Francisci Philippi Pedimontii Ecphrasis in Horatii Flacci artem poeticam

발행: 1546년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Praebent, utilitatis uero parum. Nam ut de graecis pariter qui

Diisdam, ac latinis taceam , qui meras nugas susceperunt quid inanius, leuiusque cifingi potuisset, quam . EO. mero tamen doctrinarum parenti ascribitur. ut argumento sit Meterra poetas qua doque utilitatem, quandoque in conscribendis poematis oblectationem spectasse. Alij uero eruditissimi uiri, acri iudicio praediti, ac ingenio pene diuino uoluptatem fructumque carminibus complexi iucunda pariter atque utilia poemata polleritati reliquerunt. multa enim ab illis oblectationis causa eslicta uidentur, alioquin expressos mores, insculptamque uitae imaginem sub falsitatis umbra continent. Nam S uetustinsmi illi, qui ab initio poetica mendacia excogitarunt , illud sibi scopum proposuisse uidentur ; ut sub fabularum inuolucris doctrinarum mysteria, mores, uiuendique modum inuoluerent. Quid rursus tragoedias comoediasque esse dicemus, quam fabularum pigmentis coloratam hominum uitam Z aut quid pretierea Homericum poema, Vergilianumque, nisi pomaria satis amoena, omni uoluptate reserta, omni denique fructuum, omnique Pomorum genere redundantia appellabimus QUID UNUMQVODQUE G E N V s

Quid Epraecipies, e Irio brevis ; ut cito dicta ii Drecipiant animi dociles , teneanto deles . Omne superuacuum pleno de pectore manat.

Oper pretium est discere quid unum queque poetarum deceat. non enim satis sibi fecisse uidebatur Horatius, quod eorum genera explicauit, ni sua cuique iura pr scripssset; cum artis praeceptiones tradere instituerit. Ac primum cos, qui omni uoluptatis illecebra abiecta prodesse tantummodo uolent, digressionum lenocinia, uerborum circuitus, descriptionumve splendo-zes, aut alia quaecunque ornameta, & flosculos aspernari iubet. quininio breuitat i, quae quidem ad docendos animos admodum

102쪽

ARTEM POETIcΑM. Didonea habetur, maxime studendum esse monet; minimeque a iuuandi ac praecipiendi linea errandum; ut discentes Praeceptasacilius comprehendant , memoriaeque thesiuro recondita qn diutissime seruent. Nam cum loquacitas fastidium pariat, ac se tietat em, quae quidem docilitati aduersantur; nunquam bene docebit, qui nimia uerborum copia redundauerit. Proinde sese monis huiusmodi contractionem cunctos, qui artium, disciplis

narum, morum, aliaruritie rerum praeceptiones tradiderunt,

accurate obseruasse patet. Quorum omnium in hisce poeticis legibus conscribendis auctor ipse consulto breuissimus suit; ut desinant hallucinari, qui nimiam ei breuitatem crimini dare conantur . Et si quandoque poetas a' sterilis materias angustijs in ubertatis campos digressos esse non inficior; quemadmodum secit Maro in Georgicis. Verum id licentis, qua tunc sungebantur, condonetur; Maronianique animi foecunditati ascribatur, atque amplitudini; qus non facile coarctari poterat; prς fert imquod illis temporibus nondum poeticarum legum uinculis astrim tenebantur . nos tamen posteri Flacci prudentissimi legumlatoris iussa rata, & firma haueamus. .

Ficta voluptatis caussimi prorima ueris;

supra e Lamiar usu puerum extrahat aluo .

