De primatu et infallibilitate Romani pontificis. Edidit Laurentius Veith, ss. theologiae doctor, ejusdemque in lyceo catholico augustano professor publicus et ordinarius

발행: 1781년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

inter hos novendecim Episcopi, inter quos eminebat Iulianus Eclanensis , nedum post Rescriptum Innocentii; velum & post Zosim Tractoriam, per totum orbem inissa in ac aliorum omnium Episcoporum subscriptio nibus roboratam , suurn rerrorem ac haeresia adhuc tueri & propugnare ausi sunt : sed ex eo sublatam dixit, & totum quidem sublatim dubitationem , non facto tamen, sed jure, eoquod nemo Catholicus postea d bitaverit, nec potuerit dubitare, qui vellet esse Cathodicus , & Unitatem Fidei cum Romana Sede h) sartam tectam servare Instant: ideo per Rescriptum Innocentii I. causa Pelagianorum statim finita est, quia R ror eorum erat apertus , ad cujus condemnationem non requirebatur assensus omnium Episcoporum , sed sufficiebat definitio Pontificis.praeeunte sententia duplicis Concilii particularis , Cartha uenfli & Mileuitani: Neque enim. ait S. Augustinus L. q. ad Bonifacium C. II. congregatis ne Synodi generalis) opus erat, ut aperta pernicies damnaretur. Rdeo L Esio , haeresim Pelagianam esse apertam perniciem, quantum ad dogma peccati originalis, non tamen quoad dogma gratiae ; alibi enim S. Augustinus, scilicet L. de gratia & libero arbitrio c. I. dicit. hoc dogma adeo esse difficile, ut, dum asseritur, vide tur everti liberum arbitrium; & vicissim, cum asseritur liberum arbitrium, videatur negari gratia : unde reliquiae hujus haeresis in Semipelagianis , non uisi diu postea & dissicillime potuerunt dissipari. Ceterum potuit Augustinus dicere, haeresim Pelagianam esse apertam perniciem, quia in duobus Conciliis jam suerat discussa & eliquata . & a gemino R. Pontifice Λ- noeentio & Zomo aperte damnata. Edeo 2I. Si obiectio quid valeret, & sententia summi Pontificis esset reformabilis, excepto casu, quo error . qui condemnatur . est manifestus , aut quo sententiam Pontificis

122쪽

De Romani Ponti ieis Ivallibilitata Iorconfirmat Ecclesiae consensus, nemo non videt, quam facile are1ractariis eludi pollent quaevis lententiae Pou-tificis e cathedra loquentis , & ab hoc appellatio fieri ad Concilium generale. exemplo Pelagianorum. Quis enim nescit, quam dis licite lit deliinire , num error sit manifestus , an obscurus . & quantum hoc quoque tempore disputetur circa Ecclesiaeconsensum , & circa conditiones in eo requisitas iuc. 8

Restant adhuc alia quaedam Adversariorum Responsa generalia , quae quidem a nobis ex parte jam sunt praeoccupata. Sunt autem sequentia. Dieunt l. Cum riurnesio & aliis , Papae definitiones esse quidem irreformabiles , sed non nisi accedente Ecclesiae consensu. Verum contra est I. sic non majust privilegium Adversarii tribuunt Pontifici, quam cui-; libet Episcopo , aut Viro docto. Etenim & Episcopi cujusvis & viri docti judicium est irrelormabile, si a cedit consensus Ecclesiae. a. Quaero ex Adversariis, ubi legerint iii verbo scripto vel tradito , infallibilitatem in Petro Romanis Pontificibus promissam fulsese dependenter a consensu Ecclesiae 2 Christum sua ora-l tione impetrasse, ut Petri , ejusque Successorum ' fides non sit desectura mediante illo consensu Τ Certet Petrus & Suecessores ipsius suere a Christo fundamentum constituti ; Ecclesia vero est aedificium : sed an sundamentum habet firmitatem ab aedificio vel potius hoc suain ab illo aecipit ffirmitatem Τ In sententia adversa Sedes Romana non esset centrum Unita tis Fidei, sed ipse Pontifex deberet ire ad peripheriam. Quo quid absurdius 3 3. Si definitiones poni, fictae ad tuam firmitatem indigent assensu Ecclesiae .sacile eae poterunt eludi a refractariis, ut ad finem praecedentis f. indicavimus. Nam ad cognoscem dum ejusmodi consensum non solum requiritur aliquod

