Francisci Philippi Pedimontii Ecphrasis in Horatii Flacci artem poeticam

발행: 1546년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sam ; nam quandoque speclator isdio assechis tunc, cum ad cantores ab actoribus fabula transibat, cosumens abibat; itaque chorum tanquam surgendi occasionem sustulerunt. Inde comoedia a' graecis νέα uocata emanauit. quae inclytos etia habuit suos auctores, de Graecis Menandrum Atheniessem, promptum animo uirum; atque Strabonem, de quo quidem multus sermo apud omnes . Hic, auctore Suida, notriantum comoedias conscripsit, uerum etiam & epistolas ad Ptolemaeum regem, multasque alias orationes prolaico stilo. Recepit quoque noua comoedia in latim contubernium ambos Apollodoros, alterum Atheniensem, alterum Geloum Menandri coaeuuine caeteros consilio Omitto : de Latinis uero, quos nunc habemus, Plautum , ac Terentium. LATINORUM LAUS.

Nil intentarum noriri liquere poetin , i Iec minimum meruere de S , veris agraeca

fusi deserere,. celebretire dome tica sucta ;I et gus praetextas , vel qui docuere togatas.

Nec virtute seret , claris ue Potentius armis , Latium isinou in deret unum sim, uel diligeti ani, Cumque poetarum limae labor , o mora. uos δtum. in Ai Pomptu δεσυμ carmen reprehendite , quod non euii isto abstrahit, 2 Multa dies, Cr multa litura coercuit, at Vetur, quod accidit in M, r er I - α I

Quanquam summas laudes Graecis nuper tribuit, adeoque eoruscripta commendauit, ut tanquam audaX S ineptus graeculus iure latinitatis contemptor haberi potuisset; nihilominus ne a suis ciuibus hostis adiudicaretur unusquisque enim φιλο-uis de

92쪽

bet esse uoluit suum praeconium & Latinis tradere. Quibus

equidem non est uitio,aut inertiae dandum, si eos Graeci ab initio omni doctrinarum genere superarunt. quippe ob continua armorum tractationem literarum studia neglexerunt,inque gerendis bellis adco occupati fuerunt, atque detenti, ut ne minimiu quide quietis lepus populus ille Martis habere potuerit; quo animos ad Musarum amoenitates uoluisset. Na si quid oti, a bellico tumultu dabatur, id omne Ripublicae administrandaei atque agriculturae impertiebant . & hinc sero alma poesis Romam uenit annis poli urbem conditam supra C C C C. Postea

uero temporis lapsu criti attentare, gloriaeqtie non minimum deciis a' literis, ne dum ab armis, aucupari libuit; musarum lite sacris se se initiari uoluerunt. Qui non tantum graecas res latinis litetis illustrariint, veruin etiam & domestica facta celebranda

carminibus susceperunt. Quod quidem uetustissimi illi,Andronicus, Ennius, α alij coaeviTecerunt, Romanorum gesti de in

tantes. unde eorum poemata annales, quod singulorum amino ruin gesta continerent, nuncupati. Nisi domestica facta latina , & non graeca fabularum MPmenta interpretari malumus. Nam post notiam comoediam latinos multa fabularum genera edidisse auctor est Donatus antiquissimus grammaticus; ut togatas ab argumento latino ita dictas, nam a' graeco palliatae; pritextatas a' per narum dignitate ,& latina hi storia ; Atellanas a ciuitate campaniae, ubi actitatae sunt illurimae ; Rhyntonicas abactoris nomine; tabernarias ab humilitate argumenti, & stili; Mimos ab diuturna imitatione uilium rerum, S leuium personarum . Qiiod si Graeci ab initio Romanos superarunt,perfacile suit, inquit Cicero,uincere non repugnantes. qui alioqui omnia sapientius per se inuenerunt; atque ab illis accepta meliora reddiderunt, quae digna statuerint in quibus elaborassent . imo quemadmodum iustitia, prudentia , sertitudine, omni denique uirtute Roma floruit, ne dicam armis, quibus cunctis nationibus antecessit ; ita quoque ab eloquentia , olianique artium ac disciplinarum genere, ii caruibidio se dedisset, perpoliendisque

scriptis limam adhibuisset, magnam sibi gloriam dubio procul

vendicasset. itaque Latinorum minimam circumspectionem carpit; qui partus edere properantes abortus iaciebat; minimeque