At qui oblectationis causa utilitati parum prospiciunt, uoluptatique tantummodo inhiant, non idcirco nullis terminis ius mucircumscribere, aut definire debent; ut sibi quidquid libeat,men. tiri liceat; qua e confingant, omnino sint a' ueritate procul . nam si non uera:si item uerisimilia comminisci oportet. alioqurniis, quet temere estinguntur, fides nequaquam adhibetur; imo tanquam uana insomnia ab omnibus conteni solent. Quis enim puerum a' Lamia deuoratum, rursusque uiuum ab utero eXtra tum credat aut ab eiusmodi impudenti mendacio non abhorreat praesertim quod poetς, auctore Aristotele, etsi non elliachi uera narrare, ut qui nomen a fingendo duxerit; est tamen

103쪽

E PHRASIs IN HORAt Ii quemadmodum uel fieri potuerint, uel uerisimile , aut necessarium fuerit, eXplicare. uates quippe atque historicus non eo tatum , quod ille carmina, hic uero solutam orationem exarat inter se differunt, sed quod historia res gestis enarrat, poesis auteut geri potuerint. Quod si in portentosa eiusmodi figmenta de ueteribus quidam inciderunt; id euenisse dicamus propter nimiam libertatem ; qua illos fuisse abusos pauloante demonstrauimus . Proinde obpeccata maiorum animaduersa posteri dili gentiores, cautioresque esse debent. nam, ut inquit ille, feliciter sapiunt qui alieno periculo sapiunt. Vetustos praeterea sapientes ab eiuscemodi monstrosis fabulis ualde abhorruisse,illud est argumeitto, quod Plato ea de causa, tum ob inhones ad decora , quae dedi s eXcogitauerat, Homerum uatum omnium Patrem a' Rep.quam informandam susceperat, expelli iussit. thagoras quoque, ut non nulli tradunt, ad inferos se descendisese asserebat; Hesiodique animam a ree columne uinculis alligatam , stridentemque uidisse; Homeri uero ab arbore prudente; poenas equidem figmentorum persoluentes, qui de dius temere,

ac turpiter e Xerant.

Omtu tulit PQG, Centurissimorum agitant expertia fugis lypraetereunt avxtera poemata H attines ;sumptu . comitioram omne ructe punctum qui miscuit utile dulci ,

bui siuifragia punisi, Lectorem delectando, pariters monendo.

magistratum a lista Et longum noto script in Gai uelium.

Animaduertens Horatius non omnes ijsdem rebus oblectari, cualij alia expetant, di, quod uulgo inoleuit, quot capita to sententiet, ut cunctis pariter fatisfieret ; ijs inquam, qui a carminibus fructum, tum ijs, qui uoluptatem qu riint, illud poema summis laudibus extollendum censet . quod graues sententias, morum pricepta, S ut ita loquar uitet characterem continet, iucunditatisque illecebras, ac uoluptatum dulcia condimenta

104쪽

i A R T Ε,M p o 1 T r e A M . a ripWbet ; dele lando pariter, atque monendo . Siquidem, ut a se serebat Domitius Ris, thesauros ohortet esse libros.Talis quippe eodeκ serijs rebus, iocosisque assuens omnium iii dicio, suffragio, atque consensu probabitur; bibliopolis quoque magna

lucrum apponabit; reterisque a nationibus , S gentibus emetur; imo auctoris nomen immortalitati tradet. Notandum pro centurijs seniorum senatores ipsos intelligi; qui ob aetatis, dignitatisque seueritatem non nisi seria commendabant; pro Rhamnensibus uero nam metri necessitas coarctauit nomen equestremordinem . qui procul a senatoria grauitate poemata austera aspernabantur; dulcia uero , & uoluptaria amplexabantur. Romulus enim, ut auctor est Liuius, cum populum in triginta curias diuissset, tres equitum centurias, Rhamnenses ab ipso, a Tito Sabinorum rese Titienses nuncupatas nam Lucerum nominis, atque originis causa incerta conscripsit. Quamuis non nulli centurias seniorum proprie aetate prouectorum cateruas interpretentur; qur naturali austeritate,& supercilio a ludicris rebus abhorrent.Celsos uero Rhomulidas iuniores; qui forentis aetatis seruore elati poemata frugifera nihilifaciut, summodo es ridiculis iocis uoluptatem, & cachinnos hauriant .miruquippe in modum ad libidinem iuuentus procliuior est.

Ane delicta tamen, quibus ignovisse velimus;

NE neque chorda senti redit, que vult manus,et mes Pscentius gravem per pe remittit acutum. Nec si perferiet quodcunque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

yndar maculis; quas aut mcuria furit ,

ta ut humana parum cavst nar a. Quid ergo si lycriptorsipeccat idem librarius urique, .