123쪽

Sectio IL

quod non breve tempus , & non exigua , nec facilis indago : verum etiam ob injectas plerumque dis- ficultates ab iis , qui pontificiae definitioni adversantur , nec non ob conditiones ejusdem consensus, de quibus Adversarii invicem disputant, dubitari facile potest, aut saltem dubium fingi , num susticiens consensus Episcoporum praesto sit: & ita pateret rein fractariis via impediendi Unitatem Fidei in Ecclesia. cui tamen conservandae Christus prospicere voluit, instituendo primatum Petri & Successorum ejus i . Falsum est itaque . eam vim cogendi ad unitatem. quam Christus Petro & Succestaribus ejus attribuit ratione primatus, conditioni consensus Κcclesim fuisse alligatam. 4. Quam haec conditio contratia quo-3ae sit Traditioni Patrum , inde patet, quia alias S. renoeus, dum L. 3. contra laaeres. Cap. 3. scripsit: vi hane enim Ecblesiam intelligit Romanam particulapem Ecclesiam) propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesam ; reapse dixisset: Neesibe es

omnes undique Ecclesius eonvmire in Fide cum E elasa Romana , quondo cum ea condientΗnt, seu quando illarum consensius accedit: quae locutio & doctrina ridicula plane , illusoria, ac tanto Doctore suisset indigna. lgitur S. Irenaeus necessitatem conveniendi in una Fide cum Ecclesia Romana non deduxit ex consensu aliarum Ecclesiarum , sed ex praerogativa primatus propter potentiorem Ecclesiae Romanae principalitatem, ut ait). Quare, cum primatus ab aliarum Ecclesiarum consensu non pendeat, tum vero ad compingendam continendamque unitatem Fidei institutus sit, non ex earundem Ecclesiarum consensu, sed per sese vim ad unitatem Fidei cum Sode Romana servandam habeat necesse est. Similiter alii Patres, cum Fidei unitatem

D Vide S, XXX.

124쪽

Romani Ponti is Infautibilitate. roq

cum Romana Sede tradunt necessariam esse d), nullam faciunt mentionem consensus Ecclesiae, sed vel quia

super hanc petram aedi catam Eecissam scio , ut S. Hieronymus scripsit; vel quia illa est petra, quam

.non vincunt superbae inferorum portoe, ut S. Augustinus ait: vel quia est fides illa apostoIico ore laudata , ad quam perfria nequit habere accessum, ut S. Cyprianus inquit; vel quia Petrus per os Succestarum loquitur, ut Patres Chalcedonenses testabantur; vel quia Petrus in suis Successoribus vivens, ut ebat S. Petrus Chrysologus, praestat quaerentibus Fidei veritatem; ac propterea omnium Catholicorum obedientiam &assensum exigit per sese, antequam aliarum Ecclesiarum aut Episcoporum innotescat consensus. Instant. Saltem in definitionibus pontificiis, ut sint irrefragabiles & insallibiles, accedere debet Romana nodi, aut Romani Clari consiensius. Rdeo, nego assertum hoc, & quaero ex Adversariis, ubinam Christus. quandod Petrum, ejusque Successbres immobile fundamentum Ecclesiae suae instituit, aut quando Petro promisit, ejus Fidem non desecturam , addiderit hanc conditionem : Si R. Synodi, aut Clari consensus ae- eqserit 3 Certe vis cogendi omnes undique Fideles ad unitatem Fidei. cum R. Sedo servandam, & infallibilitas, huic vi conjuncta, collata est Petro ejusque Succetaribus propter primatum , cujus finis praeeipuus est dicta Unitas. Quare sicut primatus personae unius Petri ac Succestarum eius alligatus a Christo suit; sic etiam praedicta vis coactiva, ac conjuncta infallibilitas ipsis ita Oropria est. ut ad eam exercendam in suis dogmaticis Definitionibus alterius consortio aut consensa non indigeant: quamvis eisdem semper consensit &eonsentiet Ecclesia Catholica ; utpote quae vi promisesionum Christi veram fidem, seu doctrinam fideliquam

125쪽

IIo,

Sectio H. Petrus & Successores ejus e cathedra proponunt &docent, semper retinebit.

