Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

o DE BELLO ITALICO,

menta, commeatusque exercitus convehebantur ad mare ; imponebantur; mare omne, litusque nautis, navibus

que, impedimentis, atque operis strepebat , discedere properantibus. Quaecum fierent, erat eadem in ore Gallorum , atque Hispanorum de Urbis defensione astirmatio, Pallavicinumque Philippus, negotium ut tandem conficeret , postridie redire jusserat. Austriaci, dimisso in Cisalpinam Galliam omni fere equitatu , quod ejus in montibus inutilis opera vid batur , neque satis esse pabuli poterat,& relictis, qui Dertonam , quique Gavium obsiderent, recepta , ut diximus, in itinere Serravalle, occupatisque Novis, bipartito copias dividunt. Subalpini Savonem , Finarium-

caue versus eruptionem facere contendunt ; Germani autem, Ligusticis pri

92쪽

LIRER TERTIUS. 71mo impetu faucibus potiuntur, cum, quae praesidio ibi erat , Hispanorum manus, commisso vix dum praelio, sese ad suos magis recipere , quam aliena tueri cogitaret. Postridie mane Sextum Pallavicinus redibat, ut, quo tantae demum Borboniorum pollicitationes erumperent , Videret. Atque ei millia pas suum aliquot progresso nunciatur, paulo ante discessisse Philippum, omnes duces , Omnem exercitum properare , atque esse in itinere. Itaque, infecta re, in Urbem revertitur. Paucis post diebus, cum jam Austriaco rum adventu in maxima Genuenses essent perturbatione, ac luctu, appurent a Muniaino literae, quas scripsisse is dicitur Ovalii Hiberni callidissimi hominis admonitu, ut a Bor bonus relictionis invidiam averteret in

93쪽

L DE BELLO ITALI eo, eos ipsos, qui relinquebantur. Insimulabantur Genuentes, per inde quasi

nimia libertatis cura recipere intra Urbem auxilia noluissent, quae maxime imploraverant, aut per quasdam conditiones placare Austriacos tentassenta quibus durissima quaeque patiebantur . Muniaino ex auctoritate Senatus Pallavicinus omnium earum rerum

testis, atque actor respondit ε, iisque eum sententiis, rebus, & temporibus adeo repugnantibus scripsisse, quae scrupserat, demonstravit, ut liquido constaret intempestivam expostulationem longe plurimum a vero abhorrere. Tam autem anxia prosectionis occultandae religio eo spectas e videtur, ut impeditis circa Genuam deditione, praedaque Austriacis, quietiorem Borbonii receptum haberent. Austriaci Genuae appropinqua c bant.

94쪽

LIBER TERTIUS. 73bant, in Arenariumque suburbanum perVenerant, magnaque erat in Urbe perturbatio, magna concursitio sciscitantium quo loco Austriaci, quo Borbonii essent, dc augebat tumultum agrestium mulierum, Virorumque turba, quam, adventantibus Austriacis, repentinus in Urbem pavor compulerat . Erat hostis ad portas, nullum foris auxilium, nullum intus praesidium, non pecunia , non milites, exhausto aerario , distracto exercitu,

paucis relictis cohortibus, iisque ex transfugarum genere infidelissimo stip-pletis . Urbana cum vocaretur ad arma plebs aut nomina non dabat, aut dilabebatur. Irritata enim Borboniorum receptu , & capta compendio,

quod locandis operis , venalibusque vendendis belli tempore fecerat, d testabatur magis sociorum perfidiam,

95쪽

DE BELLO ITALI eo, quam hostium horrebat adventum, minusque servitutis quietae opinione, quam ancipitis belli metu perturbabatur . Apud Patres variae erant sententiae, S erat magis in promptu,

quid sequerentur , quam quid sequie Repubaica foret. Mittendum tamen Escerium castrorum Praefectum ce fuerant, qui Brounii eliceret animum; namque is Austriacis tunc copiis, a

sente Botta, praeerat. Sed cum acerbius esset Escerius tractatus, dc negligenter auditus, missi sunt Raynerius Grimaldus, & Augustinus Laumellinus , qui, Brounio convento, ita locuti sunt: Bellum Genuenta nemini , minimeque omnium Reginae Ungariae intuliste, quam semper singulari observantia coluerint: ejus rei testimonium esse, quod eorum Legatus nunc quoque Viennae apud ipsam