105쪽

Quamvis eri monitus , venia cares;' charadus detur , chorda νυ per otier et eadem .

Sic mihi qui multum cessas At Chersus ille ;Quem bis tres bonum cum risu miror , idem Indignor. quandoque bonus dor nuat Homerra; rum opere in longo' erit obreperei num.

Quoniam uero satis superque pauloante dictum est, quid poetam deceat, merito hic subijciendum quid non deceat exi stimauit ue ut decori, cui adhaerendum est, e' regione S contrario nomine dedecus, quod euitandum, tanquam uirtuti uitiuin opponatur. Unicuique ergo poetae marinae cauendum cst, prouidendum est, ne in uniuerso peccet; pluribus ue erratis poema omnino deformatum reddat. Cum tamen homines ob naturae imbecillitatem facillime delinquant, ignoscere quandoque Oportet; praesertim quod omnibus in rem actionibus euenire cernimus , ut Plemnque finem optatum non consequamur. nerui enim persaepe non recte intenti, aut remissi legibus musicis nequaquam respondent I minimeque eum sonum remittunt, que cytharoedi manus,atqtie aures expostulant; cumque hic grauem poscat, illi acutum reddunt. Sagittarius quoque non semper eum scopum percutit, quo arcum intendens sagittam direxerit. Cum itaque proprium hominis sit peccare ure poetis quaedam parua delicta condonantur, quae incuria commisit, humana uenatura peccatis Obnoxia parum cauit. Nam cum plura ornameta tanquani gemmae splendent in poemate, non adeo paucis maculis offendi debemus , ut illa praeclara, laudeque digna aspernemur. Cumque omnium memororum compactio mira pulciaritudine praefulgeax, insolentis nimium , ac penes delicatissimi iastidii est et os naeuutotum corpus repudiare. Nihilominus qui improuidus saepe saepius in eadem errata, quamuis monitus, incurret .venias inuino carebit; imo tanquam incautus damnabitur, non secus atque librarius, qui in describendis codicibus idemendum litura cor igendum saepissime crarat; ac cytharoedus,

106쪽

ARTEM POETICAM. I qui semper eadem chorda oberrat. Quinimmo alter Cherylii iii re habebitur, poeta ille ineptissinius ab Aristotele, dum ui topicis Homeri exeniplis n0.Cheryli utedum admonet, eXPlosus, qui cum gesta Alerandri conscribenda sumpsisset, ut X duos,aut Ires uersus laude dignos eructauit. Quapropter ne in maximos ac plurimos errores incidat, unusqui lotae summopere Culeat, id quippe est intolerabile. Cum alioqui labeculas omnino euitare mortalitas non possit, ac doctissimi quippe uiri plerunsue caecutiant. Nam S Homerus ipse; quem Socrates apud Platonem omnium poetarum Optimum, ac pene' diuuiis limum appellat; que eius libris tandiu elaborasse Ionem illum rlaap aum mirifice probat ; dormitasse qua doque crudit illimis ic iudicio praeditis uidetur. Fas enim, ac prope' necessarium fuit in tam ma- no poemate sommim obrepsisse; caecumque senem tanto la- ore desessiim non nunquam obdormiuisse non est mimim. Atqui sinsulos locos, in quibus ille caligasset, quod non nulli

po Es IN PICTURAM IMITARI.

Pspictura poesis erit; quae , propirastis,

Te capiet magis ,ς quaedamsi longMN abfes. Haec amis sycurum uolet haec fib luce ui deri, indicis argutum qua non formidat acumen ;Haec placuis et , haec decies reperata placebit.

