장음표시 사용
81쪽
co DE BELLO ITALICO . licere arbitraretur, & ipsius apud Ely- sun Reginam auctoritas, extincto Philippo Rege, criminis loco ponebatur. Interim magna facta erat in Hispania voluntatum, & studiorum commutatio . Abhorrebat Ferdinandus natura lenis a vehementioribus novercae consiliis, & Camposiano irritatus colloquio Gallis dissidebat: quaedam etiam Philippi patris non probabat, inveterata seccessorum libidine immutandi
semper, quae priores fecerint: & erat ipse quoque uxori obnoxius, quae Vuduae Reginae studiis adversabatur. Quippe haerebat animo, regnante Socero, contemptus sui, multaque erumpebant jam diuturna dissimulatione compressa. Novorum pars Purpuratorum obsequio erga Reges assentiri praesentibus, pars odio Gallorum, de aemulatione eorum, priore qui regno floruerant, damnare
82쪽
praeterita, reique publicae causa ad pri-Vatam obrepere potentiam pro se quiL8ue caeperant. Nam quid aliud tot sumptibus, tot exercitibus, tot commeatibus , supplementisque quaesitum, quam Vulnera, fugas , luctus, opes paucorum, egestatem omnium Θ satis credulitate peccatum; satis Gallis inservitum, qui quidem bellum alant ipsis opportunum, aliis perniciosum :respicerent aliquando vastitatem Hispaniae , quae facta esset Italicis bellis quaerendo foris regna, & dominati nes: denique commodius multo Philippo Regis Fr. , quando armis jam non possit, pactione, aut foedere consuli posse. Haec jactabantur apud Re gem , haec edebantur in vulgus, hi
que de causis raptim, atque turbate educere Italia exercitum, relinquere socios,
ad eaque conficienda , cum satis
83쪽
cL DE BELLO ITALICO, tuto committi literis non viderentur, nussus erat summo cum imperio Marchio Minensis consiliorum gnarus omnium, Sc mira homo in simulandis negociis ingenii altitudine, maximeque admodum inimico in Gallos
Suscepto Minensis imperio Dertonam statim progreditur , ad quem cum nonnulli de Hispaniensi exercitu Trib. mil. gratulatum venissent, duoque ductu sese meliora sperare dixiLsent: Quid vos, inquit ille, meliora an quicquam hoc non exercitu, sed exercitus nomine perfici posse speratis 3 Instantique Malibojo, ut Dertonae subsisteret propter ejus loci opportunitatem, aliter Regi suo videri respondit; &, signo dato profectionis, evelli signa, & castra moveri jussit.
Forte autem, cum iter Borbonii fa
84쪽
LIBER TERTIUS. cerent , acciderat, ut Marchio No-Vatus , qui cum x. hominum millibus primum hostium agmen ducebat, in mediam nostrorum aciem temere illatus opprimi facili negotio posset; utque tanto ad vincendum fortunae beneficio uteretur , magnopere erat
Minensi auctor Malibojus. At illius
mentem una occupaverat cura rece
ptus. Itaque, spreto Maliboji consilio, ultra Ligusticas fauces sese recipere properabat. Interea Genuenses magna assiciebantur sollicitudine , ne in tanto rerum motu destituerentur ab sociis,& variantibus ab spe, metuque animis , in partem disputabant utramque. Cur enim alius subito imperator cur relicta Dertona cur non oppressiis Novatus cur denique praeceps adeo , inopinatusque Minensis
85쪽
c DE BELLO ITALICO , receptus, ut consimilis fugae videatur Movebat etiam eos auctoritas Gagii, cujus percrebuerat sermo , quem decedens habuisse inter coenam dicebatur apud Augustinum Grimaldum in Arenario suburbano. Cum enim illum Genuentes nonnulli, qui salutandi hominis causa convenerant, paulo curiosius de exitu rerum percunctarentur: Me quidem, inquit Gagius, deposito imperio , Ferdinandi Regis
consilia neque scire, neque interpretari decet ; sed, si1 Dertonam, GDviumque nostri reliquerint, non Verisimile est, velle ab iis, aut omnino posse Ligusticas fauces teneri, sed ulterius progrediantur oportet. Occurrebant illa contra: Erunt igitur fidei, beneficiorum immemores optime de se meritos Genuenses deserent Quid turpius t loci negligent opportunita
86쪽
pecuniae vim Genuae collectam hostibus tradent Regem Neapolis, cui, Genua amissa, submotisque Italia Borboniis , nulla sere spes , Regem so-eium , suorumque Regum fratrem,& consanguineum deserent non verisimile videbatur. Itaque superabat spes, fore, ut circa Serravallem, Gaviumque consisterent , & Ligusticas saltem fauces tenerent. Verum multa in hominum vita accidunt inopinata,
& nihil est spei, perplexisque hominum consiliis credendum. Nam Borbonii , paucis ad Octavium vicum relictis centuriis ad speciem desensionis, omnem, citra Ligusticas fauces, ad
Langien- exercitum contraxerunt praeter utilitatem suam, atque omnium
opinionem ; ipserumque spe hostium maturior Serravallensis arcis deditio fa-
87쪽
cc DE BELLO ITALICO, cta cst. Tum vero Genuenta , ad superiorum rerum metum addita praesentium opinione , Borbonios fugere arbitrati, mittunt ad eos Dominicum
Pallavicinum omni Italico bello leg tione sunctum apud Philippum Ferdinandi Regis Fr., Philippoque ipsi,& Reipublicae probatum, qui, si deseerarent, animum perterritis adderet , D labarent, fidei desciscentes admoneret . Eorum consilio bellum Genuenses suscepisse: eorum causa, submissis auxiliis , patriam praesidiis nudasse: socios tam fideles hostibus tam incitatis conculcandos, diripiendosque
ne relinquerent et neu nimis valde perturbarentur adversis: loca, homines , commeatus superesse ad repugnandum , exercitumque comm
de , & sine periculo habendum edenique recordari debere, quoties ad
88쪽
L1BER TERTIUs. σν paucissimos redacti, redintegratis mox viribus una virtute, & perseverantia
vicerint; qua post Camposanctense prinlium, qua ad Velitras constantia exuutantem in victoria hostem represserint: hostem ipsum aut inopiam non laturum in locis asperis, atque impeditis, aut fractum dissicultate itinerum,& levium crebritate praeliorum to gius recessurum. Minensis, tametsi vera Pallavicinum loqui intelligeret, tamen ipse longe diversa animo agita bat ea spectans, quae erant apud Regem in Hispania constituta. Itaque ingenio usus suo in occultandis negociis, & fortasse ab Genuensibus metuens, ne in receptu impediretur, consilium prosectionis quo diligentius obtegeret, studium manendi vehementissime simulabat. Pallavicinum tuo, suique Regis nomine sine cura esse
89쪽
as DE BELLO ITALICO, jubet, de statu belli, de locorum natura, Ceciliensi adhibito Genuensium copiarum legato, consultat, denique bene pollicetur. Haec a Minensi , haec a M niaino , quicum summis de rebus Philippus communicabat , publice, privatimque inculcabantur, haec eadem iterabantur a Gallis vel ignaris, vel necessaria erga Hispanos obsequentia,
conniventibus quidem certe s eratque unus omnium ferino , interclusuros
suomet ipsis sanguine hostibus aditum,
di pro Urbis Genuat moenibus tamquam pro patria pugnaturos. Quibus rebus confirmati Genuenses , & eo decepti, quod neque causam viderent, quare suspicarentur, neque sine causa uispicandum putarent, defensione urbis neglecta, ad sublevandas Borbo- morum copias curam omnem, & diligen-
90쪽
LIBER TERTIUS. 69ligentiam conferunt ue &. cum id Minensis studiosius expeteret, quas ad Urbis praesidium cohortes reservaverant, eas etiam Savonem versus ad continendos ab ea parte hostes, ne, ut ipse ajebat Minensis, Borbonii intercluderentur, proficisci jubent. At Borbonii eadem usi simulatione Marchionem Villadariensem Genuam mittunt, ut coram ipse quoque defendendae Urbis opinionem monendo, consulendo, Feginum denique ad castra locum designando excitaret. Dum autem Genuae , atque in castris ad Reipublicae desensionem multa comsuluntur, Respublica indefensa reli
Sextum jam Philippus progressius
Varum amnem , Galliamque Narbonensem spectare videbatur. Erant omnes ad litus appulsae actuariae: tor