Dicunt II. cum BobfuEto , & Launoio , distingue dum esse inter Sedem, sive Ecclesiam Romanam , &Sedentem in ea; iliter Sedem Apostolicam, sive e thedram Petri. & ipfbs Romanos Pontifices, juxta celebre illud S. Leonis Epist. 53 ad Anatolium effatum tAliud sunt Sedes, aliud Prassidenter, & ex S. scriptura , ac PP. Τraditione evinci quidem, quod Sedes sive E sa,vel Cathedra Romana sit in fallibilis, non vero, quod singuli R. Pontifices privilegio infallibilitatis gaudeant.

Sed contra est. Quamvis discrimen aliquod inter Seisdem Romanam , & Pontificem in ea sedentem dari concedamus . v. g. quod R. Pontifex moriatur, Sedes autern Romana semper vigeat: quod divorsa sint merita vel demerita personalia Pontificum, eadem tamen maneant jura Romanae Sedis: quod Romana E clesia semper sit Deo accepta & chara, non autem hoc

ipso Romanus Pontifex ut privata persona &c.; in hac tamen materia, ubi de infallibilitate aftiva judieii &doctrinae loquimur, distinctionem inter Sedem, &Sedentem absurdam esse, contendimus I. Quia, quidquid peculiare prae ceteris Romanae Cathedrae seu Sedi . tribuitur,non aliunde quam ex Primatus Pontificiilpra, rogativa tribuitur, quae non in alio est,quam in Romano Pontifice, qui in ea Cathedra sedet. Quemadmodum

ergo primatus est solius Petri & Successorum ejus proin prius. personalis & singularis ; ita etiam privilegium , insallibilitatis , quod Sedi Romanae ab Antiquis asseritur ratione primatus. eiusdem Petri ac Successorum ejus singulare & personale judicandum est, ut ne a persona Petri & Romanorum Antistitum inparari queat nec attribui possit Romanae Sedi, aut Cathedrae, si quid his vocibus diitinctum a persona Petri & Pontificum intelligatur. II. Quia, quando S. Irmorus. aliique Patres dicunt. Omnes Fideles debere jungi e taedrin

126쪽

o Romani Pontificis Infisibilitate.

thedra Petri, vel Eccissae Romana , Sedem Romanam esse petram, quam non vincunt superbin inferorum porta . per Cathedram vel Sedem Petri nil aliud intelligunt, quam fidem de doctrinam Potri. & Succestarum ejus: scut etiam Matth c. 23. per cathedram nonis, non materialis aliqua eathedra, sed doctrina legis Mosaicae, quam Seribae & Pharisaei tardebant. significatur. Hinc S. Hieronymus Epist. Is . ad Damalum Papam Petri. de fidem Aposolito ore laudatam velut unum &idem accipiti Igitur perperam Adversarii distinguunt inter fidem seu doctrinam Sedis Romanae, 6e fidem seu doetrinam RR. Pontificum , dicentes , non hanc sed illam esse infallibilem ; quasi vero Fides & doctrina Cathedrae Romanae esset alia, quam Fides de doctrina Romanorum Pontificum. 1ll. Quia promissiones

Christi. Petro ejusque Succestaribus factae, non ad Ecclesia in Romae existentem directae sunt, sed ad ipsum Petrum ejusque Successores; cum Christus non dixerit , se standaturum esse Ecclesiam suam supra Eccle-sam Romanam . sed supra Petrum. Neque Christus pro Romana Ecclesia . ut separata a Capite suo , rogavit, ne fides ejus deficeret, sed pro Petro. ejusque Succetaribus. IV. Denique quaero ex Adversariis, quid intelligant per Sedem dc Cathedram Petri, seu Ecclesiam Romanam ' An quae in ambitu urbis Ro- 'mae continetur ' An Ecclesiam universam Catholicam ΤSi intelligant Ecclesiam, quae in ambitu urbis Romae eontinetur: nunquam summus Pontifex aliquid Fidei definit ex cathedra, quin habeat Ecclesiam urbis Romae consentientem . tum quia illam consulit in praecipuis ejus membris , Cardinalibus; tum quia ipsa definitis a Pontifice statim annuit: sicque Pontifex definiens ex cathedra semper est infallibilis. Si intelligant Ecclesiam Catholicam & universam : contradicunt aperte Traditioni, & toti retro antiqui ti. Etenim SS. Patres, Concilia, Pontifices palli in