Animaduertendum est, ne quispiam hac licentia, quam Flaccus legum conditor hominum uitio adactus, ct quodammodo inuit iis dedit , impnne abutatur; ne incitiam arbitretur sibi peccata omnia remitti, S condonari; quae si a' critim obi jciantur, flatim occiirrat: Homuncio stim, humani a' me nihil alienum puto ut Terenti um illud ad hanc sentetiam accommodetur quinimo

107쪽

omnibus ingenij uiribus cuique enitendum est, ut opus cum decoro absoluat; adeoque excultum, politum, limatumque reddat, ut tuto eXtra domesticos parietes exire, inque studiosorumanibus, quibus perpenduntur lucubrationes, haberi oossit. Poesis enim, ut supra diκimus, picturam imitatur. & quemas modu tabella praeclare, artificioleque depicti eo magis oblectat, quo propius accedas; alia uero procul spectanda, ut quae non tantam artis praestantiam contineat; rursus lisc in intimo ac subobscuro loco conspicienda, ut uitia lateant; illa uero propalam, omniumque ante conspectum collocanda,ut quanto magis aspiciatur, eo melius oculis splendescat, atque animum pictura pascat inani: ita poema ad unguem perse tum, suisque ornamentis distin him, uarijs,e coloribus ornatum, ac nu)lis maculis inspersum fauste, & feliciter foras dabitur; doctissimorumque hominum, qui se censores faciunt, acre iudicium non sermidabit, ac procul ab omni reprehesionis nota iterum & saepius perlegetur,maiorem quoque in dies sinsulos repetitum iucuncitatem praebebit. Quod equidem in Marone nostro euenite quis inficiaretur Eius quippe crebrior lectio iucundiorem uoluptatem

tradit; quantoque frequentius illius diuina carmina repetutur, tanto minus satietatem afferunt. aliorum uero quotamiam poesis uiκ semel testi tanto fistidio legentium animos afficit,ut nunquam amplius in manus sumatur; imo ad eum tantummodo usum in posterum seruari soleat, ut inertes tineas perpetuo taciturna pascat. IN POEsI NON DARI MEDIOcRITATEM.

O major iuvenum , quamuis er uocepaeterna

Fingeris ad rectum, erper te sapis, hoc tibi sctum .

Tolle memor; certis medium, er tolerabile rebus Recte concessi. conflius iuris, er actor Causarum meiocris, abel uirtute diserti

Nessulae , nescit quantum Casellius . Plus , i s

108쪽

Sed tamen is prereo es. Mesocribus esepoetis

Non Gy, non Minnes, non concessere columnae.

Scio quod lata ire non nullorum sumagijs repudiabitur; qui ea

tanquam nimis duram abrogandam esse contendent; cum non

omnes omnia possint , minimeque ad summum pret stantiae culmen unusquisque peruenire ualeat. Est enim quoddam prodire tenus, si non datur ultra. His emo Horatius alio decreto o currit ; mediocritatem scilicet, quae in reliquis artibus studijsque non improbatur, in poetica nequaquam tolerari. Imo, inquit, o maior natu Pisonum, qui minorem aetate praecurrens melius

rem hanc dijudicabis ni aliquis poeticae fuisse studiosiorem, uel

contrariam auctori de poetarum mediocritate opinionem habuisse dicat; atque idcirco fuisse monendum quamuis patris sapientissimi, ac doctissimi uiri monitis instituaris, S per te sapias,noc tamen meum praeceptum ne contemnito . Certis ac definitis rebus mediocritas quaedam recte conceditur; mediocris enim

iureconsultus, causarumve actor et si cum A. Casellio iurisperitissimo , Messalaque Corvino oratore disertissimo non comparandi sitis tamen laudibus ornantur. mediocrem uero poeta esse,neque a' Dijs,neque ab hominibus, neque a parietibus ipsis unquam permissum. Tanta quippe in poeta; cum eius sit munus dicere perapposite ad admirationem, quam nihil nisi summum parit, magnificum, atque m lsum; praestantiae magnitudo requiritur; ut non immerito asserat Cicero uiκ singulis aetatibus bonum poetam inueniri. Eloquentia enim, ac poesis in ijs rebus uniuersis constant, quibus in singulis elaborare permagnum est. Quo circa antiquos uates, summos illos, atque egregios, in suo quenque scribendi genere, nunquam satis adumirari possum. qui nescio an posteris canendi facultatem reliquerint . Recentiores uero quosdam non possum nisi irridere; qui ab imperito uulgo inanem gloriolam captantes, uersiculos, imo nugas, de quacunque re estutiunt. Quod si torculis noctes ac dies exprimerentur, nihil unquam succi deflueret; adeo ut in eos conuenienter dici possit prouerbium illud, oleum dc operam perdidisse. Caeterum quis fuerit Aulus ille ab auctore tan