93쪽

x E CP H R A s I s IN HORATII legitimum tempus expectantes Rius linterfectos emittebant. Idcirco uos Pinnes,inquit,quia Numa Pompilio una cum sanguinis derivatione tetricam illam disciplinam, ac seueritatem ducitis,carmen quodque reprehendite; quod nequaquam acerrimi iudici, lance examinatum, interlitum, omnique mendo eXrurgatum prodierit. in edendis quippe sttibus urset sunt imitandi, quae primo in mem carnem emittunt, posteaquam lambendo paulatim figurant.

Ingenium misera quia ortinatius arte est ,Wrulussanos Heli cone poetas Democritus ; bona pars ungues non ponere curat, Non barbam secretapetit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium , nomens p - , Si tribus Ositfcγris caput fnsanabile nunquam Hsic esse a Lyciηηm Tonsiri Lπmo comm erit. Oh e o tam ,

nus tumulo iacet, at Nil tanti e l . ergo Iungar vice cotis , acutum

μdeparentur opes quid alat firmes poetam,

Postquam satis Romanorum negligentiam notauit, qui' parum curae, partim diligentiae in examinandis poematis acihibebant, causani reddit; Democritique philosophi deliram opinionem insectatur. Qua illi sorstan addusii artem , aeciliamve iudicis trutinam contemnebant. Hic cognomento Gelasinus M ii λῶν,

94쪽

ARTEM POETICAM. o auctore Suida, το κενο-ουδον τί ἀδε mis, discipulus Anax gorae & Leucippi, uel, ut alij arbitrantur, magorum, chaldaeorumque, es quibus sapientiam edoctum tradunt, negabat quenquam bonum poetam euadere posse sine iurore I poeticetque Minitem ac sororem infamam esse opinabatur; imo uates ipsos furere & bacchari quodammodo oportere. Credebat equiciem an mi impetum, inflammationem, ardoreiuue misera arte feliciorem,melioremque esse ; arte inquam iure infelicitatis cognomine nuncupanda; ut quae ab ridiculo, & insipiente graeculo irrideatur , a' sapientibus uiris summis laudibus celebrata. Atque hinc vulgus in eam sententia luit,ut diceret nasci poetam,inque uat um concilio non admittendum, qui fit rore illo, ac furijs, ut ita loquar, non agitaretur. imo, quod absurdius est, non nulli, ut docii haberentur ab indoctis , fitrere simularunt. quippe qui

nunquam ungues resecantes, neque barbam tonsori committe-tes,corporis pariter,ac uitae cultum penitus aspernabantur; hominumque a conspectu S consuetudine in solitudines, ta quam

serae in latibula, se conferebant; publica omnia loca,ubi freques populus conuenire solebat, fugiebant; balnearumque usuin, qui ma Mimus erat apud ueteres, abhorrebant; ut sordidi, inquinati , inculti , horridique apparerent. Stultitia profecto ipsa stultiores,qui inclytum poetae nomen aucupari taedebat, si perpetuo caput intonsum haberent; caput inquam tanta affectum insania,ut trium Anticyrarum helleboro nequaquam sanari potuerit. Plinius enim helleborum melancholiaeAmentiaeque m deri asserit, idque in Anticyra insula esse optimum,ac sumi tutissime,adeo quod Drusus tribunorum popularium clarissimus eo medicamento in Anticyra sanatus fertur . sanat quoque, eodem auctore, bilem S pituitam. atque inde ortum prouerbium,bibenduin ei esse helleborum, qui desipiat. Non nullos etiam stirdiorum gratia, ut acrius ea perspicerent mentis acumine,quae comentabantur, saepe sumpsisse helleboriim plane' constat. Quod quidem Carneades secit, cum Zenonis libris esset responsurus. Atqui ego, subdit Horatius Democriti adhuc sententiam deridens , ab insanis insinus habebor; & tanquam stultus, mihique ipsi parum constans , ac sapientum dogmatis contrarius exsibilabor . Qui uerno tepore, quo medici potiones praebentes mor-

