dato , conceptas quasdam funderenx preces quarum sormulam heic ex Eusebio excribere non piget Imperator enim, qui tota mente Divinas meditabatur res, illam mat raverat, militibusque recitandam praescri
pserat, ne ii, Relligione adhuc ignari ,
suo marte sacras profanarent preces . Sic itaque se habebat illa : Te solum Deum agnoscimus: Te Regem pro emur: Te aijutorem inCocamus: Tui muneris es, quod victorias retulimus, quod hostes superavimus: Tibi ob praeterita jam bona gratias agimus,
o futura a te speramus: Tibi omnes Iup-
132쪽
plieamus atque Imperatorem Constantinum, tina cum piissimis ejus liberis incolumem , mictorem diutissima ferves rogamus o Christiana haec nitidissima prosecto oratio, quae suapte natura fuerit. Constantini mens , quo dque ardens ejus studium in Deum , atque Christum , a quo cuncta promanare bona suasum ei erat, perspicue ostendit ; quare neque armis , militibusque magis, quam precibus confidit, quarum vi uti hostem devicerat, Imperiumque potitus erat; sic futura, pacem nimirum , Imperii tranquillitatem , diuturnitatemque se procul, dubio adepturum , sperabat. Quamobrem id unum a subditis gentibus exoptabat, idque imprimis habebat, ut pro se supplicia vota Deo offerrent; quod luculentissime testatus est Presbytero. cuidam, qui magnificis verbis ejus ad a. stra ferebat gesta , ac prope Divinum Imperatorem laudabat: Constantinus etenim,
blandiri sibi nescius , ut optimo Principi par est, hujusmodi voces aegre admodum passus, hominem scerte Sacerdotem, ut ex contextu liquet) admonuit, ne his verbis
uti praesumeret; sed potius supplex Deo το-ra crret, ur tam in hac, quam in futura vita censeri inter famulos Dei merere
133쪽
el ios Diur, ut, narrat Eusebius se . Utinam, qui Regibus ancillantur, quin illorum gratiam blandiusculis iis , adulatoriis scilicet, verbis aucupent, Principi incolumitatem , tranquillitatem , Imperiique diutumitatem mnixis, supplicibusque votis . a Deo precari studeant, praeclarum istud Constantini monitum secuti. Ex his itaque , quae hactenus in m dium protulimus Eusebii testimoniis persuasissimum omnibus erit , iam , tum . a
Constitntini Imperio in Mystica Lit gia nominatim pro Principe precari ,
cum ejus sane nomen omnium primum in inplicis obtinuerit e cuius, rei ceditiorem nos faciunt praeter epistolam Nicolai I. Romani Pontificis, Michaeli Imperatori datam, atque Maximi Collationes; quot quot restant antiquorum Ecclesiae tum orientalis tum Occidentalis Dypti,
Superest modo , quandopam Constantini Magni nomen primum Dypticis scri-
134쪽
Ior mpserit Eeclesa, investigare , quod quamquam satis aperte Eusebius non indicarit, nullo sorte, ut mihi videtur, negotio ex ipsiusmet Eusebii Historia colligemus, factum fuisse statim ac Imperator vita desunctus est, tum cum illius iusta honestissimo apparatu prosecuta est Ecclesia. Eusebius
quippe quarti, quem de Constantini gestis scripsit , libri capite xL. , postquam narrat splendidissimum.SS. Apostolorum
Templum a Constantino sua impensa conditum fuisse , in quo & proprium extruxit Sepulcrum; tandem qua mente Imperator in ipsam et Apostolorum Aede humari praeter illius aevi morem voluerit, sic explicat : Suippe ipse hunc sibi locum post mortem
designaυerat , incredibili Adei alacritate pro. Dieiens , ur corpus suum communem cum solis appellationem post obitum fortiretur , quo filicer precationum , quae in ho-.nopem Apostolorum ibi celebranda erant , etiam mortuus particeps feret. Qui autem
1s erat σων κοινων Apostilorum socius
inlprecationibus, nisi cum Dypticis ejus nomen cum Apostolorum illo in Sacris precibus legeretur Prosecto de Dypticis supra locuti, diximus in illis Apostolorum nomina primo loco exarata esse ; cum i-
135쪽
tineret, quando Dyptica inter Sacras Li- turgiae preces legebantur, una cum Apostolis, Imperatoris nomen veniebat; qua equidem ratione precationum, quae in honorem Apostolorum frbor , parriceps
Nam praeterquamquod Constantini nomen , quippe Imperatoris, principem quem dam locum in Dypticis post Sanctorum illa obtinuisse. dicendum erit; alia prosecto maximi momenti ratio . Apostolorum illis ejus nomen subsequi, certo evincit. Antiquus enim suit Ecclesiarum mos, ut in Dypticis primo Sanctorum nomina , quorum auspicio Templum dicatum erat, secundo loco Conditoris illud, tandem aliorum, qui Templum aliqua ratione do. taverant , scalperentur. Id nos docet Chrysostomus H , atque primae , mediaeque aetatis , quot quot extant, Nec logia. Cum itaque SS. Apostolorum Templum Constantinus condidisset, hinc fit, ut principem in Dypticis locum Apostolorum nomina tenerent , iisque continuo sequeretur Conditoris , , Constantini nimirum 3llud . Con
136쪽
stantinus igitur qua Imperator, qua Τempli conditor, optimo equidem jure altero in inplicis post Apostolos loco venit ,
eo ut eius una cum Apostolis meminisse opus erat, tum cum Liturgia fieret: ea sane ratione in precationibus , quemadmodum Mystica, Eucharistica, atque Psalmo dica appellatur Liturgia, Imperator foetus erat Sanctorum Aphstolorum, atque communem si ut habet latina: versio cum illis appellationem fortiebatur. Novi alio patito hane Eusebii perlacham,
quam hactenus expendimus, interpretatum esse Valesium, qui opinatur, Eusebium 'nl- ludere, ejus sunt verba , ad cognomentum illud Iσαπο ολου, quo post mortem assectus es Constantinus , ut legitur in Menaeis Grae- eorum sa) . Verum satis intelligi nequit hujus longe petitae interpretationis vis; si. quidem Imperator, ut ait Eusebius, communem eum Apostolis appellationem in mrationibus habere exoptabat, quo sane ca
rebat munere ea dumtaxat σου ι 'ro λου deis
nominatione: quamquam enim par Apostolis appellaretur, num ne sequebatur
137쪽
α rio minde; eommunem illum fortiri eum fosso. lis appellationem in Oratione P Esse Apostolorum socium, ut Graecus texi legit, in oratione , nimirum in Liturgucis ossiciis, precibusque Z Praeterquam quoa pone recte Eusebii mentem Valesitum as secutum esse , primum Atinium proban dum illi suisset, jam tum a I v. Saeculo, quo suam scripsit Historiam Eusebius
Constantinum σω Ioastoeoxiis appellasse Ecclesiam. At altum penes Scriptores septimo, ac sorte octavo etiam Saeculo antiquiores de eo nomine silentium: norunt enim e
ruditi, neque id Valesium, virum in Ecclesiasticis Antiquitatibus praeclarissime versarum , fugit , antiquiora huius nominis monumenta Graecorum Menaea, Typiciun S. Sabae, Synodicum , aliosque medii aevi Orientalis Ecclesiae Rituales libros nobis pri mum suppeditare. Ubi itaque Eusebium
vaticinatum fuisse velimus, tum certe ni atque Valesium inter conveniet. Ut igi tur illuc, unde paululum divertimus, redis mus, Eusebii allata verba, atque antiqua Ecclesiarum consuetudo certos no fusium, Constantinum Imperatorem obtinuisse, ut
in Dypticis, statim ac supremam obiit diem, eius nomen proxime secundum Ap.
138쪽
stolorum illa describeretur , quo utiquam modo precum illarum, quibus Ecclesia A. postolos prosequebatur , socius , ac particeps erat; quem sane morem retinuit Ecclesia, a qua dignus habitus est tantus Imperator, qui, ut idem ait Eusebius: Diavinis caeremoniis, ac Ustico Sacrificio
Sanctarum precum communione potiri mere
Merito etenim eximio quodam amore Constantini memoriam prosecuta est Ecclesia, cum ei tranquillitatem , atque o cium, quo potita erat, acceptum referret. Hinc laudatus Eusebius narrat, quanto animi moerore Constantini mors Christia. nos affecerit , eo ut postquam ejus funus honestissima pompa ad SS. Apostolorum Templum . deduxerunt, eoque magnificen. tissime collocarunt: Innumerabilis tandem, sequitur Eusebius, una cum Sacerodoribus Dei, non suo gemitu , ac lach mis .pro Imperatoris' anima Preces offerebanx
Deo. H. Haec profecto sibi proponant e. xempla Christiani, eaque discant vicia, quibus par est Principem prosequantur. Si enim Constantinus suis Ecclesiam , popu
139쪽
α ita talosque cumulavit beneficiis, neque Principum munificentiam nostra desiderat aetas; idque ceteras inter gentes nos profiteri fas
est , qui Incliti Regis, Ptissimaeque Re nae , qui Constantini Relligionem certe
aemulantur, pietatem, comitatemque usque experimur.
Hanc itaque servavit Disciplinam, eaque sevit exinde studia, perinde ac reliquae Ecclesiae, Constantinopolis illa: testem enim eodem Saeculo I v. Chrysostomum habemus ejusdem Ecclesiae Episcopum , cujus sententiam iam supra expendimus, in Commentariis ad textum Epistolae primae Paulli Timotheo . Eo nos docet ille , Apostolum locutum esse precis , quae pro Principe fiunt λατρει- σου in cultu quo-ridiano , quemadmodum Sacram appellat Liturgiam , quae cum bifariam iam tum divideretur, in Mysticam, atque Psalmodicam, quarum illa mane , haec ad vesperem fiebat; in utraque pro Principe vota obtulisse supplicem Ecclesiam testatur, εν, cum Christiani Psalmorum lectioni, hymnis, precibusque operam darent; atque
εν προῆα, tum nimirum . cum incruentum Sa
crum fieret . Ex Chrysostomo igitur discimus, semel. atque iterum quavis die apro
140쪽
pro Principe precatas esse Orientales Ecclesias ; quamobrem in antiquis Psalmodicae Liturgiae ritibus adhu et Apostolici hujus moris vestigia restant in orientalium perinde , atque Occidentalium Ecclesiiis. Haec porro publica erat precatio, cui ea methodo quotidie vacabant Christiani, rati , ut idem auctor est: Chrylo- stomus, se Apostoli eo pacto sequi praerepta . At neque uni publicae huic preci acquievit flagrantissi num illud Episcoporum erga Principes studium , nisii 3c privatis etiam precibus Christianos hortarentur ; Hinc laudatus Chrysostomus Antiochenos a ), no=i solum communes c
jusmodi Liturgicae erant fed c
privatas squam sane esse hujus vocabuli vim, vide apud Suidam in voce ) pro suo Principe facere preces , docebat. Assiduam enim operam id genus precationi,
quam Apostolus maximopere Deo acceptam dixerat, Christianos conferre tum palam , tum privatim Opus erat .