109쪽

D E PHRASIS I N H O R A T O quam iurisprudentissimus celebratus, non erit ab re fortasse quirere . Ac primo Cesellium uincucem qui arbitrantur ; de cuius erroribus scripsisse sertur Terentius Scaurus, citius ne cominentarios rerum antiquarum citat Gellius; doctis uiris nullo modo satisfaciunt. eum quippe fuisse grammaticum plane constat. rursus ali, Casellium praediatorem intelligentes minus arrident; de quo in oratione Ciceronis pro Cor. Balbo haec uerba habentur. Q. Scaevola ille augur cum de iure praediatorio consuleretur homo iurisperitis limus consultores suos non nunquam ad Furium

S Casellium praediatores rei jciebat . innuit enim Horatius hic praestantissimum in arte, di non mediocrem, qualis ille praediator. Nam quod non nulli Castellium reponunt aullo modo probatur. Eum itaque Casellium intelligamus; quem ut uenustum Quintilianus laudat, ac iureconsultissimum litisse perhibent.

Vt gratas inter mensasse bonia discors, Et crastum unguentum , sardo cum melle papaver se sint ; poterat duci quia coma sine Κει.

Sic animis natum , inuentum poema iuvandis ,

Si paulum Jummo discessit , vergu ad imum .

Cum Flaccus omnino poetis mediocritate interdixisset, ostendit nunc se id aequo iure fecisse; ne temere legem sanxisse uideretur . Congruentibusque exemplis ea de causa modum uatibus non praefiniri statuit; quod cum poesis ad oblectandos, iuuandosque animos inuenta dicatur, nisi summum praestantiae splendorem adipiscetur , iucunditatem cum emolumento nullo pacto prabebit. Nam S in lautis conuiuiis symphonia, quae pectora demulcendi causa adhiberi solet, discors, iam tum eo nomine nequaquam digna , magnopere conuiuarum aures ossendit . Vnguentum quoque putre, malcque olens naribus iniucundiam odoratum tradit . eo quippe manus defricabant ; nam

post singula serotia palmas antiqui abluebant; quem morem optime expressit Catullus Fabullo suo inter coenacium ungue -

110쪽

ARTEM POETIe A M. statum se daturum promittens; quod cum olfaceret,deos foret rogaturus, ut totum se nasum redderent. Papauer etiam; cuius semen cum melle in secunda mensa, somni iam tempore imminente, soporis fortasse gratia prouocandi apponebatur; nam, ut inquit Plinius, sitiuuin uim habet somniseram; cum siluestre melle decoctum in miro sit usu ad faucium remedia; si comedendunon cum attico , lierum cum sardo melle, quod habebatur pessimum, commisceretur, non ne omnes respuerent praesertim quod coena sine eiusmodi luxu iam traduci poterat. Poesis itaque ut animos alliceret adinventa, oblectamentisqtie ad recte uiuendi normam adduceret, si paulum a summo excellentiae culmine decesserit, ad insimum locum prorsus declinabit. Na cum medium non detur, in alterum duorum extremorum incidere necesse est; ut uel ad altitudinis apicem euolet, uel ad humilitatem decidat; aeque coelo, ut ita loquar id terret centrum delapsa nunquam amplius in luminis auras egrediatur.

si NON ESSE INVITA MINE Ru i UA SCRIBENDUM.

Ludere qui nesse , camperiribus ab linet armis; Indoctus p pilae , di ue, trochi ve quiesst; disse risum tollant impune cymae. Qui nescit , versu tamen audet fingere . Quidni 'Liber ,.sngenuus , praesertim censu eque Irem

Summam nummorum , vitios remotus ab omni.

Tu nihil inusta dices o fres Minerva: Id tibi micrum eriἱ , ea mens. si quid tamen olim Scripseris , m Meti' defendas imicis auro , Et patris ,φnoritras , nonums prematur in annum.

SEARCH

MENU NAVIGATION