127쪽

passim dicunt, Cathedram Petri seu Ecclesiam Romanam, quam agnoscunt esse infallibilem , esse Matrem& Magistram omnium Ecclesiarum. centrum Unitatis eccletiasticae, ad quam omnes Ecclesias necesse est conis venire, & plura similia : palam est: autem, haec dici non posse de Ecclesia universa. Quid enim est Ecclesia universa, quam omnes Ecclesiae simul sumptae Totum enim non distinguitur a partibus simul sumptis . Non potest ergo dici de Ecclesia universa. quod sit Mater & Magistra omnium Ecclesiarum, cum praeter itulam nullae sint Ecclesiae; neque quod sit centrum unitatis, sicut omnes lineae sive radii non possunt esse centrum cujusque lineae sive radii, neque quod ad eam alias Ecclesias convenire necesse sit, cum praeter illam,

ut dictum est, non sint aliae. Quod ad dictum S. Leonis attinet, aliud sunt S des, aliud Proesidentes, id prorsus non est ad rem. Nam si attente legatur tota illa S. Pontificis Epistola, palam fiet, S. Leonem nihil aliud velle, quam distinguendum esse inter legitima jura Sedium, & inter vitia seu dein merita Praesidum, quae legitimis Sedium juribus nihil

praejudicare possunt; quod utique verilsimum est. Non autem intendit dicere. Sedem Romanam gaudere pra rogativa insallibilitatis , qua sedens in ea Romanus Pontilex careat. Scripsit enim hanc Epistolam ad AEnatolium Constantinopolitanum Episcopum . qui contra Nicaenorum Canonum decreta secundae Sedis locum& jus, quod Alexandrinae Sedi competebat, sibi in

Chalcedonens Concilio Meserendum curaverat . illud tempuS opportunum captans , quo Dioscorus Episcopus Alexandrinus in eodem Concilio ob suam impie

talem depositus fuerat. id autem nihil praejudicii creare posse eidem Sedi Alexandrinae S. Leo indicatuin rus, ait: Nihil Alexandrinae Sedi ejus, quam per S. Marin cum Evangelistam, B. Petri discipulum,meruit, pereat dignia fatis:

128쪽

statis ς gire, Diosiora imietatis suae pervicacia corruente. splendor tanto Ecclesiae inlabris obfuge tur alienis. Post verba hanc rationem mox subjiciens ; aliud enim Sedes , aluid piaegidentes, manifeste respicit demerita Dissimi, quae cum pertineant ad vitium Praesidentis, juri ipsis Sedis Alexandrinae. Nicaenis Canoni. s munito, praejudicare non possunt.

Inflant: Si praerogativa insallibilitatis in Fide. an- .

nexa Sedi Petri, non est alia . quam quae alligata est personae Petri , ejusque Successorum, moriente Pontifice, deficeret , seu periclitaretur fides Ecelesas. Rdeo. dist. deficeret Fides, hoc est , infallibilitas Ecelesiae psis , ita, ut tota Ecclesia in errorem Fidei labi possit. Nego. deficeret aliquo modo infallibilitas Ecclesiae activa , seu potestas insessibiliter judicandi &dirimendi novas controversias aut dubia Fidei, tunc fortassis emergentia. cono. Nam Ecclesa vacans, seu

carens visibili Capite pon potest controversias Fidei aut Morum insallibiliter decidere, sed si necessitas u geat , potest eas quidem provisonaliter definire, sed ita , ut confirmationem definitionis suae a futuro elugendo Pontifice expectet, qua obventa, ejusmodi demnitio primum evadet irreformabilis, summaeque a thoritatis Dicunt III. cum Bosuno, RomanorumPonti Dum Fidem immotam quidem & indefectibilem esse in eorum serie & successione , non vero in singulis Pontificibus. Quamvis enim , inquiunt, unus vel alter eorum eris Η ret,

idem reaphe docet Canus L. 4. de locis Theolog. cap. ultimo direns : Mortuo sinimo Ponti e , una με dubio Ecclesia manet, F manet in ea Spiritus veritatis; sed mamea S diminuta , me Christi Vicario ει Eusesse uno Pasto