95쪽

diis prospiciunt, quos aestas plerunque apportat, atram bilem

purgare soleam . cum alioquin Jn furorem ,& maniam prolapsus desiperem; ualetudinemque negligens insinus euaderem poeta, & Democriticus . veruin ista ualeant deliri pseudoptulo- plii. Nam nil tanti erit, quod in eorum sententiam me ire cogat ; aut incolumitati cum animi, tum corporis non consulere; dum falso poeta nuncuper. EXtollant quoque maximis praeconi js Gr ci melancitoliam, quam nos furorem dicimiis,contendantque esse assectionem heroicam ; quippe ea uiri praeitimissimi ,& Sibyllet laborarunt; dicatque Aristoteles arbitrio suo omnes ingeniosos melancholicos . ego tamen me tardiorem esse non moleste seram . Nam, etsi uatis nomen non consequar,

iungar equidem uice cotis; quae cum ipsa incidendi uim non habeat, serrum tamen acutum reddit, ut facillime praecidat.1Ita ego, cum ingeni j tenuitas nihil suppeditet, quod Musis dicare Maleam, exclususque omnino a' poetarum coetu alios docebo; unde munus, & poetica facultas comparetur I quid poetam nutriat, informet ue; quid deceat, contra que item dedeceat,admonebo . Scio hic non nullos Platonis clypeo circumseptos D mocriti aduersus auctorem propugnatores sore, ac pene' patronos . Qui omnes poetas inlignes non arte , sed diuino potius afflatu praeclara poemata canere, neque prius uim illam condendi carmina adipisci, quam deo pleni, extra se se positi, atque omnino a' mente alienati fuerint, cum 'pe alias tinetur; tum eo dialogo abunde disserit, quem de poetico furore inscripsit. sanciamus itaque foedus; ne Horatius noster cum tanto uiro conuenire no uideatur, quem omnes perinde atque diuinum suspeMerunt. Plato quippe sit rorem mentis alienationem uocat peamque duobus modis accidcre arbitratur: aut ab humanis morbis, quς, quod hominem mente captum, & quodammodo brii tum reddit, proprie dicitur insania ;& haec quidem est, quam Flaccus explodit: aut ab ipso deo prouenire; quς quia supra humana animum erigit, diuinoque lumine i terrestribus ad supera trahit , iure diuinus furor nuncupatur. atqui hac sine abalienatione nunquam animum recte contemplari posse auctor est ipse idem Plato; cum philosophiam mortis meditationem dis niuit. Et poeta quidem nunquam recte carmina conscribet,ni

animuni

96쪽

ARTEM POETICAM. ε' animum P corpore penitus abduxerit. Nam, ut sitis docte, ac perite inquit Maro, Igneus est ollis uigor ,&coelestis origo

Seminibus, quantum non noXia corpora tardant, Terrenique nebriant artus, moribundaque membra . DE RECTE sc RIBENDI FONTE.

Rem tibi craticae poterunt ostendere chartae amrbal provisam rem non musta sequentur. Qui didicit patriae pita debeat, er quia scis, Quost amore parens, quo rarer amota et hostes;

Quod e confripti, quodfuscis officium , quae Partes in bellum missi ducis; ille prosecto

Reddere personaescit convenientia cusque. Inurdumspeciosa locis, moraras recteri L , nullius Veneris ,snepondere,Warte Pulsus oblectaepopulum, meliuSi moraetur , Quam versus inopes rerum , nug 3 cmor .

Democriti insinam opinionem reprobasse non satis habebat, nisi promissa persolueret et unde enim poeticas opes adipisciuntuqui ite possit, se ostensurum paulo ante receperat. Ac pri mo aduersiis Democriticos Socratem sertissimum ducem consti . tuit; qui prudentiae telis scribendi recte Entem esse sapientiam contendat. materiam quippe, inquit, copiosissimam, senten

Re fcere exemplar ustae, morum tubebo Dostum imitarorem, er veras hinc ducere uoco.