96쪽

LIBER ΤERTIus I sam sit, neque certe, nisi salva amicitia , liceret esse: ad Borboniorum secietatem coactos descendisse, atque omnia prius de compositione expertos ε, arma sumpsisse defendendi sui causa, ne sua sibi eripi si inermes sinerent, Ignavissimi mortalium haberentur. Quare neque insectandos videri, qui sua defenderint, neque hostium numero habendos, qui nunquam ab amicitia discesserint. Immo vero acerbissimorum hostium, inquit Brou-nius: quid enim sine vobis Borbonii potuissent λ iis vos auxilia, vos commeatus subministrastis, & sexe nium sere, frustraque nitentibus vos se-li, Genuenses, patefecistis aditum ad ea conanda, quae si valuissent, Austriacum in Italia nomen deletum csset. Irent propere , Senatuique renunciarent, omittendum esse in prae-

97쪽

c DE BELLO ITALICO, sentia amicitiae nomen, easque leges accipiendas, quas victoris ira imposuerit. Missurum se cum iis Comitem Goranum, qui eas perferret, Senatuique descripto pronunciaret.

Biduo, quo haec gesta sunt,

Novis Botta profectus ad exercitum advolavit, ne quis deditae Urbis gloriam, praedamve alius interciperet, &improvisum accidit Austriacis incommodum. Nam cum in ipse Porciferae amnis alveo tetendissent, qui latissimus est, dc erat a diuturna serenitate exsiccatus , tantus repente imber

Coortus est, ut nunquam illis locis majores aquas fuisse constaret, & Glites , tabernacula , equites, equique rapidissimo amne abrepti gurgitibus

haurirentur, eaque tempestate homines ad mille perirent. Bottae adventus. ut in malis, gratus

98쪽

LIBER TERTIUS. PT gratus Genuensibus fuerat, propterea quod recordatione civitatis, qua familiam suam cum suffragii jure honoris causa donaverant, dc assinitatis, Quae erat ei cum nonnullis Genuensibus, facilem, mitemque sperabant. Ad quem cum Augustinus Laumellinus , & Marcellus Duratius nam valetudine Grimaldus impediebatur in castra venissent, precibusque ab eo petissent, ne hostis animo , qui civis esset , ad communem quodammodo

patriam evertendam accederet, eum ingressos in sermonem Botta interpel

lavit , & loqui plura prohibuit: Quid

enim, inquit, verbis opus est aut resistendum vobis est, aut statim s cienda deditio. Si resistitis, ego Urbis ruinam actutum futuram puto , sin deditionem facitis, accipite. Ex

plicat codicillos, in quibus ejusinodi

erant Disiligoo by Corale

99쪽

g DE BELLO ITALICO, erant scriptae conditiones: portam Urbis unam statim traderent: quae in arce Gavii, quae item in Urbe praesidia essent, se uti Austriacis dederent,

Senatus censeret: Austriacos bellum gerentes, eorumve socios oppidis, arcibusque reciperent : omnes Reipublicae portus, stationesque Austriacis, sociisve nautis, Nauarcniique paterent, atque immunes essent : adversus A striacos, eorumve socios hostile quicquam ne tentarent Genuenses, neu tentari paterentur ab suis: arma, commeatus, tormenta, quae Gallorum, Hispanorum, ac Neapolitanorum eo sent, sine mora traderent; qui item

Galli, Hispani, Neapolitanive milites,

ducesve essent apud ipsos, eorum sine ulla exceptione nomina profiterentur : qui bello capti, quive transfi1-gae ax Austriacis essent, recte omnes

redia

100쪽

LIBER TERTIUS . 79 redderent: Dux, cumque eo Senatores sex Viennam proficiscerentur, advolutique Reginae pedibus clementiam ejus implorarent: obsides ea ita futura Senatores quatuor darent Medi lanum deducendos; & tricies HS., quod exercitui congiarii nomine donaretur , penderent in presenti , &tantumdem praeterea pecuniae Comiti Cotechio Italici exercitus Quaestori curarent , quantum conveniret: de his omnibus rebus xx. horarum spatium

ad deliberandum haberent . Hoc a me, inquit Botta, beneficium hab iis, ut aliquae sint conditiones, qui bus vitam, ac libertatem pacisci poς

sitis; quas non ademisse erit vobis argumenti loco, me nec humanitatis, nec, quando ita vultis, patriae oblutum esse. Si cui vero conditiones latae graVes, atque acerbae videantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION