Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3o DE BELLO ITALICO . atque etiam per literas sua manu scriptas evocato Malibojo, qui praelio repugnabat maxime ; cum esset, convocato concilio, conficiendi negotii dies, dc ratio constituta; eos, qui aderant, hortatus est, quoniam

neret dimicandi potestas , ne usia, manuque suam , Philippique patris expectationem fallerent i Philippum

certe Regem eorum virtuti tantum tribuisse dicebat, ut, cum ad opprimendos hostes temporis sorsitan opportunitatem expectare potuerit, Vise tuti maluerit eorum, quam temporis beneficio confidere. Haec cum facta essent in concilio ad suam quisque exercitus partem instruendam, curam damque discesserunt.

Quo die pugnatum est , dies

fuit ad xvi. kal. Quint. Ratio autem, ordoque agminis erat ejusinodi,

52쪽

LIBER TERTIUS. 31 ut Galli, qui extra Antonianam Placentiae portam castra fecerant, in tres distributi partes dextrum nostrorum cornu obtinerent, iidemque in sinistrum Austriacorum invaderent: subsidio iis adjungeretur Aramburus imgatus cum xvi.. Hispanorum cohortibus: ix. item Hispanorum cohortes mediam tenerent aciem: in sinistro autem cornu reliquae Hispanorum, Neapolitanorum, & Genuensium c hortes in tres pariter divisae partes collocarentur Omnes uno undique

tempore , signo dato , concurrerent. Ex oppidi moenibus , iisque munitionibus , quae propter Viam, qua ad Lazarianum itur, productae erant ab nostris , tormenta interim ne cessarent et quae res, Iam

stros protegeret in praelium profici-kentes, & prodeuntes. deterreret. ho

53쪽

3L DE BELLO ITALI o, stes, eorumque munitiones, & castra vexaret. Equitatus , quod ejus inutilis opera propter intercisos fossis Campos non satis tamen prudenter videbatur , ab universa acie seclusus, atque ad omnem rei eVentum paratus consisteret, eique Via villieus, de exercitu neap. legatus praeesset. Ub1 ea dies venit, ad eum modum, quem diximus, copias Borbonii suas instruunt, sub occasumque solis Austriacorum appropinquare castris incipiunt. Erant

Authriacorum castra tormentis, prin

pugnaculis, altissimisque inductis aquis, foliisque munitissima, &, quod per

exploratores perfugasque cognoverant, resque ipsa ostendebat, suorum Ορο pugnationem castrorum a Borboniis parari, suas item ipsi copias contra-Xerant , magnasque munitiones addi

derant , ipteque Lictestentus , quem

54쪽

LIBER TERTIUsc 33 incommoda valetudo multos jam dies

longe a castris tenebat, rei magnitudine commotus in castra Venerat, ut

praelio interesset. Castella, quae erant ab illis posita locis opportuniS, nostri, multis utrinque vulneratis, atque intersectis, expugnant, in iisque expugnandis nocturnum omne tempus consumitur. Prima luce in ipsas i rumpunt munitiones , exuperatisque aggeribus ad sessas perveniunt, quarum tametsi quanta esset altitudo nostri nondum duces perspexerant, Mne sarmenta quidem, quibus eae ex plerentur , comportari per equites jus serant, tamen earum difficilis, imp ditusque transitus ardentes studio pugnandi milites, praesertim Gallos, adconon tenuit, ut sese in eas audaciss- me demitterent, ibique pars magna militum aut consessa telis, quae cre-Ε be

55쪽

s DB BELLO ITALICO, berrima accidebant ex tormentis ad summa fossarum labra constitutis, aut inductis hausta aquis interiit. Sed nihil ea re nostri commoti per coacervata suorum corpora transgressi insuperioribus locis consistunt: jamque Aramburus hostium munitione potitus viginti in ea, & sex collocata tommenta occupaverat: qui quidem, sit in ipse statim negotio consilium capiens erepta hostibus tormenta in ipsorum perniciem hostium vertisset, iisque perturbatis, *atium nostris dedisset confirmandi sese, accersendique equitatus, qui auxilio laborantibus accurreret , maximum certe ad victoriam momentum attulisset; neque ipse Arsitan multis postea vulneribus cons istus in potestatem Austriacorum v nisset. Eodem tempore, &, quae in media erant acie , Hispanorum co-

