장음표시 사용
71쪽
ueo DE BELLO ITALICO, cit. Auctis utrimque copiis atrox oritur praelium. Berenclavius egraenatae horno ferociae, & magnae habitus auctoritatis, Austriacorum dux occidiatur . Vulnerantur Pallavicinus , &Brounius, praestantissimi viri. Multi ex nostris milites , multi item cadunt duces, in his de Hispaniens1 exercitu Trib. mil. Julius Deodatus Lucensis summae spei, nobilissimaque ortus familia adolescens. Austriacos certa jam prope Victoria, & toties fugatus h stis , Borbonios posita incitat in dextris salus, salutisque spes desperatione quaesita. Cum insolenter irruerent hostes , impugnarent acerrime Galli, resque esset in summum deducta discrimen ; Gagius, qui mediam curabat aciem, in qua ipse erat Philippus atque impedimenta omnia agebantur, justis extremi azminis militibus immi-
72쪽
LIBER TERTIUS . SI nentem morari Sardiniae Regem , accelerat ipse, ut praelio intersit , laborantibusque subveniat. Longissimum erat agmen, magnaque impedimenta, iisque qui praeerat ignorantia loci dee
raVerat a Via . Quae res, retardato G
gii subsidio, majoris fuit causa caedis. Irrumpit tandem Gagius , & licet equo vulnerato dejectus, assiictusque instruere aciem, inferre signa, cohortari milites , ne labori liiccumbant; meminerint denique illo die, illa limra aut moriendum ipsis , aut serro iter ad salutem aperiendum esse . Hoc idem facit Malibojus. Quorum Virtute restituto praelio, repulsisque hostibus, superiores discessisse nostri videbantur: ire certe, quo intenderant, perrexerunt , ad Iria que oppidum vulneribus , & lassitudine confecti, perturbatique sese receperunt. Hostes
73쪽
11 DE BELLO ITALICO, ab insequendo aut incredibilis audacia nostrorum, aut suorum jactura, aut denique praedae tenuit cupiditas, qua, capta Placentia, potiti erant ingenti,& de qua, tormentorum maxime CauSa, celeriter est inter eos orta diu
sensio, cum suam Subalpinus praedam, quae sua in urbe, suam item Germ nus diceret, quae suo labore, suoque sanguine parta esset, atque iniquum videri vociferaretur, belli alios periculorum debere, alios velle praemiorum esse participes.
geruntur , Rex Sardiniae Philippum
Marchionem Balestrinatem in provi clam irrumpere Genuensium jusserat ab ea parte, quae spectat in occidentem solem & quam Ligures incolunt Ingauni. Hac re fieri posse arbitrabatur, ut turbatis domi rebus, ab
74쪽
Li AER TERTIUS. 3 ab subministrandis soris auxiliis Genuenses retardarentur, si Albingaunum Balestrinas, aliave ad mare loca occupasset , ut Borbonii ipsi
receptu , commeatuque intercluderentur . Balestrinas acceptis cohorti-- bus i i l. legionariorum , quas ex legionibus Casalensi, & Nicaeensi, &item ea , quae appellatur Maritima,
deduxerat , multoque majore tumultuariorum militum , montanorumque peditum coacta manu, tum etiam C. sano ex itinere castello expugnato,
direptoque, atque aliquot missis, qui
Castrumvetus obsiderent, ipse cum reliquis copiis Saccaretium tribus ex partibus summa vi oppugnare instituit. Ea sunt Ligurum castella Inga norum . Anfrano Saulio, quem G nuenses Albingaunum, in eamque provinciam miserant cum imperio, cum id re
75쪽
14 DE BELLO ITALICO, id renunciatum esset, conari Balestrinatem ea occupare castella, maturat aliquod iis auxilium subito mittere: imparatus ab legionariis, quam maximum potest ex agris, vicisque tumultuariorum . militum numerum cogit,
eosque eo statim jubet proficisti. Erat forte Albingauni Marchio Beriolensis Gallici exercitus decurio cum cohortibus duabus, iterque ad exercitum habebat. Hominem Saulius appellare, dc multis obtestari verbis, aliquot e suis legionariis sebsidio mitteret: occasionis esse rem, non praelii ; ad quam quoniam illum sortuna obtulisset, insultare diutius in finibus Reipublicae hostium colluviem ne pateretur : non de Borboniis ita G nuenses meritos esse, ut astantibus,& inspectantibus ipsis, agri vastari, castella expugnari eorum debeant. Negat
76쪽
L1BER TERTIUS. FFgat Beriolensis sui arbitrii rem esse aut iter intermittere, aut sibi commiosas diducere copias: proinde haberent ipsi per se Genuenses periculi sui rationem, sibique considerent. Dejectus Saulius opinione Gallici auxilii, tamen animo non deficit. Evocat Astengium
centurionem, qui non longe aberat. Astengius cum non amplius lxxxx.