97쪽

E pHRASIs r N H o R A r i Itiarumque silua socratica philosephia,qua uocant morale,pristabit. Nam Socrates ab Apolline sapientissimus iudicatus meta κε δε

re .psισε φιλοσοφim I Prinnisque a rebus occultis ut Ciceronianis utar uerbis & ab ipsa natura inuollitis, in quibus ante eum omnes philosophi occupati fuerant, altocaiiisse philo hiam, atque ad uitam communem adduxisse sertur; ut de uirtutibus, dc uitijs, omninoque de bonis , dc malis quaereret. Coelestia autem uel procid esse a naturae cognitione censebat; uel si maκime cognita essent, nihil tamen ad bene uiuendum conferre. Qui enim a philosophiae penetralibus , quae laudandarum artium omnium ProcreatriX, dc parens quali quaedam a' doctissimis quibusque iudicatur, rem pertractandam acceperit, uerboriim co

piam , ubertatem, atque ornatum habebit ; quia optime rem prouisam ficile appossita uerba subsequentur . etenim ex rerum cognitione efflorescit, dc redundat oratio; eaque uerba Ciceroni satis ornata uidentur, oim eiusmodi sunt, ut ea res ipsa peperisse uideatur. Praeterea qui nouit quatum patriae,quantumue amicis debeat, quo amore in parentes , quo in fratres,quo denique in hospites inflammatum esse oporteat; quitie senatoris, iudicis, imperatorisque officium percallet, sciet profecto cuique Personae suum decus attribuere. Quapropter unusquisque poeticae studiosus a phalosophia morali, tanquam uitae archetypo,& morum memplari non discedens,congruentes partesaccommodatumque sermonem praebebit omnibus, quos loquentes introduxerit; rebusque scrijs, ac sententiarum grauitate fabula rum leuitatem compensabit. Nam ut alia poematum genera

omittamus, quae non tantum moribus, uenim etiam & naturae arcanis rςserta sunt )comoedias omnes, tragoediasque, ni pondus a praeceptis, ac sententiis ad quottidianam uitam spectantibus accepissent, quid aliud esse, quam ieiunum seritionum, stes rilemoue materiam diceremus Huc spectare indetur Sc Ciceronis decretii m et qui, cum omnis philosophia in tres partes diui

datur, in naturae uidelicet obscuritatem, disserendi subtilitatem; inque uitam, dc mores, duo prima relinquens,lertium locum de uita, & mor,bus tanquam proprium oratori tribuit. Atqui poeta finitimus est oratori, numeris paulo astrictior, uerborum autem licentia liberior, multis uero ornandi generibus socius,

98쪽

penes par. Ad haec poema bene moratum, locisque philos

phicis ornatum , utileiube continens materiam, sine tamen ii ii ustatis lenocinio , aut uerborum maiestate, aut constructionis artificio, melius spectantem populu oblectat, detinet quesuam exorna inimis uersibus, nulla ui biecta sententia, neque scientia . Qui licet bene tornati, rotundi, modulateque sonantes facillime fluere uideantur, sine tamen rerum dc sentetiarum pondere nugae canorae merito nuncupantur ; ut qui inanes tantummodo sonos fundant, auribusque perstrepant. Animaduertendum denique est,hIoratium , dum materiam es moribus sumendam decernit, non omnino eam philosopliis partem,quae a' Gricis φυσικὴ dicitur,aspernari. Multi quippe loci naturae tecretis r

dundantes ut de Empedocle & Lucretio silea, qui poemata de

rerum natura conscripsserunt passim hi antiquorum uatum libris,Ηomeri praecipue ac Maronis occurrunt. Quintino utranque philosophiam uniuerse commendasse opinor; ciam inquit, recte scribendi sontem esse sapientiaingerum equidem diuinaru, humanarumque scient iam; cuius midium philosophia a ueteribus dictum: postea uero sigillatim theatralium fabularum mat riam a socratica depromendam esse iure statui se . quoniam a quottidiana uita, hominumque moribus nequaquam eas a se

rare decet. GRAECORUM LAUS.

vijs ingenium , Guys dedu ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius auaris. Mani pueri longis rationibus afem Distunt m partes centim diducere . Dicat

99쪽

S A. acto ramos erugo , Er cum peculi

Cum mel imbuerit , peramus carmina figi Dorie linenda cedrora Leusoanda cupresse s

Cum pauloante a philosophiae perenni sonte poeticos rivulos deducendos esse monuerit, cumque omnis Philosophia a graecis

auctoribus inuenta pariter, atque eXculta ruerit, eos nunc admodum commendans aetatis suae auaritiam carpit. Nam etsi quidam nimio latinitatis amore incensi, alienaeqtie laudis obtrectatores Floriam hanc graecis tribuere noluerint; Horatius tamen,

θμαν, ingenium, atque eloquentiam ascribit. S , quod mirantur nonnulli, M.Tulliu i quo quidem Graecia male audire solebat s ueritate adductus illi literas concedit,multarumque artium disciplinam; sermonis leporem, ingeniorumque acumen, ac dicendi copiam non adimit. Nam Graeci, alioqui genus in gloriam suam inusissimum,omnem sibi literarum,artiumque laudem sibi uendicare iure uidentur; quippe ut eam tanquam laborum mercedem reciperent, maSnopere desudarunt. Contra Romani aua- ritia, qua nullum eli tetrius uitium, obcaecati Pueros suos non ingenuarum artium , disciplinariinsue doctoribus erudiendos tradebant, sed calculo instituebant, ut ab ineunte aetate conaputandi, subducendique rationes addiscerent. Qiv d si nobilis cuiuspiam filius assem in partes diducere sciebat, exempli inust,de quincunce subtracta uncia trientem fit peresse, uel contra unius accessione semis fieri; omnes statim mirabantur; asserebantque eum esse aetum, de peridoneum rebus seruandis, augendisque. Huiusmodi ergo , inquit, ardenti auaritia; quae est aerugo quasi quaedam animorum nam sicuti rubigo ferrum exedit, ita immoderata numorum auiditas cor absumit quaestiis ue cura in apueritia se se imbuerint Romani; non erit amplius sperandum eo, rite carmina posse condere; quae cupressinis scriniolis seruari mereantur ἰ oleoque cedrino aduersus tineas perungi. Nam, ut auctor est Plinius, cedrus arbor est in Creta, Africa, & Syria laudatissimi cuius oleo peruncta materies nec tineam, nec cariem

100쪽

sentit. Et alibi idem resere Pompili j Numae sepulchrum an. post eius obitum D. XXX V.fuine inuentum citin libris minime corrosis, i tineis ire tactis ; quod cedrati, hoc est oleo cedrino peruncti fuerant. DE TRIPLI cI POETARUM GENERE. 4

ut prodesse volunt, aut delectare poetae; uishmi er iocundia er idonea escere uitae.

Quanquam es philosophia morali utilem materiam deprome dam esse sanxit, moratumque poema satis probauit; cum tamepoesis ad oblectandum partim, partim uero adiuuandum inuenta uideatur, ne aliquis eXistimaret omnino a' uoluptate eam esse alienam, uatum omnium uniuersali distinctione eiusmodi scrupulum euellere ex animis necessarium duxit. Quapropter tripleX poetarum genus constituit: nam aut produnt, aut oblectant, aut iitrunque perficiunt, quod equide laude dignius est. Prosunt inquam qui disciplinarum praecepta , artium ue, tum praesertim quq moralia uocantur, carminibus tradunt, recteque uiuendi normam edocent . Empedocles enim Lucretiusque res physicas, Aratus & Manilius coelestes conscripserunt; He- socius ac Maro de re rustica, Horatiusque ipse de arte poetica . Praeceperunt. Quarum rerum cognitio utilis est, ac necessaria ;iocunda uero non admodum, nisi ab emolumento uoluptatem praebeat. Moralis quoque philosophia suos habuit uates egregios. Nam Theognis Megarensis ad Cyrnum μονιαν elegis uersibus , ac multas alias praeceptiones condidit paraeneticas. Phocylides Milesius philosoplius eius coaelius carmine admonitiones, & sententias absoluit; quas uΦαλαα inscripserunt. Quinetiam Pythagoras Samius carmina a' sententiarum fructu aurea nuncupata exarasse sertar. Atqui pastorum res ludicrassenutoriasque, di inanes fabellas pertractarunt , uoluptatis plurimum

SEARCH

MENU NAVIGATION