56쪽

L1BER TERTIUS. liortes Castellum quoddam hostium egregie munitum , atque defensum, quanquam sepius repulsi, tamen ad extremum, redintegratis viribus , expugnaverant ; & eodem impetu, eademque suorum atque hostium jactura, neque minus explorata victoriae spe a sinistro cornu Gagius irruperat, neque multum aberat, quin totis Austriaci castris expellerentur: cum cl. Eufienianae alae dracones opportunissime summissi tanta vi in Gallos irruerunt, ut, qui incredibilem a principio virtutem praestiterant, improvise

eorum Incursu adeo exterrerentur, ut omnes protinus, turbatis ordinibus,& equitatus subsidium nequicquam implorantes terga Verterent, praeoccupatisque animis Vano quodam terrore, non ducum cohortationes, non preces

exaudirent: ipseque Malibojus, dum, E L equo

57쪽

3ς DE BELLO ITALICO, equo dimisso, fugientes increpat, dc

gladium intentans retinere conatur, reliquorum fuga, & tumultu abreptus pedem referre cogeretur . Quo feroces successu Austriaci milites, equitesque non negligendam sibi occasi nem existimaverunt, & profligatis Gabiis , confertissimo omnes agmine in Hispanos impetum fecerunt. At GDgius ubi fugere Gallos, trepidare suos, teque urgeri a fronte, nudari a dextra vidit, & Belgarum, atque Hispanorum Praetorianorum cohortes, quubus maxime confidebat, omnibus se re ducibus aut vulneratis, aut occisis sustinere se diutius non posse, VerituS, ne omnis circumventus deleretur exercitus, sensim cedendo furorem reis

pressit Austriacorum, seseque ad oppudum satis, ut in trepida re, quiete recepit . Biduo post cum nominatim ratio

58쪽

LIBER TERTIUS. 3Ttio confecta esset, qui numerus ex n stris fuisset eorum, qui capti ab hostibus, ic vulnerati essent, & item, qui in acie cecidissent ; captorum summa reperta est laccccxv. , Vulneratorum iv. millia & ccc x. , occis, rum iii. millia & ccxx.: quo in n. mero ex Gallis comes Brostellius praefectus Fabrum, Equesque Tessaeus, ex Hiseanis Duccaesius, & Romerius legati ruerunt, fortissimi viri. Virtius Helvetius de Neap. exercitu castrorum praesectus contrucidato corpore captus est. Atque hoc praelio satis constat excellentimmam virtutem militum

fuisse, insigni autem primorum ducum imperitia accidisse, ut, sicluis equitatu, quod unum est in praeliis

maxime necessarium , latera nudaremtur, nullumque subsidium esset, quod summitti posset, ignorataque sesarum

59쪽

38 DE BELLO ITALICO, altitudine, maximum ex loci iniquitate detrimentum caperetur, fugaque propterea, & caedes militum, & totius rei perturbatio fieret. Hac victoria sitblati Austriaci tametsi ad iii. millia ceciderant , multo

tamen erant alacriores ad continendos hostes, quos magno cum detrimento Iepulerant, omnibusque modis huic maxime rei studebant, ut pabulati ne, commeatuque prohiberentur. Nostris autem praeter Cremensem , &Laudensem agrum, non regio, adbtusve erat ullus reliquus ad copiam rerum necessariarum. Quibus ne imtercluderentur, implicatique haererent, Malibojus , Gagiusque paucis a Placentino praelio diebus , Castellarensi cum circiter iv. hominum millibus Placentiae relicto, ut oppidum , eo que belli collatum apparatum, qui

erat

60쪽

LI HER TERTIUS. 3' erat maximus, tueretur , copias ipsi suas Padum transjecerant , intraque Lambrum, Adduamque amnes, mu' nitis fluminum ripis , constituerant,

ad Codoneumque Philippus progressus suum ibi praetorium constituerat. Sardiniae Rex , post imperatas Novensibus pecunias, longo erat intervallo Malibojum insecutus, atque in magis magisque exploratam spem futurorum post: Placentinum praelium ingressus, facto ad Parpanesum in P,

do ponte, suoque tandem cum Germanorum copiis exercitu conjuncto, ad nostri exercitus reliquias delendas accesserat ; eratque utriusque exercitus imperator appellatus summa omnium

laetitia, & Subalpinorum , qui ab Rege suo imperatoriam ex Vormaciem si foedere susceptam dignitatem gratulabantur , & Germanorum , qui ejusmodi

SEARCH

MENU NAVIGATION