militibus partim legionariis , pallim Pyrochi trophoris auxilium obsessis ferre contendit. Occurrit illi in itinere tumultuariorum manus, ei ciue adjungitur . Interim castella arcte, graviterque, unoque tempore obsidione, de oppugnationibus premuntur. Resistitur acerrime ab praesidiariis . Accelerat Astengius, ut laborantibus subveniat. Francus Protrib. mil. de exercitu Genuensi, qui Castroveteri praeerat, eruptione facta, Subalpinorum complatibus
77쪽
uec DE BELLO ITALICO, ribus interfectis, & captis l. in arcem
revertitur . Saccarellum autem cum longiorem sustinere oppusnationem non posset in potestatem nostium venit. Habet illud Balestrinas contra fidem, de deditionis conditiones praedae loco; pecunias imperat ε, qui forum ibi agebat togatum hominem , & gravem vexari indignissime patitur ab suis. Montani vero pedites Subalpini assu ti latrociniis, effusi per agros omnia diripiunt, vastant . Appropinquat stcngius. Ejus cognito adventu, Vi
sisque militibus, quos se sequi jusserat,
subito hostes timore commoti Castriveteris oppugnationem relinquunt, ac profugiunt. Hoc idem facere Balestrinas conatur. At, fugatis montanis, Astengius suorum magis virtute fretus, 'uam memor paucitatis, prOximos colles, & semitas praeoccupari
78쪽
L1BER TERTIUS. 37 universas jubet , & trepidantem in arcem Saccarelli Balestrinatem compellit. Tum vero ille aquae inopia confectus, frumento, commeatuque omni,& fuga interclusus, necessariam subire deditionem cogitur. In his praeliis vulnerati sunt ex Genuensibus tumultuarii milites nonnulli, oc Pyrochitrophori omnino vi. desiderati. Ex Subalpinorum copiis circiter lx. cecidere: sed in deditionem venerunt milites cccc. , & nobilissimus homo Balestrinas ipse, dc praeterea duces XX. alii minores , inque his centuriones
At Genuenses, repressis jam abalpium parte, maritimoque ad occidentem litore summotis hostibus, majore animo, studioque in reliquum bellum incumbebant , novaque Mira-
picensi subsidia ad exercitum addu-
79쪽
18 DE BELLO ITALICO, cenda submiserant, neque tamen non magnopere perturbabantur, audita Philippi Regis morte , dc cognitis iis, quae ad Placentiam , Tidoniumque
amnem erant gesta, VerenteS, ne ta
tete aliquando calamitates ad perniciem serperent Reipublicae. Gagius defatigatum ex superioris praelii labore, ac caede exercitum ad Itiam oppidum contraxerat, confirmabatque , indeque Dertonam progredi, intraque ipsius Dertonae, Ser- ravallis, & Gavii praesidia locare castra cogitabat , quo facilius, munitissimis, atque opportunissimis locis, quantasuis magnas hostium copias repellere posset, intereaque ex Hispania, Gallia, Genuaque subsidia, dc commeatus convenirent, atque ita se reliquam belli rationem explicare posse prudenter saue considebat. Quae dum parat
80쪽
L1BER TERTIUS. parat, atque administrat; ecce tibi repente Marchio Minensis cum duabus apparet Ferdinandi Regis epistolis, quarum altera jubebat Rex Ga-gio , exercitum , atque imperium Minensi tradere , altera Castellarensi denunciabat, utὶ confestim Italia excederet . Atque ita Virtute, quam felicitate major Gagius in Hispaniam
rediit imperator severitate, usu, comsilio cum veteribus comparandus. Erant tamen qui tardum, parcum'
que nimis esse dicerent: sed tarditatis culpam longissima ab Hispania usque
mandatorum expectatio minuebat, parsimoniam autem nulla de alieno praeda etiam commendabat. Castellarens, qui de ipse consilio bonus, manuque strenuus habebatur, contumacia o fuerat, qua ferocius Gagio repugnaverat, ne idem sibi adversus successorem