장음표시 사용
191쪽
Ecclesiae Constantinopolitanae , a Graecis
Gam ita latine interpretatus sum.
Quomodo Ecclesia diuturnum aevum precaret ut Regibus, & Puriarchae in magno Templo in se sto Nativitatis Christi, Epiphaniae , & in magna Parasceve. Diu
192쪽
κ iisue DDiuturnum , sive multorum annorum facias , Deus, potentem, & Sanctum Regem . Ipsi plures annOS. - Longaevum facias, Deus, a Deo coron, tum , a Deo protectum , a Deo glorificatum , potentem & Sanctum Regem . Ipsi multos annos .
Dominum , & Pontificem nostrum Domine custodi in multos annos . Ter in pulpito dictum fuisse hoc modo : In multos annos , Vita , pax , sanitas : prosperum iter, & ab inimicis victoriam praebe potentibus , atque sanctis nostris Dominis, ac Regibus: In multos annos Vita , Sanitas , 3c Salus omnium Sanctissimo nostro Domino, atquρ universali P
His autem sermulis singillatim utebantur Orientales in Liturgia, eum, ut Me- ursius animadvertit , , in ceteris , quae extra Liturgiam fiebant, acclamationibus,
ea dumtaxat dicebantur : πο λα ετη , h.e.,
multi anni , quam, sane formulam adhi
193쪽
I66 Blithus testis sit Luitprandus sit , qui de Supplicatione quadam locutus , ait, quod
Pris cipi Nicephoro plures anni . Hinci colligimus, ab Orientalibus id genus se mulas etiam in Litaniis , quae in supplicationibus fiebant, ut diximus, Ecclesiam praesertim Germanam mutuatam e se, cum Alamannica Litania easdem se me acclamationum sermulas habeat. Immo obiter heic animadvertere non pigeat, in Germana Ecclesia has preces fieri consuevisse post Gloria in Excelsis , quod proprium Orientalis Liturgiae est,
cum ceterae Ecclesiae , antequam prima Misse Oratio diceretur , Litanias recitarent'; Graeci sane , ut ex eorum Liturgicis ordinibus liquet , statim post Do-Nologiam majorem orationibus dictis , id genus precibus , quae quamdam Litaniae indolem praeseserunt , vacant . Satis pro nune sit haec dixisse de Germanae, Graecaeque Liturgiae convenientia; siquidem tentamina , quibus idem argumentum' prosequar , atque non Vulgares mutuatae a Germanis Graecorum Liturgiae rationes i.
194쪽
medium afferam, in Historia Cod cum Liarurgicorum Ecclesiae Larinae , quam propediem, Deo annuente, publici juris si
Postquam autem Liturgicam hanc explicavimus Acclamationem. , heic nonnulla de Ecclesiae, acclamationibus generatim dicere , abs re . non erit , quibus bene-ominandi antiquorum mos , perinde ac Litaniar tum Carolinae , tum Alamannicae acclamationes illustraturi sumus . Acclamationum itaque usus inter Romanos olim obtinuit , quae quidem Imperii initio in ipsemet Senatu Imperatori fiebant; hinc nonnisi , Trajano imperante, in amphitheatro , aliisque pMbli is locis ab ipsamet plebe fieri coepere . Plebi enim, praecentor quidam plerumque praeibat, qui conceptas acclamationis forinulas dicebat, easque illa repetebat usque ad votis defenum , ut ait Aurelius Victor in Vopisco; quare, cum , Acclamationes in publicis Ac is exarari solerent , simul & quot vicibus repetitae forent, in iisdem Actis descriptum. legimus . Sic apud Scriptores Historiae A mstar habemus de id genus acclamationibus: dictum quinquies , decies vicies c c. Has L 4 tan
195쪽
tandem acclamationes modulatione qua.dam fiebant , unde Plinius Secundus epise. xLI. illas appellayit cantica . Hunc Acclamationum morem, ac ipsas quandoque formulas Ecclesia servavit. At duplex videtur discrimen interesse inter Paganorum, atque Christianorum Acclamationes, quod heic adnotare supervacaneum minime erit. Ac primo quidem animadvertendum est , Paganos inter nusquam nrtlaxiraritones a plausu sejunctas fuisse, verbis si quidem, atque manibus plosus edebant Sic Quintilianus Instit. orat. L. VIII. c. III. : in populus Romanus admirati nem fuam, non. aisamatione tantum , sed 'etiam plausu consteretur . A plausu ita- que abstinuerunt Christiani in Sacris Acclamationibus , quod , plane liquet ex silentio veterum Patrum , aliorumque Ecclesiae Scriptorum. Alterum discrimen tum ex animi sententia, tum ex ipsis sermulis repetendum est. Ex animi prosecto sententia has acclamationes inter Paganos minime fieri, fuse ostendit Saeculo II. Tertullianus, qui egregie hoc tractat a gumentum integro capite xxxv. , in quo
ementita eorum Vota , atque acclamationes P ais exprobrat . Eadem ex
196쪽
causa Christiana Ecclesia a quibuseam abstinuit formulis , quae assentationem, at que Idololatricum genium magis , quam ingenuam animi sententiam praeseserebant hinc Christianos formulam, quam passim Pagani usurpabant: De noseris annis tibi Iuppiter augeσφ
minime adhibuisse, eodem capite docet Tertullianus. Haec Chrisianus, ait ille ,
tam enuntiare non novit , quam deo novo
Caesare optare . Isthaee sane formula, Id. lolatri propria, vel adulationem , vel a- 'matorium quid sapit; frequens enim Mmantibus, apud Poetas legimus , esse id amatae precari. Sic nimio percitus amore juvenis amatae respondet, atque blanditur apud Plautum H . Ego te P quam si intelligam deficere ' vita, iam ipse Vitam meam tibi largiar, de mea
Ab adulatoriis itaque hisce acclamationibus merito abstinuere Christiani , qui Imperatoribus , ut ibidem ait Tertullianus , neque vanos . ., NHuc .menrientes ,
197쪽
Quamobrem Christianos inter viguit acclamationum mos , atque ipsas quodammodo antiquas formulas a riganis mutuata est Ecclesia praeter eas dumtaxat , quae Relligionem dedecebant ; hine tum Graeci tum Latini nonnullas antiquas etiam servarunt formulas, perinde atque aciclamationis ritum. In Ecclesia enim Graeca vulgo obtinuit bona-ominatio illa
de qua dictum est, quae & penes Romanos invaluit. Ita Ovidius sa) . Augeat Imperium nostri ducis , augeas
Ardenti enim studio , atque quam lubentissime Imperatori vitam longaevam , atque diuturnum , Imperium optabant ,& a 'Deo precabantur Christiani in ipsa met Liturgia , in qua Acclamatio illa , ' quam jam explicavimus, fiebat , ut laudatus Codinus , atque Habertus in Archieratico testantur.
Inter Latinos duplex id genus suit
198쪽
hona-ominatio , ut in allatis Litaniis
vidimus, e vel enim multos annos, quod εο Graecorum 5ν respondet ,
vel : Imperatori Vita dicebant . Simul cum Vira , & Victoriam ei precabantur. Acclamatio enim isthaec inter Romanos praeseriim milites obtinuit; legimus enim milites Victoria conclamare apud Caesarem se . De sermula Feliciter, ab ipsis etiam Romanis in publicis Acclamationibus usurpata , diximus praecedenti nota quam equidem unam fuisse ex Ninptialibus acclamationibus, nos docet
Praeterea quemadmodum olim modulatione quadam Romani ac etiam metro quodam, ut opinatur Sigebertus Avercampius in Not. ad Apologe. Tertulliani in acclamationes concinebant, ita & in Ecclesia fassiim fuisse discimus ; inter clericos enim Nattae , quibus nimirum cantus
munus erat . , acclamationem modulabantur , atque populus ea dumtaxat repetebat: πολλα ετου , -ltos annos ut testantur
199쪽
Codinus se , atque Anna Comnena , b)Hinc Luirprandus supra laudatus ait: Cam
pus 9 de hujusmodi acclamationibus Imperatori Iustino factis locutus, dicit :Disponunt cantus , modulos o Cock bus addunt.
Eadem etiam ratione , qua olim in p. blicis Actis tum Acclamationes ipsas , tum earum numerum describi diximus ;idem & in Ecclesia factum fuisse liquet ex Actis Conciliorum , in quibus passim legimus exaratas Acclamationes tot, quota populo , cui Acta legebantur , factae fuere. Idipsum in Imperatorum . . Inaugmratione , atque Episcoporum electione fieri consuevisse, scribit Evagrius. Immo epistola cx. Augustini, absolutissimum est
hujus moris monumentum : In - ea enim
Evodii, quem suum designaverat succeta. rem , publicae electionis Acta habentur , in quibus legimus : Deo gratias , Cbriso laudes , dictum es vicies ter h. e. a populo ): 'Exaudi Chrse , AEumsino viia ,
200쪽
V i 3 Dese sexies decies : To Patrem Episcopum , dictum es octies e c. In ipso etiam Templo, ut Episcopus homiliae finia
faciebat, populum acclamasse, passim testatur Chrysostomus, qui Homilia xv III. in Genes. , aliisque in locis abusus acclamationis damnat , atque illos inter refert abusum quemdam acclamandior ria Gentilando Hoc idem mihi indicare. videtur Evagrius , qui pro acclamare
utitur ea Voce επικρα- : Nescio enim quo
ductus argumento Sulcerus opinatus sit, eo vocabulo Evagrium explicasse morem acclamandi ad ravim usque , ut ipse ait ;nusquam enim verbum επαναζων ea significatione legimus. Apud Lexieographos autem post Suidam vertitur annuere erum penitiorem verbi significationem affecutum
mihi essetvideor ex Hippocratis textu lib. Deucis, in quo fudaria, sive oraria appellantur επικρατιnς; hinc conjectura auguror, vembo illo Evagrium indigitasse morem applaudendi, sudaria , sive oraria ventilando , quod Graecos secisse, Chrysostomus
praesertim , ut diximus , testatur . Sudaria autem, ita appellarunt, eo quod caput ambirent ; unde medio aevo Graeci vitiato thςmate es sormarunt illud sa Miριον , quasi