rariamqvitur. Quocisca licet veritas tunc etiam in Messe

m flι non mim est in sola Ponti e nasmo: at si controver,sa Fidei se Religionis oriantur , Ecclesar judicia με capi

ra in treris non avio certa rem

129쪽

ret, hune tamen errorem Pontifex, qui erravit, ve1 per se corriget, vel a Successoribus error corrigetur;

seque indefectibilis semper erit vera Fides in Sede Romana, sive, quod idem est . in serie Romanorum Pontificum , si non physice, saltem moraliter; quae' moralis indesectibilitas ad Traditionem Patrum, &promissioneὴ Christi explicandas lassiciti Sed contra est l. Haec distinctio Bossueti ex ipsa novitate sua suspecta esse debet, eo solum consilio invecta, ut Patrum traditionem, quae Romanae fidei indesectibilitatem

apertissime testatur, cum praesumptis quorundam Pontificum erroribus aliquatenus conciliaret. II. Si unus ex RR. Pontificibus potest errare, cur non plures, cur

non iste di iste Non enim unus est magis insallibilis. quam alter. Si dicas, quia infallibilitatis promissio sa- Aa est laeeessioni seu seriei Pontificum, & non singulis Pontificibus ; respondeo, hoc esse figmentum, cujus nullum extat fundamentum in saςro textu, quinibidem oppositum exprimitur; quia Christus absque exceptione aut limitatione oravit, ut non deficiat fides Petri & Succestarum eius; Petrumque ejusque Succetares simpliciter voluit esse petram immobilem. adversus quam portae inseri nunquam essent praevalis turae. Nec Patres. docentes, adhaerendum Romanae Fidei. ullam faciunt exceptionem, aut limitationem. . ΙΙΙ. Si vel unicus in serie Pontificum errare posset docendo ex cathedra, nullius Pontificis certa esset definitio. & nunquam firmo Fidei assensu possemus eredere dogmata, a Sede Romana definita; serme sicut si vel unica propositio in S. Scriptura esset, aut essu posset salsa , vacillaret axinhoritas totius Scripturae. Si dieas. Pontificis cujuslibet definitiones esse certas. sed non nisi post assensum Ecclesiae, hanc replicam

jam supra ad initium sphi XXXVII. consutavimus. N. Allata Bolliati distinctio repugnat fini primatus

130쪽

di Romam Ponti is Infactibilitate. Ir3 4 Pontificii. qui est omnes Fideles cogere ad unitatem Fidei n) servandam. Quomodo Pontifex fallibilis

posset omnes cogere ad eandem secum fidei doctrinam tenendam 8 An non haec auctoritas primatus, seu vis cogendi ad unam Fidem , esset non tam in conserva. tionem, quam in destructionem verae Fidei, & in scandalum, casu, quo Pontifex erraret ' Si dicas, hune errorem ab eodem Pontifice , aut ab aliquo ejus Suc- 1 cetare posse iterum corrigi. quaeror Nonne antequam haec correctio fieret, vera fidos in serie Pontificum defecisset, & auctoritas primatus. quae per se habet vim obligandi. ad errorem deberet interim obligare totam Ecclesiam 3 'i Meunt IV. Quando Patres promissiones Christi. t Petro factas, summis Pontificibus aptant, non volunt horum Definitiooes esse absolute in fallibiles, sed dun- 'taxat indicant piam fiduciam qua scilicet pie creditur, nunquam futurum, ut judicia Romanorum Pontifi-l eum, e cathedra loquentium a veritate Fidei deficiant.: Nam, inquiunt, non absimiles sere formulae a quibus- dam antiquis applicantur particularibus Episcopis . . quos tamen nemo infallibiles somniavit. 2. Quandoque hae sermulae leguntur de summis Pontifieibus eti-l am in aliis materiis, in quibus eos posse errare, omnes latentur.

I R. I. & quaero an etiam fit tantum fiducia & Π6l babilla praesumptio, quod promissiones Christi de Fia, de Petri & Succestarum ejus Matth. c. I 6. & Lucae meta. non fallant ' An de hoc non datur absoluta certitudo ν R. I l. nego, quod Patres duntaxat pia fiducia', & non absoluta certitudine asseruerint, Succetares, Petri M. Pontifices juxta promissa Christi in Fide ex cathedra loquentes non erraturos. Contrarium pa-

' vid. g. XXX.

SEARCH

MENU NAVIGATION